G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

peregrinari, citra imminutionem quidem atque intertrimentum simplicitatis suae 3 Siquidem sensus temerarii, atque obturbatores tumultuosi principatus animi, adire solent ad eum assidue, ut iudicem eorum atque disceptatorem quae reseruntur ab ipsis.acpe quidem illi ossiciose adire,ac pro potestate,pro munere a nat ra ipsis iniuncto sed saepius sic obturbare, sic adstrepere rerum causas,qualitates, quantitates, pondera aestimanti & expudenti, vix ut satis apud sese animus queat esse,ut munere suo ac magistratu summo possit recte atque ordine fungi. Quare nisi interdictis continentiae atque abstinentiae tanquam praeturam gerentis in administratione eius status quam theocratiam vocant, sensuum licentia coerceatur, atque obnunciatio assidua quasi salutaris auspicii diremptrix inhibeatur: principatus quidem ipse nec liberum, nec rectum rerum ipsarum quae in senatu suo agitantur & disceptantur, iudicium habere potest. Atqui hoc apertis interioris curiae foribus, &vero hiantibus,&res alias atque alias appulsas,intro cupide conse

ctimque admittetibus, fieri nequit commodissime. Adde quod ob- nunciatqres illi, piae runque praecipites, saepe etiam sui dictum est)tumultuosi, falsum modum renunciare rerum solet: vanas magnitudines fingere,ac pondera commentitia. Vnde fit,ut animus trepidis nunciis vanisque consternatus, extra cancellos sui tribunalis exeat, aliasque res actitet, nihil ad id pertineteis qua de re cum primis agendum est. Apud se vero esse quo tandem modo potest animus ipse, peregre semper agens, multivagus,erro,Vulgivagus,expatiator,palabundus,excursor Z Quomodo autem inspector Z quo curiosus Z quo denique perlustrator' emissarius Θ circunspectator Z Circunspectum vero & consideratum esse cupidum Christianismi,cultoremque eius institutorum oportet: auribus ad rumores vanitatesque torpentibus : non circunspectatorem, non oculis protervis, notemere emissiliis, non rebus visis cupide incumbentibus: non auscultatorem blateronum, non captatorem rumorum,no auditorem

auidum Aii Locutit,auctoris vanissimi: non ludi denique philosophiae desertorem non emansorem, nec vero atriorum accolam, nec

convenarum ciuitatis incolam, ne finitimum quidem. Id quod homines quidam,quassi divaricati per oppidanae vitae confiniu atriensisque,faciunt: ut alterum illic pedem squod prouerbialiter aiunt)alterum hic habeant: eorum animalium similes,quae ancipitem vitam agunt,ob idque amphibia dicta sunt. Siquidem huiusmodi homines, quo vehementius augendis sortunis suis ac orna lis intenti

102쪽

sunt eo inconsiderantiores esse solent rerum in spe positarum,qua-runa pignus nullum expectationis, sua sententia locuples & idoneum, oculis obuersatur ipsorum. Nam inter planos huius vitae, hic quem mundum veritas ipsa vocavit, mirificus est hominu circunscriptor,atque a rationis suasionibus abductor: quantas media tali sint ipsi,quan libet animo confirmato. tum autem operam plurimam nauat idem quasi necessitudine coniunctus, fatori illi scelerum & messori,primigeniseque noxae auctori & suasori: qui passim

terram Versans humanam,in eaque sementem noxiam ac pestiferam factitans, temine sublecto euangelico, propter vias tamen regias & curules,ut semente, ipse facit grandiores,sic messes inde aufert longe uberiores . non perinde vero id euenit secundum viam sacram, asperam quidem illam, nec itidem patentem, atque equestribus copiis impedimentisque permeabilem,sed longe magis reductam ab orchestra chori Stygii & Eumenidum . eam vero circa ipsam, plςraque nunc vasta,inculta,deserissique simillima cernimus.

