Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

332 . Tractatus IV

qtiae fecisti . Tum etiam , quia si materiale

peccati, ut causatur ab omnipotentia Dei, displiceret Deo, & terminaret odium ejuS, sequeretur ipsam quoque omnipotentiam ,

ut in illud influentem, displicere Deo, dc odium ipsius terminare ; cui enim opus displicet , etiam displicet influens in illud s unde quia peccatum displicet Deo , etiam homo peccans ei displicet, . juxta illud Sapient. I . Odio sunt Deo impius , ct impietas ejus et Sed absurdissimum est dicere , omnipotentiam Dei , ut influentem in materiale peccati, ipsi displicere et Ergo& asserere, materiale peccati terminare actum displicentiae voluntatis divinae. Confirmatur amplius : Quia materiale peccati continetur intra objectum omnipotentiae divinae, non vero formale ; Deus sua omnipotentia causat per cen cursum praevium materiale peccati , absque eo quod causet formale, ut ostendemus conclusione sequenti et Sed haec ratio pari efficacia militat in voluntate Dei , cum illa non minus. sancta, nec minus praecisiva sit, quam ejus o. mnipotentia: Ergo poterit voluntas divina praedefinire materiale peccati ., absque eo

quod praedefiniat formale ei annexum , &cum eo inseparabiliter conjunctum , subindeque absque ulla laesione , dc praejudicio divinae sanctitatis. Dico secundo e Deus praedeterminat physice voluntatem ad materiale peccati , seu in illud influit per concursum praevium , absque i ullo praejudicio sanctitatis divi

Probatur primo: Cum anima movet, de applicat tibiam curvam ad gressum , ita Causat illum motum, quatenus est physicus, de

352쪽

De volMntate Dei. 333 vitalis, ut tamen illum non essiciat, quatenus

est obliquus , & defectuosus; sed defectus

claudicationis in tibiam curvam totaliter reducitur , quia nimirum ille defectus non conistinetur intra objectum adaequatum potentiae loco motivae: Atqui similiter formale peccati, seu malitia ejus moralis non continetur intra objectum adaequatum omnipotentiae Dei: Ergo Deus ita potest applicare, & prae- determinare voluntatem hominis ad materiale peccati , ut ipsam tamen non applicet, nec praedeterminet ad formale ei annexum,

de ab eo inseparabile, subindeque sine piae-judicio divinae sanctitatis, Major patet, Minor vero sic ostenditur. Objectum adaequatum divinar omnipotentiae est illud, quod est: reducibile, & ordinabile in Deum ut ultimum finem, cum ratio primi principii, &ultimi finis inter se convertantur; unde dicitur Proverb. I 6. Omnia propter semetipsum operatus est Dominus: Sed formale peccati,

seu malitia ejus moralis non est ordinabilis in Deum tanquam in ultimum finem, cum potius fit recessus,&deviatio ab illo ut fine

ultimo : Ergo non continetur intro objectum adaequatum omnipotentiae Dei . Probatur secundo argumento ad hominem: Deus de facto concuirit concursu Smultaneo cum voluntate creata ad na iteriale peccati, & tamen non concurrit cum iulo ad malitiam formalem; alias Deo attrQueis retur talis malitia, sicut ei tribuitur entitas materialis peccati: Ergo etiam prae movere, ecpi aede terminare potest ad entitatem materialem peccati , absque eo , quod praemoveat, cla praedeternuia et ad malitiam mi malem , subindeque absque lassione divinae Samnitatis . Consequentia probat ud

353쪽

Primo, quia nullo magis connectitur malitia, Si deformitas peccati cum concursu si. multa aeo , quam cum concursu praevio; Cum primo enim conjungitur proxime, & immediate, cum secundo vero mediate tantum& remote ; quia concursus simultaneus Est ipsemet actus voluntatis, prout es h a Deo Smul operante, cum quo actu Immediate Conis .

jungitur ipsa malitia peccati s concursus vero

praevius non identificatur cum actione voluntatis , sed eli quid praevium ad illam; unde

non conjungitur cum malitia, & deformitate peccati, nisi mediante actu voluntatis et Ergo si Deus possit concursu simultando concurrere cum voluntate creata ad materiale pecca. Cti, absque eo quod concurrat ad formale, a fortiori id poterit per concursum pi aevi Una , Secundo, non minus praeci sua est Omnipotentia divina, ut praedeterminans, quam ut simulta nee cum voluntate concurrenS et Ergo si ut concurrens simultanee attingit entitatem, & actualitatem actus peccaminosi, &praescindit a malitia formali, poterit etiam prae determinan do ab Ca prael cindere . Tertio, ideo Deus simultatice concurrendo ad materiale peccati , praestandit a formali , quia istud non continetur intra sphaeram , seu obiectum adaequatum divinar omnipotentiae: Sed haec ratio pari essicacia militat pro concursu praevio, & praedeterminanter

Ergo id cin, quod prius. Respondent Adversarii , hoc inter con.

Cursum praevium , & simultaneum interesse discrimen, quod iste est indifferens, nec per ipsum Deus determinat voluntatem creatam, sed potius ab illa det crminatur I con cursus autem praevius, dc praedeterminans Non determinatureta voluntate creata, sed

illam

354쪽

De voluntas e D. I. 33sillam determinat, unde iste non potest este praecisivus, bene tamen ille . Sed contra primo : Iuxta hanc solutionem , de doctrinam voluntas creata deteris minat concursum divinum ad entitatem actus peccaminosi , & tamen non determinat illum ad formalem malitiam et Ergo pariter Deus per suum concursum poterit determinare voIuntatem creatam ad entiis talem eiusdem actus illam non determinando ad malitiam, Consequentia videtur manifesta a non enim a gignara potest ratio , cur voluntas creata sie magis pCecisiva in determinando concursum divinum , quam omnipotentia, & voluntas divina in deteris minando concursum voluntatis creatae: Ergo si haec poten: determinare concursum diisus num ad entitatem actus peccaminosi , pro scindendo a malitia , id est non determia nando concursum Dei ad illam, poterit etiam Deus determinare concursum voluntatis

creatae adentitatem actus, non determinando illum ad malitiam , sed praescindendo

ab illa . Contra secundo : Fs o, quod concursus Dei in actu primo consideratus, ad est decretum concurrendi cum causis liberis sit indiderens, seu quod in disterenti modo voluntati Deus orierat suum concursum; concursuS tamen hctualis, & exercitus, quo de facto simul influit cum voluntate creata ad actum odii Dei v. g. non potest este indiflerens , cum intime in illo actu imbibatur, & cum eo indentificetur. Quaero igitur, an talis concursus actualis , & exercitus attingat solam entitatem, &substantiam illius actus intrinsece mala, vel etiam ad ejus malitiam, & deformitatem se extendat 3 Si primum dicatur, sequitur, quod

355쪽

33 6 Tractatur Inconcur is praevius a fortiori praescindere po-txrit a malitia, Si deformitate ejusdem actus,&solam ejus substantiam, & entitate in attingere s quia, ut supra dicebamus, concursus praevius magis distata malitia, & deformitate tali actui annexa, quam concursus fimuhA- Deus . Si vero alterum asseratur, sequitur Deum per concursum simultaneum causare malitiam, & deformitatem peccati, quod divinae sanctitati repugnat. Ut ab his argumentis se te expediant Ad. versarii, in varia incidunt absurda , & plura

vorare,ac deglutire coguntur inconvenientia. Aliqui enim Recentiores, non valenteS, aut non volentes concipere, quomodo Deus possit causare materiale peccati, &a malitia sor-

mali praescindere, ausi sinit sententiam Durandi, & Aureoli , sam diu extinctam , &sepultam, e cineribus, dc tumulo revocare, atque asserere Deum non causare immedia.te entitatem peccati . ejusque materiale, sed mediate tantum, & remote, quatenus Inimirum dedit voluntati potestatem operandi subindeque producendi entitatem , & actualitatem actuum malorum, quos elicit .

Sed haec sententia a D. Anselmo lib. depra scientia, & libero arbitrio, audacia, seu gemeritas appellatur: Audacia (inquit) est

dicere , aliquod .eisse ens , qMod non sit ab ente primo. & D. Thomas, in a. dist. 3 p. qu. 2. art. a. dicit illam esse propinquissimam duplici erapori . Et in a. ad Anni b. dis . 3T. qu. unica arr. t. illam esse harieticani,& rationi contrariam: inretieum (inquit dicere, aliquod ens, in Euantum ens , non esse a Deo, nec folum fidei contrarium est , sed etiam rationi . Similiter

Albertus magn. in sent. dist. 3 s. artic.. p. ait,

356쪽

De v oluntate Dei. SI quod hae opinio , quae obtinuerat piares antί- quorum , fere cest ab aula , di a multis modernorum reptitatur haeretica . Demum Dominicus Soto lib. I. de natura, & gratia cap. I 8. dicit unanimem esse Theologorum consensum , quod Deus causet entitatem peccati, quae malitiae ejus, ac deformitati substernitur.

aud equidem ( inquit dissientur Theologio litatis ita vocant quae est peccatum , Deum esse cacam , eo efficientiae genere , quo cuncta, animantia, ct inanimata ad suas naturales ais

ctiones permovet.

Ratio etiam id suadet; nam ut discurrit D Thomas locis citatis Quod non habet esse a se, non potest habere operationem a seiSedentitas hominis peccantis non convenit illi aser Ergo nec entitas actualis peccati potestuli a se convenire, Praeterea, ut idem S. Doctor arguit in cdis . pp. qu. g. art. 5. in argum. Sed contra: Quidquid non est e fa operationis , per quam agiqua si antia in esse producitur , non esseausa sitius substantia: Sed per aliquam actionem peccati substantiae quaedam in esse produ-eantur , sicut per adulteria , o fornicationex

homines generantur : Si ergo harum actionum Deus causa non est , inquantum actiones funx, nec hominum , qui per has actiones generantur aest causa , quod est absurdum . Alii Recentiores in alio extremo positi, videntes, quod si admittatur, concursum Dei simultaneum esse praecisivum , & attingereentitatem peccati, praescindendo ab ejus malitia,& deformitate, idem dici potem de concursu praevio, & praedeterminante , dicune Deum per concursum simultaneum non solum causare entitatem, Si substantiam actuum malorum : sed etiam eorum malitiam , re Tom. L P de-

357쪽

Tractatus In

deformitatem. Addunt tamen , Deum id praestare veluti invitum, dc coactum , atque voluntate humana veluti tractum, Se determinatum , ne videlicet desit muneri causae primae, aut violet jura libertatis creatae. Verum hec responsio, de doctrina multipliciter confutari potest . In primis enim impium videtur asserere , Deum , ut d terminatum a voluntate humana, lapsum eis jus sequi, de causare malitiam, & deformitatem sui peccati, atque ab ea veluti trahi in societatem flagitii sui: hoc enim divinae sanctitati manifeste repugnare videtur. Uno de sicut Auctores prioris solutionis jam imo pugnatae tollunt a Deo rationem primae Ca sla, ut tueantur jura sanctitatis divinae, ita isti e contra, ut rationem primae cauta in Deo salvent, deterunt famam sanctitatis di

vinae

Secundo, repugnat Deum, etiam ut tractum, & determinatum a voluntate humana , causare id , quod non continetur sub objecto adaequato suae omnipotentiae: Sed malitia, de deformitas peccati, cum sit recessus a Deo ut ultimo fine non continetur sub objecto adaequato divinae omnipotentiae ;cum illud sit id tantum, quod est ordinabile in Deum, ut ultimum finem, ut supra ostensum est: Ergo non potest causari a Deo, etiam ut tracto, & determinato a voluntate

humana

Tertio, quod est ab aliquo solum permissiave, non proprie dicitur ab illo causari, ut docet Anselmus lib. de casu diaboli cap. I.&constat ex eo, quod permissio est sola negatio impedimenti, pura autem negatio non poten: vere causare, Ac tribuere esse reale et Sed ma

358쪽

De volantate Dei. Ipssve, ut constat ex Tridentino ses . s. can.

Ergo non causatura Deo, etiam ut tracto, & determinato a voluntate creata.

Quarto, Deus non causat illud , quod odio habet, juxta illud Sapient. ii. ivbhil odisticorum , qme fecisti: Sed odio habet malitiam& deformitatem peccati, ut constat ex illo Sapient. I . Odiosunt Deo impius, ct impietas Cus et Ergo illam non causat .

Confirmatur: Si omnipotentia Dei causa rei peccatum pro formali malitiae, ipsa ut ecficiens , & influens in illud, Deo displiceret,& terminaret odium ejus: Sed hoc dici nequit, alias Deus seipsum odio haberet, &sibi ipsi displiceret. Ergo nec illud. Sequela majoris est evidens i cui enim opus displicet, etiam displicet influens in illud: Ergo si omnipotentia Dei causaret peccatum sor- maliter , qua tale , & influeret in ejus macstitiam , & deformitatem, quae displicet Deo, ea pariter illi displiceret, & odium ejus teris

minaret .

Quinto, si malitia peccati a Deo ut prima

causa efficienter procederet, magis reduceretur in Deum, quam in hominem peccantem ; essectus enim a causa prima, & a secunda proceden S, magis a causa prima,quam

a secunda dependet, subindeque magis in illam, quam in istam reducitur: Consequens est absurdum, & divinae lainctitati prorsus injuriosum : Ergo & Antecedens. Demum , si Deus non solum influeret in entitatem materialem peccati, sed etiam in ejus malitiam formalem, posset dici causa, & author peccati, quod est incidere in errorem Calvini a Tridentino damnatum . Sequela probatur: Deus est prima causa , & primus author entitatis, de actualitatis actus pecca-

359쪽

3 o Tractatus IV minosi, quamvis, juxta doctrinam Adversariorum, in eam non influat, nisi ut tractus, determinatus a voluntate humana, divini' creti indifferentiam determinante: Ergo similiter, licet non influat in malitiam, & deis formitatem illius, nisi ut tractus, &determinatu S a voluntate creata, poterit nihilominus dici causa , & auctor peccati.

Ex his intelliges , Thomistas melius, & facilius conciliare infinitam Dei sanctitatem cum ratione, & dignitate primae causae, primique principii, quam Adversarios . Isti enim admittentes in Deo decreta indisserentia, ab eo tollunt rationem primae causae, respectu determinationis voluntatis creatae, ut supra ostendimus, & nihilominus non salvant jura divinar sanetitatis, cum, ut se se ab argumentis Thomistarum expediant, tandem cogan- tur asserere, Deum, ut tractum, ac determinatum a voluntate creata, non solum in entitatem peccati, sed etiam in ejus malitiam di deformitatem influere per concursum simultaneum. Thomistae vero, ab utroque abhorrentes, ut dignitatem causae primae cum Dei sanctitate concilient, recurrunt cum S. Thoma ad infinitam esticaciam divinae voluntatis, & omnipotentiae, ratione cujus Deus ita causat entitatem materialem peccati, ut ab ejus malitia formali prasscindat, ut expresse se docet S. Doctor quaest de potentia ar. T. ad is lais verbis . cuia causa prima magis in- fuit in effectum, quams cunda, ideo quidquid

perfectioniae ely in Uectis , principaliter reduci--r in primam: quod autem est de defectu, reducendum es in ea am secundam , quae non ita a caciter operatnν , sevi prima et Ergo juxta doctrinam S. Thomae tantum abest , quod ex

efficacia decreti divini erga materiale peccav

360쪽

De voluntate Dei. 3 rti sequatur, malitiam formalem in actu nostrae voluntatis repertam, in divinam voluntatem,

ejusque causalitatem reducis quin potius talis efficacia facit, ut malitia, & deformitas peccati non in causam primam, sed in secundam refundatur.

s. IX.

Solvuntur objectiones.

OBjicies primo: Si Deus voluntate abs

luta, & essicaci praedefiniat materiale peccati, & voluntatem ad illud praedeterminet, licitum, & laudabile erit homini illud velle: Sed hoc absurdum est: Ergo & illud. Sequela majoris videtur manifesta s licitum enim, Sc laudabile est velle id omne, quod Deus vult, cum laudabile sit in omnibus se

conformare voluntati divinae.

Respondeo negando sequelam majoris, de ad eius probationem dico,quod licet licitum.& laudabile sit velle id omne, quod Deus

vult, ut specialis motor, ac provisor, non tamen id omne , quod vult voluntate generali primi motoris, & universalis provisoriss hac enim voluntate generali vult permittere peccata, & simul nobiscum concurrere ad materiale illorum ut fatentur Adversarii, & tamen nec laudabile, nec licitum est illa velle, nec semper est actus virtutis se conformare tali voluntati. Objicies secundo: Homo non potest ponere materiale peccati , nisi consequenter po- .nat malitam, & deformitatem ei annexam: Ergo si Deus voluntate absoluta & essica civelit, quod homo ponat, & producat tale materiale, consequenter etiam vult, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION