De perfecto principe ad Clementem 8. apophtegmata card. P. Aldobrandini in quibus ars imperandi tenetur inclusa ab Henrico Farnesio ... in librum vnum congesta, atque regum, imperatorum, ac sapientissimorum heroum exemplis, ex omni antiquitate aucta,

발행: 1600년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

untur. Nec rationi id est controuersum . . Etenim sine prodentia virtus omnis fit vitium. Hoc non minus docte, quaml alse,apud AEgyptiorum Sacerdotes. Nam cur Gangem fluuium Hieroglyphicum fecerunt prudentia Z quoniam cum virtutum aliae in cognitione : aliae in actione taliae consistane in oratione: fluuius hic & Carbunculos,qui si lapidarijs credimus t ab opinionis errore arcent gerentem :& Smaragdos,

qui faces restingunt libidinis: & aurum, quod putidum oris commendat spiritum, vehit . Neq; enim potest quiri,aut recte intelligere, qui non prudenter intelligit: aut iuste opsriri, qui temere operatur: aut dicere apposite, qui inconsiderate dicita.

si UO D NON DIFFICILE SIC

Uiro prudenti ,σ ex malis bona. π ex bonis mala praesentis era. X. ST Prudentis, ossiciorum momenta diligenter

perpendere, atq, plerunq; ex bonis mala,& ex malis bona odorari. Consueuit igitur, inconsiiij capiendi deliberatione dicere, non minus quae sunt insidiosa bona, esse cauenda , quam , quae expressa sunt mala, refugere. hac ex sententia , non parum multis ante seculis contraxit gloriae Scipio Nasica . Anceps enim, & dubia cum Romae inter Patres agitaretur haec qumstio, Carthago funditus nec ne esset delenda : ipse in primis, Cato cui antea prisci fuit nomen, sensi Carthaginem esse dolendam, ut Roma incolumis esset, multiq; pedibus ierunt in eius sententiam. At Scipio acerrime ei restitit: inquiens excidium Carthaginis, fore urbis Romae exitium . Metuebat enim, ne Populus Romanus aemulae,& inimicae urbis metu li-

beratus

102쪽

pophlegmata de Prudentia. O

beratus in bella inrrueret ciuilia, quibus deinceps restinctum magis, quam debilitatum est imperium .

uUOD UIR PRUDENS TIMEAT

magis sutura , quam oblectetur pra- sentibus. XI.

ON solum in fronte, sed etiam a tergo Vir prudens habet oculas, ne tantum quae ante fuerunt videat, sed etiam quae post futura sunt, perpendat, & examinet. dicebat itaq; non es se sanae mentis, rem iudicare ex eo, quod est , sed magis ex eo, quod futura est. Sic laudatur Hanno Carthaginensis, Senator nobilis. Magone enim Anaibalis Poenorum ducis fratre, incuria referente, caesa intra biennium ducenta millia hostium ab Annibale, quatuor consulares exercitus deletos: magnam Italiae partem, a Romanis ad P nos defecisse,& ut maior fides ijs, quae dicerentur accederet, tres modios annulorum in Curiae vestibulo cum effudisset, . Hanno Magonem percunctatus est, ecquis ex urbe Roma, post tot clades acceptas, ad Annibalem venisset, pacem petiturus: an Romae de conditione pacis ageretur, cum ille trumm negasset, grauiter ingemiscens dixit, Carthaginem multis victorijs sui comparare exitium . Nam si res, ait, gradum reuocare caeperit, frustra pacem imploremus , quam nemo nobis vincentibus 'detulita.

103쪽

si OD UIRI T RUDENTIS SIT

κω solum otium,sed etiam extrema omnia vitare . XII. N TERROGATUS aliquando, cur Multi

ad honores prudentiae obrepere solent: pauci prudentiam attingere. quia dixit, dissicillimum est in prudentiae arcem inuadere,facillimum V ro arcis insignia gerer . Huc pertinet elegans hoc insigne: in quo Grus spectatur,quae inter volandum librat lapillum rcum titulo, ne quid nimis. Hoc enim insigni tripertitum adumbratur viris prudelis munus: priinu est, ne malu ad mi tat: deinde,ne bonum omittat: tum ut ossicium satis praesteta: qui in primo errat, nimium: qui in secundo, nihil: qui in tertio, parum censetur agere. hoc belle ipsum insigne. Nam in Grue, is est naturae sensus, ut in volatu lapidem viribus aequalem, & iusto pondere libret, ne nihil primum tollat Ideinde ne nimium: tum ne parum, aduersus ventorum Vim sit saburrata a

uVO D dARS IMPERANDI

sit prudentia. XIII.

