Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

3 , Tractatus ctitur a priori, & per modum causae, aut conis ditionis conducentis, ut objectum illud sit, concedo majotem: si habeat solum cum illo connexionem consequentiae, & a posteriori, Nper modum effectus , aut termini illius, nego majorem . Possibilitas autem creaturarum non est ratio a priori divinae omnipotentiae , sed potius e contra ista est causa, dc ratio a priori possibilitatis creaturarum: Unde solum a posteriori, dc per locum extrinsecum , uea junt, sequeretur auferri omnipotentiam , sublatis creaturis possibilibus sicut sequeretura posteriori auferri solem ex ablatione illuminationis .

Dices secundo: Deus vult omnes homines

Calvos fieri , subindeq; sin plici aflectu , & vo-Iuntate antecedenti amat salutem reproborum,At illa salus non est futura,sed solum posssibilis: Ergo Deus amat res mere possibiles. Respondeo, concessa majori, negando minorem i, licet enim salus reproborum non sit futura , futuritione consummata , & absoluta, bene tamen futuritione conditionata, & inchoata per gratias,& auxilia lassicientia omni-hus oblata,quae sunt semina salutis, quibus si impii responderent, & auxiliis efficacibus i m. Pedimenta non ponerent, eam consequere in

In Deo est formaliter audium , seu delectatio ,

non tamen desiderium, nec odium, nee ira.

P Rima pars pater, quia gaudium, seu deis

lectatio est quies voluntatis in objecto voIito: Sed divina voluntas in propria bonutate maxime quiescit, utpote omnem sussici- Otiam in ea iuveniens. Ergo in se maxime gau-

392쪽

raudet, & suavissime delectatur. Secunda sic ostenditur : Desidesium femtur circa bonum non habitum, vel quod non est in nostra potestate, de bonis enim habitis solum gaudemus, & delectamur, nec illud censemur desiderare, quod cum sit, in nostra potestate non habemus, si enim illud desideraremus , profecto & haberemus: Sed

Deus , ratione suae bonitatis increatae , ae infinitae , continet omnia bona extrinseca,& creata saltem eminenter, de ratione suae

omnipotentiae , ac perfecti dominii , quod habet in nostias voluntates , habet in sua potestate bona, quae a nostra libertate dependent, cum, juxta Augustinum , ratione illius magis habeat in sua potestate voluntates hominum, quam ipsi suas: Ergo in eo non potest esse desiderium, etiam in ordine ad bona ipsi extrinseca, &quae dependent a nostra libertate. Tertia est D. Thomae T. contra Gent. cap. ff. ubi sic discurrite Sicut amor se habet ad honum , ita odium se habet ad malum s nam

his, quos amamus, bonum volumus, hir , vero , quos odimus , malum . Si igitur voluntas Dei

ad maltim inelinari non possit, ut ostensum est , i 'ssibile est , quod i se rem aliquam odio habeat . Quibus verbis rationem fundamenta.dem huius partis insinuat: Odium enim fertur ad malum quodammodo sub ratione malis

nam licet malum non possit esse motivum voluntatis, quae semper tendit ad bonum, vel verum, vel apparens, potest tamen esse ob-.jemim terminativum illius, quatenus volun-

tas sub xatione boni sibi convenientis vult iblud, quod est noxium, & disconveniens inimmico: Atqui divina voluntas non fertur nisi

ad bonitatem Dei tanquam ad objectum

393쪽

3 Tractatur m suum adaequatum, tam motivum, quam te minativum; unde cum vult infligere poenam

eccatori, non eam intendit, ut malum ilius, sicut nos cum odio aliquem habemus, sed quatenus in ea resplendet decor suae justitiae, dc ordo, seu pulchritudo universi, quod sane bonum est: Ergo in Deo non est odium proprie dictum. Dices : Poena , ut mainfestativa justiti e Dei, de ad pulchritudinem universi conduiscens, est quidem bona Deo, ut justo, &ut auctori universi, non tamen ipsi reprobo, cui infligitur, cum non sit illi utilis, vel delectabilis : Ergo quamvis Deus velit illam, ut est ostensiva suae justitiae, & conducens ad pulchritudinem universi , non sequitur , quod non velit illam, ut est malum ipsius peccatoris, cui infligitur. Sed contra: cum Deus sit bonum unive sale omnium , illud, quod est bonum resis pectu Dei , censetur etiam est e bonum cuiusque creaturae: Ergo poena aeterna. ut divinae justitiae manifestativa , non solum est bona respectu Dei illam intendentis , sed etiam respectu subjecti, cui infligitur, non quidem secundum particularem inclinationem, quam habet ad bonum proprium, sed secundum universalem inclinationem , qua ut pars universi inclinatur ad bonum auctoris illius. Quarta demum pars, quae asserit iram non esse proprie in Deo, sed metaphorice tan