mores enim in militarem viam atque vehicularem vehementer incubuerunt. quasi vero sub sarcinis commodius,cumq; impedimentis , iter expeditius contendatur ad immortalitatem . Quocirca ut nunc sunt mores comparati, & studia vitae ciuilis atque in medio

positae: ecquis est qui dubitet aut neget,animarum longam seriem& consertam, quandam veluti restim ductantium errabundar salta tionis atque deuiar,noctu & interdiu, fauces in illas Ditis hiantissimas, furiis dirum carmen modulantibus,obtortis collis rapi Simul telitum fortasse Christianismi publica frons retinet, germana vero religio atque pietas in dies exolescunt,&conspicue fugiunt. Sanctitatis tantum & fidei nomina insigniaque retinemus,&tanquam illarum exuuias in cassum reuersarum. & sic quoque eo viam affectare unus lisque nostrum prae se fert3 antiquissimamque eam curam habere perfricta stote dictitat Itane vero pietatis imagine adumbrata placari Deum credimus &speramus' Stat contra ratio inquit ille & secretam gannit in aurem. Heu foedam erroris tetramque caliginem, quae finibus quoque &visceribus Christiani nominis, e faucibus Herebi inhalata est. adeo in coelum attollere mentis oculos & figere nequimus,quo inter primos aspirare,eosque demusorsan, elogia testificantur euangelica, qui & mundum, & ea quae mundi sunt, aspernanda duxerunt. Anaxagoras celebris nominis philosophus,omnia tenebris circunfusa esse dicebat. Empedoclea angustas sensuum esse semitas conquerebatur,ut inquit Lactantius.

i. iij.

103쪽

Democritus veritatem in puteo quodam alto obrutam esse aiebat.

Socrates philosophiae prope parens, inscitiam pro doctrina mire

profitebatur. Quid igitur aduentus diuinae sapientiae mundo, quid coelestis descensus veritatis vitae profuit, si ignorationis nostrae tenebris non illuxit Z si veritatem philosophicam e puteo caligante

non in lucem semel extraxit 3 scientiam in aeuum mortales non docuit s Restat id demum , ut contenebrasse denuo causando perhibeamus. at id fateri haud scio an impium sit .atque etiam ineptu& absurdum: cum lux eius non minus nubilo quam sereno, non secus in tenebris Cimmeriis,atque in Oriente luceat. Equidem diem ultimum advesperasse potius censuerim, mundumque iam praecipitem,& vero decrepitum ac delirum,indicare,ominari, significare occasum suum appetentem, interitumque. Certe quidem mente captum mundum esse inficiando non sumus, qui sapientiam de veritatem beatissimae vitae partem, e manibus, e moribus, e medio

abiecerit, pro issique errorem dirum &stultitiam cupide susceperit, ne dicam insaniam. Proh Christe, proh superi, pron dii iam beati& immortales, quid est, si haec amentia non est, iustaque dementia nos fauces Orci libenter accolentes, transitum tandem in illum Abrahae sinum sperare sustinemus velut Abrahamidae 3 Aliquando igitur Christianismi constituendi ratio nobis ineunda est , dum in spatio sumus, dum prima aut recta senectus. dum superest Lachesi quod torqueat Occasio non modo volucris & rapida,sed ferae quodammodo etiam naturae est : ut volucres quaedam quς qua-uis domesticae sint, euolandi tamen & reuolandi consuetudinem certam non habent: quare primo cuique arripienti cedunt occupationis iure,ut tradunt iurisconsulti. Dies nos, noctes, & horas fati circunstat inexorabile vadimonium , spiritum exacturi quem naturae debemus. at in tumultuaria mortis ac trepida de nunciatione, anima uti non potest praesentis animi consilio. Accingendum igitur ad commentationem finis primo quoque tempore,&quae Daedala Circe incantamentis suis ac maleficiis immutauit, ea pnilosophiae sacrae excantamentis in integrum restituenda sunt,aut certe in meliorem statum reuocanda atque salubriorem, quodam quasi postliminio ad sese atque ad principatum redeuntis animi. Circen

autem nunc appello, errorem vulgi uagum,&prudentiam communem,opinione salsa beatae vitae imbutam, rerumque expetedarum,

qui mundus ut opinor)a scriptura dicitu0. Sic enim omni ope co- tendendum est: si quidem constare nobis fructu cupimus aerum-

