Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

it se primo determinet, sed ut se determinet

iuxta suam naturana; ita quod si fuerit primum si berum, seipsum primo determinet, & im dependenter a quocumque alio prius movemee ,& determinante s si vero fuerit secundum, quale est voluntas creata, seipsum determi-vet secundario, & dependenter a motione primi liberi, & primi determinantis. Instabis primo: Haec duo inter se pugnant, contradictionem involvunt , nempe, quod moluntas seipsam moveat, & determinet, tu nihilominus prius natura a. Deo moveatur , & determinetur , alias idem simul esset a se, &ab alio. Respondeo, hanc instantiam fuisse a P.

Thoma pravulsam, & solutam; nam I p. qu. ros. art. . sibi hoc argumentum objicit: Deurmon pote acere , quod contradictoria sint simu/rhoe autem sequoretur, si voluntatem moveret; nam voluntatem moveri ex se est non moveri ab alio: Ergo Deus non potest 'voluntatem movere . Cui

sic respondet: secundum dicendum , quod moveri voluntarie est moveri ex se , id est a principio intrinseco , sed istud principium intrinis secum potest esse ab alio principio extrinseco, o sic moveri ex se, non repugnat ei, qMod movetur ab alio . Idem docet q. 3. de malo art. x. ad . his verbis et Cum liberum,arbitrimm movet seipsum, non excluditur, quin ab alio movea. xur, a quo habet hoc Psum, quod Pipsum moveat. It . qu. x de verit. art. D ad s. sic habet: iniquid potest ita esse ab alio motum, quod tamen felasim moveat, di ita es de memre humana. Non ergo repugnat, juxta Thomam, voluntatem creatam seipsam movere, & determinare ad agendum ,& nihilominus prius natura moveri, & determinari

a Deo. Iubindeque ab illo praemoveri, &

332쪽

ne voluntate Dei. 353

praedeterminari. Ratio etiam id suadete non repugnat enim,quod aliqua actio procedat a duobus agentibus di versi ordinis,inter se sub- ordinatis, nam eade generatio plantae, vel hominis est a sole, ut primo generante i a planota, vel homine, ut secundo generante: Ergo similiter eadem determinatio voluntatis crea tae potest simul esse a Deo ut primo libero ,& determinantie & a voluntate, ut secundo libero, & determinante . Imo oppositum implicat contradictionem ; cum enim determinatio voluntatis creatae sit quid creatum, in rerum natura existens, & gradum aliquem existentiae in se imbibat, non potest subterfuisgere divinam causalitatem a unde cum Deus illam causare non possit per decretum indifferens, aut per concursum simultaneum , ut supra ollensum est , necessario causari debet per decretum praedeterminans, & per cou- cursum praevium , & praedet ei minantem et

Ergo implicat, quod voluntas creata se ipsam determinet, nisi a Deo pr(determinetur. Instabis secundo : Quod non potest causa.

re formam determinantem , non potest determinationem causareeSed voluntas non potest causare formam ipsam determinantem et E go nec potest seipsam determinat e. Major patet, Minor probatur . Forma voluntatem dinterminans est decretum efficax Dei: Sed hoc non potest a voluntate causari: Ergo voluntas

non potest causare formam ipsam determi

Respondeo , concessa Majori , negando Minorem, & ad illius probationem, dii in-guo Majorem: Forma voluntatem determinans est decretum essicax solum, nego Majorem : est decretum essicax , & etiam actus, quem voluntas elicit, concedo Ma-

333쪽

. Tractatus M. iorem, M concessa Minori, nego consequentiam. Ut enim voluntas sit potens ad te cle- terminandum, non requiritur , quod polite omnem formam ipsam determinantem causare: sed lassicit, quod aliquam possit; eit

autem in nostra sententia duplex forma voluntatem creatam determinan S, una ex pariste Dei, nempe decretum essicax, & piaeae. terminans; alia ex parte ipsius voluntatis , nempe actus ab ea elicitus , qui cum fit libet,& libertatem voluntatis exerceat, eli etiam determinatio illius ; dc consequenter ut m voluntate creata sit potentia ad te dete minandum, non requiritur, quod Pollit cati

sare decretum e cax Dei; sed lassicit, quo et possit actum proprium ipsam determinan

tem essicere . .

Objicies secundo: De ratione agentis II in heri est, ut positis omnibus praeri equisitas ad agendum, possit non agere: Sed posita praedetei minatione physica, voluntas non potis est non agere et Ergo illa libertatem de,

Respondeo, quod si maior intelligatur de

praerequisitis ad agendum, proprietate temporis , vel instantis in quo , illis positas agens liberum potest agere, &non agere, tam In sensu composito, quam diviso; uve Io inte1- ligatur de praerequisitis prioritate duntaxat maturae, seu instantis a quo, illis positis, agens liberum potest quidem non agere in sensu diis

viso, non tamen in sensu composito: ea enim , quae secundum ordinem tantum naturae piae-

requiruntur ad agendum , sunt simul cum aerii ( prioritas enim naturae non est prioritas existentiae ,. de durationis , sed dependentiae, de causalitatis implicat autem negationem actus cum illo componi, seu conjungi. Cum

334쪽

De voluntate Dol. 'ergo praedeterminatio physica sit de praer quisitis ad agendum, prioritate duntaxat naisturae, & causalitatis, & actuale principium

operationi' constituat, ad libertatem voluntatis non requiritur , quod posita praedeterminatione possit non agere in sensu composito, seu negationem actus cum illa comis

ponere, sed satis est, quod illa posita possit non agere in sensu diviso, id est quod sub

illa retineat potentiam ad non agendum, seu ad non continuandam actionem, quam elicit . De quo fusius in a. parte , tractat. 2. cap. q. s. q. Objicies tertio: O mnis suppositio antecedens , seu ex libera nostrae voluntatis electione non descendens, destruit arbitrii libertatem : Atqui decretum praedeterminans, &physica praedeterminatio sunt aliqua suppositio antecedesis, & ex voluntatis nostrae ei ctione non descendens et Ergo destruunt arbitrii libertatem.

Huic argumento, quod apud Adversarios palmarium est , & veluti Achilleum , truplex potest adhiberi responsio. In primis enim major potest absolute negari ; nam suppositio liberum nostrae voluntatis consensum, sola piloritate naturae antecedens, libertatem

non tollit, sed causat, nec eam destruit, sed aedificat . Ratio est , quia prioritas naturae est prioritas causalitatis, & originis , unde so lum convenit causae respectu effectus , vel principio actuali respectu operationi S . Sicut ergo causa non destruit, aut tollit effectum , sed illum causat, & perficit s ita suppositio sola prioritate naturae libet u nostrae volutatis consensum antecedens squalis est suppositio decreti praedeterminantis, & physicae praede- erminationis libertate non tollit,sed causat se o di nec

335쪽

gis ' Tractatus In nec eam laedit , sed fovet, perficit, & confervat .

. , Respondeo secundo, quod licet omnis suppositio antecedens,quae oritur ab agente cremto , libertatem destruat, non tamen omnis it Ia , quae provenit ab asente increatos triplex enim inter agens creatum, & increatum repetitur disparitas. Prima est,quia agens creatum non est infinitae efficaciae,sicut increatum, sub-andeque non potest attingere substantiam, &modum libertatis in nostiis operationibus.Se- .cunda, quia Deus, cum sit primum liberum, di tale per essentiam , magisque habeat in sua Potes a te voluntates hominum,quam ipsi suas, ut Augustinus ait, omnem libertatem creaucam, & participatam eminentissimo, & perffectissimo modo continet, non vero agenS crematum . Tertia, quia agentia creata sunt omni-Mo voluntati extrinseca, Deus vero, cum sit auctor, de principium animae, ac intime illi conjungatur, veluti anima ipsius animae, de sicut principium , in quo vivimuS , move.mur , & sumus , non reputatur proprie ut d gens, extrinsecum respectu nostrae voluia. aatis, ut docet D. Thomas 3. contra Gent. cap. 88.

Respondeo tertio distinguendo Majorem:

Omnis suppositio antecedens, quae non oritura prima radice libertatis, tollit libertatem, transeat Major: quae oritur a prima radice li-lbertatis, nego Majorem ,& sub eadem dis inctione Minoris, nego consequentiam. Decressum enim praedeterminans, & physica prae- determinatio oriuntur a prima radice totius Iibertatis, At contingentiae, nimirum ab infinita emcacia divinae voluntatis, ut antea de claravimus s unde sicut suppositio orta ab in

differenti judicio rationis non tollit libertam

336쪽

tem , quia illud est proxima radix libertatis

ita nec suppositio orta ex decreto praedeterminante, &physica praedeterminatione. ET quo intelliges, quod quamvis talis suppositio sit formaliter antecedens, est tamen virtualiter, seu aequivalenter consequens , quoad e sectum conservande libertatis; quia licet non descendat ab ipsa voluntate, descendit tamen ab illo, qui magis habet in sua potestate voluntates hominum, quam ipsi suas, & ab infinita in cacia divinae voluntatis, quae est: prima libertatis radix . Unde reducitur ad secundum membrum distinctionis traditae

ab Anselmo lib. 2. cur Deus homo , cap. 18. nimirum ad necessitatem consequet

tem, quae libertati non nocet, ut ipse ibidem docet. Nec valet instantia cujusdam Recentioris, dicentis absurdum videri negare antecedentem esse necessitatem, cujus causa est antecedens, cum constet apud omnes quamcumque necessitatem sequi conditionem suae causae atque ab ea denominari. Nam, ut docene

Dialectici, aliud est id, a quo significatio nominis imponitur, & aliud id, ad quod signi candum imponitur: unde sicut licet lapis diacatur a laedendo pedem, omne tamen, quod laedit pedem, non est lapis: ita licet necessitas: antecedens hanc denominationem a causae precedente desumat, omnis tamen causa, qu liberum praecedit arbitrium, nec debet, ne potest dici necessitas antecedens, sed illa duntaxat, quae praecedit, determinando voluntatem ad unum per modum naturq, & tollendo ab intellectu indifferentiam objectivam judicii, ut contingit in amore beatifico, de volitione boni in communi.

Ex his facile potest argumentum propos . O 3 tum,

337쪽

tum, cui potissimum confidunt Adversarii,

in ipsos retorqueri in hunc modum: Necessitas consequens libertatem nostram squivalenter illam auferre non potest. Sed necessitas orta ex essicacia decreti praedeterminantis, de physicae praedeterminationis consequitur ad nostram libertatem , & consensum aequivalenter , cum consequatur ad illum , ut

contentum eminenter in voluntate , Si omnia

potentia divina , quae, ut ait Augustinus , magis habet in sua potestate voluntates hominum, quam ipsi suas et Ergo non potest ioblere libertatem. Intelliges etiam ex dictis, quamvis prinmotio physica non sit in nostra potestate , quasi effective, de originative, cum a nobis non derivetur, esse tamen in nostra potest te , qua fi terminative, de quoad usum ; quia ad hoc terminatur illa motio, ut voluntaS haheat usum , & exercitium libertatis actualis,N actuale dominium supra suos actus. Unde sicut illa potest dici virtualiter, seu aequivalenter consequens, ita 8c esse aequivalenter in nostra potestate, eo ipso, quod facit actum, ad quem movet, de applicat voluntatem, in ejus

potestate existere, ejusque dominio subjici objicies quarto: si gratia de se essicax, de

physice praedeterminans necessaria sit ad conversionem, sequitur, quod peccator , qui

talem gratiam non recipit, non possit converti, subindeque ad illam non sit liber, cum de ratione agentis liberi sit, quod possit age

re, vel non agere . . . '

Sed respondeo primo , eandem esse dis ficultatem de gratia congrua , cum illa in sententia Suaris, de Uasquis, aliorumque Societatis Theologorum, adeo necessaria sit ad conversionem, ut repugnet, peccatorem,nifi

tali

Disiit ad brum Cooste

338쪽

De voluntate Dei. 32'tali gratia praeveniatur, de facto converti, ut demonstrat P. Marti nonus in Antijansenio, cuius verba s. sequenti referemus . Respondeo secundo distinguendo sequeis Iam ; sequitur, quod peccator, qui talem gratiam non recipit, non possit converti, potentia consequenti, dc cum actu conjuncta, concedo sequelam : potentia antecedenti, de ab actu separata, nego sequelam Licet enim prima potentia sit a gratia efficaci, & physice praedeterminante, quae infallibiliter conjungit potentiam cum actu, de causam cum effectu.juxta illud Augustini de natura, & gratia cap. h. Sanata, o adiuta voluntate , possibilitas simul cum effectu in sanctis provenit, non tammen secunda . Unde sicut cum D. Th. q. g. de potentia art. s. ad T. docet, quod quando dicitur, Deum non posse agere , nisii quod praescivit, P decrevit, distingui solet de potentia antecedente, & consequente: vel sit lynon potest referatur ad actum, conceditur, si vero referatur ad potentiam, negatur: Ita similiter quando dicitur, quod ille, qui caret auxilio efficaci , non potest operari , non potest converti, non potest adimplere praec pia , distinguendum est et potentia antec denti, negandum: potentia consequenti.conis cedendum Vel si ly non potest referatur ad actum, verum est: si referatur ad potentiam, falsum. Qitae fusius explicari solent in tractatu de auxiliis. s. VII. Aliud ei Selle argumentum silvitDγ.

OBjiciunt insuper Adversarii aliud diffi

cile argumentum, quod Molina belum

339쪽

gio Tractatus Imlapidem appellat , & est unum exi praecipuis scientiae mediae fundamentis, uude illud breviter attigimus in tractaetu de scientia Dei capite ultimo S. . sed plenam, Se completam eius solutionem ad hunc cum remisimus . Illud potest sic breviter proponi: Si decretum praedeterminans, & physica praedyterminatio ex illo , sicut rivulus a fonte pro manans, sint omnino necessaria ad operandum, & aliqua applicatio liberi arbitrii, praerequisita ad agendum, injuste Christus Matth. I r .reprehen- cieret Judaeos prae Tyriis, quod non converterentur, & poenitentiam agerent. Judaei enim haberent legitimam excusatione in ,. posistentque respondere Christi Domini ex pollulatio- ni,& objurgationi, cur nos increpas exemplo Tyriorum si enim haberes circa nos decretum praedeterminans,nobisque dares gratiam efficacem, & praedeterminantem, quam illis conferre decreveras, utique sicut illi converteremur; & poenitentiam ageremus. Unde. Adversarii dicunt, ex nostra sententia tolli necessitatem correctionis , & vanas reddi exprobrationes , quibus Deus in sacris ii

teris exprobrat vineae suae ( id est populo Israelitico , vel animae fideli quod uvas

non ferat, sed spinas , aut labruscas, hoc est, quod non faciat fructus bonorum optarum , sed opera mala, di perversa, ut habetur Isaiae s. Respondeo primo, Apostolum ad Roman. s. eandem sibi objecisse difficultatem; nam

cum statui siet hac veritatem, Deus, cujus vult, miseretur, is , quem vult, indurat, statim sibi Objicite Diesi itaque mihi , quid adhuc querim tur voluntati ejus qtii, resistit 3 Quasi diceret, quare conqueritur Deus, vel objurgat

peccatores f nam si vellet misereri, & noulin

340쪽

De voluntate Dei. 32T

durare (quod facit, non impertiendo mali tiam, sed non tribuendo gratiam non re steremus. En tota ratio injustae querimoniar peccatorum, quasi reprehendi nequeat peo calor in malo pertinax , cui denegata sit gratia natura sua essicax, dc tunc tantum justa sit' reprehensio, cum omnibus confertur gratia communis iussiciens, quam quisque ex innata libertate reddat essicacem , & inessica cem. Quasi vero hunc acutissimum sensum Apostolus non viderit , nec Augustinus ,

nec Prosper, qui ( ut supra vidimus o profitentur , huius quaestionis profunditatem non-poste solvi per humani arbitrii velle svel nolle. Respondeo secundo , idem argumentum fuisse olim D. Augustino a Pelagianis proposiatum; nam Monachi Adrumentini, sub Valentino Abbate, contendebant, quod si gratiae essicax esset necessaria ad agendum , tollere; tur correctionis necessitas: unde dicebant , neminem esie corripiendum, si Dei praeceptae non facit, sed prs illo, ut faciat, tantummodo orandum, ut refert Augustinus lib. I. retract. cap. 6 . Sed audiamus illos apud eundem S. Doctorem de corrept. & gratia cap. q. obmurmurantes, ac dicentes: Recte corripeis

rei, si eam ( scilicet gratiam mea culpa nore

haberem et hoe est si eam possem mihi dare , via sumere ipse , nec facerem, mi si dante illo ae-ebere noluissem. Et cap. s. Cum ergo di imae

voluntas Praeparetur a Domino, cur me corri-

Pir , quia videa me ejus praee ta facere nolio, di non potius ipsum rogar , ut in me opiretur

velle Ex quibus constat, hoc Ad versariorum argumentum non esse novum , sed perantiquum, & ex veteri Pelagianorum ossicina d sumptum. Unde non immerito exclamat qui-

SEARCH

MENU NAVIGATION