cum, est D. Thomae hic quaest. o. art. i. ad la. & I. contra Gentes cap. 8s. probaturque

ratione, quam ibidem insinuat et Ira est appe- ititus a indictae , cum spe ulciscendi, ex tristitia procedens: Sed tristitia repusnat Deo: E Ao .& ira. unde idem S. Doctor loco cithm

394쪽

De voluntate Dei. 3 so contra Gentes et Ira igitur Iove a Deo est cundum rationem suae speciei, non folum quia f. Eius tristitiae est, sed etiam quia est appeti- s vindiELE , propter tristitiam ex injuria ili

tia conceptam,

Nec valet, quod ait Suareg, oppositumentiens, nempe non esse de conceptu esseniali irae, quod ex tristitia oriatur, sed solum,uod sit appetitus nocendi alteri, sub ratione istae vindicta . Sequeretur enim ex hoc, o-mem actum .justitiae vindicativae ad iramertinere, sicque judicem , qui tranquillo, edatoque animo punit homicidam , ex motio justitiae vindicativae, ipsum ex ira punire,uod absurdum est. 1s. III. In Deo est summa, ct perfecta justialia, non commutatisa, sed

distribulisa.PRima pars patet, tum eae Scriptura, quae passim Deo concedit attributum justi-iae, tum etiam ratione: Iustitia enim est virisus unicuique, quod suum est, tribuens: Deus utem unicuique creaturae tribuit, quod suumst, iuxta illud Dionysii cap. 8. de divin. nonin. Omnibus tribuit propria fecundum unius uiusque existentium dignitatem : Ergo est in

eo perfecta justitia . Addo, quod justitia le-:alis est in principe architectonice, quasi inmperante, & dirigente, in subditis autem ecundario , & administrative, tanquam in ibjectis, & obedi entibus legi, ut docet Santus Thomas h. t. quaest. set. ar. 6. Sed Deus

st .Rex Regum, &dominus dominantium,

395쪽

3 s Tractatus Oetac supremus moderator totius universi, per quem seges regnant, ct tegum conditores Iuris a decernunt, ut dicitur Proverb. 8. Ergo in

illo est justitia legalis, superiori modo, quam in omni Principe. Quod vero non sit in eo iustitia commutativa, docet expresse D. Thomas in . dist. f. quaest. I. arti c. r. ubi sic ait : justitia

commutativa , per quam aequalitas constituatur inter Deum dantem , ct creataram recis pientem , Deo compexere non potest , fecundum propriam acceptionem et Et hi C quaest x I. ar.

ctiva commutationis non competit Dio . Ra

tio etiam id suadet: Iustitia enim commutativa versatur circa datum, & acceptum, tanquam circa propriam materiam s unde fineo non potest esse justitia commutativa, qui nihil potest recipere ab alio: Sed Deus nihil potest recipere a creatura, nec creatura aliquid Deo donare et Ergo in Deo non potest esse justitia commutativa. Major constat s commutare enim est accipere non suum, sive alienum pro suo et Minor vero sic ostenditur. Dare aliquid alteri est ri an ferre in ipsum ejus dominium: Sed creatura non potest transferre in Deum dominium , quod habet in res, quas possidet, tum quia Deus est incapax imperfecti , & inferioris dominii, quale est illud, quod reperitur in Creatura; tum etiam, quia omnia sunt sub dominio Dei, antequam illi osterantur, multato melius, quam sub dominio creaturae, imo ipsum dare, & ogerre est in nobis ex auxilio, se influxu Dei: Ergo creatura nihil unquam proprie dare potest Deo. Vnde dicitur ad

Roman. o. quis prior dodit ei, ct retribti

396쪽

De voluntate Dei. yy qMae de manu tua accepimus , dedimus tibi .

