Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

etsci Tractatur In

Solvuntur objectioneS.

Obiicies primo: Concursus causarum universalium , & superiorum est indifferens, & determinatur a causis particularibus,& inserioribus ad speciem actus: v. gr. concursus solis determinatur a ficulnea ad producendas ficus-, ob olea ad producendas olivas, a vite ad producendos racemos, ab homine ad generandum hominem, ab equoad producendum equum: Ergo similiter decretum, seu concursus causae primae, & univei salissimae indifferens est, & a causis liberis determinatur ad speciem actus. Vnde S. Thomas qu. I. de potentia art. . ad 3. docet, quod influentia causae primae modificatur , determinatur , & specificatur a causis secundis. Respondeo , concesso Antecedente , n gando consequentiam , & paritatem et Ratio discriminis est, quia concursus causarum s cundarum universaltu non debet causare determinationem causarum inferiorum, quantum ad speciem suoi u actuum, vel effectuum: v. g. sol non causat deter minationem plantae , vel arboris ad producendos fructus talis spe- . ciei, sed illam supponit a natura inditam.

Concursus autem causae primae, cum sit universalissimus, de ad omnia , se extendat, Caunt determinationem liberi arbitrii, non vero eam supponit, vel ex pectat a voluntate creata, unde non potest: esse in disterens , sicut concursus causarum fecundarum uni versalium .

Quando vero S. Thomas docet, quod influentia causae primae modificatur, de determina

302쪽

De voluntate Dei. to I

tur a causis secundis, solum intendit, quod

Deus attemperat, & accommodat suum concursum, suamque motionem naturis illarum rita ut causas necessarias, & naturales moveat ad unum per modum naturae, non relinquenis

do potentiam ad oppositum, liberas vero ad unum per modum liberi , & relinquendo potentiam ad oppositum; quod est concursum,& motionem Dei determinari a causis secundis materialiter tantum, & objecti ve, vel, ut alii loquuntur, exigitive. Objicies secundo: D. Thomas qu. f. de verit. art. I. docet,Deum ad salutem praedestinati praeparare media ex se quidem defectibilia , quorum tamen aliqua, aliis deficientibus , ebfectum sint habitura: sicut ( inquit) perpetuitas speciei salvatur per successionem plurium individuorum , quorum quodlibet est corruisptibile, At si daretur decretum ab intrinis seco efficax, & praedeterminans voluntatem, quodlibet auxilium gratiae in praedestinato esticaciam, & effectum haberet r Ergo tale decretum menti, & doctrinae D. Thomae r

pugnat.

Respondeo , S. Doctorem ibi loqui de libe.ro arbitrio, comparato cum fine praedestinationis, ad quem assequendum verissimum est , non este essicaciam in quolibet particulari auxilio, sed in tota collectione , quam praeparat ex efficaci gloriae intentione a non autem negat quodlibet divinae gratiae auxilium essica.ciam intrinsecam habere ad actum in particulari, ad quem datur, sed potius oppositum docet, ut ex exemplo, quod adducit, colligitur; si enim in quolibet individuo naturae corrumptibilis non esset essicacia ad conservationem aliquam naturae, non posset etiam in omnibus individuis perpetuitas salvari r Ergo

303쪽

pariter, nisi in aliquibus auxiliis esset est caelagratie ad particulares actus, quibus pervenitur ad beatitudinem, non posset finis assecutio per illa haberi. Objiciunt tertio Adversarii: Ex decretis ab

intrinseco esticacibus, & predeterminantibus voluntatem creatam, fatum in res humanas inducitur, cum talia decreta non minus sint firma, inflexibilia , & immutabilia, quam constellationes Dderum, & cursus planetarum, an quibus Ethnici olim fatum constituebant. Vnde Lessius decreta illa ferrea , o adamantina appellat: Ergo illa non sunt admit

tenda . et

Respondeo primo, idem fuisse olim ob.

jectum Augustino a Semipelagianis, ut conatat ex D. Prospero in epistola ad Augusti, rum , ubi referens praecipuas contra ejus doctrinam Massiliensium querimonia S, ait, quod illi conquerebantur ex ejus doctrina fatalem quandam necessitatem induci. Vnde Frastus Semipelagianorum coryphaeus lib. IV. de libero arbidi cap. . . doctrinam Augustini, suppresso tamen ejus nomine, im- Pugnans , sic ait et Sub pietatis fronte, genetiuiatis malum , ct inter gratiae vocabulum , a conditum erit fatale decretum . Et Cap. at. Recedet hine originalis desinitia , vel fa-aalis .

