장음표시 사용
71쪽
TOcelerius & certius expugnarentur,in hac quidem certe specie,composita acie argumentorum,ac genere scribedi didascalico: quam petulanti maledictorum agmine,& vicissitudine rescribe li acerba,&argumento dissona. Etenim moratas disputationes, qua de re nunc agitur linea quidc sententia) non morosas esse conuenit si numine afflatas esse volunt existimari: quod necesse est omnino iis qui persuadere cupiui. Ucrum cnimuero philosophia nostra Christianismi alumna, admodum diuersa est,abhorrensque ab Stoica & arroganti: quae nihil non tribuit de largitur humanae sapietiae, clim haec nostra oraculari aut horitate codocefacta, homini quan uis eximia ac selicinatura praedito,quan libet docto & sapienti, nihil opis & pr sidii in cohorte sensuum, nihil in facultatibus animi esse censeat,quantuuis tranquilli,compositi, atque considerati, duntaxat ad summam bonorum adipiscendam: si quidem fiducia sui subnixus, vel vir, vel homo, pomoeria egressus sit diuini praesidii: aut si tesserae vigiliarii oblitus, securitatis culcitrς indormiscere coeperit, tanquam sub ictela tutus sapientiae philosophicae.Ostensa trix est enim casitatrixque adeo humana sapientia,adminicuisque indigens superne prosectitii non aliter atque inter velificandum nauta,tametsi non cessans & solicitus, flatus tamen indiget obsecundantis, qui votis exoratur ut Dei indulgetia. Et nobis res est in vita cum angue peruigili, reptili,calcibus imminente, stolido primum sensui quasique muliebri, obrepente:dein rationi quoque sensim masculae ac meditat ,saepe etiam a calce sursum versus arrepente, eorumque tandem ceruicibus sese centuplicato circumplicante,qui hilares, nitidi, praetextati, conchyliati, tum sacris & profanis fascibus conspicui, turbam summouent longissime popularium. Sator est idem me tarque scelerum,ex improuiso fere imminens, omnes articulos callens, inneis aditus te nens circunueniendi hominum quanuis circuspectorum. Caeterum
eo exitiabilior hostis,atque inimicus capitalior, quod minus iis infestus est,unde propius abest:id quod iam olim de vulpe in prouerbium venit.Nam quos in gre suo esse nouit,eos partim in tranquillitate quadam acquiescete atque securitate, partim altum somnum edormistere prosperitatis sinit. nimirum seriarum vitς usuram, de laxamenti deliciaru,in nexu sempiterno durissime exacturus. In uniuersum porro generis humani noxiς antiquissim et & decantatissi-mς, parens & auctor: quaeq; diuinitus tantum expiabilis erat. qui ob superbiae immanisiimae facinus, caelestiu ordine motus iudicio Dei,
primo amplissimoq; gradu dignitatis deiectus proseleno pr cipitio
72쪽
7I ut Graeco verbo dicam) malorum omnium vitiorumque semctem, per orbem terrarum ubique iecit ob inuidiam:ex qua messem perennem animarum iam inde a primordiis reru facere instituit, atque in dies magis ac magis pergit,multiplicem & variam,& exaggeratissimam. In messe autem quam Seruator sibi facere suoque in agro instituerat, quem suo nomini nuncupauerat & consecrarat,annulo etiam suo sponsalitio obsignauerat, stragem semper edidit & populationem, iaculis multis calamitosissima & vero nunc maxime pergit edere luculetiorem in dies, qua plebis, qua procerum. Id quod communis sensus animaduertere, partim alias res agitans,partim ad res stupens perpetuas de immortales,non potest. Prbii supreme conditor,ex tanta massa tuae figlinae quotam partem delegisti, quam in cohortem illam beatam secerneres amicorum: Quis rationem inire hanc auspicetur sine horrore animi ac stupore3 Verum ille improbus, mortis immortalis conditor, a primordiis protinus, & a vitae intellectusque tyrocinio,inentem humanam ad imaginem Dei factam de statu