Et Augustinus lib. I. Confess. cap. cuiae habet quidqMam non tuum p reddis debita, nulli debens s donas debita, nihil erdens . Confirmatur et Cum objectum formale iustitiae commutativae, quo ab omnibus aliis virtutibus differt, sit aequalitas dati, & accepti, in eo solum potest formaliter, & proprie r periri, inter quem, & alium potest esse aequalitas dati, & accepti r Sed inter Deum,& creaturam nequit esse aequalitas dati, & accepti , cum quidquid a creatura Deo offeriatur, illi pluribus titulis debitum sit, scilicet titulo creatoris, conservatoris , adjutoris, supremi Domini, & ultimi finis: Ergo in Deo formaliter, & proprie reperiri non potest justitia commutativa. Hanc rationem insinuat D. Bernardus lib. de diligendo Deo cap.

his verbis et Si totum me debeo pro me facto, . quod reddam iam ct pro refecto p nec enim tam faeite refectus , quam factus . In primo opere me mihi dedit , in secundo se , di tibi se dest, me mihi reddidit . Datus ergo , ct redditus , me pro me debeo , ct bis debeo , quid ineo tribuam pro se p Nam si me militia rependere poclem , quid sum ego apud Deum, qui prior dilexis nos tantus, ct tantum, tam rivos, O tales.

Confirmatur amplius: In eo, qui ex iustitia commutativa aliquid tribuit, oportet esse Mictum debitum illud tribuendi; nam qui absque debito, & obligatione aliquid tribuit, non ex iustitia commutativa, sed ex liberalitate, veI fidelitate illud data sed in Deo non est, necesse potest strictum debitum, & obligatio rhspectu creaturae, cum strictum debitum importet inferioritatem aliquam, & dependentiam debentis ab eo, cui debetur: unde in Thu

397쪽

3r8 Tractatus IV. Thomas hic quaest. x I. ar. I. ad Deus non est debitor, quia ipse ad alia non ordinatur, sed potitia alia ad Usum: Ergo in Deo nec est, nec esse potest justitia commutativa in o dine ad creaturam,

Quod vero in illo sit justitia distributiva ,

idem S. Doctor aperte tradit I. contra Gent.

cap. 6. ubi loquens de Deo, & ejus justitia,

sic concludit: Non igitur ei competit commutativa iustitia, sed folum distributiva . Et super cap. g. libri de divin. nomin. Iect. g. Commu-raii,a iustitia ta Deo locum non habet, quia, ut dicitur ad Roman. I x. cuia prior dedit illi , reretribuetur ei e Sed attribuitur ei Aseributiva justitia , quae non observat aequalitatem quanis ritatis , ut aequalia omnibus det , sed aequat satem proportioni et, ut det unicuique, secundum

quod dignum est. Ratio etiam suffragatur et I u. stitia enim distributiva maximam dicit perfectionem, &excellantiam, cum non sit aequalis ad aequalem, sicut justitia commutativa, sed superioris erga inferiores s pertinet enim ad superiorem distribuere inferioribus de communibus bonis, unicuique juxta propo tionem suam, ut si Pater familias det vestes toti familiar, non tamen easdem, sed parvulis arvas, grandaevis grandiores , prudenter argitur et unde talis justitia decet supremum mundi gubernatorem , & principem, qui, ut ait Dionysius supra citatus, omnibus tribuit Pr ria secundum uniuscujusque existentium diis

gnitatem.

Hanc distributionem accommodam , &Proportionatam egregie explicat Tertullianus libro secundo contra Marcionem capite I x. his verbis e Bonitas eius operata est m&ndum, iustitia modulata est . ubi verbum modulari

signincare videtur, quod sicut musica dive sol

398쪽

De voluntate. D. I. 3 stas tonos, & cantus ordinat, & ad debitum Dumerum, ac proportionem reducit; ita &justitia distributiva Dei in creatione mundi omnes craturas ad debitum ordinem , ae consonantiam redigit , dando unicuique , quod suum est, & faciendo omnia in pondere, numero, & mensura. Unde ibidem subdit. Omnia tit bonitas concepit, ita justitia distinxit.

