Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

Tractatust V

D. Prospero x. de vocat. Gentium eam 3 s. dicente: Detis his, quos elegit sine meruit , dat,nnde ornantur ex meritis. Quibus verbis aperte

docet, merita esse enectus praedestinationis, non vero causam illius motivam. Quarto ex D. Thoma in cap s. Epist. ad Roman. ubi sic ait et Manifestum est , quod omne beneficium,

quod homini eo eri Deus ad salutem, est praedestinationis effectus et Divinam autem benem eium non solum fe extendit ad infusionem gratiae , sed etiam ad gratiae usum : Unde cum merita, seu bona opera procedant ex bono usu gratiae, manifestum est, juxta doctrinam D. Thomae,illa esse praedestinationis effectus. Quinto ratione: Non possunt enim intelligi merita, ut ad gloriam conducentia, sine d no perseverantiae: Sed donum perseverantiae

est effectus praedestinationis, & subsequitur intentionem dandi gloriam Ergo similiter& merita. Minor probatur a si donum pers verantiae non subsequeretur, sed praecederet praedestinationem daretur per providentiam generalem, subindeque omnibus comserretur, quod.est aperte falsum & co tra Augustinum locis supra S. I. resatis , ubi asserit, nullum dicendum esse habuisse donum perseverantiae, nisi qui perseveraverit usque in finem , subindeque nisi fuerit

praedesti natus. Secunda ratio est: Licet intendens essicaciter dare aliquid alteri per modum praemii,s non habeat in sua potestate ejus merita, n cessario prius debeat illa praevidere, secus tammen si habeat illa in sua potestate: Atqui Deus habet in sua potestate merita hominum, quia haec non de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promittit, & do

nat, ut docet Augustipus de praedest. Sanct

Coostel

442쪽

De provid. , O pradest. ag cap. Io. Ergo potest intendere efficaciter dare gloriam hominibus per modum praemii , &coronae , antecedenter ad praevisionem merstorum , obligando se, ex vi talis intentionis,& voluntatis, ad dandum illis ipsa merita, dehona opera, & quidquid ad merendum requi is ritur juxta illud, quod ex D. Prospero jam

retulimust Deus his , quos elegit sine meritis,

dat, unde ornantur ex merit1s .

Ex quo intelliges notabile discrimen, quod

intercedit quantum ad hoc inter Deum, &Reges, ae Principes terrae t nam Princeps non potest intendere efficaciter dare militi arma , vel equum in praemium , nisi prius ejus merita ipraeviderit , quia in sua pol state non habet merita militum , nec ill rum industriam, seu bonum usum equi, &armorum et Deus vero in sua potestate habet merita hominum, & bonum usum liberi arbitrii, ut docet Augustinus lib. I. retra in cap. g. his verbis et uuia omnia. bona'. , di magna , ct media , QT insima a Deo sunt , sequitur , ut a Deo sit o bonus usustubera

voluntatis , qui in magnis numeratur bonis .

Quare potest ante merita praevisa intendere e caciter dare hominibus gloriam , per modum praemii, & coronae, per merita danda conferendae. Tertia ratio, quae praecipua, & fundamenis talis est, traditur a D. Thoma arti c. . hujus quaest. et q. potestque sic breviter, & clare pro-- poni . Qui ordinate vult, prius vult finem, quam media ad finem: Sed Deus ordinate vult: Ergo prius vult finem, quam media ad illum: Sed gloria est finis, & merita sunt media ad illum conducentia: Ergo prius vult gloriam, quam merita , & consequenter electio

ad gloriam non est ex praevisione meritorum diec

443쪽

t Tractatus V.

Nec valet, quod respondent aliqui, maiorem non esse veram , quando quis vult finem alteri , vel quando finis intenditur ut praemium , & ut corona , ut contingit in proposito . Nam sive finis intendatur m hi , sive alteri , sive habeat rationem pra mii , & coronae , sive non , debet semper esse ratio volendi media, cum rota boni, tas mediorum sumatur a bonitate finis rErgo ille semper est prius volitus, & inten

tus .

