Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

turitatem non pervenu nimia facunditas . Mumquoque animis evenit, quos immoderata pro Pe. vitas rumpit , qua non solum in aliorum in uis etiam , sed etiam in suam uxuntur. De quo plura in Clypeo Theologiae Thomisticae. Objicies secundo contra secundam partem assertionis. Providentia,& cura tam viliumacimperfectorum animalium, qualia sunt culices, muscae, vermiculi, & similia, videtur dedecere divinam majestatem. Ergo non est in Deo ponenda . Respondeo negando Antecedens ; nam tantum abest, quod infinita Dei majestas exeam vilium, & imperfectorum animalium cinra vilescat, quin potius in illis magis ejus inmnita sapientia,& potentia reIuceant,quam in aliis animalibus ingentis molis , & magnitudinis . Unde Plinius lib. II. cap t. Rerum natumaea n quam magis , quam in minimis tota est.

Et Hieronymus ad Heliodor. epistol. 3. Crea

torem non in caelo tantum miramur, in terra,

edisti, o sceano , ei hantis , eameua , sed di in minimia quoque avimalibus, formieis, etiIice , muscis , vermi, is , ct istiusmodi genere,qnorum scimus magis corpora , quam nomina, candemii in eunctis admiramur solertiam.

s. III.

Providentia non eo seu formaliter in actu voluntatis , sed intellosius , nimbaem in actu imperii , supponente elemonem mediorum .PRima pars est D. Thomae hic qu. 22. an T. ad 3. ubi sic ait: Providentia est in te Iectu , praesupponti tamen volantatem sinis.

Ratio etiam id suadet: Tum quia providentia est pars prudentiae, ut docet idem S. Doct.hicari. I.& a. a. qu. s. an. o, Sed prudenti

412쪽

De provid. , ct praedestin. 3s 3 est in intellectu, cum sit virtus intellectualisi Ergo & providentia. Tum etiam,quia Boetius definit providentiam ordinationem rerum in finem: ordinare autem unum ad alterum pertinet ad intellectum, ut cap. sequentis. 2. ostendemus et Ergo providentia non consillie formaliter in actu voluntatis, sed intellectus Quod ipsa nominis etymologia satis indicat a providere enim idem est, ac procul videre, quae sunt facienda: videre autem non est actum voluntatis, quae est potentia coeca, sed intellectuS. Quod vero talis actus sit imperium , supponens intentionem finis, & electionem medi

rum , docetur etiam a D. Thoma hic art. I. ad i. his verbis : Praecipere de ordinandis in nem , quorum rectam rationem habet , compellaneo , fecundum i lud Psalmi r Praeceptum posuit , o non praeteribit, o secundum hoc comtetit D. o ratio providentiae Ratio etiam suffragatur; nam, ut supra dicebamus, providentia est pars prudentiae : Sed actus principata 'lis prudentiae est imperium, ut docet Arist teles s. Et hic. cap. p. dicens et Prudentia praeis captiva est , finis enim ipsius est , quodnam sit

agendum , vel non agendum , praecipere et Ergo providentia in actu imperii euentialiter consistit. Id magis constabit capite sequenti, ubi ostendemus praedestinationem , quae est pars divinae providentiae, in actu imperii, subsequente electionem praedestinatorum ad gloriam, formaliter , & essentialiter conta

objicies primo contra primam partem: Damascenus lib. 1. fidei cap. 1 s. sic ait: Providentia est voluntas Dei, per quam omnia , quae sunt, convenientem deductionem habent: Ergo censet,

providentiam in actu voluntatis consistere.

413쪽

3s , Trasiattis V. Respondeo ex D. Thoma quaest. s. de verita arr. i. ad I. providentiam dici a Damasceno voluntatem Dei, quia actum voluntatis supponit, aut illum virtualiter includit. Actus enim imperii, in quo providentia formaliter consistit, supponite lectionem voluntatis, Millam virtualiter includit, ut docet idem S.