Addo, quod iustitia distributiva non habet

annexas imperfectiones, & defectus, qui reperiuntur in commutativa. In primis enim justi. ia distributiva non inducit, sicut commutatim va, debitum ortum ex eo, quod ab eis, quibus hona reipublicae dis libuit, prius aliquid recinperit , aut ob factam distributionem sibi conis ferendum expectet. Secundo non requiritur, ut distribuens se privet dominio rei, quam dissstribuit; satis enim est, ut, retento suo suprem dominio, inferius dominium conferat his, quibus illa distribuit, ut constat in Principe,qui potest servare justitiam distributivam,largiendo bona communia in laudum,aut emphyteum sim, vel etiam solum donando usumfructum. Tertio debitum justitiae distributivae non nascitur ex jure alterius erga distribuentem, sed ex naturali rectitudine, de ipsa lege aequitatis , qua tenetur distributor commensurare pratamium perfectioni meritorum. Quod debitum in Principe humano obligat ex ordinatione legis naturalis, quae est a Deo; in ipso vero Deo, qui non habet legem sibi impositam ab alio, nascitur ex eo, quod ipse est lex,& prima regula totius rectitudinis. unde Anselmus

in prosol. in cap. Io. Iustus es Domine, nora quia nobit reddis destium , sed quia facis , quod decet te summum bonum. Justitia distributiva non est aequalis ad aequalem, sicut

commum

399쪽

38o Teta Sattis meommutativa, sed superioris ad inferiores, quibus bona communia reipublicae distribuit.

Obiicies primo contra primam partem: Esse debitorem sibi tollit propriam rationem justitiae, quae necessario debet esse ad alterum: Sed Deus est tantum debitor sibi, non vero creaturae, ut constat ex jam dictis : Ergo in illo non est vera , de perfecta justitia.' Respondeo distinguendo majorem et Esse debitorem sibi, ut termino, seu personae, cui aliquid reddendum est, tollit propriam rationem justitiae, concedo majorem: esse debitorem sibi, ut principio, & sundamento debiti,& obligationis reddendae tamen, &exercenda in ordine ad alterum, nego majorem, &sub eadem distinctione minoris , nego Cons quentiam. Itaque debitum, quod Deus habet

ad creaturam, debitum quidem est ad illam, sed non oritur ex iure, & actione illius, sed

ex ordinatione Dei, & ex summa rectitudine,& aequitate divinae voluntatis, quae est suprema lex, & primordialis regula totius aequitatis; unde creatura non est credi trix talis debit licet illi ut extremo reddatur. Objicies secundo contra secundam partem: Quod datur ex conventione , dc pacto, datur ex vera, dc stricta justitia commutativa: At Deus dat iustis regnum celorum, ex Coninventione , & pacto onero laborandi in ubnea sua; ut constat ex parabola, quae habetur Matth. II. Ergo dat illis regnum coelorum ex vera, & stricta iustitia commutativa. Unde Scriptura,& Patres sepe dicunt Deum fore injustum , nisi daret praemium sancte viventibus : Ad Hebraeos 6. Non enis iniustus

est Deus . tit oblivifeatur operia vestri. Et Ain

gust. lib. . contra Julian. cap. 3. Deus ipso.

400쪽

Da voluntate neI. 38 rquod absit , eri; injustur , si ejus regnum

; vertis non admittitur justus . - ,

Respondeo distinguendo maiorem: quod

i datur ex conventione, & pacto onerante ,& obligante unum alteri , datur ex veris, i & stricta justitia commutativa, concedo ma- jorem: quod datur ex conventione, &pacto obligante , dc onerante unum , non

alteri, sed sibi, nego majorem. Cum vero Deus dat aliquid hominibus ex conventione ,&pacto, non fit pactum, & conventio Dei cum homine, ut ex actione hominis Deus oneretur, dc illi obligetur ex vera, &stricta justitia ; quia cum talis actio sit sub dominio Dei, de ex ejus influxu proveniens, eique infinitis titulis debita, non potest Deus ex ipsa onerari, neque in eo nasci stricta, &rigorosa obligatio eam remunerandi, quanis tumcunque pactum , dc promissionem illi adjungat. unde si Deus privaret justum me cede sua, esset injustus, non hesione juris, sed violatione suae veritatis, dc aequar distribu tionis , & injustitia opposita non commutativae justitiae, quae in eo esse non potest, sed distributivae, vel legali architectonicae , quae in Deo tanquam in supremo principe, de judice

reperiuntur.

Objicies tertio. Datur iustitia commutativa in Christo in ordine ad Deum: Ergo de in

Deo per ordinem ad Christum. Antecedens constat ex doctrina, quam tradunt communiter nostri Thomistae in tractatu de Incarnatione, ubi docent, satisfactionem Christi fui

se actum iustitiae commutativae. Consequentia vero ex eo probatur, quod justitia commutativa debeat esse mutua, sive ex parte utriusque extremi.

Respondeo negandu consequentiam , /d

SEARCH

MENU NAVIGATION