deturbauit securae ac beatae innocentiae. In uno autem aut in altero homine livoris sica feriendo, posteritatem totam in aeuum sauciauit, lethali quidem illo, nec tamen inexpiabili vulnere. Etenim Dei filius,decreto aeterno destinatus humanitati suscipiodae, immortalitaisque morte sua mortalibus restituendae, in crucem Metus ab hominibus, quod identidem inculcandum est auribus)n turam ipsam humanam,quam diuinae sociabilem aduentu natalitio fecerat, in gradum ille quidem, sed tamen sic reposuit,ut caducam ipsa conditionem retinuerit,cum voluntate ut supra dictum)viroque versus quodam modo libera, tametsi obnoxia. Hic locus est, parteis ubi se via findit in ambas. Et animaduem tendum nobis est hoc in loco etiam elisinque, quo nobis haec libertas arbitrii, qualis est illa cunque,data sit: quanto cum discrimine ad finem properemus,& summam bonorum aut malorum: quam decliui denique loco, quam lubrico, quam abrupto situm sit diuortium illud viarum,sursum semel, deorsumque ferentium: quando quidem inde reditus nullus est horrendum dictu) sperandus aut timendus in sempiternum,adeis metus nullus illuc,spes huc omnino nulla comes est. At vasculum nullum horoscopum mortis inuenire hominii solertia potuit,duntaxat non vanissimu, etsi summa industria caelestium motus corporum, statasque Vices eorum conuersionum, scrupulari obseruatione comperit & praedixit,atque eo amplius momentaria. Philosophia autem euangelica non alio vel
73쪽
72solario utitur, vel nocturno horoscopo, quam tessera vigiliarum a Domino nobis data qui excubias & matutinas,& Vespertinas,an. telucanasque edixit. Omnium enim horaru aduena est mortis nuncius: idem viator supremi tribunalis, interdumque vadator hominum, praeceps atque tumultuosus. Proh diui nunc immortales, quod.
nam argumentum conuenientius esse potest,aut commodius commentationi philosophiae' Certe sub armis eius, intraque praesidium philo theoriae expeditos, a morte deprehedi satius est, quam sub fortunae sarcinis, in campo ambitionis, in statiuis cupiditatis, in diuer- seriis amoenis opprimi voluptatis. Verum enimuero mentes ad dia uina aeternaque contemplanda conuersas, furiae veteratrices,& improuisis, atque ubique locorum grassatrices de maleficae, variis auocamentis ac ludificationibus abducunt: opinionem vel fixam aeternarum rerum labefactant: quippe quae res gestas a Seruatore, actorumque seruaturae auctoritatem, omnem etiam ut supradustu estinoeconomiam tametsi testatissimam, in opinione, in sensu, in fide tot aetatum, tanquam in aes incisam, monumentis marmoreis & cedrinis, aevique nullo cessuris, insculptam, inculcatam etiam tot gentibus, & cordi ut ita dicam terrarum orbis inustam, tum fide, morte, cruore tot agminum deuotorum sanctam, fixam & assirmatam,tamen labefactare identidem aggrediantur, machinisque conuellere multifariam.Nam et sit funda meta Christianismi Herculis columnis firmiora sunt in uniuersum, in singulis tamen mortalibus labantis animi tentationes identidem repetunt,molestaque negocia permultaque exhibent, nasi numen adsit praesentissimum. Tanta enim fuit magnitudo beneficii diuini erga homines,ut illi cedat prorsus humanae mentis captus,in nullo non nostrum interdum eo repetente
vitio,quam apithiam vocant. Quapropter ut inquit Chrysostomus in epistolam Pauli ad Ephesios in longe admirabilius est Christum viventibus legem euangelam persiuassisse, quam mortuos exustitasse: id quod validis ille argumentis ostendit. OEconomiae autem ab ipso Christo administratae, exactus intellectus eiusmodi est,ut de eo id dici possit, quod de daemone AEgyptio Lucanus poeta scripsit, Nunquamque satis quaesitus Osiris. Tum de fide harum rerum certa,