Doctor I. a. quaest. I . artic. q. ad I. his verbis: Post determinationem consilii , quae essiudicium rationis , voluntas eligit , ct post electionem ratio imperat ei. per quod agendum est, quod eligitur. Objicies secundo contra secundam partem: D. Thomas h. 2.quaest. y arti c. 6. ad 3 sic ait:

si recta ordinatione ad finem , quae includitur In ratione providenriae , importatur rectitudo

consilii , judicii , o praecepti et Ergo providentia non consistit adaequale in imperio, sed etiam in consilio, dc judicio regulante eloctionem

Respondeo , rectitudinem consilii. & iudicii, importari in ordinatione, in qua providentia consistit, non constitutive , & formaliter , sed virtualiter, & praesuppositive s tum quia fine illis rectitudo imperii subsistere nequit; tum etiam quia in actibus animae ordinatis, praecedens clauditur virtualiter in sequenti. Unde D. Tho. qu. s. de verit. a r. i. ad finem corporis sic habet: in prudentia quodammodo includitur O voluntas , qua es de fine , di cognitio sinis , quia nimirum uterque actus ad illam supponitur. Objicies tertio: Actus imperii in nobis admittitur ad movendam voluntatem, & alias potentias, quoad executionem suorum actuum: Sed propter hoc non debet in Deo. admitti, quia in illo nec voluntas, nec alia

potenti mobilia es cum sit ictus purus: Ergo

414쪽

De provid. , O praedestin. non datur in Deo talis aetus imperii. Respondeo, actum imperii non poni in Deo, sicut in nobis,ad movendam, & applicandam potentiam executivam ad operadum ad extrac quia ut ollendimus in tractatu de scientia Dei, non datur in Deo aliqua potentia executiva, virtualiter ab intellectu , & voluntate dii inelao sed talem actum immediate dirigi ad ipsas creaturas, & earum productionem imperare, juxta illud Genes. i. Fiat lux, &illud Joan. II. Zavare , veni foras . Quare mobilitas, & subjectio non se tenet ex parte Dei, sed creaturarum, quae fiunt. Nec valet, si dicas, respectu Dei omnipotentis nihil esse dissicile, subindeque posito Essicaci decreto suturitionis rerum, illas proinduci in tempore, nec ad hoc requiri actum imperii. Licet enim respectu Dei nihil sit diseficile ex parte operis, tamen ex parte ob jecti operabilis multa sunt in executione viniscenda, quae quidem Deus non vincit caeco,& naturali impetu, sed imperio , & provis dentia. s. IV.

coroliar a notaru digna.

Ex dictis colligitur primo, providentiam

Dei ab ejus scientia praetica distinguisnam scientia Dei practica est de fine, & de mediis s providentia autem solum de mediis,

quatenus ordinantur in finem , ut expresse docet S. Thomas quaest. s. de verit. art. I. Ex

quo intelliges, providentiam distingui etiam a potentia Dei executiva , quia talis potentia es scientia ejus praetica, seu approbationis , producens res ad extra per actum imperii, ut R d cap. l.

415쪽

et ps Tractatus V. cap. 3. tractatu de scientia Dei ostensum e Colligitur secundo, Dei providentiam ab ejus arte dis ingui , quia ut docet idem S. Do-ciosi loco citato in resp. ad s. ars respicit res productas , secundum quod egrediuntur a principio, & inter se invicem collocantur ;Providentia autem illas respicit, secundum quod ordinantur in finem. Addo, quod ars est etecta ratio factibilium, id est eorum, quae ab

agente procedunt in extraneam materiam et Prudentia autem, cujus providentia est actus, est certa ratio agibilium, quae sunt actus non progredientes ad extraneam materiam, sea perficientes ipsum agens A.

Colligitur tertio, legem aeternam diltinguia providentia Dei, se habet enim sicut principium illius, cum tradat generales tegulas, &principia operabilium;providentia vero,juxta illas regulas, d p motibus creaturarum disponat, & illas ad suos fines ordinet. Ita S. Tho. qu. s de verit. ar. I. ad 6- . Colligitur quarto, Dei providentiam di itingui ab idea divina. Nam ut docet S. Thomas Ioc. cit. de verit. in resp. ad i. Idea est forma exemplaris rei absolute, & secundum speciem consideratae: providentia vero est forma rei, secundum quod ordinatur in finem. Iicet de ratione providentiae generalis sit ordiis

natio erraturae in finem, non tamen assecutio

sinit, ad quem illa ordinatur, sed duntaxat finis ultimi, qui abisso provisore intenditur.