Non obest etiam, quod alii dicunt, nimbrum non esse necesse intentionem efficacem

finis praecedere in Deo electionem eruacem mediorum, sed lassicere volitionem, & intentionem finis inessicacem . Sicut enim ( in.quiunt) pater v. gr. ex simplici, & inefficaci voluntate, qua vult filium suum Doctorem, vel Episcopum fieri, movetur, ut ei praebeat studiorum subsidia: ita etiam Deus ex inefficaci intentione, & voluntate antecedente, qua vult omnibus dare gloriam, moveri potest ad electionem mediorum efficaciter ad iIIam conducentium . Non obest, inquam, haec responsio, potest enim essicaciter confutari et Primo , quia electio mediorum debet proportionari intentioni finis: Ergo essicax electio medii essicacis d finem efficacem finis intentionem supponere debet, ut debita propo tio salvetur. Ille enim esset plane imprudens , dc stultus, qui non intenderet essicaciter aliquem finem, & tamen eligeret media essica-.citer ad illum conducentia. Secundo, non minus electio supponit intentionem , quam executio electionem: Atrealis, & essicax mnis executio per media necessario supponit incacem electionem et Ergo pariter efficax.

elesto necessario supponit efficacem im

444쪽

ne providentia, O praede 3. astentionem. Nec valet exemplum adduitum: Pater enim filio Episcopatum desiderans nouhabet illum in sua potestate, neque ex hi het media efficacia ad ejus assecutionem.& sic non mirum, quod illa mediorum disepositio ex efficaci intentione finis non oriatur. Deus autem praedestinans homines adploriam , & finem acquirendum , & m dia ad illum efficaciter conducentia, nempe merita hominum, habet in sua potestate, ut supra ostensum est: unde repugnat, ut ex inefficaci voluntate salvandi homines moveatur ad electionem efficacem medi

rumo

Ex his consutata manet aliorum responsio, qui dicunt ante merita praevisa olitam esse a Deo beatitudinem incommuni, non tamen in particulari, P ut applicatam alicui dete minatae personae, v. g. Petro . Nam Nolitio

gloriae solum in communi, & nulli in particulari applicata non potest esse efficax, sed tantum simplex complacentia, & amor illius; cum beatitudo incommuni, de ut abstrahita circumstantiis, & a personis in particulari, non possit poni in actu, nec sub hhac ratione ab aliquo assequibilis sit: Ergo si electio efficax mediorum supponat intentionem effic cem finis, &non solum simplicem complacentiam, & amorem illius, ut iam ostendimus, ante volita, & praevisa merita, debet supponi En Deo intentio beatitudinis in paristiculari , & ut applicatae determinatis personis, & non solum volitio beatitudinis incommuni, & ut abstrahita circumstantiis,& personis in particulari. Praeterquam quod, velle aliquid in communi . & postea in particulari dicit imperfectionem , utpoto

processum ab imperfecto ad perfectum .

445쪽

Ergo repugnat, quod Deus inius velit gliriam hominibus in communi , & postea in

particulari . Maxime quia voluntas cons Ruens, & essicax, qualis est electio ad gloriam, non fertur in res in communi, sed in particulari, de cum omnibus circumstantiis

Demum facile confutari potest solutio alimrum , qui dicunt intentionem efficacem finis praesupponi ad electionem mediorum , si media non solum sint essicacia , sed etiam

formaliter ut talia eligantur: secus autem, si quamvis media essicacia sint, non tamen ut Essicacia formaliter amentur, Nualiter in prinsenti contingere docent. In primis enim haec responsio destruit decretum praedestinationis, de cujus intrinseca ratione est, quod sit pras Paratio mediorum essicacium, ut formaliterealia sunt, & beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur, ut ex definitione Augustini supra tradita constat. Deinde quaero, an quando Deus intenis dii essicaciter dare gloriam electis, in illo priori intentionis cognoscat efficaciam meis diorum, quae ad illam perducunt, vel non Si non cognoscit, caret scientia, si vero eam cognoscit, & tamen illa ut essicacia non eligit, caret prudentia. Quomodo enim prindenter procedit, qui intendens assecutionem alicujus finis, qui unice dependet ab efficacia mediorum, eligit media, quae quidem cognoscit esse essicacia , & tamen non vult ea ut efficaciat Sic enim manifeste exponitur casui, de fortunae, ac frustrationi finis, quem intendit. Addo , quod electio solum efficax auxiliorum gratiar quoad physicam entitatem, communis est praedestinatis , & reprobis , cum istis conferantur auxilia sufficientia,.quae , juxta b

446쪽

se providentia , ct praedest. et Iuxta Molinam, Lenium, & alios recentio res non distinguuntur entitative ab auxiliis efficacibus : At electio discernens praedestinatos a reprobis nequit illis esse communis: Ergo debet esse efficax non solum respectuentitatis auxiliorum, sed etiam respectu efificaciae, & connexionis, quam habent cum gloria. s. VII.

Praecipua obiectiones solvantur.

Objiciunt in primis Adversarii illud Apo

stoli ad Roman. 8. suos praeseivit , ho, O praedestina ueli eonformes fieri imaginimii sui . Quibus verbis praescientia boniis sus liberi arbitrii videtur supponi ad prindestinationem . Unde Ambrosius lib. s. de

fide et Non ante praedesInavit , qum praeis felerit , sed quorum merita praescivit , eorum praemia praedesinavit . Et Fulgentius lib. s. ad Monim. Praedestinavit ad regnum, quoS ad se praescivis misericordiae praevenientis auxilio

redituros. .

Respondeo, in praedicto Apostoli testim nio, verbum praedesit avit, significare completam praedestinationem, sive actum imp rii, in quo formaliter consistit: verbum a tem praescivii sumi pro praescientia antec dente quidem illum actum imperii, sed thmen consequente, & fundata in ipsa electimne efficaci ad gloriam, quae est quasi radicatis, de initiativa praedestinatio. Unde sensus mpostoli est, quos Deus consequenter ad eorum electionem esticacem ad gloriam praescivit esse futuros initiative,& radicaliter coso

mes imagini filii sui,hos per actu imperii complete

447쪽

uelete praedestinavit, ad hoc ut sint completet&formaliter consormes eidem imagini filii sui. Quare ex illo loco solum concluditur, praescientiam boni usus liberi arbitrii haberi initiative a Deo, ante actum impexit, in quo formaliter consistit praedestinatio , sed non

ante electionem essicacem ad gloriam, quae actum illum praecedit, & dicitur praedes inhtio radicaliter. In quo etiam sensu explicari possunt verba Ambrosii, & Fulgentii, praesertim cum Augustinus de bono perseu. cap. 18. dicat: stuid nos prohibet , quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus praeselenosiam Dei , ct agitur de voluntate electorum ,

eandem intelligere pradestinationem I id est scientiam iundatam in decreto, & praedefini-aione voluntatis divinae.

Objiciunt secundo dissicile Augustini t Itimonium , desumptum ex lib. r. ad Simplicianum quaesti et . ubi sic ait : Electio non praeedit iustification m , sed electionem iv.fimatio ; nemo enim eligitur, nisi iam dias ans ab illo, qui rejicitur: unde quod dictum est, Quia elegit nos in imo ante mundi constitutionem, nθn video, quomodo sit dictum , ni,

praescientia.

Relicta Bellarmini responsione , dicentis Augustinum libros ad Simplicianum juvenem scripsisse, &senem effectum sententiam de

electione ad gloriam, quam loco citato docuerat, retractasse et Respondent plures ex nostris Thomistis , loqui Augustinum non de electione aeterna, sed de executione ele-etionis temporali , , de qua iverum est EIigendorum distantiam supponere , nec liberalem esse, sed ex justitia. Verum haec responsio essicaciter potest confutari ; nam Augustinus, postquam de eleetione ad gloriam , de

- - , qua

sDisitippo by Co le

448쪽

De providentia, ct praedest. etyqua ibi loquebatur, asseruit distantiam elige dorum a rejiciendis supponere, de eadem electione explicans verba Apostoli ad Ephesi

I. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ,

asseruit non posse aliter intelligi, nisi praescientia: quia scilicet, quamvis ab aeterno merita in re non supponat, supponit tamen illa ab aeterno in mente divina pnevisa: Aesi loqueretur de electione temporali, sumpta Pro executione , haec explicatio verbis Apostoli adaptari non posset; cum executio electionis temporalis sit, & merita eleel xum tempore praeexistentia supponat : Ergo silla interpretatio Augustini textui non

congruit.