id Ouidianum non minus dicetur apposite, Semper enim perdunt, semper & inueniunt. Haesitatio enim nostra, rei toties etiam a nobis iudicatae quaestionem refert subinde renascentem . nec vero no stra fide quicquam eius rei promittere possumus, nisi Christus aete
nitatis sponsor,& Ecclesiae sponsus, id sua quoque fide esse, fiduciaq;
74쪽
sui iusserit. Et mens quidem humana atque ratiocinatio, Vt mus in pice quod prouerbialiter dicitur in aeternitatis contemplatione, in iisque conflictatur, quae de Christo domino nostro, deo eodem atque pariter homine dicuntur: quae de libero arbitrio, de sempiternis actis prouidentiae, quosnmοριογας Theologia vocat, Vt inquit magnus Dionysius:a quibus ipsis utique genealogiam illi duram necessitatis ducunt, qui liberi arbitrii appellationem nimi opere oderunt.Iure ciuili liber est homo non minus, Sc ingenuus,qui omnium legum nexu tenetur. Arbitrium igitur esto etiam liberum, licet ob noxam illam primordialem obnoxia sit conditione. Equidem hominem sic meritis suis, fidei fundamento nixis, saluum fieri puto, ut seruus suis nummis redemptus, liber olim fiebat. at seruus suos habere nummos nequaquam proprie dici potest, cum nihil mancipio sibi quaerat & possiueatriae homo quidem liber arbitrium habere vllius rei potest,quod non magis Dei sit, proprium, quam eius
qui habet, suum. Proinde ut iure summo connivente, seruus nummise demensi sui reliquiis,confectis,ad libertatei sic homo arbitrii sui adminiculo ad salutem aeternam aspirare non prohibetur, indulgente prouidentia. Verum in iis aliisque eiuscemodi mens humana
curiosius commentans,in asystata quae dicuntur argumenta, incurrit, quorum exitu invenire,explicationemque nemo potest. Quare
in ea caligine speculationis deprehensis, quasi in aestu alternantis haesitantiae,opinationissique euariantis, ad sacram illam ut iam dictu est) nobilemque anchoram γνῶθι σεαυγν respiciendum, in eaque subsidii certi fiducia secundum Deum collocanda est,ubi nullus temeritati atque errori locus est. Id quod mihi Paulus saepe dictus.Theosophorum Plato, admonuisse videtur in epistola nobili quam ad Romanos scripsit: cum in Dei iustitia atque prouidentiam inquirere nos
vetuit, selectarumque animarum,&reiectanearu iura,causasque di Dceptare. Neque enim analogia intercedit inter praescietiam Dei consiliaque,&intellectu coniecturamque hominis, & oracularis elogii ponderibus, non humani sensus praeiudicio, argumentationisque philosophicae, rerum aeternaru auctoritas & fides expendenda est. Mihi vero non modo curiosum, sed etia fraudi ingenti videtur obnoxiu, quod paulo ante dictu est,in ea inquirere, quae Deus clam nobis esse voluit. Etenim multos olim mortales doctos alioqui viros & eximios,transuersos abripuit colentionu stus,tuendis pertinaciter dogmatibus inc5sulte susceptis. huiusmodique non ita pride qstus, nescio quo primum numine,an turbine excitatus,tantoque interuallo:
75쪽
74 unitatem Christiani sint repente secuit de luculente: Isque admiratione primu ingenti, mox etiam stupore, deinde studio non minorea multis exceptus est. Habuit enim nouitas frontem primam festiuam ac speciosam, antequa augescens pervicacia duriorem in modum eam perfricare institit.Id ego cum honoris literarii causa, tu alias ob causas nolle factindeinde isto exemplo factu, si factu oportuit, itaque in fatis fuit prouidenti : tu quorunda cum inuidia perfectu, de quoqud peruagatu gentiu quoru vicem mediusfidius vehementer dolere cogor, consiliumque reprehedere viroru ingenio doctrinaque praestantium. Quid ni aute id faceret qui ab eoru auctoritate videam imperitu vulgus licentiam mutuari:improbe quidem illam insciteque dc immaniter, sed tamen utcunque adubratam: tum ea fiducia ludibria religionis cominisci ausum alia super alia, deludis placitis antiquis sanctis limotu Christianismi Emolpidarum. Quid enim3ad
summumne indignitatis non ventu est id quod a me taceri sine scelesta prς uaricatione no potest)csim hominu coniurate cateruς palam decuriantur ad discrime tollendum bonorum dc malorum,atroru &candidoru, quod decus est decorque couersationia hominu, pignus que regnorii &ciuitatui Est enim ut opinor vita iam in pr cipiti sita, sit pietas, si religio, ac Dei conleptio eode loco habentur' cuius rei exempla quotidie non obscure produntur. Hanc morustragem, hanci Christianismi cladem, literaru in bonarum ignominia, 'Virtutum internecionem, cum in dies crescere, quasique aediu secrarum incendisi gliscere conspiciamus, unaque Palladiu fidei conflagrare, pignuseque aeternae beatitatis:quid animi iam habere, quid spei, quid expectationis bonae possumust Quid vero hominu sumus duntaxat Christianom, si his portentis, si diris ominibus, si tot prodigiis,talibusqueno permovemur,atque perhorrescimus Atqui nec victimis c sis procurari, nec holocaustis queunt, quas publica piaque persiuasio expiabiles nequicqua esse censuit, adeo ferum ulcus est Christianismi,ca cinomaque indomitu orthodoxiae,quod nec scalpello, nec cauteri, nec remediis vllis cedit hominu, dc Paeoniam modo manu poscit de manet. Miseram dc exitialem huius aetatis sortem,tametsi literarum claritatis mire instauratricis, quae perpaucorum crimine, permulto tu scelere, religione se obstrinxerit dira de inexpiabili. Nepe quasi tersioris doctrinae spledoriam nimius,in caligine atram illico Stygiamque verterit,aut rerudiuinaru prudentiae nebula offuderit, exorta ex Averno, excitatamque aspiritu impotetiς praecipitis de erraticae. Imis enim summa, inferis supera, optimis deterrima, ea occasione
76쪽
. 73 permixta esse, omniaque confuse, quotus quisque non speciose dicturus est, istorum quidem certe qui literis testitutiF male cupiuntὶ siquidem quam maxime laoc tempore earum studia nomenque inclaruerunt: tam maxime densis in tenebris nauigium Domini sese egit, dc nocte intempesta . Quin & lacerata nunc opprobriis nauis oneraria,alioquique iampridem veluti solutilis, pronaque ad naufragium, omnium oculis exposita est, inuidiosem traducta. Interim
autem nos vectores, qui ab illis ὀῖ Ηλαου dirempti, pontificia familia contumeliose quasique gregales vocamur, stationem nullam satis hospitalem cernimus purae& innocenti fidei atque religioni: neque appulsum certum circuspectamus, oculis peruigilibus,atque in commune excubantibus. Vela publice libetes pandimus cunctationi & incuriae, priuatim sinus totos haesitationis implemus atque dissidentiae, auras captantes interim desidiae supinae atque tholatatricis. Quae quo placidiores sunt, atque etiam placentiores singulis& uniuersis,eo pellaciores sunt utique, impendioque magis noxia:& improuisae & vero plurium mentes in syrtes, in scopulos, in vada rapientes addubitatricis philosothiae & deliberatricis.Ita est autem nata celebris nunc controuersiae lateque patentis disceptatio, inter principes antesignanosque partium, ut hic illicque signa auspiciaque conspiciantur orthodoxiae: tessera etiam in signiaque ducum, Christianismi tutelam sibi yendicatiui cum interim utrique virosque theologos quidem esse,nsi etiam theosiophos dictitent. Ita lud vero non ita valde decorum, parumq; adeo videtur esse rei disceptandae congruens,quod inde Iam ab instituto certamine, rerum diuinarum caelestiumque argumentum, satyricis magis actibus ver-bssque,altera quidem ex parte praecipue tractatum est, motuque petulanti, quam philosophica grauitate, theosophiamq; decenti. Rursus id illis eorumque fautoribus magnopere reprehendendum videtur, quod hinc animaduersitonum ut ipsi dicunt atrocitate res geritur sub legum auctoritatem ec perinde charitate Christi,& aequi
bonique fiducia,ut quidem ipsi perhibent. Mihi vero & multis id
placere non potest, quod cum copiis imparibus,dissonoque clamore,signa partium collata sint,in speciem aemulae, priscae,germanaeq;
pietatis:utrique etiam auspicia sua esse defendant tuendae orthodoxiae : momica tamen phalange atque etiam mimica impressiones fiunt agmineque irrito pugnatur conuiciorum Vehementius quam acie instructa compositaque argumentationum. Id genus contentionis, vel distensionis potius ter capitalis,in ciuitate Dei exortum,
77쪽
e re esse Christiani nominis, nobis probati nequit,omnibusque ut ipse reor) aestimantibu, secutam inde atrocitatem digladiationum, extremaque exempla petulantiae facinorosissimae. Huius tamen indignitatis solatium unum habemus, ne undique vita pudenda sit de detestanda. Negari enim non potest, nisi ab imperitillimis,iisdemq; literis verioribus iniquissimis, exoletae iam de sordentis rusticitatis situm quae s upercilio semper magis quam sanctitate censia est plane detersum esse hoc eodem tempore, qui scripturae consecratae obductus, per aetates permultas exortes literarum cognitionis linguarumque,tuminibus non parum officiebat scholarum huius philosophiae. Ingentem vero rursus iactum ab illis virtutis dc honestatis, e naui Domini factum esse: stragem calamitosam innocentiae atque religionis, indidem enata esse: quae mens cunque hominum,quod propositum cunque fuerit ipsius nouitatis designatoru, cum nemo inficiando esse possit,qui quidem non iniquus arbiter sit prodentisse veritatis: non video in rerum nouatione quicquam tanti fuisse, quamobrem gratulari sibi vita, nedu Christianismi summa debeat. nisi vero in usum vitae, in existimationem Christianismi,in dignita tem religionis esse potest,& mundo coducibile,virtutum omnium
chorum, quod decus est mortalitatis, doctrinae philosophicae summam tot seculis comparatae, sapietiae moratae opinionem nulla non memoria augustam, e conuentu, e concione Seruatoris exigisse,explosisse c5uiciose exibilasse: Ad iustificae autem fidei adumbramentum, tanquam benefactorum omni u instar,& maleficiorum solum expiamentum, omnia redegisse salutis subsidia: Excellentissimas denique virtutes, instituta vitae praestantissima pro nihilo ducere, ut sordenteis de obsoletas in conspectu Domini. Proh superi immortales, estne id animos hominum epulis accipere euangelicis de caelestibus siliquas fallaces fidei & charitatis obuiae Sc compitaliti et, ieiunis obiicere .sicque lactatos homines imperitos,immunitate iusta
de vacatione donare s Nam quotusquisque huius philosophic studiosorum, praeconium istud fidei iustificae,sane speciosum auditu ac
magnificum, non tanquam congiarium quod da opimum pronunciatum, excipit, vacationis operum, Sc licentiae omnibus numeris solutae timoris selliciti eamque incuriae inertis, perditae securitatis, inniculosae cessationis largitionem, ita acceptam refert doctrinae recens editae, ut iam vitae disciplinam,morum seueritatem ridiculam esse pute archaismiq; deliri ac Saturnii redolentem3 At ii huius liberalitatis auctores sunt, operisque faciundi vacationum largito
78쪽
res, qui donatiuis venialibus,tesserisque vaenalibus abolitionu pontificiarum,cum assensu multorta, plausuque primum refragati sun cieo tamen bladiores Vt verum fateamurὶ nouarum tabularum promulgatores,quod gratis & Vberius gratiam admettiatur,& porro cum corollario in futurum quoque securitatis. Ecquis est autem fanae mentis, qui causae quicquam dicere ausit aut velit, quo minus vim illam salvificam, hominumque servatricem, & deificam, mortalitas conseia suae conditionis,acceptam referre debeat diuinae indulgentiae, non benefactis suis aut aliorumZ Ecquis est porro, quin diuinae naturae fidem fixam, Christique theurgiae,fundamentum &fastigium esse ceseat spiritualis aedifici j,quq sedes est regni Dei Sed
tamen haec ipsa fides,virtutum omnium sane princeps, illarumque praesultrix & chorodidascalos,serie earum ipsarum &reste gaudet, ut comitatu sibi consentaneo & congrueti. Quin & chorum illum suum, gestamine crucis insignem & venerandum ab inertia & segnitie vindicans, munificem esse docet, ad functionesque vitae obeundas instituit ad modos hierops altae: qui non intus sibsque tantum ipse, sed extra etiam atque omnibus cecinit. Haec insignia, haec decora, hos ritus refigionis,si e ciuitate Dei persuasio gelium sustulerit, si mores antiquauerint,quid erit tum postea Ecclesia Domini3 Nimirum officina quaeda amplissima perditae licentiae, effrenis voluntatis asylum, vel libidinis potius, taberna voluptatis plena lenociniorum, coluberniuin, collegium & sodalitas omnium vitiorum.
quem ad fine hauddubie huius philosephiae studia spectant & manifeste vergut,etsi alium ipse fuisse scopum eorum non dubito, qui primum hanc nobis telam ordiri institerunt. Quocirca haec & alia
his assinia acerba commentatione scribens, cum populo me agere testor imbutu perperam hac doctrina,cum eiusque protervis absur. disque defensoribus mon item fortase cum auctoribus ipsis & no uarum reru molitoribus. Quos mediusfidius ipsos in maleficiorum inde quotidie nascentium reatu magis esse & inuidia, quam incausa culpaque scelerata, per me licet ut omnes existiment,eorum sententiam , magis quam verba attendentes. idque expugnari forsan
pollet, aut defendi, duntaxat quadam ex parte rerum,ad subsellia, aut in senain prudentiae,neutra in partem procliuioris,tametsi utinam ipsis in mente non venistraut certe cautius fecissent &modestius,ut ex atrio Domini sacrosancto taxiarchiam tollerent,decus rerum & dignitatem,sacrarum aeque ac profanaru. Quid enim oculis vel orchestrae; vel ordinum, vel caueae denique sobriae & paulo
79쪽
VI honestioris approbare sese potest,in quo non sua constet ordinum ipsorum graduumque descriptio ex qua maiestas orta estὶQua cum ipse ut inquit Ouidius) consedere simul pudor & metus: omne videres Numen, ad hanc vultus composuisse suo4. Hic enimuero reclamaturos scio quosdam,atque hoc,illud,aliudque speciose excusaturos, S vero ultro fortasse accusaturos quasi meam hac litem faciam priuatamque,hac aetate,contraque meum institutum,& praesertim eiusmodi litem, cuius nec disceptator esse iure meo, ne disputator quido possim. Sed tamen quid agerem, nihil minus mihi meditanti euenit, alioque iter contendenti, ut ad ruinam veritatis, ad incendium sacrorum, ad naufragium religionis disciplinaeque salutaris,occurrendum mihi esset, opellamque conserendum qualemcunque. An autem facinus istud auspicantibus vel fiduciae vel audaciae, c testis auis,sancta ac sanctifica addixerit ut augurali sermone loquarin Deus optimus maximus,lamiam ostensurus est,ut libens coniicio: cuius numinis est unius,auspicia rata irritave facere omnium inceptorum .cuiusque admirabilis prouidentiae beneficio, res malo exemplo coeptae,exordiόque non probabili,ut quidem est iudicium mortalium,bene interdii ac feliciter elaeniunt cum stupore
ipsorum. Exierunt nuper libri quidam bonis sui speramus j auibus: mihi quidem certe laetis , qui pene neutro propensius antea auspicari institueram,cum de caelo seruarem pro meo instituto, attente satis ac solicite. Hi cum in manus meas haec prodentis incidissent, forte quadam oblata, non quaesita & rogata sneque enim controuersiae inter doctos agitatae cognitor esse accuratus cogitabam , &succisivi temporis tantum lectoriandudum esse coepera,non modo commentator) Verum eos libros percurrere mihi cum contigisset, primum ea de re homines non leuiter amare coepi, alterum pr sertim a quo nunquam animo alienus fueram ob ingenium hominis
doctrinamque eximiam,etsi a studio partium illarum nonihil dissidebam :deinde nobis literίsque gratulatus sum, quod res controuersas spectare ad concordiam quadamtenus existimaui: siue illa futura est multo aequior conditio dissensionum,& expiabilior. seda, tioribus tantum animis opus esse mihi visem est:stomachssque non ita crudis utrinq;. Hactenus impetu & clamore & praecipiti impressione res gesta lit,quando ita res nata est: placidioribus iam modis argumenti tanto interuallo reducti agenda est tragoedia, si quidem est peragenda. Est autem eius generis argumentum,quod utroque verius foecunde tractari,& facunde etiam possit magna quidem ex
80쪽
7 parte: sed utinam tranquille quoque ac composite. id quod tum demum futurum est, cum modos ipsis actoribus fecerit aemulatio digna Christianismo. In causam utrinque insignes ac numerosae aduocationes subscripserunt: illinc tamen plures studio praecipiti aut inconsulto. In illam etiam partem nostrorum hominum transitiones,meticulose quidem illa: atque mussitabunde, sed tamen crebro factae sunt,& tanquam palabunde. Vsqueadeo quaedam sunt sic a
communi persuauone auersa,vi tamen ea controuersa fecerit festiua novitatis facies,quae aut erronibus animis, aut volucribus mire lenocinatur. cum eo quoq; quod illinc copiae ex evocatis ac volo
nibus conflatae sunt, quae ad pileum insolitae libertatis & inauditae cupide conuolauerunt. Mihi vero cum non paucis id permolestum fuit, & simul periniquum esse visium est: quod literarum bonarum
opinio nostrarum iuxta atque peregrinarum,in inuidiam una quoque cum inuisis dogmatibus, in discrimenque vocatae sunt eam ob rem,perinde ut in crimen. siquidem quam maxime hic visa est seruere contentio, atque illa ex parte per occasiones passim eualescere saut casus enim temerarius interdum,aut hominum culpa victoriae impotentium, hic quoque quodamodo νωνὶ γλάα fecit tam maxima flagrauit inuidia ad populum primores'; , literarum splendor
restitutus ac rediuiuus. o quam inique iudicium sensus communis vel natura vel moribus comparatum est. Venὶm huiusmodi studiorum erat nostrorum conditio, iniqua quidem illa, ac tantum non poenitenda,sed tamen ut sperare meliora liceret ac laetiora. Ecce autem sproli Christe splendor diuinitatis, decus humanitatis) facinus, scelus, nefas, literis ipsis ex aequo pene indignum & importunum, non vernaculum quidem ipsum, neque nostrae foeturae: sed importatum audacia proiecta,ut mihi copertum est:caeterum aetatis nostrae probrum olim futurii, nisi diuina benignitate verterit in clausulam malorum: id quod sperare ipsi non de nihilo coepimus. Nobis igitur haec scribetibus,hydra quaeda caecae ac vaesan ς pervicaciae,quq in tenebris alebatur,in hac urbe repente, alissique multis nobilibus in oppidis extitit ac prodiit: factionisque inuisae ac lucifugae, pleraeque literarum ignarae,corda, sensus, ora, sic insane, sic dire peruagata est,unus ut & alter Hercules,claua, ferro, flammaque rem gerentes,satis esse non possent,si superstites essent, tetro ac multiplici monstro, plurimorumque capitum, conficiendo & extinguendo. Etenim coniuratae impietatis ditisque deuotae homines, scelus ausi
confidentius, quam illi quondam Athenis Hermarum accisores &g. iiij.