P Rima pars, quam negant aliqui ex nostris Thomistis, probatur primo ex D. Thoma qu. d. dc verit. ut a. ubi hanc statuit dise

416쪽

Da prodiidentia, ct praedestis. Dγferentiam inter providentiam, & praedeshin

tionem , quod providentia ordinem in sinem respicit tantum , unde Per Dei providentiam omnes homines ad beatitudinem ordinanitir ; f dpraedestinatio etiam exitum , vel eventum misdiniae , unde non est nisi eorum , gloriam com si'untur. Idem docet in I. dis h. o. quaest. s. art. h. & ibidem ad Anni b. qu. unica art. I.

Ergo juxta doctrinam D. Thomae non est de ratione providentiae generalis assequi finem, ad quem homo ordinatur, sed id tantum comis petit praedestinationi. , Probatur secundo ratione, quam idem S. Doctor praedictis locis insinuat: Reprobi per generalem providentiam ordinis supernaturalis ordinantur ad gloriam, eisque conferuntur auxilia sussicientia, quibus illam adipisci possunt, ut intract. de voluntate Dei cap. 3. ostensum est: At reprobi gloriam nunquam consequuntur : Ergo de ratione providentiae generalis non est infallibilis assecutio finis, ad quem creatura ordinatur. Confirmature Providentia efficaciam accipit ex voluntate finis, quam supponit: Ergo sicut absque imperfectione constituitur in Deo d lex voluntas respectu finis, ad quem homines ordinantur et una antecedens , &inefficax, qua vult, omnes homines salvos fieri: altera consequens, & efficax, qua tam . ilum vult praedestinatos salvari, ut loco citato demonstravimus 3 ita etiam absque imperfectione duplex providentia in Deo admit.ti potest, quarum una sit efficax, altera inese ficax ad finis consecutionem, & consequenter de ratione omnis providentiae non est assecutio Enis particularis, ad quem Deus orodinat creaturam

Quod autem divina providentia semper ase

se quas

417쪽

3ss Traepatus V. sequatur finem ultimum a provisore inten. tum, ut asserit secunda pars, sic ostenditur. Finis ultimus a Deo ut universali provisore intentus, est manifestatio suorum attributo-Tum: At quamvis homo peccando deficiat a consecutione finis, ad quem per provident am Dei generalem ordinatur, manifestantur divina attributa, praecipue vero iustitia ejus vindicativa, seu punitiva: Ergo providentia Dei generalis semper assequitur finem ultimum ab ipso provisore intentum . unde

S. Thomas supra qu. I s. art. 6. Cum voluntaxD I sit uiner alis causa omnium rerum , imisso sibile est , quod divina voluntas suum ejectum non consequatur. Unde quod recedere ' sedetur a divina voluntate peccando , ineidii in

ordinem clivinae voluntatis , dum per eius iustispiam punitur. Idem docet D. Augustinus in Psal. II o. his verbis. Non sic constituta sunt

opera Domini , ut ereatura in libero arbArio constituta superet Creatoris voluntatem . Non vi. Deus, ut pecces, nam prohilet, tamen fipeccaveris , non puter hominem fecisse , quod voluit , o Deo accidisse, quod noluit : Sicut enim vult , ut homo non pecces , ita vult pec eanti parcere, ut revertatur , ct vivat , ita muli postremo in peccato perseverantem punire, set iustitiae potentiam contumax non evadat . Ita quidquid elegeris, omnipotenti non deerit, de suam de te compleat voluntatem . Item

Epist. leto Non escii ( inquit anima perverse

utens criaturis, ut ordinationem effugiat cream

sorii ; quoniam F illa male uti ur tonis , illeo e MI ur etiam malis : ae per hoe illa perveras bonis niendo sit mala , ille ordinate etiam malit utenda permanet bonus: cui etiam inji

sie se ordinat in peccatia , juste ordinatur in

418쪽

De providentia, O praedestin. yyy objicies contra primam partem assertionise Ad perfectissimam providentiam spectat non solum ordinatio mediorum, sed etiam finis assecutior Atqui providentia Dei in summo gradu perfectionis existit: Ergo de ratione illilius nom solum est ordinatio mediorum, sed etiam finis assecutio. Unde D. Thomas hicari. . ad x. sic ait: In hoe est immobilis, dieertus divina providentiae ordo, quod ea, quae ab ipso providentur , cuncta eveniunt, eo mo- pdo , quo ipse provides , sive necessario , sive eontingenter. Et in resp. ad 3. asserit, quod divina providentia non descis a Amo eflectu ,

nec a modo eveniendi , quem providit . Itemg. contra Gent. cap. st . expresse tradit, quod ordo divina provisentiae immutari omnino non

potest , nee frustrari a suo effectu . Demum in hac pacte qu. 53. art. s. probat, praeestinationem esse certam , quia est pars provis dentia , di providentiae ordo est infallibilis et Ergo discrimen, quod statuimus inter provibdentiam , & praedellinationem , est manufeste contra S. Thomam . . Favent etiamsS. Patres , passim asserentes , providen- .