104쪽

nosae huius vitae,ac re ipsa calamitosae. Nisi vero nescimus ipsi, vel verius no recordamur, Christiani sinu vitam esse lustrale,sordida ta, selicitam,& peruigilem: atque expiatricem vetusti illius hominis supini & veternosi. Ac mihi quidem huius vitae rationem pro captu aestimanti,unusquisque nostrum sui quidem certe non nesciorum, non immemorum,peregrinantis videtur animum speciemque prae se serre, meliores in sedes amoenioresque tendentis ac festinatis. Has autem dicere ipsas sedes possis, illarum pene similes, quas olim dixetunt insulas beatorum: si tamen umbrae rerum,rebus ipsis comparandae sunt. Verum cum mare inter nos & illas interiectum sit,uarium, scopulosum, undique agitatum multifariam & ae- , stuosum: nauis nobis disciplinae socialis ac ciuilis a Seruatore relicta est Ecclesiet conditore,quae nautico ministerio,instrumeto,gubernacultaque instructa fuit ab ipso,aut eius auspiciis: & simul formulis attemperata ritibusque sanistis hortamentorum. tum vecto- rum multitudini loca partim per ordines descripta: partim promiscue attributa, infra, supra, & in medio. Flatum etiam a puppi pol licitus est,ad exoptatumque locum vectores perlaturum, si clauum rectum tenere, sinusque spiritui assiaturo panaere,Ecclesia perrexis.set. Quod cum in exercitotibus nauis & magistris fere positum esset, fluctibus ut secundis flatibiisque procederet nauigatio: in eo tamen ordine multa deformata fuisse iampridem fama vulgauit: tum magistrorum auaritia, tum vectorum primae classis studiis & incutia : qui fortunae candidatis antiquissima quaeque munera puppis& prorae fruenda permittere soliti sunt, cupiditatique hominum dilargiri potius & condonare, quam reapse commendare fungenda recte atque ordine. ex quo factum, ut canonum canicies vel caries potius, nulli iam usui sit: sed velut anus delira e foro explosa sit, de ad scrinia bibliothecarum reiecta. de ponte enim iandiu coimitiorum paracteti deiecta est disciplina canonica : ut annis sexaginta maior atque etiam sexcentis. ut non sit magnopere mirandum

quod quidam subridicule dixit in re parum festiua, lamentissique

digna, potius quam ridicula. aiebat autem minus esse deformitatis propemodum & licentiae in agricolarum ordine,quam in sacricolarum. Vtinam autem reliquias salte & cineres funere prope elatae

iam fidei teneternus aqua fide fideles suos Dominus dispensatores quosdam vocavi hut enthei animi, qui aemulationis piae: qui spiritus, qui Dei pleni, Ecclesiae quondam columen , decus & orna-

