Christiani Wolfii ... Elementa matheseos uniuersae : Tomus tertius, qui opticam, perspectiuam, catoptricam, dioptricam, sphaerica & trigonometriam sphaericam, atque astronomiam, tam sphaericam quam theoricam complectitur

발행: 1747년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 수학

426쪽

ELEMENTA

Umma Numinis immensi Maiestas, & Excel lentia Intellectus Humani prorsus insignis non aliunde clarius , quam ex Astronomia elucescit, quae per stru si uram Universi sim plicitate ac vastitate sua admirandam, motu que Siderum Leges Scientiae, Sapientiae, PO-tentiae, immo Bonitatis Divinae immensitatem, vulgo ab Hominibus nonnisi confuse cognitam , diu stincte cognoscendam exhibet & Intellectui Humano , si eodem rite utamur , ad ab ondita maxime & a sensibus remota aditum patere exemplis evidentissimis demonstrat. Commendandum igitur est Astronomiae Studium tum iis, qui ex cognitione perfectionum Divinarum voluptatem capiunt, Ut VolUP-tate summa perfundantur ; tum etiam illis, qui propriis aliquando meditationibus veritates adhuc latentes in apricum producere & Naturalem inprimis Scientiam ulterius perficere

427쪽

s 1 ELEMENTA ASTRONOMIAE. comparanda ipsis concilietur. Utrique sint ut satisfacerem omnem Astronomiam ita pertractandam esse statui , ut ii menta Veterum, quibus partim ob praejudiciat nonnulla , par tim ob Instrumentorum , Tubi praesertim Optici atque Micro metri, defectum, ad veritatem liquidam pertingere non licuit, rejicerem & principiis Co PERNICI atque X E P L E R I, qUorum ille veram Mundi fabricam restauravit, hic jura Poli piumus manifestavit, totam Theoricae Doctrinam superstruerem, singula vero more EUCLiDEo in Sphaerica demonstrarena Quoniam nimirum duplici modo considerari potest Univer sum, tum quomodo Sensui apparet, tum quomodo Intellectui obvium, utraque vero consideratio ad accuratam Temportam rationem ineundam apprime facit ; ideo dudum Astro nomi Astronomiam diviserunt in Sphaericam dc Theoricam, quarum partium illa priori , altera vero posteriori considera.tioni satisfacit, si Recentiorum inventis debite utamur. Cuterum Chronologia & Gnomonica , immo etiam Geographia, tanquam rivuli ex Astronomiae fonte deducuntur, ut adeo in iis circa plurima coecutiat , qui Astronomia nondum salutata

ad illas Scientias digreditur : Physica vero pulcherrimam sui partem de Universi Systemate & natura ac proprietatibus Corporum totalium totam eidem debet, ut adeo nil sani in scrip.tis Physicorum de hoc argumento reperiatur , nisi quod cx Astronomia desumtum. ELE-

428쪽

ELEMENTA ASTRONOMIAE.

CAPUT PRIMUM.

OlmGationes communes recenset, ac inde prima Astronomiae

Sphaerica Principia flabili t.

DEFINITIO I. I. STRONOMIAes Scientia Um- versi ac Phaenomenorum ejus, qua talis. DEFINITIO II. 2. ronomia Sphaerica est , quae Universum considerat, quale in oculos

incurrit.

DEFINITIO III. g. AFronomia Theorica est, quae Universi veram structuram considerat& ejus Phaenomena inde determinat. DEFINITIO IV. . Per observationes communes intelligo ea, quae ad perceptiones Phaenomenorum Universi veluti sponte sua se ooferentes attenti cognoscimUS. D EpINITIO V. s. Observationes Oronomicas appello ea, quae ad perceptiones Phaenomenorum Universi studio nostro in nobis productas attenti cognoscimuS.S C Η o L I O N. 6. Obseroationes communes primae omnium sunt Astronomicis ansam dant. uamobrem ut intelligatur, quomodo oronomia enata fuerit suaque incrementa ceperit, ab Oh- sertiationibus communibus ordiendum nobis

erit: id quod O aliis Scientiis lucem affundit. Ops ERvATIO I. . Si nocta Caelum Stellatum intuemur , omnes Stellae aequalibus intervallis a nobis di are videntur : est haec apparentia con Fans e quovis Anni tempore atque ubivis locorum. CORO LIL A R I U M I. 83. Quia distantiarum magnarum diffe- rei s , etsi admodum ingentes, visus non, discernit (g. aso Optic. ; sensuum judicio constare nequit, utrum Stellae omnes a nobis aequalibus intervallis revera distent,

nec ne

S c N O L I O N. s. Hoc probe notandum est, ne vitio subreptionis judicium praecipitantes periculo errandi nos exponamus di progressum Scientiae

429쪽

COROLLARIUM II. Io. Coelum igitur cuivis S peetatori instar Hemisphaerii cavi apparet, in cujus superficie Stellae sint constitutae , in Centro autem ipse sit collocatus (s . TI Geom. rhinc tamen inferri nequit, haec revera ita

OBSERVATIO II. II. Stem, quae vertici H ro imminent , aliquo temporis spatio praeterlapso, Ab eodem distare videntur versus dextram , aliis nunc stuper vertice con picuis, quae ante versis Ovam di abant, facie nempe illuc vessa, ubi Solem circa meridiem contuemur. Stem , quas versus dextram prope extremitatem Coeli linieconspiciebamus , di 'ruerunt O ata vertici viciniores locum rarundem occupant

contra quae versus i tram extremas Coeli partes replebant , vertici propiores videntur , in ipsorum vero locis alia ante nondum praesentes cernuntur. Caeteriem di Antia Stellarum inter se , quamdiueus conspicimus, eadem apparet. Po ero die , isdem loris redeuntibus, eadem Caeli facies conspicitur. Eadem interdiu de Sole , noectu de Luna observamus.