tiam semper scopum suum assequi , etiam quando videtur ipsi resisti et ipsisque Ecclesia, quae in quadam collecta canit : Deus, euius providentia in fui dispositione non farum

Respondeo distinguendo majorem e Ad perfectissimam providentiam , supponentem

voluntatem finis consequentem, pertinet non solum ordinatio mediorum, sed etiam assecuistio finis, concedo maiorem: supponentem voluntatem finis inefficacem, & antecede rem, nego majorem. Unde cum providentia Dei heneralis non supponat voluntatem

consequentem, sed solum antecedeo tem de

419쪽

eo Tractatus V.

salute omnium hominum, quamvis sit perfectissima, non debet tamen habere infallibiliter annexam ipsius finis consecutionem gscut praedestinatio , quae supponit voluntatem conseqixentem, & essicacem circa salutem electorum.

Ad testimonia D. Thomae, quae videntur militare in contrarium, dicendum est cum Ferrariensii loco citato ex summa contra Gentes , S. Doctorem loqui in sensu permissivo ;quatenus providentia in aliqua sui parte,nempe in praedestinatione, habet annexam utramisque infallibilitatem ordinis , & eventus , non autem, quod de conceptu providentiat ut sic

fit utraque infallibilitas. Vel secundo cum e dem responderi potest, quae a Deo providentur, non esse finem, sed media; nam licet mnis in executione sit effectus providentiae, non tamen est immediate provisus ab illa, sed eis eius mediorum, quae ordinantur ad finem: circa media autem immutabilis eth divina providentias & quoad hoc verum est, illam nun-

Iam frustraris nam eo ipso, quod provi- eat de mediis, infallibiliter illa ponentur inesse; quia tamen aliquando confert media tantum lassicientia , aliquando vero essicacia, consequens fit, quod non semper annexam habeat finis assecutionem; & sic intelligendum est id, quod de providentia Dei ca.

Iait Ecclesia et Deus, euius providentia infui dispositione. . non fallitur . Ad testimonium vinio desumptum 'x quaestione et g. hujus partis dicendum est, D. Thomam probare praedellinatiqnem esse certam, quia est pars providentiae , supponentis voluntatem consequen- rem, & essicacem finis, quae ad naturalia, & suis perfiaturalia se extendit ; non vero ex eo prae

sis quod sit pars providetit generalis ordinis

420쪽

De providentia, 'praedestin. supernaturalis, quae supponit voluntatem si jum antecedentem, & inessicacem de salute hominum. Quantum ad SS. Patres asserentes, providentiam divinam semper scopum suum assequi, etiam cum videtur ei resisti, facile respondetur, eos loqui de fine ultimo ab ipso provisore generali intento, qui est manifestatio suorum attributorum; ille enim semper obtinetur, ut in secunda assertionis parte declaravimus.

De praedestinatione.

ALtissimum, & obscurissimum praedestina

tionis mysterium egregia Canticorum metaphora commendatur, ubi sponsi comae, quae supremi Iudicis supra filios hominum consilia non obscure exprimunt, sicut elata palmarum dicuntur, quod vim omnem ingeniorum superent, & nigrae , quasi corvus , quod obscuritate sua mentes nostras tenebris inis volvant. De illo tamen breviter hic age dum est, ejusque existentia, essentia, cauta, de effectus breviter sunt explicanda.. s. I. Praeter generalem De providentiam, quae omnet homines sufficienter ordinat ad salutem , d tur oraedestinatio , seu providentia aliqua D eialis , quae aliquos efficaciter ordinas , transmittit ad aeternam beatitudinem.

Haec veritas est certa de fides colligitur nim ex variis Scripturae, & Sanliorum Patrum testimoniis, qvie illam aperte deci

SEARCH

MENU NAVIGATION