Respondeo secundo, quod si nomine Lati intelligatur divina providentia , filo aeterno , di immutabili decreto prarde finiens, dc praeis eterminans cuncta, quae fiunt in mundo, fieri juxta naturam , & conditionem causarum, a quibus proveniunt, id es libera libere, de

necessaria necessario, nullum est inconveniens admittere fatum , quamvis non debeamus hoc nomaue uti, quia non convenit Catholicos

304쪽

De voluntate Dei. 2Mcos habere nomina communia cum Gen tilibus . Ita enim expresse docet D. Thomas quodlib. I et, supra citato, dc probat ex Augustino dicente et Si quis hoe modo imin. Istat fatum , sententiam teneat , linguam. eorrigat , o non dicat fatum , sed providentiam DA . Similia habet Augustinus lib. r. contra duas Epist. Pelagia n. ubi haec scribit: Nec sub nomine gratiae fatum asserimus ,

quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedi et si autem quibusdam omnlipotenti mam D i voluntatem placeat fati notamine nuncupare , prophanag quidem verbortim novitates devitamus , sed verbis contendar

non amamug.

Magnu porro, ac notabile reperitur discrimen inter decretum praedeterminans, & tum rigorose sumptum, quod Gentiles olim admittebant: istud enim erat a causis omninoe extrinsecis voluntati, nimirum a syderibus ,& corporibus coelestibus f illud vero procedita Deo , qui cum sit auctor , & principium ipsius voluntatis,magisque habeat in sua pol state voluntates hominum, quam ipsi suas,

non se habet ut agens extrinsecum respecta voluntatis nostrae, sed inter causas illius internas reputatur, ut latius infra declarabitur- unde licet fatum Gentilium necessitatem inferret voluntati, &ab ea tolleret potentiam ad oppositum, non tamen decretum praede, terminans, quod potius talem potentiam fovet , conservat, & firmat, ut ex infra dicendis constabit. Vnde immerito decreta praedeterminantia, ferrea , ct adamantina a Lessio appellantur , cum suavissima sint, & naturae, ac conditioni causarum secudarum, quas movent,proportionata, & accommodata. Verius

305쪽

t y a ctatus IV. defensores scientiae mediae, vitrea , ct plumis bea nuncupari possenti vitrea quidem , quia , ut verbis Augustini utar, lucent vanitate , sed franguntur veritate: plumbea vero, quia s-gillationem, & determinationem a voluntate humana expectant. s. III.

Devi phsice prae determinis voluntatem adstios

PRobatur primo ratione fundamentali et

Concursus simultaneus non salvat in Deo rationem primae causae respectu nostrorum actuum liberorum s Ergo necessario admittendus es concursus praevius , qui physica praedeterminatio a Thomistis appellatur . Consequentia patet, Antecedens probatur et Concursus indifferens , prout a Deo , re a voluntate determinandus , non sufficie ad rationem causae primae s Sed concursus simultaneus est indifferens, prout a Deo , di a voluntate determinandus, ut docent a Adversarii r Ergo non sufficit ad rationem

causae primae : Major probatur: Concursus, in qu' Deus magis sub ordinatur ereaturae, quam creatura Deo, non sufficie ad ratio. nem primae causae : Sed in concursu indifferenti , prout a Deo , & a voluntate determinato , magis subordinatur Deus creaturae , quam creatura Deo : Ergo talis concursus ad rationem primae causae non sufficit. Maior constat; est enim contra primae causae persectionem subordinari secundae. Minor vero sic ostenditur: quia voluntas creata non potest actum liberum elicere fine conis

cui su divino, subordinatur enim Deo in pro

306쪽

De voluntate Dei. ass

ductione actus liberi , ut Adversarii docente Sed Deus non potest actum liberum causare sine concursu voluntatis , & alias voluntas creata determinat concursum divi num , si ille sit indisterens, prout a Deo, seu indifferenti modo voluntati oblatus e Ergo in hoc modo concurrendi magis sub ordinatur Deus voluntati , quam voluntas