S E II o L I O N. 1 a. In hac obseroatione recensenda cons to absinemus a terminis APronomicis , quibus excogitandis eadem infersiit. 'COROLLARIUM I. 13. Stellarum igitur , Solis ac Lunae situs respectu Puncti cujusdam fixi in superficie Telluris continuo , sed pie insensibilia in

crementa mutatur.

S C Η o L I O N. Iq. Repetenda hic sunt , quae de Dilandositio subreptionis supra inculcavimus S. y .

s COROLLARIUM II.

1;. Quoniam Spectator locum in Tetti non mutat, adeoque seipsum tanqua immotum spectat; Caelum moveri videt ut& quidem circa Terram (F. H). COROLLARIUM III. 16. Cum tamen in omni situ Figurati Hemisphae iii cavi referat (s . io ; plantiae sectionis ubivis locorum est Circulus maxi.mus ( S. I s Sphaeric. ; adeoque Coelum Terrae incolis instar Sphaerae cavae apparet (1.r3 ybar. in cujus Centro ipsi constituti(s. 13 Spbar. , & quae circa Terram quotidie gyratur ( S. Is . COROLLARIUM IV.

IT. Et quoniam Stellae eandem a se in vicem distantiam servant ri , superficiei Sphaerae cavae quasi assisae videntur. COROLLARIUM V. 18. Cum Astronomia Sphaerica Mundum consideret, qualis in oculos incurrit I. ri;

in ea recte assumitur, Mundum esse Sphaeram cavam , quae circa Tellurem in Centro ejus collocatam rotatur, Stellis ejus superficiei assixis, ac inde Phaenomena reliqua determinantur, quae ex hac apparentia consequuntur.

DEFINITIO VI.is. Cum Sidus apparere incipit, quod antea latebat, orbi dicitur: quando vero disparet, quod ante apparuerat , occidere dicitur. Est nempe ortus apparentia Sideris ante latentis: Occasu vero occultatio Sideris antea conspicui. Denotant quoque vocabula ortus & Occasus doca , ubi Sidera oriuntur &occidunt. S c u o L I O N.

ao. Has sane, non esios Ortus S Occasus notationes habemus S.Is Meth. Mathem. : quae adeo motum Siderum non indoibunt. DE

430쪽

rr. MotuS, quo Stellae cum Sphaera mundana circa Tellurem ab ortu ad Occasum moveri Videntur, vocatur Primus, communis, diurnus, item Motus Primi mobilis.

SCHOLIO N. a 2. Hunc motum potissimum A Zronomia Sphaerica expendit di , qualia inde Phaenomena in Terra speetanda pendeant, determi

Ops ERvATIO III. 23. Si Stellas notemus , quibus Luna vicina videtur s easdem die sequente ab eadem aliquo intervasio versus Occasum di re observamus ; Luna vero prope si testas alias cernitur. Atque haec distantia mutatio quotidie accidit, donec tandem 2 circiter diebus elapsis in vicinia earundem Stesiarum conssiciatur, inter quas in prima Observatione haerebat.

COROLLARIUM.2q. Luna igitur interea, dum quotidie cum Sphaera mundana circa Tellurem rotatur (s. 16), in dies certo intervallo a Stellis sociis versus Ortum digredi, adeoque motu contrario ab occasu versus Ortum, rq circiter diem in intervallo, circa eandem moveri videtur (S. ap).

DEFINITIO VIII. a s. Stesiae suae dicuntur, quae eandem a se invicem distantiam constanter

parte cooiciuntur, ubi Sol visit nostrost shdo ii Observationibus per plures

dies continuatis , animadvertimus, qua

sit Oper. Mathem. Torij. IlI. in anterioribus vertici erant propiores , eas in poclerioribus Occassi esse proximas donec tandem, annuo satio 353 circiter dierum elapse, idem Caeli stus redeat.

COROLLARIUM.a . Sol adeo aeque ac Luna interea temporis , dum cum Sphaera mundana circa TCllurem rotatur, ad alias aliasque Fixas ab occasu versus Ortum progredi, sicque motu contrario intra anni spatium circa Tellurem moveri videtur.

Ops ERvATIO V. 28. Si Stellarum di auitas a se invicem quotidie attentius contemplamur, praeter Lunam ac Solem quinque adhuc Stellas Dum flum quotidie mutare observamus, quamvis earum di antia a Fixa quadam data non eadem quant, tale in singulis mutetur, ita ut prima nonnisi triginta circiter, secunda duod cim , tertia duobus annis praeterlapsis, duae autem a Sole non multum digredientes , eumque interdum praecedentes , interdum squentes , annuo circiter satis , in eodem Caesi loco rursus conseraciantur. COROLLARIUM. et s. Quinque igitur Stellae perinde ac Sol& Luna interea temporis, dum cum Sphaera mundana circa Tellurem gyrantur, motu contrario ab occasu versus Ortum insequalibus temporum intervallis circa eandem moveri videntur.

DEFINITIO IX. 3O. Motus secundus seu proprius appellatur , quo Stella ab occasu versus Ortum indies certo intervallo promo

vetur,

SEARCH

MENU NAVIGATION