G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

do DE TRANS . HEL L.

demutilatores, eadem nocte codicta compluribus in oppidis,iisque disiunctissimis, ex composito, & veluti eode furoris signo sublato, si roscribere sustinuerunt,edictisq; maledicis configere, decus & co-umen pignusque Christianismi. Et furialis quidem ille genius, cui ne Christus quidem ipse seruatura luc fungens, omnique imperio

praeditus, ita fuit sacrosanctus, quin eius innocentiam tentaret numeris omnibus absolutam, nuper ad sacrosancti charisterii maiestatem non modo imminuenda,sed etiam obterendam accinctus de proculcandam, inuenire potuit qui manus conscelerare tanto piaculo non vererentur: nempe temporis conditionem nactus propemodum fide cassi, mundo nihil minus agente,quam ea quae antiquis timet fuere curae seculis melioribus .ac post Triumuiratum qui- . dem illum morte e medio sublatum, qui aci errorem antiquum denuo asserendum ab ipso designatus fuerat, supparis audaciae complureis alios substituit, qui prouinciae succederent flagitiosae eadem pervicacia. Gliscente deinde scelerum profectu ut natura fert ma- lotum, Atum quidem illum loquentem, sed Stygiu allegauit,e sinu suo productum, appositissimum emisiarium ad enecandam fidem Christianismi, in ea prouincia in qua maxime valere adhuc orthodoxia vigereque videbatur. Vt breuibus absoluam, post solicitationes multas .variasque hominum nostratium, quasique iam labantibus animis complurium, repente Aium Locutium e faucibus Orci excitum,diris i piis sororibus diriorem, in ora populi in halavit gentilis Christianismi, recta de sincera religione imbuti in uniuersum, ut qui maxime. diceres crapulam quadam Ditis patris esse, Mephitim eructantis prodigiosae ac piacularis impietatis.In praesentiaque solicitudinis publicae summa n eo erat praecipue occupata,Vt gens sanae pertirasionis alumna,extinguenda catharmatum multitudine, atque e medio omni ope summouenda, quasi manu quadam Orci emissaria, gratiam a Christo Seruatore ineat extiabilem, cuius maiestas paucis hebdomadibus laesa fuerat scelestissime. infaustam hospitalitatem impietatis translatiliae,quae eam contagionem attulit. O quaena satis terra disceaere,quod chasma dehiscere illis Triumuiris potuit,ne nominatu quidem dignis: eorumque mox hypodidascalis poterit, nisi cito restipuerint)quod equide non despero.Itane vero Herculis aerumnarum ipstar sore sibi putauere aequales nostri mortales, licitasse in seros ad dogmatis eius monstruin lucem denuo reducendu Quae sinatum tanta illis esse potuit philosephandi commentandive insania8Siccine huius aetatis philosophia seriatam

82쪽

esse infeliciter, & vitae exitiabiliter, t in ritus recte atq; ordine conditos, augustarumque aetatum coi sultis comprobatos, inquirere ausi sint perpauci terrae filii 3 Siccir e te coδεφῶντας sutar enim verbo Aristophanis) omnia rimari iuuit,vt sesse humo tollerent homines pumiliones, ut Herculis & Liberi, nostrae memoriae aequalium, terminos stiperasse famamque viderenturZEx eoru autem aliorumque curiositate nimia & audaci, errorum Odyssea primum Christiani mo, deinde scelerum illas α piaculorum enata: quae caelum terrae miscuit,&chaos pene reduxit. Extitit haud ita pridem ingenii mediocris homo, qui cupidine gloriae accensus,caeca dc praecipiti, ne ad Musarum conuiuium venisse diceretur, symbolum attulit commentitium,quod a magistris suis acceptum hominibus absurdissimis longo usu suum fecit longe suturus utique felicior, si umbra tantum esse, atq; ad epulas venire philosophiae, asymbolos maluisset & inglorius. mores huius aetatis. Hanccine amentiaὶ Hunc cine prudeliae communis ac publicae contemptum Itane vero homines vaegrandes,cum sese in tragicam proceritatem cothurno sustulerint arrogantiae,in caelum arietare verticibus audebunt insanis.

simis 3 sanctissimarum aetatum prudentiam atque doctissimarum, compellare ut deliram scriptis suis non verebunturZAtqui praeclara illa scripta, pigmentis inanibus iudicium hominum fallentia, quae Saturno consecrasse se putauerui, Vulcano quotidie magno plausu dedicantur cum eorum professoribus. Quin & uno edicto omnibus in prouincii primo quoque tempore animaduersionis diuinae, aut sensim fortasse,conflagraturi sunt per resipiscentiam publicam quae aut futura est utique ipsa propediem,aut ad extremum actum fabulae rerum humanarum ventum est. Id quod significare videtur connivens in hisce facinoribus, vel conniventi similis potius, ludorum ipsa seriorumque inspectrix & praeses prouidentia, locorum

etiam personarumque designatrix : M vero omnium ut potens &moderatrix,ita recte ac secus actorum ac consultorum arbitra peruigil & aestimatrix. Quisnam igitur furiatarum concionum, quis perditarumcoitionum nefas praestaturus estZquis porro pessundatae

dc conuiciis conculcatae mysterii mysteriorum reuerentiae Θ hoc est

enim quod magnus Dionysius φεm appellauit, quasi piamentum piamentorum, sacramentum sacramentorum:& Synesius --μ α τελε-,id est sanctiorem expiatione & reconditiorem. Egregii vero philosophi,atque de literis sacris aeque ac profanis meriti, qui ne nomenclatori quidem sut aiunt) in patria ante noti, etiam

83쪽

inclarescere huiusmodi docendis tragoediis,ubique gentium, concupiuerunt & sperauerunt, etiamne cum scenam in diuersum.verterent theologicae sapientiaeZetiam cum ostensione tercapitali ad superos mortaleisque offensuros se viderentὶ O diram vaecordiam. en rerum humanarum diuinarumque magistram philosophiam .en disciplinam, fidei & charitatis Dei,tertio quoque verbo commendatricem: numine scredo) grauidam paracletico, quae nobis pepererit dogmata huiuscemodi. Et cum nefastae illius doctrinae promulgatio repagula fregit reuerentiae Dei tum commentarii licentiosi, alii super alios certatim elucubrati, ad ultima impietatis exempla, liuinarsimque rerum contemptionis, quamplurimos perduxerunt. Ius& fas una cum Dei metu deiecta sunt passim evitae priuatae gubernaculis, ex quo licentioris religionis patrocinium, viri docti suscepisse visi sunt. Privatς vitae dico quid si etiam multis in locis publicae3Cedente enim ex Ecclesii a Christi rituum priscorum disciplina, ceremoniarumque receptarum opinione ab illis exibilata, conceu sit una quoque fides, non e foro tantum vaenalium,& c nundinis, sed etiam e praecordiis hominum: nempe quasi decoctrix pollicitationum domini. Est autem hic ordo rerum atq; processus, ut licentiam istam, solutam legum canonicarum vinculis,& cultus immunem religionis, euestigio sequatur cauillatio prouidentiae, cum incuria salutis: quod luculenta docuerunt experimeta. At vero in primis id rancidum est auditu ac putidii quod tacere non quivi prorsus cum maxime cuperem. Nam fides & dilectio euangelica, augustae quidem illae virtutes, omniumque virtutum longe principes , caeterum hac aetate, his moribus, his hominibus, non nisi denomine cognitae, benefactorum omnium, institutorumque egregiorum splendorem, umbra quadam nomenclaturae, ut ampla in speciem ipsa & vendibili, sic evanida reapse & futili, obscuraue runt. his enim vocabulis sane plausibilibus ac sonantibus, commentarii farcti sunt aliquorum , ad fastidium usque aurium , offensionemque lectorum,cum eleuatione improba & propemodum scurrili humanae virtutis & iustitiae. Ita vitiorum omnium colluuioni, scriptorum verborumque impudentiς,&graveolentiae dogmatum, quae nullum non paulo sagaciorem offendit, Minerua si diis placet) peplum suum obtendere non grauabituri In quo peplo Virtutes illae primores solae iam attextae sunt, vel verius praetextae, magna cum inuidia literarum eleganti , cum nostrae, tum peregrinae. Nam

proh Dei hominumque fidem) quis fauere iam lingua , quia

84쪽

LIBER SECUNDUS.

temperare stilo possit in tanta indignitate sacrorum pollutorum Indignitatem dicoὶ Quid si autem ad ultimum ventum est discriminum Zquippe cum de aris,de focis sanctioribus, de templis Deo sacratis dimicandum sitZde pignore denique immortalitatis beati Dsimae, & tanquam de palladio Christiani nominis periclitandum

Sidera quis mundumque velit spectare cadente, Expers ipse metus quis clim ruat arduus aether, Terra labet mixto coeuntis pondere mundi, Compressas tenuisse manusΘVel quod Theodidachorum appellatio aetate deterrima nata est, ac nullo metallo digna, mundo

in nequitiam,in perfidiam, in diuinae sponsionis dissidentia,in nihil

non erroris denique vergente & praecipiti,in nullum non nefas intrepide ruenti eccui hoc tandem stomachum non moueat, qui quidem ipse fibras corneas non habeatὶ Nostusne moribus credemus euangelae legis mysteria, benignius esse quam antiquorum liberaliusque credita familiarius & simplicius aperta at vero priscae sanctitati,tanquam rusticiori, quamlibet rerum mirificarum designatrici, operta illa fuisse, aut ab oculis auersas Cur igitur Christus sui

ac veritatis testimonium capitale,eorum saeculorum animis denunclauit,si de arcanis altioribus celatos illos voluitὶ Mirum vero nisi perpaucis hominibus nuper credimus,fanctissimis credo antistitibus theosophi , datum esse diuinitus, ut figuras, ut tropos oraculares intelligerent penitus,ut diuini iuris nodos soli,ut legum aenigmata

soluerent,ut ratarum irritariamque legum discrimen certum tenerent: denique ut ceremoniarum ritus, ecclesiae domini effata praeirent solennia,quae maiores illos olim maximosque praeterierunt. ae 'tas igitur nostra θεοδ ακτω sapientes edidit: superiores omnes aetates homines αυ, ιιηα ς, eosdemque M ροδεδει υς. vitam credo, Deus

esse voluit, quς sero demum temporis nouissimi ac prςcipitis, theosophiam cognouerit. Scilicet is superis labor est: aut fuit heri

primum aut nudiustertius. Theologici senatus conscriptos spiritus Dei paractetus germanam paulo ante docuit rationem colendi sui, ac promerendae gratiae celestis & vivificae: ad eam autem maiorum olim gentium patres,quamlibet vitae sanctimonia memorabiles, a spirare non potuerunt. Vel hoc quis non credat, qui huius temporis instituta, qui vitam, qui zelum aestimarit hominu inclarescere quoquo modo cupientiu, ne dicam cacozeliamZAt enim non magistroru hic crime, sed discipuloru coarguimus:opera suam ipsis odiose ve- ditantium, & vero inuitis atque respuentibus,hieronicam prςmia,Olympiaque vincentiu, cum improbe,tum vero inuidiose decernentiu.

85쪽

DE TRANS H E L L.

Esto sane: hoc crimen sit turbae inepte assentatricis, & tanquam operarum cpiarudam vilium suffragia sua nummo sestertio addicentium. id enim mihi libens doctrinae hominum merito persuadeo. verum eo saltem nomine in culpa sunt ipsi non leuissima, quod suturum rei eventum prouisum habere perspectumque debuerunt. Atqui vel id fuit recordandum, quod clim carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, & frustra retinacula tendens, Fertur

equis auriga, nec audit vulgus habenas. Nam quis iam nauem retro inhibeat, quae fertur in icopulos, cum remiges obsurduerunt3 cumvectorum plurimi seruari no cupiunt Tum illud extemplo occurrit haec cernentibus, neque extemplo tantum de confestim, sed etiam ex Ecclesia conferchim,κακου κόρακος κακὸν Ao quod prisco sermone celebratum est in discipulos huiuscemodi.Turbae igitur ingeniit,aestimatum oportuit, quae cursim in eam sententiam ire pergit, caecatque de praecipiti ferri cupiditate, quam satis constat non tam secundum libertatem pronunciatam esse, quam secundum licentiam vindicias dedisse legum metu solutam humanaru iuxta diuinarumque: aduersiis quod censuit prudentia memoriae consecratae, de Venerationi semper habitae. At eius unius auctoritatis fiducia, magna hominum

multitudo,benigna & liberalis interpres eorum quae scripta sunt de iure immunitatis Christianismi: π ω θκ ἐπωασαὐειρ τα ἐσκαμυα, ut est in prouerbio, Proh superi,rem praecipitem sidentidem enim rapior in stuporem)rem nouitatis inauditς,& fortasse omni ope procurandae, quamque propter lustrari aedes Domini ciuitasque sanactissima debeat. Nimirum aut finis rerum adest,aut censura ista vel noua vel rediuiua quadam ex parte, tam multiplex,tot capitu, tanto interuallo denuo nata, breui interierit, aut stili sui modum valde temperauerit. Unane litura deleverit, circunscripserit,obliterarit leges, ritus, mores,Vsus,in communi sensu vitae, in prudentia tot aetatum inustos veterrimae sapientiae subscriptione elogioque comprobatos)Per me quidem esto,ut quaedam circunscripserit ut superuacanea,quaedam ut obreptilia praeterierit,non nulla ut spuria notarit, siue conniuetibus illa, uiae somniculosis obrepserint religioni temperandae praefectis, ne quid durius dicam:Sensum etiam ipsum comunem circunspectiorem in modii acrioremque conformauerit: superstitione porro futilium ceremoniarum, aut emortuorum quorundam rituum homines non imperitos soluerit: quae hactenus ob strictam passim tenebant communem etiam prudentiam nexu Opinabili,atque inueterato. Haec atque alia quaedam huius odi per

86쪽

8s me licet,& per multos,ut no modo sestiue ac plausibiliter secerit, sed etiam commode ac commendabiliter. Q used autem blandiente incepti plausu ad viuum altius sensim atque altius stilum suum sic impresst,aut impressisse certe videtur, Christianismi ut disciplinam

non tam ad disquisitionem senatus c5sultiorum hominum cloctiorumque Vocarit, quam momici eam conuentus tabellis subiecerit: id vero intolerandae est confidentiae atque iniquitatis, siqui tueri velint:capitalisque adeo erroris, siqui auscultare illis obstinauerint.Nisi vero Deum ingenia tot aetatum, nisi annorum sexcentorum sapientiam,& vero altero tanto maiorem tarditatis damnasse credendum est, sic excordis & stupidae, comprehendere cuncti ut nequiuerint vim verbi euangelici:vnum au tem & alterum tantu nostros aequales, intelligentiae purae restituisse suam contra sententiam, qua sententia caetera multitudo cultrix Christianismi, eiusdemque alumna, tam

grauiter ad hoc aeui mulctata est. aut nisi seculi deterrimi philosophiae prouidentia,veram, meram,& ut aiunt)ipsissimam sapietiam, in miliariter de indulgenter ostendit, v aemulae Qttasse supra alias fidei apostolicae, aquisque ut ita dicam inambulantis,&priscae sanctitati, insignibusque capitibus Chri itiani sint, inuoluta ipsam edidit, vel imaginariam potius exhibuit spectandam & ludificatriculam. Aeta credo hominum mirifica,vitaque exemplaris, fidem multitudini facit eorundem doctrinae numine praesentissimo sanctae de consignatae. Felix profectis seculum, si ita est: ilisque ipsi homineς deliciae sunt Domini: neque ii quidem modo apud Deum gratiosi,

sed eorum plerique multo magis discipuli: quippe qui omnibus

pene numeris immunitatis donati sint diuinitus, ut quidem audimus interdum vidimus plerosque interpretari: quanquam aetate ferrea terrigenarumque nati: machi quidem illi caelestis priuilegii promulgatores, iuris diuini interpretes, blandi de populares. beata vero vasa Domini, sic a prouidentia electa: queis haurire solis liquidam illam aquam datum sit e puteis consecratae sapientiae, quaeque post annos plua mille ac ducentos capere prima potuerint sensum, usum,&fructum manantis inde doctrin .Et ancho

ram, si diuis placet, Christianismi, cum ecclesiae Christi iactatae &fluctuanti,tu si dei labefactae & charitati Dei iam csiclamatae, nouae istius philosophiae axiomata iecerutΘquod eoru quidam sentire,scribere, dictitareque videtur apertissime. At b c tame disciplina, qualibet sanctet familiae mater atque religiosae,ibiasum tame una quoque peperit,in theatesque edidit, Satyroru Eleusinia venerada irridentili, h. j

87쪽

DE TRANS . HEL L.

8Gaudacia sane impia & detestanda optimae partis mortalium opinione. O male,5 absurde,o intolerantissime factum,quod paucorucausa doleo, hominum doctissimoru eorundemque dignissimorum qui ingeniolumsuorum specimina comendabilius ederent, publiceque fructuosius: quod sortasse facturi sunt, cum Deo visum fuerit

Vertunum illum abditum circumagere prouidentiae .Pulchre exorsam esse telam noui operis,in sermone erat hominum, atque etiam opinione:cornicum statim oculos confixisse doctrinet nouae acumen ferebat unat mox blandiente praetextatorum quoque ac purpurato rum plausu,modum tenere ardor animorum oblitus est,ut est mortalium: fere natura comparata, cum quidem Marte suo potius instincta est ipsa quam diuinitus. Sermonis autem impotentia plurimum quidem illa offensionis habuit:sed eorum praecipue culpa, a-ictorum sane ineptorum, qui Mimo subseruientes, partem quidem non contemnendam iucundo aliquandiu multis & plausibili, dum coryphaeis suis succinui,summa protervitate vocum sententiarumque usi sunt,& exquisitissima. Id enim non modo magnum frigus attulit dramati noui operis: quod pulchre steterat recaleti: sed etiam puncta multa,eademque classica,in summam causet detraxit. Accedit quod factiosum vulgus, occultarum concionum oestro vel coitionum potius extimulatum,vehementius flammam aluit inuidiae, faces alias super alias suggerens patrandis eo nomine facinoribus. quae flamma cum apud nos casu magis nescio quo consedisse, quam inopia materiae putaretur: quippe factionis studio non obscure inualescente, minusque in dies ac minus criminoseὶ inuidia suppressa aliquandiu, nocte una erupit magnum in incedium, nihil minus expectantibus:quo euenit ut plures in securitate acquiescentes,partim deprehensi sint, partim semisomni euaserint, ac non nihil ambusti, ex incedio tumultuosiissimo. Iamque nobis haec prodentibus, multitudo non cotemnenda Vcalegontu,no tantum eo casu flagrare inuidia, sed etia flamis c5flagrare,quod doluimus, coeperat.plures enim scelerre conuicti fuerui, nec tamen nisi ad extremum confessi, quam pro opinione hominum ac fama quae praecesserat. vi nisi praesentis simo numine, atque praeter expectatione hominu detecta esset coniuratio,& patefacta in ipso teporis articulo, res non ad dissensionem tantum ciuiu de re summa Christianismi,sed ad direptionem & cmdem mox spectare videretur. Maledicorum autem partim, malefici quoque esse ita affectauerant,ut proscribe lae passim orthodoxi configendique verbis de maledicentia libellari atque programatica,

88쪽

sanctissimi crusti & consecrati, partes sibi depoposcerint: non contenti tacita atque ignaua sceleris conscientia, nili tragico facinore piacularsque admisso, pariter quoque cum animis manus arsuras consceleraret: sicque multitudinem eundem in furorem traherent. partim etiam eorum viam in cassum inferum affectauerant Herculis OEtaei Calanorumque exemplo . Caeterum utrosque poenituit,

pudusique ad extremum, elatae funere religionis probae quantum in ipsis fuerat:id quod ipsi testari certissime possumus, quos Vehementer misertum est hominum poenis exagitatorum temeratae, &compellatae capitaliter, perque compita traductae,victimae, Dei verbo consecratae. Illud vix dixeris indignumne sit magis,an ridiculu: quod homunculi permulti non plane trientales, in partes descendere ferocule instituerat,vel ascendere potius: atque in digitos erecti sic causam totam complecti,ut hoc uno ingenii sui documento,sibimetipsis viri magni,stultis etiam hominibus aliqui esse viderentur. Iamdudumque vel pridem h c ratio coeperat esse inter alias celebris ingenium & industriam proferendi, in mediumque prodeundi, hominibus praesertim literaru nesciis. quos rhapsodos paucis messibus, an diebus fieri moris erat locorum scripturae communium,in libellis decantatorum in dies aliis super alios exeuntibus, holque pensiles circunferre cum pugione solenne erat nebulonibus, aut in loculis tunicarum conditos,sicunde metus erat. horum

autem ilias nobis orta est paucis annis, atque huiuscemodi inscriptionu, quas propter Vadimonia deseri possent, quod olim Plinius dixit. Equidem doctorum causa auctorumq; nollem factum, chalcotyporum ut ossicin et vacassent libris vernacula lingua scriptis, passim editis ac publicatis. id quod eorum refert maxime, qui meriti sunt in primis,ut tanquam insignia familiarum enumerentur huius philosophiae, qualis est illa cunque. Nam veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, fere lectores crimine foedo Splendida scripta linunt,aut sit malunt ipsi,candida. quanquam & latius multa leguntur, quae criticam manum poscere doctiorum ac trudentiorum existimanturmotamque spurioru manere indignorumque germana familia. Aduersariarum quidam partium, quanquam non admodum ille quidem atrox causae inimicus in summam, ut prae se ferre videbatur: sed ridiculis gaudens,cauillando aiebat,e semine nouarum rerum iacto nationem quadam Thaumantidarum

cxtitisse protinus .sic enim appellabat, qui stultorum admiratione magis,quam suapte vi creuissent .in quoru disciplina, fluxa tantumh. h.

89쪽

esset δc evanida veritatis species, religioniasque probae scita inagis &vendibilis,quam rata & probabilis adumbratio. simul fidei & charitatis simulachra mognogramma, id eis haudquaquam solidiora, non aliter atque in ea caelesti specie, quae Thaumantis ob id dicta

est, oculoru ludibria pro veris rebus cedunt,apud homines quidem naturae rerum inscios. Haec hominis forsan cauillatoris verba videriliossunt,uel causae magis inuidiota iniqui, quam animi e sententiaoquentis, quod quidem ad aliqua pertinet, ad aliquosque eorum.& fateri tamen oportet vel defensores ipsos patronosque nouitatis, unius & alterius mortalis fiducia siue illa fuit confidentia,ut plurimi censuerunt prodito audaciae exemplo, mentem, linguam, stilum, temeritatemque factiosae multitudinis, soluta passim suisse liberataque prorsus Dei reuerentia atque religione: unaque estre natam esse protervitatem morum, petulantiam & lasciuiam. Quare in saecula non ituram auctore tantae nequitiae pbilosophiam,omnino credibile est. saecularem enim patientiam huiuscemodi rebus prouidentia non solet accommodare. At enim, haec ego nunquam mandavi, dices olim,nec talia suas. Credo equidem cordi tibi haec nunquam fuisse,quisquis es literarum sacrarum studium candide prosecutus: plurimoique doctorum ita opinari arbitror. nemo tamen non illud statim excusanti intorserit ipsi auctori, si quidem secumagi placide patiatur. Mentis causa malae tame est,& origo penes te: quippe qui elementa prima condideris,unde fanaticu vulgus axiomata prima mutuatum est disciplinet impiae & detestandae,quae discendo quoque in dies dirior fit, & putidior. Iam vero quod viris bonis, doctrina de facundia claris, lautaque Musarum supellectili

copiosis & ornatis,in concionibus inuidiose,in consiliis pene criminose obiicitur: quod homines his ornamentis nobiles,ad labefactanda orthodoxiae placita accincti sint:quod sobrii ac meditati, subductaque svi aiunt) ratione, pessimdare religionem priscam, ritusq; antiquissimos tentarint,atque probatissimos: succincti & freti linguarum cognitione: id tandem non viderint ipsi quo pertineat quo gentium,quo errorum, malorumque euasurum sit, nisi obuiam mox itum sit consensu literis im cubentium Θsi quidem togata multitudo, praetextatorum ordo, atque senatorius, holosericatorti denique natio,& cohors torquatorum, despuere literarum elegatiam perrexerint,vi colaminatam errore translatitio3Quorsum tandem Zinquiet. Nempe ut iubere actutum atque ubique necesse sit, literas ipsas valere cum peregrina eruditione, errorum importatrice mul-

90쪽

LIBER SECUN DV s.

89titudinis opinione, atque etiam paucorum ac procerum. Quotus enim quis'; in iis iam studiis acquiescere in animum inducet, quae populi praeiudicio,optimatum assensu, decretis criticorti damnata esse viderit,atque in exilium acta' At vero hoc consilio quid abruptiusZquid nobis deploratiustquid ingeniis praestatioribus calamitositusZquid vitae deniq; damnosius esse potest,& exitialiusZProinde si semen a fruge,si semetis a messe cognoscitur, si ab euentis rerum consilia huiuscemodi aestimanda iunt: quam auspicato susceptam

esse rerum nouarum molitionem, quibus omnibus exorsam esse telam istam ac detextam dicemus,quae plus atrocis contentionis attulit Ecclesiae,stragisque religionis,quam illud olim malum discordiae Ilio ac Troianis importasse, Graeciaeque dicitur' Et sic quo uenatum heri ac nudiustertius Euangelium aut in medium primum allatum nos credere oportet,quod ille Triumuir scripsit,mulisque subscripseruntὶ Scilicet Lucina nascentis denuo veritatis ac sapientiae fuit doctrina enata Stygiis ex oraculis. Nam que putemus alium quam tenebrarii antistitem, choragum eius fuisse fabulae, quae Titanica magis impietate,quam tragoediae interpolatae magonio nobilitata, a cuneis paucis assens , a plurimis abominationem retu-liis At is tanquam philosophiae salem sese cum suis illis nobilibus collegis attulisse gloriabatur,ut quidem colligi ex eius verboru arrogantia potest Deique & hominum fidem identidem implorabat, quod philosophiae studiosi respuerent eum salem ut noxium & v nenatum,quem ipse & candidum, S: theosophiae priscae probatum

videri contenderet:& vero e Seruatoris mensa epuloque petitum. En animam & mentem cum qua dii nocte loquuntur . En condi mentum,quo natalem Euangelii recens nati,celebrare philosophia debeat.O insanam & capitalem philosophiam,iugulati iandiu dogmatis exuscitatricem: quae non modo res ancipites & olim controuersas, Academici moris venia disputare, sed res etiam praecipitea & nefarias constituere & decernere auia sit. Huiusmodi est igitur hominum sapietia,qui Ecclesia antiqua disturbata,nouam qdificii spiritualis rationem nobis informauerunt: quam ad normam

ex legis liceti ,ad regulam Lesbiam,& pro cuiusque libidine tem perandam,vel deprauandam potius, ad perpendiculum deniq; exegerunt ventis omnibus agitatum,euariantium dogmatum ad a

bitrium cuiusque legislatoris,legis & prophetarum interpretis perditissimi. Est autem oper precium commentum attendere Stygii machinatoris:& simul exordium & omnes actus fabulς,quq a socii

SEARCH

MENU NAVIGATION