metum erant. nunc viY atque etiam iandiu,tectoriti inane Ecclesia,

105쪽

colorem 5e simulachrum retinet conditae de demonstratae a Christo religionis: si quidem uniuersitatis iudicium e parte multo maxima facimus. Et quidem quorundam salebat ille beatorum interdum miserescere me subit: qui recordari nequeunt, cum unum Malterum ambiunt honorum consecratorum, sese procos esse Hippodamiae : de vero praecipitis magis ambitus atque proiectioris 1emel se atque iterum aleam experiri, quam illi olim proci, quorum cupiditati cum fortunae sut assolet improbitas subscripsit,reclamate ob rerum indignitatem, & quasi quiritante bonorum grauiumque natione,obdormiuisse interim videtur prouidentia, ut est stultitia multitudinis. Sic autem sere videmus summae rerum humanarum gubernacula , orbisque actus uniuersi conuersionem , non ad coniecturam hominum, non ad bonorum aequorumque Votum, non ad prudentum dia consultorum iudicium respondentia: nec ideo suas leges tamen ac certas non habentia, causiisque nobis abditas euentorum . quippe in numine de maiestate sitas ipsius prouidentiae. concordis in uniuerso diseordiae temperatricis: sine qua nihil factum esse in naturis productis nouimus,dicimus,&credimus. tametsi fors de fortuna, cum in uniuersum probitatis de aequitatis carnifex, dignitatuque de ordinis humanis in rebus abrogatrix at que deletrix: tum vero rationum philosephiae conturbatrix, quantumuis subductarum, interdumque disiectrix: prouidentiae conniuentiam exprobrare solet ad vulgus, incuriae similem, pe cum co- uicio. Illa uerb de temporum saepe conditione adiuta, principumque hominum voluntate parum cordata: vel verius animi secura libidine, periculum magnum creat mortalium innumerae multitudini, ac frauderii captionemque nonnunquam capitalem. habenas enim rerum stulti de imperiti,quae maxima pars est hominum, coe- litus mandatas temeritati putant, non item diuinitus. permotaque& perculsi summa indignitate administratorum perperam magi stratuum,facrorum iuxta de profanorum, benignitates has esse censent natalitiorum siderum, feriante prouidentia aut alias res agente.Nullum tamen capitalius crimen est caeci illius ac volubilis existimati quondam numinis,e tenebris altissimis forsitan oriundi ac densissimis quam quod ut in quenque incubuit etiam virum bonu, dignumque cui homines bene cuperent,improbum eum fere protinus de insolentem facit si arcte complexum sit.Non hic in eo immorabor,quod Aristoteles inquit in decimo 't opinor Ethicorum:

virtutem omnium rerum expetendarum, iucundarumq; octristium,

106쪽

mensuram veram esse : tantique unumquodque bonorum esse ad Verum perpensum, quanti vir bonus de sapiens id aestimare solet. ex quo fit,ut fortuita ista bona metiri ac definire sapientiae arbitratu praeceptisque debeamus: malaque 5 auersanda eadem ratione. Ita si sortunae indulgentia ex stultis insanos facit: & ex non ita sane malis hominibus, improbos: quid est quamobrem in ius accersere eam inculpate possimus apud Deum,aut etiam ad philosophi et iudicium de arbitrium, si noxam ipsa fortasse in pignoribus nostris nocuerit, si pauperiem in lare familiari fecerit, si votis nostris protinus secunda non affuerit 3 Quid verb quod inficiando no sumus)si mare procellosum nauigantibus, de aestuosum , iactus omnium rerum saepe faciendus est ut incolumes evadant, quo lNaZanZenus ait: beare etiam fortunatissimum quenque sententia nostra cum multitudine pergemus Z Desinamus igitur nodum in scirpo, quod dicitur: id est animi tranquillitatem de mentis securitatem , quae bona sunt philosophiae, inter sortianae beneficia quaerere dc expetere , quae nemo unquam verae sapientiae studens, in aere suo numeranda esse censuit. Aurum olim annularium abiectum esse Romae legimus,ob indignitatem Flauii scribae, qui aedilis curulis factus est, praeteritis consularium filiis . nostro autem tempore cum de magistratus primarit,atque insignes honores ordinis amplislimi sacrico. larum,uiris imperitis nonnunquam ne dicam non optimis aut fe-pe conserantur, neque id quidem modo, sed etiam cumulate congerantur: ingentique cum indignatione Nemeseos de Adrastiae: nunquid causae est, quin homines literis de existimatione censi, libros abiiciant, calamos frangant, forulos comburant, philosophiae salutem,nec minus moratae dicant,quam literatae . si succensere ipsi iniquitati temporis, si irasci iuris distributivi negligentibus in animum inducant principibus viris atque pontificibus Z At ita Deo visum est, ob idque mussitandum magna cum aequitate animi,si quidem saperemus. quis enim nouit,cum viris commodius de praestantius,his an illis agatur, diuinitus Z Quapropter ad consilia Dei: adacta prouidentiae,quq ponderibus suis c testibus,& nobis incognistis, causarum momenta examinat, hominumque tum merita nouit,

tum illis commoda de incommoda: humani intellectus aciem connivere multo consultius est,quam audacius ex aduerso homines ob-

tuenteis mulctati caecitate. Quam in fraudem saepe incidunt, qui trans coelum quasi vitreu& perlucidum, vim intelligetiet sui perspicere posse cofidunt. Proinde qui ad c ci numinis aram de versatilis,