Ex hoc intelliges ,quod ut in Deo ratio primae cauta salvetur in ordine ad actus liberos, debet ad illos concurrere concursu praevio determinante concursum voluntatis creatae. Tum quia omnis causa debet est e prior, saltenatura, &causalitate, suo effectu . Tum etiam, quia cocursus indifferens non potest camsare determinationem nostrae voluntatis,sicut calidum non potest produci a frigido, nec album a nigro . Tum denique, quia ut Deus tanquam prima causa influat in consensum liberum voluntatis creatae, debet volutas creata subordinari Deo in illius productione: Sed nisi ab ipso ut determinante dependeat,illi nosubordinatur: Ergo nec ab illo ut prima causa dependet. Minor probatur: Quod voluntas creata non possit alium liberum, essicere sine concursu divino, non lassicit, ut subordinetur Deo in illius productione: Ergo ut haec subo dinatio salvetur, debet dependere a Deo, ut illius concursum determinante. Consequentia patet, probatur Antecedens , Deus non potest essicere actum liberum voluntatis creatae sine concursu illius, & tamen Deus non sub ordinatur voluntati creatae in productione actus liberi s est enim contra rationem primae causae subordinari secundae: Ergo quod voluntas creata non possit actum liberti essicere Sue concursu divino, non lassicit ad hoc, ut

. N illum

307쪽

rvd Tractatus In illum eliciat, ut sub ordinata Deo, nec Col sequenter ad hoc ut Deus tanquam prima causa ad illum concurrat . Probatur secundo necessitas physicae prindeterminationis respectu voluntatis creatae, ratione desumpta ex D. Thoma x. physic. Iect. s. ubi sic discurrit et Sicut potentia motiva , quae est ad utrumlibet , non exit in actum , misi per potentiam appetitivam determinetur ad tinum , ita nihiI , quod est ad utrumlibet , exit in actum , si is per aliquid determinetur ad unum , quia id , quod es ad utrumlibet, est sicut ens in potentia, potentia autem non est Frincipium agendi , sed ratum g Ius g unde ex eo , quod est ad utrumlibet , nihil sequitiar , nisi per aliquid aliud , quod determinat ad unum . Similia habet g. contra Gent. cap. g.

ubi haec scribit e siuod indisserenter se habet ad

multa , non magis un- operatur , quam aliud , MUile a contingente Dirumque non sequituraIiquis effectus , nisi ser aliquid, per quod ad

aenum determinetur . Atqui voluntas creata ex

se est principium indeterminatum, de indifferens ad utrumlibet, & ad multa indifferenter se habet: Ergo nusquam exibit in actum determinatum, nisi prius saltem natura deteris minetur ab aliquo agente extrinseco, scilicet

Deo.

Respondet Suar ea lib. 3. de auxiliis cap. 't.& 3. quod voluntas nostra, quamvis sit indifferens, de in potentia ad suos actuS, tammen propter eminentiam suae virtutis , dc propter suam Iibertatem, ac perfectum dominium, quod habet in suos actus, est virtualiter in actu, ac proinde non indiget determinari , & reduci in actutis ab aliquo agente extrinseco, sed potest seipsam determi, nare, dc in actum reducere .

308쪽

I- De voluntate Dei. iv

Sed contra : Quamvis voluntas ratione suaelibertatis habeat dominium in suos actus, illud tamen non est silpremum , & absolutum. sed dependens a Dei dominio, eique ni bordinatum : Ergo licet possit in suo ordi ne, & ut secundum liberum , ac secundum movens, se determinare, & in actum redu- , cere, id tamen praestare nequit, nisi cum sub- ordinatione ad primum liberum, & primum movens, subindeque nisi dependenter ab eis jus motione, & determinatione. Unde prae

clare D. Thoma S I. 2 qu. Ioct. art. 2. ad I. misma in dominus Dorum actuum volendi, O non molendi, propter deliberationem rationis , qtiae

potest flecti ad unam partem , vel ad aliam Sed quod deliberet , vel non deliberet , et fi eiusmodi etiam sit dominus , oportet, quod hoc sit per deliberationem praeceilentem , cum hoc non procedat in infinitum , oportet, quod sinaliter devenίatur ad hoc, quod liberum homihic.. arbitrium moveatur ab aliquo exteriori .nciis

pio , quod est supra men/em humanam, scilices

Deos

Dices, hoc solum probare , voluntatem humanam debere prae moveri , & praedete minari a Deo ad voliti orsem boni in communi, & primam intentionem finis, ex qua postea se movere, M determinare potest ad ei ctionem mediorum, & volitionem bonorum particularium. Unde idem S. Doctor I. E. quis

s. ari. g. ad 3. sic ait: Deus movet volunt this hominis , ut universa is motor ad Nnive .

