장음표시 사용
111쪽
illic rata satis suit ea lex, si quidem e memoria nostra, atque ex a-uorum, coniecturam in praeteritum facere institerimus. id quod ut ipse faciam, non aegre qui volet mihi persuaserit, qui genium aulicum non unius tantum generis,nec unius aetatis,aut lustrarim oculis,aut satis meminerim. Hactenus enim illic beneuolentia valet, atque semper valuit,porro etiam valebit,ita serente genio conuenticuli quatenus S: quandiu inter aemulos,inter mutuo semel offensos, inter perdite saepe exosos, fucatae amicitiae suum operae habent pretium, olimque habuerunt. Neque vero in simulationis aede veritas coli pie potest : neque charitas contubernalis esse cupiditatis auidae atque aemulatricis . Quae cum e cratere ipsa redundante saepe hauriat opulentiae inexhaustae, e sphone tamen bibere, aut e gutto fugere ipsa sibi videtur,quasi maligne fundente fortuna, aut largitionis genio . In eo conuentu & similibus, quas officinas esse videmus tabernasque humanae prudentiae, cum pudorem impudentia , sermonis candorem versutiloquentia , veritatem vaniloquentia , bonum & aequum iniquitas & improbitas loco moueant: omnique gradu, ordine, statu, auctoritate, & ponte denique deiiciant: ibi negocium habere studia philosophiae qui possunt, nisi molestissimum 3 Ibidem ergo maneant qui nigra in candida vertere,atque ima summis miscere didicerunt .in Calypsus inquam maneant diuersorio, in quo mortales ingeniosi, candidam simplicitatis insontis & ingenuae deponentes,qua in genitali lauatione amicti sunt, versicolorem ipsi pro ea habitum cum sex cu lyx ea calliditate sumunt. deinde sophismatis& antisophismatis atrie-sibus & palatinis, strophis atque antistrophis instructi, ibidem solennibus & ediscendis, fortunam sibi finxisse scite ac strenue dicuntur.Non ignoro virtutis speciem interdum ibi conspici illustre& vendibilem. hoc dico, virtutes ibi plaerunque personatas esse, ad usumque exemptiles, & Roscianas. qui ppe ubi tam friget veriloquium atque etiam offendit, quam plausu excipitur scita assentatio. Proinde, procul inde, per inquam procul abscedant necesse est 'phil euangeli & planiloqui, qui veritatis cultores sunt atque simplicitatis : ubi philtrones & flexiloqui primarum & secundarum actores,& tertiarum esse plausibiliter cernuntur. In uniuersum Dionysiaci ut Graeci dicunt artifices,e schola ludiorum, ubi ciuium inco- modis & necibus sua commoda augere non modo solenne est,sed etiam plaudendum & palmarium. Lex autem beneuolentiae supradictae hoc habet magnopere memorabile, imprimisi accuradum,
112쪽
utpote in tabula summa scriptum, secundum & proxime diuini cultus praeceptum, quam maxime fieri potest dedititii atque deuotitii, in quo praecepto Christianismi imum est fundamentum &fastigium) hanc inquam, habet lex Christi tanquam appendicem
primi capitis,ut qui in ciuitate professi sunt quae theocratia regitur, sic animo comparati sint, ciuicam ut coronam ab omnibus & singulis mereri cupiant & gaudeant,ubi res nata cunque tulerit ut id possint facere: a propinquis iuxta alienissique, ab amicis itidem &inimicis. Charitas enim Christi amussis est alba in lapide albo, ut est in prouerbio. quippe quae necessitudinem Pyladeam, ut vinculum Ecclesiae, unitatisque retinaculu, sanctissime instituerit, quod quidem ad beneficentiam attinet & beneuolentiam. Christi porro nomen, insigniaque crucifixi Christi, in deliciis habet tantum:& vel ut unicos amores suos ardentissime exosculari gaudet, atque etiam suaviari. in eo summi boni pignus habere se certissimu sum ma cum fiducia credit, in eoque falli non potest. Age iam, hanc cum esse summam religionis & pietatis Orthodoxia constituerit clim id e loco superiore docentes religionis interpretes audiamus: cum e loco inferiore, secunda nos admurmuratione hoc dicentibus assentiamur: cum publico consensu, cum legibus & regum de