107쪽

DE TRANS . II E L L.

vota magna cum religione faciunt,ii parum idonei sunt ad num rum eius augendum sodalitatis philosephicae, qua de nunc sermo nobis est. Cum eo quoque, quod Christus sapientiae magister,censuram nouam & inauditam inter mortales gerens, dictaturamque Veram ac nobis commemorandam, rerum ad beatam vitam pertinetium, fortunatos homines ta copioses omnibus e gradibus deiecit beatorum nomenclaturae Hoc certe omnibus in consesso est:quba qui philosophari fide bona institerunt, quo minore pomoerio constituendae vitae summam,tuendaeque oeconomiae circunscripserunt, in tra quod tamen egestatis gurgusti utegetemque non cludo non1iaod diecurius, syltaque propius tranquillitatis agunt: sed etiam expeditius aerumnosi curriculum certaminia permetiuntur. At nullus finitor humanae cupiditati tam commode ad salutem,tam congru-cnter ad philosophiam, statuere modum potest, quam Dei proui-

decia si tamen hanc ei curam permittere nobis petiuaserimus,alias que res interim ipsi curae antiquioris agamus. An obliuisci tandem theosophiae cupidus homo potest, quo ex loco Seruator salute nobis aeternam pepereritZqua ex formula tum mortis, tum vitae, aditum nobis in coelum,ostiumque beatae Jc immortalis securitatis patefecerit,id est exaggeratae numeris omnibus felicitatis Iam vero aequitas animi, si in rem futura est cuiusquam, nimirum e re maxime futura est existimationeque hominis pliilosephi. atqui in ea plus inuenies subsidii tande,quam in impotenti affectu:praesidiique longe

plus, quam in ciendis animi intemperiis impatientiaeque tragoediis. Nam cum nulla sit actio prodita mortalibus ob iniuriam fortunae, nimirum non cum Deo expostulanda est ob rerum indignitatem, prouidentiae ut conniventis patientia, sed a Deo postulanda potius in . aduersis aequanimitas, ne vulnus fortunae scalpendo inconsideratius, exulceremus acerbe atque dilaceremus. unguis est enim in vicere, impotentia sermonis in iniuria sortunae. Postremo mortalium vita certamen est quoddam umbratile Stygio cum sicario.& cum fortuna carnifice philosopiae: hostibus cum infestis, tum caecis,tu im prouisis: qui praelio invita saepenumero,bello no ante mortem vincuntur. Sua est autem unicuique palma victori in aeuu destinata suum interim unicuique stipendio tanqua aes attributum con- lationis diuinae. At vero bello linito, & peregre redeutibus, certuo: fixum domiciliti constitutum est,ad fructu pacis atque securitatis aeternae iam atque beatissimae. Desinamus igitur cu imperitis atque aequanimitatis nesciis, stomacho se in fortunam inuehi, vel verius

108쪽

LIBER SECUNDVS.

io subamare compellare prouidentiam quasi pseudopronoeam, sub appellationis fortunae integumento. Quod enim nunc grauamur ocquerimur, nulla non memoria fuit, humanis ut in rebus in uniuersum,& vero summis ut in rerum actibus, temeritas casuum, Grsque

illa fortuna nuncupata,magnopere pollerent. Quin & in aede Domini nonnullos, quos videmus reuerentiae supremae titulo insignitos, satis urbane quidam pro concione, esse tanquam vasa dicebat aure ad ornatum in altari domini, non ad usum exposita: sicut in aedibus priuatis vasa a Graecis πια sui: ἁ dicta: quae in ornamento tantummodo sunt abaci, de ut est apud Homerum, non in ordinem etiam redacta instrumenti conuiualis: spectandaque magis ipsa domi, quam utilia. Huius deformitatis causam attulit primum supremorum Domini dispensatorum incuria aut s- quid aliud fuit, vel culpae vel criminis) quibus summa nauis anchora ut aiunt) ab ipso credita esse existimatur. Siquidem ex quo primum legendorum administratorum facultatem,a comitiis paracleticis abductam , muneris illi sui tantum fecerunt & arbitrii : ima summis quod aiunt) quodammodo permixta sunt. sponsos enim

Ecclesia prouinciatim ex eo tempore habere coepit, magna ex parte homines non delectos, sed quoslibet: peculiatos quidem illos atque num utarios, caeterum nullo aere memorabili censos duntaxat euangelico: dotis etiam magis sponsalitiae atque eius obuentionu,

quam sponsarum ipsarum cupidos de amantes. Hoc autem quid est aliud ,quam prςdes domino dare actuu primariorum, sponsoresque rei summae , homines infimet classis in sua ciuitate γ inde illa nunc quiritatio factiosae multitudinis, Dei,diuum, hominumque fide imploratium sub eiusq; inuidi et titulo, resq; indignitatis imperio tribunitiae potestatis parere recusantium, tametsi augusto de pro numine habito consensu tot aetatum. Enimuero imperitiq iam esse atq; rusticitatis : non orthodoxet, non pristet pietatis: imperia ab istis ac cipere, qui aperte mandata Domini flocci pendant. nisi vero non

ludibrium est fremunt illi, aut cavillantur) disti plinet euangelicς,

saturionum,gnathonum,curgulionum auctoritate aut voce, ieiunia

nobis indici: ac pro temperantis magistris, sacraeque philosophi qinterpretibus, dipnosephistas pigrunque nos habere, de antistites

Liberalium. Et cum eo quidem iam mores euaserint,in tanto iuristum ciuilis,lum pontificii studio, in ratione ut priuata, cum Cat

nibus testald paciscamur & cautissime : isti in dominica ratione, tanta inertia incuriaque pr diti sunt, ut vel Fimbriis ac nepotibus

109쪽

committant primarum partium actus,atque in tenebris cum iis micent dispendio incredibili dominici patrimonii. Sed sint haec & alia quae dicuntur,aliqua ex parte vera: neque enim eorum apologiam scribere institui: quanquam sartam tectam in primis velim maiestatem numinis Ecclesiae, a Christo causam habentis. )vt igitur non immerito homines tantis in rebus rectorum incuriam grauetur ne quid amplius dicam , num ea satis idonea causa est,quam propter sacrosanctae potestatis reuerentiam calcare debeamus omnemque ordinem ipsum maledictis configere ac despuere ita enim rerum Eumanarum conditio natura constituta est, nihil ut minus situm de cariem vetustatis contrahat,quam boni mores, quam

emendati ritus & compositi. Alia igitur ut mihi quidem videtur)ineunda erat ratio rem lapsam constituendi, aemulationisque piae ac probabilis redolentior. Quod non dubie futurum erat, u quantum studia apud singulos, & quiduis inceptandi impetus valent: tantum Christi charitas in publicum valeret prouinciatim . Vni quippe vacat studiis odiisque carenti humanum lugere genus. quod e Catone a Lucano dictum est. Cuius iandiu viri germanum genus interiit: & pseudocatonum pro eo passim enata gens est mundo,degenerante iampridem Cluilli charitatis indole, sic publicam vicem dolentis,ut priuatae ac propriae rationem prae illa, prope nullam habeat. Proinde ad supra dictam rerum deformitatem,aliasque

complureis, cum vasorum vasculorumque omnium Prometheus patientiam tandiu accommodet: quid causae est tandem, quin vasa ipsa etiam utilissima acquiescere in suo ministerio debeant, potiusquam rumpi stomachando 3 Verum enim uero ut ad nauigationis mentionem longo fatis interuallo redeam , quanquam de iacturae animarum,& naufragii causae,& rursus salutis atque incolumitatis, in cura & industria,& rursus in torpore atque inertia exercitorum

nauis sitae sunt cuiusque prouinciae,eorumque qui ab ipsis magistri in naui designati sunt: prospicere sibi tamen unumquenque oportet . Quis enim alienae fidei salutem suam ita creditam credat, ut in securitate sui acquiescere debeat,qui qui de ipse vehi naui se meminerit, quae vasti ponti fluctibus scopulisque exposita sit 3 Quasi

vero si .videre mihi contingat eos qui ad clauum sedent, eumque ipsum fortasse, cui primarum & secundam partium inspectio mandata est, alto somno sopitos, aut perseros tabulataque animi causa inambulanteis,securos sui suorumque periculi caelitus denunciati:

ipse quoque suppari sopori de inertiae indulgere debeam salutisque

110쪽

meae rationem quanti bet habere atque transalitiam. Quid si contra eo acrius tibi consulere debeas, quod auspiciis ductorum deficite tuosque gregales sentias Z Ita fert autem religionis ratio a Christo constitutae Seruatore mortalium, cura ut sui singulis antiquissima esse debeat: deinde coniunctorum necessitudine religionis, &communitate initiorum. Ac tametsi parentum & liberorum beneuolentiam, hominum etiam cognatione & beneficentia, & simul ossiciorum vicissitudine deuinctorum gradationem,atque ordinem amicitiae,lex Christi Seruatoris non sustulit: propinquitatis tamen atque germanitatis charitatem,aristam, exquisitam, & ut alibi dictum est) dioscuream, intercedere inter homines alienos quoque

vel genere,vel municipii iure,ignotosque statuit:& porro lege sanxit. Sublatam insuper & praecisam illam exceptionem voluit iuris gentium & Hellenital, extraquam si is quicum mihi negocium est, capitali me odio prosecutus fuerit: aut capitali me fraude quoquo pacto implicuerit. Quod ius Christianismi, nulla ex memoria, nullis e moribus gentium, aut institutis philosephiae, translatilium

esse constat,sed nouum & inauditum. neque vero e terra,sed e cς-lo oriundum est, ut tute hominem quemvis, iisdem tantum sacris tecum initiatum, caetera alienum & incognitum, & porro male tibi cupientem , non modo tibi iustum amicum, sed alterum te esse ducas: Sc cum sis Pylades,Orestem eum esse censeas: nec minus illi alteri, quam tibimet ipsi cupias, faueas, commodites .adeo Christia nismi exortus veluti nata fidelibus hora, diuidit in geminos concordia fata duorum . neque duorum tantum, sed multorum quoque& plurimorum, quasi germanorum geminorumque. Hic, hic superi, hic inquam quis est qui culpa vacare possit 3 Quis inter nos Aristides euangelicus Z quis porro ad normam euangeli vir exactus Zquis ad aedificationem aedis Dei quadratus f quis ad examen Domini vir est aequus & bonus quis vero ad perpendiculum crucis Christi rectus est 3 quis porro suffragium meritus ipsius filii Dei,ut atramento mentis, ut liuoris loligine vacuus,quod illi Israelitae c5tigit,quem ipse Iesus Christus suo suffragio ornauit 3 ecquis huiuLcemodi nunc extat Z in urbana conuersatione,in oppidana, in co-mopolitana, in vico,in rusculo, in gurgustio, in peristylio denique

monastico Zequidem vix est opinor in Timoneo. Nam in atriensibus conuenticulis lex charitatis nunquam fortasse trinundino iusto promulgata est: cum ibi rara de exilia eius vestigia compareant: nisi subdolae de intus atrae, ironiaque adulteratae. Certe nunquam

SEARCH

MENU NAVIGATION