objectum voluntatia, quod es bouenm, sed lomoriar rationem se determinat ad valentam hae , vel iLud, quod est vere bonuni, vel apparcnx

bonum ,

Sed contra: A principio indisserenti, ut indisserens est, no potest exire actus determiadi s natus,

309쪽

asS Tractatu, minatus, nisi prius determinetur ab alio, ut ait D Thomas locis supra relatis: Sed posita pri. ma intentione finis, & amore boni in communi, voluntas adhuc manet indifferens ad eleuctionem hujus, vel alterius medii, &advolitionem hujus, vel illius boni particularis: Ergo adhuc eget a Deo determinari. unde S. Doctor loco citato solum intendit constituere discrimen inter motionem Dei in .ordine ad bonum ut sic, & in ordine a d bona paroticularia, consistens in eo, quod ad primam

adaequale applicat,& determinat voluntatem, ipsa solum elicitive concurrente, sed non se applicante, & determinanter in ordine autem ad bona particularia voluntas creata non

solum elicitive, sed etiam applicative concurrit, applicando, & determinando seipsam, non quidem ut primum applicans, & determinans , sed ut secundum, de consequenter sub motione, applicatione, &praedeterminatione Dei, ut primi moventis, applicantis, di determinantis. Ex quo non sequitur, quod a Deo non praedeterminetur ad volitionem honorum particularium, sed potius opposi

tum,

Probatur tertio ratione ostendente nec eo sitatem physicae praedeterminationis in ordine ad actus supernaturales: Deus per gratiam Praevenientem vere, & proprie efficit in no. his determinationem voluntatis ad bonum, v. gr. ad credendum mysteriis revelatis, vel

ad diligendum Deum super omnia: Sed id praestare nequit , nisi per gratiam physice

praedeterminantem : Ergo illa admittenda est. Masor est certa de fide , & constat ex Tiridentino sess. f. cap. p. definiente, Exordium Iustificationis in adultis a praeveniente Dei si alia sumendum ellet tale vero exori,

310쪽

De voluntate Dei . assdium incipit a determinatione Iiberi arbi. trii, qua infidelis se determinat ad creden. dum mysteriis sibi revelatis, vel fidelis ad consentiendum suae vocationi , & ad diligendum Deum super omnia . Minor vero, in qua est dissicultas , sie ostenditur . Motio moralis non est vera , & propria essi.cientia, sed impropria tantum, dc metaph rica, magisque pertinet ad genus causae finalis, quam efficientis; movet enim solum obiective, & exhibendo voluntati honitatem, quae convenientia sua eam alliciat, ut con stat exemplo pueri, qui ostensione pomi movetur , dc excitatur ad currendum g quis enim dicat, hanc moralem excitationem es.se vere, & proprie causa messicientem curis sus illius f Ergo Deus per gratiam moraliter tantum excitantem non potest vere, &proprie in nobis essicere determinationem voluntatis ad bonum, sed duntaxat per gramtiam physice praevenientem, & praedetermi

nantem.

- Dices, Deum taIem determinationem v re, & proprie in nobis causare, per gratiam cooperationis, & coessicientiae, seu percomcursum simultaneum ordinis supernaturalis, ruo una cum voluntate in ejus consensum, de eterminationem influit. Sed contra primo: Tridentinum citatum

docet, exordium nostrae justi'cationis (su,

indeque determinationem voluntatis ad credendum , vel diligendum Deum super omnia,

a qua exordium justificationis incipit a

Dei gratia praeveniente procedere: Sed gratia cooperationis , & coessicientiae non est praeveniens, sed concomitans r Ergo ab illa non procedit primum nostrae justificationis exordium. . N 6 Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION