장음표시 사용
121쪽
in Charybdin rapit plerunque, sitis bonoru atque honorum inexplebilis. Quem sane ad gurgitem cupiditatis qui penitus rapti sunt,
introque mersi , rarissimum est postea existere ut denuo possint, indeque emergere,ut legum iursique meminisse velint,aut diuini aut humani me mortalitatis quidem illi in rebus rationem inceptandis& exequendis habere, nedum immortalitatis. Haec sors vitae idola aurea 5: argentea colit, ex iisque numina sibi aliena a Christo Seruatore facit atque abhorrentia, ut manifestum est animaduertentibus. Neque id quidem modo, sed etiam assensione obnoxia atque clientelari, atque eo amplius, assentatione quasi parasitica, ordinis hominum praetextati & infulati, diuinos honores prope dixerim adepta est,ut is o si hominumque fortunatrix, in quorum ordinum sententiam togata multitudo & militaris,pedibus non dubie transeuntes:illos in catalogum si non semideorum, certe M referre non dubitarunt cultu atque surplicationibus. Quapropter haec Siren quan libet penatium censuumque amplificatrix: quan uis
hominum ornatrix atque beatifica: velis tamen & remis sapienti fugienda est, aeternorum tantum bonorum admiratori & vere idolo mastigi huiuscemodi simulachrorum, quae ἰσοθθέως coli sine scelere nequeunt. Et quidam talis actus vitae, quo florentior apparet oculis theatricis , eo minus fructus habet iudicio philosophiae, prophanae quoque,rerumque diuinarum nesciae. Siquidem qui rerum potiuntur, qui fata regunt cuiusque prouinciae,& cupere ipsi solent de satagere magis deinceps atque magis augescenteque indies captura,auiditate, vehementius affici. id quod si in ordine equestri apud Deum capitale, in senatorio sceleratum est ob idolorum cultu
quae in corde circunferuntur: id in natione sacrosancta, a curaque rerum externarum euangelicis institutis summota, quo nomine appellabimusὶScio me paradoxa scribere, atque etiam antidoxa vitae in medio positae, ad quam ratio mea comparata est. Sed actus
quoquomodo peragedus est, quoad personam posuero, quam mihi ad scribenda haec induit amor atque admiratio germanae philosophiae,etsi perleviter mihi exiliterque cognitae. Hoc dico quod fando
audire aliquando memini: si quorundam hominum ex eo ordine insolentia, fastus, & cupiditas a regno Dei abhorrentia,tantum apud superos Nemeseos,apud inferos plausus excitauere, quanta pud mortales inuidia flagrare memoria nostra superioreque coepere: causam nullam videri, cur tam beati putentur esse & aemulandia nobis, quam titulose & obseruanter salutantur a multis. Christus
122쪽
aequabilitatis vindex atque ciuilis isonomiae, diuitias dc fastum in o dinem redegit: tum extorres regno suo dc ciuitate domoque esse iustit: dc vero in penates suos illos aeternos patriosque, vix admissum iri palam eos contestatus est qui copiis assiverent. Quocirca res supra modum secundae, quae oculoru nostrae mentis aciem splendore suo praestringunt, nullo pene loco numeroque rerum expetendarum,iudicio hominum iuris diuini consultissimorum, habitae sunt omni aetate. Verum ut est peruersitas sensus humani, multa dccentumuiralibus iudiciis, oc senatusconsultis, atque etiam Areopagitarum sententiis, inter prima de praecipua censa sunt, quae philosophia diuinitus instituta ad quintam classem reiecit.Sequitur de alia Siren, saepenumero comes aut socia superioris, vel verius secundaria. rationem enim suam habet ab illius seiunctam,sed tamen secundum illam illecebrosissii Da,exaggerata titulorum nomenclat ra, supra ordines erigens quorundam fastigium,cum aequationis ipsa ut superior nescia, tum vero aeque in obliuionem mortales atque ignorationem sui aliorumque adducens, quos carminibus suis asse-cit. Constat eius hypostasiis nitore Sc lautitia vitae: extructis principem in modum mensis,opimo victu,Syracusan6quedc adipali, coenarum adiicialium abaco, instrumento Luculli conuiuatoris splendido de redundante. Huius fastus appendices sunt, tum haeretis vestigiis clientelae manus ancillans,ad omnesque nutus supparasitans: tum comitatus multiplex atque miscellaneus, regem suum pastoremque stipantium gnathonicorum philosophorum. In huius comitatu de familia quosdam quasi seruos ab oblectamentis videas, quosdam a ridiculis, a fabulamentis, a cauillationibus, nonnullos etiam fortasse ab obtrectationibus, aut scommatibus ridiculosiis, sed aculeum ignominiae relinquentibus. Mitto qui a variis esse solent tacendisque voluptatibus regi parasitico : nullum ut sit tem
puS , quo tempore non scite, δί tanquam frugaliter conteratur ocium, quod habent pro negocio beati illi homines de copiosissimi.Vtpote quibus ad procurandum genium,propositi sui summam
Vitique instituti applicare vacarit 3c contigerit. nulla etiam ut sit significantius enim loquar) eorum fruendorum intercapedo, quae prudentiae mundi bona dc expetenda videntum contra sapientiae cς-lesti, mala de aversanda. Heu perditas vitae rationes siterum enim
S epius paradoxologiae indulgebo animo meo obsequens) heu
pessime meritos mortales de potiore parte sui. Felicem ne hanc uniam , an flagitiosam esse censemus 3 Heu prudentiae nostrae dictata
123쪽
exitiosa, atque anteuangelisimo plane congruentia. nisi vero hominis est euangelium exolculantis & amplexantis ut Graeci dicunt)ό ονυσιαζω. Iussusne optare vir vere prudes,a Deo quicquid vellet, hanc sortem vitae peterct Z caecum vitae ciuilis atque in celebritate possitae,consilium & propositum. Quid enimZmentishe compotes sunt rerum diurnarum aeternarumque consciae,qui huiusmodi vitae aemulatione ducunturZAt beata nobis & aemulanda videtur vita opibus circunfluens. Nam quotusquisque hominum paulo naviorum vacat eo crimine, eorum quidem certe qui in eo peccare po--tuerunt Cum interim improbissimus quisque huius petitor conditionis, perditeque ambiens, tamen ut Caesiaris candidatus stimulet se petere. Quotus autem quisque nostrum meditatur,aut meminit invita instituenda, lecantata illa paradoxa,Oraculaque certissima caelestis sapientiae,Beati pauperes spiritu t& quae sequuntur. Immo vero quis non pro paralogis habet, no modo pro paradoxisi Quis pomto illud non modo philosophicum, sed etiam philostauricum attendit, eodem ore veritatis pronunciatum,Beati qui perlecutionem
patiuntur Z At haec sunt verba Christi, unigeni fit si Dei: patrimonii
sui opimi atque beatissimi auctionem facientis pretconio exaudibit. atque etiam olim exaudito per uniuersum orbem . Quid igitur tam discrepat ab suo opposito, quam pro sessio nostra disti det a vitae propositor Nam clim nos omnes Christigenarum professione gaudeamus, cum adoptionis caelestis iura habere nos gloriemur, ab altero
natali manantia : paucissimi tamen nostrum ea licenda tanti ducunt,quae aestimari humana mente nequeunt,ac sub admirationem tantum cadunt,quanti ea esse putant, quae clim suapte natura spernenda sunt,tum precario solum iure obnoxioque possidentur. Nimirum Sirenum Stygiarum carminibus aures hominum obsessae ac delinitae, monita veritatis, hortamentaque coelestia, ut iis contraria respuunt. illudque est scilicet praescitum praedictumque propheticum , ab illo euangelistarum vertice quodam loco citatum, Domine quia credidit auditui nostro, S: brachium Domini cui reuelatum est i Quo brachio vis ac virtus sermonis euangelici significatur. Quare fides, tametsi in omnium sermone est,ac perora populi,senatus, atque equitum volitat, ut festiua & amplectenda: iustam tamen hospitalitatem, atque etiam iusta longe inferiorem, in corde perpaucorum inuenit e multitudine delectorum. iisque demum Iesus sese indicat ut discipulis suis, manifestaque ostendit, ut est apud eundem,cap.quartodecimo, non etiam mundo,id est pol
124쪽
tibus,copiosis,&illiistribus,a regno Dei abhorretibus: qui mudi sunt
ipsius decus & ornamentum. Si quidem procerum motus haec cuncta sequuntur. Eunianti paucis vivit genus,ut apud Lucanum Caesar inquit. Age, quid habent iam mores simile conditioni hominum de habitui,ob noxam admissam intus aegrescentiuὶ Quid vel tantulum habet vita moribus hominum instituta, moestae lustralisque poenitentiae,quq nobis indicta est,edictoque perpetuo iniuncta8nam ster-notypticam istam, quasique histrionicam,qua in specie utimur more quodam solent, nihil moratur Deus,planctus est enim Pharisaismi, atque etia Hellenismi verius, quam expiabilis resipiscentia Christianismi atque praecordialis. Potestne igitur quicqua e diametro cuiquam magis esse, quam hilaria perennia, aerumnosae vitae oppositaiunt, de velut cruci affixae Atqui hanc Christus ipse Seruator & D minus, christis suis denunciauit, id est nobis omnibus genitali spiritu rediuiuis idque imperandi verbis,atque in formulam iniunctae necessitatis conceptis.quippe qui crucem suam tollere unumquenque iusserit,qui quidem iisdem vestigiis aut eorum aemulis,viam in coetu post ipsum assectarit. Hic aqua illa purifica,vetustique hominis
expiatrix,haereat necesse est: nisi crimen hoc esse capitale fateamur, cuius criminis comperti longe plurimi mortalium, de manifesti sumus. Ita si poenam deprecamur aeternam,ad aram nobis misericordiae recta confugiendunt,omnibus quidem illam nunquamque non
patentem,sed resipiscentibus. At vero qui resipiscunt, stulte sese de semetipsis consuluisse perperamque agnoscunt. id quod in primis
necesse est ut faciant, qui Sirenibus mundi sese pcrtrectandos dederunt, atque deliniendos. Meminerint autem quaeso in semper lectores, huiuscemodi disputationes ad vulgus non valere,putentque intra porticum philosophiae, a qua tamen procul absum, haec a me
dicta esse,non in atrio non oris, non in officina ciuilis cupiditatis, non in campo honestae ambitionis, non in conuenticulis alumnorum sensus communis, cuius alumni sumus: quod ineptire plane esset, non commode dc apposite tantis de rebus disserere. Proinde
qui Christianismi dogma sociare cum Hellenismi atque gentilitio sperat, id est cum Aristippeo,circuncisionisque praecordialis nescio& exorti, is sui opinor non diffidet,se cauum a conuexo dirimere etiam posse,aut utrobique operam ludere non grauabitur. tametsi
illa non difficiliora sunt fortasse, quam a Christi cruce difficile est
aerumnarum agmen, rerumque aduersarum molestiam dissociare.
At vero sine cruce Christi ad beatam vitam subvolare,eos demum
125쪽
credendum est, quibus aeterna diuinitas gratiam Adrastiae legis fecerit. qua lege pater ipse coelestis, filium suum teneri dilectum &vnigenum ante omneis voluit. Quo apparere potest quanto in errore vita versetur, S promissoria Christi in quant iis lentia: qua nulla maior esse insania, nulla capitalior culpa potest. Me miserucum haec dico, & ut dico, sentire etiam cogor, ita enim vivus vidensque quod dicitur . sed reliqua ominari vereor. Verum duae iam dicti sortes vitae, earumque Sirenes,rerum fluxarum temporariam possessonem, perpetuam faciunt destinatione mentis,cotra quam hominu natura, rerumque ipsarum constitutum est. Usum etiam &fructum peculiarem Sc precarium, ut suum,ut liberum, ut propriu, atque optimo iure possidet:cum nihil non prosectiti nihil non te meritati obnoxiu casusque,habere nos sciamus. exitialior tamen est eorum securitas,qui dubias coenas ructantes,reditus consecratos dc fiduciarios, iure vel potiore,ut sanctos, ut Domini notainsignibusque imprestas,ut profanis manibus intactos,quam auita patrimonia postidere se ducut. nempe quasi in referendis rationibus eadem conditione futuri sint homines pecuniosi atque peculiati. Hic hic atrociores, hic existut,ordinis illi dedicati obtrectatores .Quid enim
aiunt illiὶ fututum est tandem, si ij qui sese christos Christi esse
prςcipuos, ac pene solos perhibent, & tanquam e cohorte Seruatoris praetoria, aut principe ac signifera, genialibus sacris initiati magis esse quam Christianis, videri non verenturὶ Quod si redu- dantes copiae nusquam non fere,nunquamque non incommodet, hanc deformitate faciunt in atrio sacrosancto, quod hactenus sar- tum ac tectum ab omni iniuria, Christi reuerentia prcstitit: quem tandem non subeat impetus,si non in eorum sententiam transeudi qui licentius quam par est censorium stilum adigunt, vel mo-micum potius, ineximium ordinem: tamen secus de illis existimandi λ Quem etiam nonnihil censendi de cornu illo copiς tandem exhauriendo, quod plenius fit indies & tumentius, decedente innocentia es Audiant igitur ij ad quos ea res pertinet, audiant linquam in fremitum Ab Locuti j, ne sorte ad secesilonem spectet haud aspernendam, ad nationisque sacrosanctae exuendam
foede reuerentiam. aiunt enim sui est huius temporis confidentia)vel vociferantur potius, non ante redituram religionis constitutet
faciem spiritumque fortasse siquando rediturus est. iusque habiturus postlimini j, ) quam fastus & cupiditatis sportae, vix scias superfluentes magis an perfluentes, ad sportulas redierint ciuiles l. iij.
126쪽
aut canonicas. tum demum enim fore inquiunt, ut quod nunc paucis satis esse non potest, plurimis sufficiat isonomiae beneficio, proportione quidem geometrica attemperat . Verum haec & alia eodem spectantia, mox forsitan viderint ij quorum est inspectio
summa pecuariae Domini, atque etiam vineae recte atque ordine
repastinandae & excoledae.At etiam ne qua indignatio aesit quod si palam dicere religio est, hic tamen in diam ex istorum natione praecipue esse dicuntur, qui nulla exempla beati pauperis esse
putant, iuuenesque hortantur ut illam ire viam pergant. Quos tamen ne stomachentur aequi animi) aut eoru permultos, ita morte obeunteis videas: tantis ut ex copiis, egentibus exiguam stipem, propinquis atque necessariis legata praecipua aeris alieni relinquant Age porro, quis nunc natalibus vel obscuris ac plebeis ortus , si maiore quodam fato praeditus, seri cum sese filum aut purpureum unum, sortitum esse in colu trium sororum experiri coeperit, vel augurio liberalioris spei atque festiuioris,in animum induxerit: nostatim titulosiis gradibus scandere in coelum gloriae theatralis nititur, in ordinemque semetipsum beatorum omni ope adoptare,&mox in collegium semideorum Quis hominum fortunatorii non prandere videri vult ut Crassiis quod aiebant) & coenareὶ non ut Lucullus aedificareὶ Quis superuacaneos census, annuosque prouentus, in stativis quaesitos cupiditatis i. quis emerita ambitionis stipendia, eiusque germanae sororis & uterinae, quam vocant, non in delicias, in voluptatem, non in saginam denique vertit inertium amorum: in farturamque conterit desidiae, quam Sirenem improbam vocavit Horatius Haec equitem,li c populu, hic sacrum forma senatu, excepto sapiente tenet. Quis vero rursus non intelligit, non videt,non perspicit, Colosseos quosda homines, stipatos clientelis agminibusque succinctos, quo Vulgo pu- .
tantur beatiores, quo religiosius adeuntur a multis & coluntur, eo inuisos magis esse vulgo, suisque interdit cultoribus, turbaeque circunfust,ob taedium obseruatiet eorumque fastidiumὶ Eo vero propius lape abesse a furiali illo conuentu, i Tartarus ipse bis patet in prςceps tantum,& quae sequuntur: quo magis in c lo esse sui est Latine loquendi consuetudo) iudicio populi ordinumque existimantur3 Multa certe moribus hominum, rumore secundo plausuque excipiuntur , in theatro vitet urbanae & atriorum: quq in regno Christi quo de regno nunc loquimur,aduersante numine seri nemo negare potest. Quare animaduertere lectores oportet, non
127쪽
pr cepta me vite,non hortamenta his commemorat dis scribere, quorum in primis egens ipsc sum atque insciens: sed in rebus huiuscemodi potius cum lectore non quolibet, animi causa animkque commentandis, aestimare, quam e diuerso vita, atque etiam e
regione comparata sit ab ea ratione discipline, in quam distiplina iureiurando adacti sumus ipsi lustrico sacramento. Potestne tande homo novus, in ossicina diuini spiritus reconcinnatus, sine scelere hqc expetere, ea omni ope consectari: quae spiritus illi Stygij, cupiditatis,ambitus, elationis magistri, ut regni sui ac tyrannidis fi
mamenta, in mundum introduxerunt Atque ex eorum quidem hominum natione sunt Lotophagorum proceres : qui in imum maris sidunt,asinaria mola premente ceruices illas quanuis arduas,
superbas & instexas. ad quorum fortasse sortem Christus humilitatis decus euangelico tropo allusit: tanquam in mari mersi curarum terrenarum dc inanium, caelum iam ipsi suspicere ς ternitat Emque
nequeant. Idne autem satis animaduertere posse videntur aut in
minisse, partim qui honores sibi ciuiles, donatos fortunt beneficentia, non creditos esse censent caelesti prouidentia: partim qui pontificatus, antistitia, aliaque sacerdotia, sic enim nunc reditus annui, non munera ossiciosa ministeriaque Nocantur non fidei commissa antiquet pietatis esse interpretantur, sed legata quaedam ludicra iucunditatis, ad utendum, fruendum, liguriandum relicta: ad curandumque alias molliter oblectandumque genium Hi sunt qui in altissima securitate ςterni aevi qu runt, x tanquam optimis ab uuctoribus de locupletissimis accipiunt,ea bona,quae ininullius hominis mancipio sunt, etiam si esse coeperunt iandiu in commercio . Clim interim ij quos ipsi auctores laudant suos ac largitores tot tantorumque titulorum, in pari aquiescant maioreque supinitate . nempe tanquam praedibus ac pr diis sui dicitur) & Seruatori ipsi, & populo plebique animarum, cautum sit.huiusmodi liberalitatibus. Scilicet ius & fas nomina monosyllaba, honori hieri non magnopere solita sunt ab ordine grandium mortalium,insigniterque extantium super aequabilitatem ciuilem. Et vero classes etiam ipsas,&populum sui verum fateamurὶ in ordinem magis
cogit, atque ad aequi bonique reuerentiam redigit, tenuitas fortunarum atque mediocritas,quam Domini timor, Christianistasque pietas. Iure enim ciuili gentiumque, quo iure nominis quoque Christiani, ut quondam, fines adhuc reguntur: mortales serme omnes tollunt animos submittuntque,pro modo & captu fortunae
128쪽
fortunarumque. Quin dc ex eventibus rerum splendidis aut obscuris, aequi plaerunque homines atque iniqui fiunt: ne gratuitam putemus iartis sertunatricis benignitatem: ut mirum non sit, tam arduum esse diuitibus & copiosis in regnum Dei ingressum, quod Dominus olim testatus est. Aliud est etiam & prorsus diuersum ip-psius sertunae hominumque consilium de institutum. Siquidem apud eos quos bonos aequosque credimus, bona nostra deponeresselemus de gaudemu . Illa vero aleatrix caeca, surda, volubilis, &praeceps consili j, libentius sua commendat malis atque nequitia
praeditis. quippe quae iniquos homines ut dictum est facere,atque improbos, ex aequis bonisque consueuerit. Aristoteles quodam in problemate ludibundus, quam nam ob causam sinquit) paupertas frequentius ad bonos diuertit, quam ad malos Z Nempe quod
cum omnibus inuisam se norit esse, bonos tamen melius sese &commodius usuros intelligita: ut qui mala vertere in meliora nouerint. id quod philosoplata quoque carminibus suis facit in moribus hominum, qui quidem eam audire sibi persuaserint. Verum
monstra iam dicta illecebratum iisdem parentibus orta sunt, cum anxio corporis curandi studio, de incuria mentis. ex eoque fonte error ille manavit,qui per orbem effusus.veras ac germanas virtutes adobruit Christianisni Pritus antiquos obliterauit, aequaleis actionum mirificarum. quibus tamen virtutibus fidem magna ex parte abrogauerunt aetates deterrimae, moresque degeneres Christi adoptiuorum. Hic enimuero praeterire Sirenes reliquas statueram: sed earum una praesti sese sistens, in oculosque incursans in aureiaque, praeuaricationem obiicere mihi visa est, aut crimen obliuionis . praesertim quod hoc tempore magnum ac numerosum post se trahat comitatum, nitoreque conspicuum , 5 luxus elegantia. est
autem illa, summa venustate ac lautitia praedita , germana Cupidinis: cum omni ipsa genere lenocinij ad animos perlectandos instructa, tum Veneris cesto succincta, carminibus Homeri nobili
sexus uterque hominis afficitur non aegerrime. Haec omnes Veneris sermocinationes, gestus, appellationes, tactus, affectiones, nutus, petitiones, lusus, protervitates nouit. eiusdem disciplina ludibundos aspectus, oculorum coniectus, nictationum prolusiones, Veneris lacessandae praeludia complectitur. Omnes deni ue amoris licendi emerendique sermunculos, verborum velitatiunculas,
129쪽
urbanitates, lepores, discipulos suos docet, qui ad ludum eius ventitant.ad summam, haec Cupidine ipsum ei conicum t dicitur ethicumque essingit & exprimit. Huiusmodi porro lenociniis actuum,
vultuum ac verborum,totiusque corporis affectuum, vernaculis
nostratibus, satis quidem illis acribus atque protervis, suauiterque aculeatis & urticosis,accessit haud ita pridem rhythmorum Italis migenius, tanquam ars quaedam venustae dialecticae, & Cupidinis eloquetiae,lepos orationis amato riae, Pitho hypocritica, omnium philtrorum vim superans : depereunteis amatores simulans, animosque despondenteis ecstatici amoris insania. Huiuscemodi cinctu virgines S: mulieres complusculae ornatae, atque ad certamen iucundiusmum accinctae,eόque sibi ornatu amantibusque placentes, vendi ibatione sui gaudent iuuenum aemuloru esse se in magistrae, in herae,1 11 dominae mancipio sic enim est hominum oratio j certatim pro- Mentium: tum dedititios sese deuotosque clientulos adiurantium: n.3n tam sancto forsitan serioque , quam protervo venustoque iure turando. Seruili enim auctoramento certant aemuli aut priores
aut primas herilis amoris promereri . sicque machi esse gratia, quae summa est votorum amantium. Huius & illius obseruantiae indulgere, atque ei addictum esse vocant, qua cum negocium habere ocii instituerint, amoris ite commercium: & vero sit Seruatori placet) seruitutem seruire conditionis dedititiae, nexόsque Cupidinis. Hoc autem quaeso)homini sacrorum initialium memori, utrum est vitam inter Christigenas spiritu vernantes agere, an inter Adamidas veteris hominis deliciis indulgere3 exuuias abiectas contra fide
sacramenti resumereὶperen nes vero ferias vanitatis protervissim instaurare post resipiscentiam Quotus porro quisque, quotaque, hac
Sirene non caperetur quam Iuno Homerica, elli candidis ulnis amabilis & eximia,tamen a Venere quondam viedam sibi esse rogandam existimauit:cum Iouem suum amore praesentaneo acrsque inflammandum haberet3 Non sum nescius ista urbanitatis causa faepius, exercendaeque animi causa facundiae, atque protervitati honestae, quam ad Veneris patrandae spem fieri : ideoque in mores recepta esse hominum,pro negotio iusto ocium quouis modo deliciarum conterentium. & quidem sine intertrimento integritatis puellarum ac matronarum, plerunque id factitari videmus. Sed tamen eiusnodi vaniloquentia, auribus circuncisis atque euangelicis tam putida est, s quarum est haec auscultatio) ut inter ludicrum certamen seriumque, no ita multum interesse videatur.Nam
130쪽
urticam seram qui tractant incautius, Uredinem tandem sentiunt. Vtrobique etiam ludicri designator, commissor, applausorque, nefastus est genius, ex amantibus interdum amentes efficiens: atque in occasionem semper imminens catastrophae atrocioris, quam vecb pertinere posse & euadere institutus actus placide, lususque videatur. Quod si oculi quorundam hominum fascino afficiunt eos in quos incubuerint: limos illos aspectus & protervulos, subassentientesque re pectus, nec hebetes este nec inertes fane credibile est. si tamen illos aspectus appellare debemus, qui oculi sunt verius emisitu: secum deferentes partem animi,vicissimque assensus non nihil referentes. Adde quod aliis quoque modis urbanitate plurifariam lenocinante, eiusque institutis, virginum mentes & matronarum alias incorruptae, nonnunquam afficiuntur, ut parci sitim loquar. Certe aphrodysiorum ceremoniis quamlibet in mores hominum receptis deliciis studentium, dissentientes sunt admodus iritus initiales Christianismi. In uniuersum vero urbanitatis assa -ctationem in sermone nimiam, quod iuuentutis lautae & elegantis
praecipuum est studium: Apostolus ad Ephesios scribens, appellat, quasi putrem sermonem 5 marcidum. est autem putre. quod iam usum nullum praebere potest, ut inquit Chrysostomus in epistolam eiusdem ad Timotheum. Priris est igitur 5c quasi vermiculosa in Christianismi disciplina, in homine spiritu imbuto
numine, huiusmodi lepos aut protervae aut alias improbae acina, leficae urbanitatis & comitatis : ut denique vetusti hominis exuuiae. abiiciendae procul, non modo deponendae. Tales sunt igitur permultae animarum plagulae, tum apertae, tum caecae, ideoque magis cauendae, ab illo quidem animarum aucupe & captatore in mundo dispositae: minime autem nobis suspectae atque formidolosae. Quibus tamen captandis atque irretiendis oculu ille adiecit toruum ac Titanicu: si quidem aspectabilis esset oculis mortalibus.sed ciuilis hic sensus,vulgivagaque prudelia, plausus captans theatricos,captionis horredae securitate gaudent: totaque aut plurima est mens humana in cura reru nihil ad animorum conditionem pertinentium: quae utranque in parte ipsa, futura est sempiterna. Certe si plane &ad veru loqui licet ut i a dictu est in aure pLilosophiae pudor, pudicitia, modus, modestia,candor morti & germanitas, officioru puritas, de gradu deiecta sunt existimationis priscae, propemodumque prostrata: ius & fauibtrita sunt, atque etiam hypocrisi coscelerata, si quidem ad amussim mores explorarentur euangelicam. Haestantia