pontificum id capite sanctum sit, diriuque insuper i merecationibus, siquis eius dogmatis quicquam labefactare ausus sit: iam vero cum morituris nobis hoc maxime in mentem venire & persuasissimum esse, cum in Christi cruci aExi amplexu animam agere summopere exoptemus: postremo cum eos quibus id diuina benignitate euenit, recte,commode, & feliciter vita functos esse perhibeamus i nobisque metipsis soleamus & charissimis id ominari, liberis ac propinquis: nec vero manes funere elatorum recte conditos esse censeamus, nisi super humatorum tumulum cippumque monumenti, crux pro ornamento amuletoque dirarum erecta sit: hic iam quid dicam Z unde nam ista tandem mentium,opinionum- ue peruersitast unde sensus communis & prudentiae ciuilis tam euia,tam caeca contentio,vt aliud in Vita expetendum, & equis ve-
rc velisq; consectandu,aliud in morte pro summi boni pignore existimemusὶSuma certe hqc dementia est, hominiq; vere philosephanti incurrens oculis,& miseranda:ut non mirum sit nobis,veluti mete captis,bonis interdictu esse,quae quidem sane vera germanach bona sint: nec in fortunae infidae ac perfidae mancipio posita eorumque
tantum nobis usus dc potestas permissa , quae longe ossiciunt susta. h.
113쪽
animo quam proficiunt,& simul quae animae corpori foede lenocinantis pissime negocium exhibet anxietate plenum. Nam quotus quisque nostrum sacris initiatorum aeternitatem promittentibus Mimmortalitatem, usque adeo de se liberisque solicitus est, utrum suu illorumque nomina in albo caelesti perscripta sint designatorum Christi: atque idem ipse de eo angitur, ut inter alumnos sortunae, beneficiariosque fati,adoptatum sibi esse ipsisque eueniatZAge nunc in diuersum:ecquis est mediocri cognitione imbutus,aut etiam leui opinione rerum sempiternarum, quin probe intelligat, atque ex animi sententiassii urgeas fateatur, multo deterius & miserabilius cum illis actum esse,qui inter reiectaneos prouidentiae relati sunt,quam cum calamitosillimis hominum in vita,qui spem habent beatitatis3 Itaque tum demum resipiscere incipimus, cum Atropos apparitrix rigidissima, migrandum esse innuit, sero, an adhuc tempestive, nescio: certe dissicillimo tempore,& si pe grauissimo. Hoc igitur teneamus ut elementum philosophiae primae: naturam humanam, luere olim non potuisse fidem suam, nec nunc pol se Stygio foeneratori oppigneratam &nexam, nisi fidei crucifixi interuentu, qui constitutum chirographi alioquin indelebilis, e loco superiore pro singulis
ac uniuersis fecit. Cqterum per euariantium affectuum iactationem,
quasi per mare ut diximus vadosum, scopulosum & procellosum:
per pontum quoque N pQs euripum, per breuia & per alta,vela nobis facienda sunt. Remigio etiam nauigandum ad quod ipsum strenue & nauiter nobis incumbendum est, flatibus quoque secundis
non minus quam aduersis.Nec ideo tamen a naufragio nimiopere metuendu est, quod quidem attinet ad summa rei nauticae: quippe nauigio non fragili, non solutili, caeterum e materia crucis dominicet caelesti manu qdificato, tabulis nouis cedrinisque coagmentato,clauis insuper illis compactili & co firmato,qui in Seruatoris sanguine temperati sunt. His autem ipsis fides Christianismi sic valide sic fit-miter fixa est,ut conuelli nulla vi possit in perpetuum, non inferna, non superna, ne si tartarea quidem ergastula soluantur,si Titanica stemmata, si nomenclaturae Hesiodeae monstra in populos emittantur. Quo minus nobis metuendum est hodie a rerum nouarum molitionibus,animos solicitatibus sanctiorum aetatum senatusconsultis acquiescentes: quas in dies alias atque alias videmus exoriri,
exorturasque fama adhuc perhibet,&temporis licentia prae se fert, ad usque ultima indignitatis exempla, nisi publicae curae vigiles viderint, ne quid ipsa res Christiana sibi permissa detrimenti capiat.
114쪽
Etenim auspiciis Christi exercetur nauigatio, qui cum ubique habeat imperium dictatorium, nec minus id obtineat in hostico & infesto,quam in pacato & composito: nauem Undem ipsain cum d lectis vectoribus incolumen appulsum iri pollicitus est,uel si Palinuri somniculos si etia veternose obdormierint ingenti cum sua fraude. Singulis tantum id uidendum est, ne iactum earum rerum faciant,sine quibus ad portum hospitalem atque amoenu nemo admitti potest. Retineda enim ut dictu est mordicus capita duo prima Christianismi:qui sic decem ipse tabulis legis constat, cariem nunquam sensuris: nusquam remissionem seueritatis iam aeternae, atque in omnes aeque pollentis:vt in prima fecundaque tabula, totius legis summa, ab euangelo legislatore possita sit, & constituta. Summopere igitur homini philosopho cauedum est, ne intempestate, ne in turbine ne in aestuosa iactatione cuiusmodi landiu populum ordinesque exercent iactu inexpiabile summae Christianismi Taciat: ne in vadis haesitatiae quasi expes & deprehelius haereat. Quod etsi non minus sereno & tranquillo,quam nubilo caelo impendenisque procella euenit incaute & supino nauigantibus: nunc tamen vigilantius obseruandum est,ex quo opinionum quarundam ut dictum estin peruersarum nebulae, nullo saepe auctore sparsae, certum caeli conspectu passim iis ademerunt, qui ad oculu tantum &astrolabum caelestia perpendunt. Nec verbdiebus ut dicitur halcyoniis,
in utranque aurem dormiendum est. nam eo tempore maxime marina monstra suspecta sunt sapientibus,atque formidolosa. His adde, quod &bono & firmo stomacho esse oportet, animique aequitate Praedito, vim aduersus & iniurias tum hominum, tum fortunae ryec nausea ut ita dicam indignationis atq; stomachatione rumpi. Vt enim grauate plerunque haec devorentur, velut res amarulentae:
admotis tamen quasi semetis, sanctioris philosophiae praeceptis ac
documentis , commode concoquuntur. Hoc porro etiam in loco
ab Homerica philosophia mutuari quippiam nostra non grauabitur
'rthodoxia. apud quem poetam Vlixes aduersus Sirenum capit leis illecebras,consilium Circes, quam ipse deam vocat, secutum se cile commemorat, eoque consilio & ipssem & sectos perniciem certissimam effugisse. Inter monstra enim maris huius seculi, curriculique vitae actuosae & fluctuantis, quod nobis vel breui vel longo traiectu, vel mediocri transmittendum est pro cuiusque
vitae fuso: Sirenes plenissimae sunt periculi, vitatuque difficillimae. Auscultet igitur Vlyxes, philosophiae non priscae terrenaequetr iij.
115쪽
discipulus: sed theolicae potius, de caelόque seruantis quam Graeci
Vocant ου οσκοπιν. Vir prudens utique reru salutarium ac diuini iuris
consultus, Iesua salui; propinquorumque &sociorum anxius: tum appulsus in patriam suauimmi cupidis limus. Siquidem sacrosancta philosophia, quae velut in mari hortator hortari solet, alubria horta-
meta dare nobis no desinit -: δελαδέά,πον,eaque inculcare assiduo magisterio .Sirenes autem sunt hoc tepore,mea quidem sententia,ut etiam olim fuerunt, iucunditates & illecebrae urbani conuictus atque praetoriani:cuiuscunque etia ' hominum celebrioris couentus,
in quo ciuilis prudentia venditare se,iactareque solita est, suis cum multis variisque facultatibus ingenii, animique expolitionibus. In his enim nominis claritas ambitiose quaesita,oculos praestringit sensus & prudentiae quae communis dicitur, splendore quodam, in repraesenti quidem illo sine micanti & aemulaudo: sed veluti vitreo& sensim evanido, si sustinere pergas.Et Sirenes quidem, quaquam
olim dici e sunt aurium voluptates,ut Gorgones oculorum squarum nulla ad sese homine rapit violentius,quam laudatio cuius uestis auribus deuorata, ut inquit apud Xenophontem Socrates in Sirenas nihilominus nunc esse duco aut certe dici posse,urbanae vitae illicia & atriensis, & cuiuscuno e conuentus ac conuictus celebris, ad popularitatis aucupium plaususque institutae & comparatae.In his sunt autem, morum ad rationem temporis locorumque & sortunae concinnatio atque compositio affectionum corporis,eiusque habitus de cultus elegantia & lautitia: lepos, facundia & venustas in sermocinatione, studiosa & aucupatrix fauoris de gratiae: ambitus strenuus & sibi semper instans popularis aurae petitor,& famae candidatus. denique omnia vitae lautioris ac nitidae munia, functiones, officia, obsequia, ad venditationem sui theatricam exquisita,cocinnata,& perpolita. At hae reuera formulae sunt suci,senatui, populo, 'equesttique ordini vitaeque ut dicitun& mundo factitandi. haec artificia probitatis adulterandae & charitatis, atque emetiendae suauitatis mora, beneuolentiae euagelicae, ludibria inaniaque simulachra,
qu alienis iuxta familiaribusque obuia est ut alibi diximus &morigera. tuaru ex rerum mixtura cinnus ille conficitur morti,qua urba-n itate appellamus aulicam,vedibiliter quidem ille,& mire ad specie, sed inaniter reuera & in modu futilem atteperatus, nihil prorsus aut aequi boni reseres, aut charitatis Christi. Multa autem huiuscemodi vendibiliter inter homines fiunt:ac secundo rumore plausuque excipiuntur: quae auersa tamen aut inauspicataque fieri, sapientiae non
116쪽
dubium est, quae de caelo seruare instituit, sutiumque suspicere. vsque ade regia a D Cliristi. ab institutis humanae prudentiae dillidet. Et haec est ser sermula eius Si enis, quam aulicam facundiam dicimus: non nugis locum significare volentes; id est eius incunabula. quam ludificationis artificium,quod latissmae patet. b c autem in iudicio philosoplatae nec facundia est reuera, nec moruelegantiae sed aretalogia potius hominum circunscriptrix: auribus putida &molesta simplicitatis amantii simis cuiusmodi sunt aures praeceptoris euangeli auscultatorumὶ audiendae veritati, non item vanitati, pronae 5: defaecatae. Huic siue fallendi artificio,sue actui scenico elchola disciplinae salutaris protinus explodendo, conuenit amiculum anceps atque geminum simulatione subdola dissimulantiaque contextum,tinctum succo supparasitantis praepotentibus impude-tiae: quam ut fert usus) induunt fallendi artifices in hanc aut illam
superficiem. ad desultorios enim mores ea vita maxime comparata est. In uniuersim autem nugatum institores, fumosae charitatis
ac tepidae venditatores diintaxat apud homines in atriensibus c5uenticulis adhuc hospites ac peregrinos. quibus nullum est negotiuipsis, nulla necessitudo cum veritate germana, cu simplicitate Christiana, denique cum fide bona,& cum candore hominis interioris. Nihilosecius tamen ars est moribus iandiu receptissi ina in omni pene ordine, facro iuxta si diis placet) profanoque: siti ac certi generis lenocinio temperata, capitalique mangonio. Hac liberaliorem paulo genium habet; imposturaeque no ita maleficae, blandiloquetula tantum comitas, & prensiatrix hominum: ludibundis oculis,&mimo. scite seruientibus. quae salutationum largitrix prolixarum di sesquipedalium amplexus etiam arctos ingeminare solet, nec vero grauatὸ sese dedere, ut in quenque incurrit qui quidem aliquo
si in numero: caeterum captandae magis ut fit)gratiae, quam doli mali, sumque in necem hominum captionemque factitarcii, cupida & artifex Vtraque tamen si ad verum aestimare res volumus, amicitiae iustae dc beneublentiae nescia atque neglectrix: & meditata tantum vanaque veritatis assimulatrix. sed quae inter artis aulicae tamen ediscenda sit progymnasmata, iis quidem qui ossicinae ambitionis formandu atque perpoliendum genium seu dederunt. Quibus etiam ut appendix accedit ea quam Graeci glossbeliaritiam
.vocat,sermonis qui de illa largitibne,sed veritatis atque operae parsimonia morigeratem Ad huiusmodi verὁ morum mendosam ratio- .nem, corporis animsque degeneres affectiones,ad personatae vitae
117쪽
ductum, ni Estque sui proferetis, non naturae procliuitate: non igniculis illis innatis: non instinctu spontaneo suoque mores cientur hominii. sed praua aemulatione, sed prudentiae communis magisterio, de sensu insititio. cacoetelia Graece dicitur, vicium in verbis, in sententia,in pronunciatione: in toto denique homine ipso, qui in Christi sacramento nuncium vanitati remisit. Matura enim duce ad veras didimplices actiones serimur, ut in pueris patet, in iisque
hominibus,quos Graeci vocanti no ad imagines veritatis, em titaque inaniter rerum ossiciorumque simulachra. inde illud oraculum Christi apud Matth. Nili efficiamini inquit sciit puer iste;
non intrabitis in regnu caelorum.quibus verbis,vt. Ambrosius adnotauit in quadam Homilia, insentiam morum Dominus significauit. assectuumque maleficoru animi vacvitatem. Quapropter ab Hellent sino errorum praeceptore,simulachrorum cultore, nugarum opifice,ad veritatis cultum atque simplicitatis, philosophia nos reuocare clara voce videtur, ut pote quae theosophiae germana sit &socia. At nunc ut mores inalsimulatione verterunt,planeque inualuerunt,non amicorum non ciuium,non virorum bonorum ossi
cium, ciuiles usus actionesque: nec verb quod praecipuli est unguen tum Christianistat initiorum redolenta quo & caput cir pectus, an-ricaque Pars homissis Christiani, posticaque delibutae sunt. Amico rurn dico mores & psiuatorum' quid si ne magistratuum quidem, honotesque gerentium quid si nec sicerdotuὶheu pietas, heu In sca
fides, etiam autem ne sacerdotu quidems etiam inquam.Niu vero non videmus passim, e suggestu,e loco superiore, pro cocione,insti tutae Christiani sui,excpla continetiae, sententias euangelicas miri,sce comendari atque depraedicari: tum in studia auaritiae, in homDrum gerendoria,in cupiditatem rerum caducarum magno sudore, ingenti laterum contentione, Stentorea voce inue bin& plaerosque tamen eorum mox flagrare audimus infamia cupiditatis perditae at'
que ambitionis,simul ut occasio quaedam festiua candidam hominibus pridie squallentibus aut pullatis induit. Potab equidem progredi in religionem traxissem, nisi conspicuam rei indignitatem
hoc ita clamitare,cernerem, ut silentio praetermittere sine praeua- .ricatione nequirem , Sconicorum, histrionum, ludionum actio-i nes, pro veris functionibus legitimuque habere nos homines an thypocritae clamittan idque mores iam recepti non obscure prae se ferunt, in proianis,in sic is,in apertis,in opertis. Age verὀ,quando eousque euectus sum trahente rerum serie, ut vel momi perionam,
118쪽
vel Aij loquentis assumendam aliquantisper habuerim , licet mihi illi nec humeris apte, nec stomacho non aegre sedere possint, hac aut illam vi sustineam, hoc quoque in loco necesse est, ac si quando alibi fortasse scribendi ratio instituta id tulerit. Homines quidam primum pauci, egregijs illi quidem ingeni js ac literis, sed liberioribus praediti, & tanquam ex asylo aperte, acerbe, atque Vocalissime conuiciantes, mores & ritus hypocriticos, utar enim eorum verbo) momicae asperitatis silibus perfricantes, nihil nec sibi propemodum reliquum nec posteris fecerunt ad imminuendam opinionem secrarum functionum, laedendamque maiestatem or- . dinis conse rati atque consecratoris . A quibus audaciam mutuati alij deinceps atque alij ex turba hominum miscellanea,conuicium facere aperte non desinunt primariae hominum nationi, populumque imbuere eorum contemptione . eoque iam res euasit indignita-
. tis & licentiae, ut non tam pontifices nos habere partem quidem longe maximam, quam propontifices dicant aut significent: neque enim quae atrociora sunt, proserenda esse duxi in non tam prς- sules, quam praesulares viros: non pontificatibus, non antistitiis, no primatibus in coenobiis, non asi id uis iustisque functionibus munera obeuntes, ut collegas & sedales: non lacris denique magia stratibus, non staminiis, non archi staminiis fungentes, in sua sorte singulos atque ordine. Quanquam non propontifices tantum singulos mortales quod olim receptum est, ex quo assiduitatum veniae, munerumque in aede Domini fungendoru vacationes, in comercio hominu esse coepere) sed etiam propontificibus habemus, quasi Ianos quosdam geminos & tergeminos, aut quasi reliquias quasdam generis illius εκιῶόγχέρας. Haec vero ab hominibus ita dicuntur, ad lienem ut fortasse exagitandum, non etiam ut ad prς- cordia pertinere videantur opinione imbuenda colendae tinctius religionis. Sed sint speciose dicta, nec abhorrenter prorsus a veritate,
licebit autem persona quoque Ah loquentis iam exuta, quippia huiuscemodi rerum fateri in sinu philosophiq). Spectamus enim& ipsit permultos eiusmodi sacerdotes, suel in oculos illi incurrunt nostros potiusὶ nihil aliud pene, quam titulorum honorumque
potientes, opimorumque fructuum: eόque nomine palam &cum ordinis inuidia sibimetipsis gratulantes, caetera nebulonibus similes, Vertice tantum summo novacula perstricto, aut forfice libato in speciem capillo atque defunctorie. Vt igitur haec esse vera quadam ex parte fateamur, tamen non tam spulpae hominum, quam
119쪽
Lege autem veritatis promulgata, & charitatis, rerum mirificarum opificis: aqua dc igni interdictum erat viciis contrariis simplicitati morum atque integritati, societatis ciuilis iura abrogantibus. Et
veritas quidem ac sapientia Dei tum plebem olim sibi circunfusam, tum discipulos suos alloquens, placida fere de leni oratione utebatur : ad scenicos autem homines fictosque, ad versutiloquos & captatores,pugnacem illum sermonem, de altercatricem fundebat orationem, minacem insuper cum maledicto. Certe quidem Seruator nullum crimen frequentius contumeliosiusque obiecit, sermocinando cum primoribus sacerdotum, quam allimulationem sanctitatis & probitatis . nec sibi inter hominum mores quicquam magis cordi esse, quam apertam simplicitatem declarauit, cum aequabilitate in ordinem se cogente : duntaxat non vacuam caelestium rerum sapientia. At nos omnia exquirimus de consectamur figurata subdole litaque tectorio vultuosae versutiae dc praestigiatricis. Quid autem in vita ciuili atque aulica primarum, secundarum, tertiarumque partium homines, aliud quam fabulas agunt, praetextatas,togatas, tabernarias & planipedes: choragorum vice fungentibus sensu communi & prudentia, designatrice fortunaὶ nam quota pars actuum ciuilium de praetorianorum, quota ossiciorum priuatorum, pura est de vacans simulationis fuco, Sc vanitatis lenocinio λ Neque vero veritatem in hoc libro, utranque in partem testimonio nostro fraudare praeuaricater sustinuimus:cum persona Ait supradicti induissenos meminissemus. O vita, morumque facies adulterina, germanas virtutes e medio sustulit.
Magister ille populi procerumque mundus, mendosis actionibus
inuicem circunscribere docet homines. at vetat id spiritus doctor, ad Ephesios scribens. Religio dc pietas, eorumque diuersorium aut certe domicilium, prosopopoeiarum theatricarum stimulachris pro insignibus vasis plaerunque exornata sunt, quod homines permulti palam vociferantur. quae simulachra colere nos oportet nihilo minus & venerari, siquid mei iudicii est,ut exuuiis angusta de sacrosancta primordialis germanaeque religio nis .iametsi ij ex eorum numero sunt, aut ex eorum natione potius,quibus Christus semetipsum non credebat, quondam inter homines verba faciens, ideo ut Ioannes testatus est consiliorum eius conscius, quod eos non minus intus aut non aliter in corde, atque in cute nosset, utpote cui
nihil prorsus occultum esset. Verum his atque huiuscemodi multitudinis imperitae ludificamenti,, homines quidam praetexta falci-
120쪽
busque spectabiles: quidam lituis,infulis,trabes'ue insignes & venerandi,cum aut scite utuntur, aut apposite rationibus suis ad animi obsequium, non ad officii functionem subductis: fucum sese facere mortalitati putant, imperiorum maiestate adductae, aut religione obstrictae: cum reuera ludibria pietatis Christo Seruatori pedant pro cultu & obsequiis, munerumque sacerdotii functionibus seriis,& spiritu non vacantibus. Has veritatis imagines & sanctitatis, utinam idoloniastiges homines censura sua tantum notassent: non etiam Seruatoris divaeque eius parentis simulachra ex aede Domini deiecissent, contra morem maiorum. Sed enim vereor lege ut agere euangela iam liceat ad subsellia ciuilis iudicii, non tantum communis & togati, sed etiam praetextati de insulati. praecipue vero ad consessum prudentiae, quae maioribus auspiciis subnixa est &itabilita. quae etsi iuri multum tribuit honorario, aequitatem tamen eius iuris affinem aut sullulit, aut magna ex parte deleuit & antiquauit. Αge verb, naturaeae instinctu, an aemula procliuitate euenit in nores recepta iure gentium, ut in suo quisque ordine ccipiat,con tur,& gelliat primam classem ducere t ut primas ferre partes honoris & compendii Z & cum id ex animi sententia cuipiam contigerit, ille ut in proximum protinus ordinem sursum versus adoptari, deinceps in alium aliumque aueat, scansili serie ambitus & perpetua Z nec vero ante auere & discupere desinat, quoad in praecipitem tandem altitudinem ardor cupiditatis euadat ξ Atqui horum hominum sitim ardentem extinguere difficilius est fortunae,omnia
in spem cadentia iis largiendo, quam gliscentis incendii vim sistere guttuli stillicidio . Quanam igitur parte hominis, circuncisam vitam esse Christianam dicemus Vbi autem illa cordis circuncisio, cuius commodator est idem Paulus in epistola ad Romanos entheo spiritu in primis scripta ubi porro pura voluntas subi sarta tectaque mens hominis a spiritu cupiditatis improbae 3 An corde tandem circuncisi sunt,qui sibi finem quaeredi pollidendique,qui fastigium attollendi modum praestityere nequeunt Non ignoro haec do huiuscemodi acroamata,aurium non esse ciuilium, nedum praetorianarur
atq; haud scio an nunqua fuerint, nusquamque Quare mihimet ipse haec cano vel philosophiae iam saepe dictae potius, cuius vix tamen ipse limen summo pede attigi.Inde aute est illa Sirenenata, omnium pellacissima, auctoritas& imperium in summo actu reru tum sacro, tum ciuili. quae homines non perlicit solum ad sese & pertrahit:vnde nomen inditum Sirenibus: sed transuersos agit etiam, porroque