Melius ergo respondetur , praeter decrem eum intentivum gloriae meritorum praevisionem antecedens , dari aliud executivum circa gloriam , merita praevisa supponens. Nam sicut in nobis intentio , & usus sunt duo actus voluntatis distincti, quorum primus electionem mediorum praecedit, secundus vero eam subsequitur, & circa execaetionem mediorum, & finis versatur: ita de Deo nostro modo intelligendi asserendum est, &in voluntate divina, praeter electionem mediorum ad ordinem intentionis meis et antem , admittendum est decretum ex cutivum; ab electione aliqua ratione distinctum, quod decretum est ipsa volitio, qua Deus vult efficaciter exequi media, quibus praedestinati suo tempore gloriam cons

quantur. Et de isto decreto intelligendum est id , quod docet Augustinus loco cit to , nempe illud supponere iustificationem a Deo praevisam in suo decreto , & pro

scientia meritorum. In quo etiam sensu explicari possunt alii Patres, qui dicunt prae

449쪽

go Tractatue

scientiam meritorum antecedere praedestiis nationem ; hoc enim verum est de praed stinatione sumpta pro decreto executivo illius , non vero de praedestinatione sumpta pro decreto intentivo gloriar, quod meregratuitum est , & praescientiam meritorum antecedens. Eodem modo intelligi, & eo plicari debet D. Thomas, dum super cap. g. epist. ad Roman. lect. 6. exponens haec verba Apostoli, quos praescivii , hos in praeis destinavit , ait, quod rationabiliter dicer tur , quod praescientia meritorum est causa

praedestinationis , si hoc intelligeretur de

praedestinatione ad gloriam, non vero de praemdestinatione ad gratiam, quia hoc esset pon Te gratiam dari ex meritis nostris. Ibi enim S. Doctor sumit praedestinationem, non pro decreto intentivo gloriar, quod in ejus sententia meritorum praevisionem antevenit, sed pro decreto executivo illius,' uod merita prinvisa supponit statumque intendit docere, hoc intercedere discrimen inter praedeitinati nem ad gloriam, & praedestinatiooem ad gratiam , in ordine executionis consideratas, quod prima non est pure gratuita, sed dependet a praescientia meritorum s secunda vero est pure gratuita, & independens a meis

Duplex hoc decretum intentivum, & ex cutivum complexus est Augustinus serm. v. de verbis Apostoli , ubi ait et Elegit autem mus , fleui dieit Apostolus, fecundum suam gratiam ( ecce decretum intentivum liberale, di gratuitum fecundum lorum iusiniam. En decretum executivum, merita praevisa sup-

Ratio etiam suadet,duo illa decreta in Deo admittenda esse: Nam actus exterior habere

450쪽

De pro vid. , ct pra est . . q3r mequit honestatem alicujus virtutis specia lis, nisi actus aliquis interior voluntatis ea isdem honestate formaliter gaudeat ; sicut enim actui exteriori non competit formaliter libertas, ita nec honestas, seu honitas moralis , quae in libertate fundatur , ea misque supponit: Sed exterior gloriae collatio gaudet formaliter honestate justitiae, ut docent Theologi in tractatu de merito: Ergo datur aliquis actus voluntatis divinae , hujusmodi honestate formaliter gaudens, cumque electio ad gloriam spectans ad ordinem intenistionis, tali honestate non gaudeat, sed sit pure gratuita, & liberalis, admittendum est in Deo decretum executivum induens talem

honestatem. Confirmature Merita, cum sint media moralia , non aliter causant finis executionem , nisi movendo voluntatem praemiantis, ut velit praemium conferre: Ergo si merita just rum causent temporalem glori S executionem, movent voluntatem divinam, illamque inclis nant ad gloriae exhibitionem: Sed divina voluntas temporaliter moveri non potest, nec motivum aliquod de novo in tempore habere,sicut nec in tempore aliquid velle de novor Ergo ab aeterno movetur a meritis, cumq; de voluntate gloriae intentiva hoc nequeat velim cari , necessario admittendum est in Deo decretum aliquod executivum, ab intentivo distinctum, quod merita praevisa supponat,& ab illis tanquam a causa motiva dependeat. Per

hanc doctrinam, & hujus duplicis decreti distinctionem non solum explicantur plura SS. Patrum testimonia , quae videntur militare contra nostram sententiam, sed etiam praecispua Adversariorum fundamenta solvuntur , ut sonstabit ex mox dicendis.

SEARCH

MENU NAVIGATION