UI Prudens est Princeps,nouit omnes imperi j a i sorbere dissicultates: quae cum maiores sint omni multitudinis robore, is solus tamen ijs omnibus sussicit. cuidam igitur interroganti, qua ope fretus, tantam molem non perhorresceret imperij: iuris respondit, aut potius prudentiae, quae humanae societatis Dux est,& communis vitae magistra,atq; domina. docte id quidem. vetus enim est Antiquitatis auctoritas. Nam quorsum nuda illa, quae

104쪽

pophthemata de Prudentia. υ

quae tot saeculis inueterauit, Herculis eum exuuio Leonis imago 3 nihil est,in armis victoria, nisi prudentiae praeda: nihil linia nuditas, nisi cum rerum contemptu,veluti quidam salic talis triumphus.

si D si SI PLURES REPERIAM

tur Prouincia, quam viri prudentes. XIV.

IRAM prudentum virorum paucitatem ostendere volens, consueuit dicere, nemine esse prudentem,nisi qui oculos haberet Mineruae. Haec enim quaqua versus aeque cernebatur, in omnia oculos iniectos habere: quod ut demonstrarent veteres pustores, ita Mineruam pinxerunt, ut nemo esset ex plurimis ass- stentibus, quem non fixis oculis spectare videretur. Sic Romae illam Amulius pictor expressit. ex quo magnam meruit laudem. Nam Quae in viri prudentis conspectum minime veniunt , in eius tamen aspectum prodeunt omnia. quo fit, venon solum res omnes praeuideat: sed etiam periculis omnibus prouideat. Est enim prudentia armatura, qua qui induitur minime laedi potest. Nam sicut aspicientes Medusae caput, ut est in fabulis, in saxa vertebantur: ita qui viri prudentis consilium lentiunt.statim proprio sensu destituuntur, eorumq; volunt- non fit ei contraria r sed praeda . J

uUOD NON SIT VIRI PRUDENTIS

quicquam admirari sed admirabilem se omnibus

reddere . X V. V O NIA M vir prudens unum quodq; suo examinat pondere, iccirco nihil solet admirari. Non enim ea re, sed ex rei inscitia, hominum nascitur ad E miratio.

105쪽

6s Card. Petri Midobrandini

mitatio. Cum quis itaq; diceret se admirari selicem perraria successum, ei respondit, non fieri id ex rei gloria, sed ex admirantis inscitia . Nam vir prudens cum omnia habet perspecta & cognita, nihil noui potest: ei videri, aut admirabile: quia vero noui semper alijs aliquid affert, solus videtur admirabilis . Docte id Poetae. Nam quo ille rerum omnium formas induens tendit Proteus Z viri prudentis habet interpraeta- , tionem, qui parendo tempori, alius sit oportet, alijs in rebus: quia tempore, nihil est varium magis, & mutabile . Quare ut prima materia,semper pro Varietate formarum,aliam figuram,cum diuerso capit nomine: ita Vir prudens, pro rerum discrimine, nunquam fere fit idem: sed modo iustus: modo fortis: modo temperans, & habetur, & dicitur.

v UOD IN PRUDENTIA SINT

Summa, s pacis,oe se se auxilia. XVI.

V M quis Antistiti dolorem refricaret me moria laesi Imperij,atq; sciscitaretur quaenatam aegrotae Reip. esset medicina: Prudentia respodit. lulta.n. habet inconsilij deliberatione: summa in re bellica, malorum rem dia, . Testes sunt Romani, qui prudentiae, templum Paci sacrum fecerunt: quiq; in Bello Gallico, quod Celticum vocabatur, & Senes & Sacerdotes, prudentiores ;Omnes,quia omnium esset periculosissimum, non solum interesse, sed etiam praeesse volebant. Quae enim summa sunt belli suffragia, non ab armatorum robore: sed a prudentum consilio sunt petendaci. Illi enim ut sortes: hi ut diuini Pii cipes regunt imperium. Hoc ipse Homelus per vlyssem Nam cur Vlysses interpraetatur regionum omnium peregria

106쪽

a sophumata de Prudentia. o

nus 3 quia, nemo in regendo imp io, nisi veritati obdormiamus , vere fit prudens, nisi qui per multas , & varias scientia. rum regiones peragrarit.

s D PRUDENTIS CONSILIUM,

viri sortis roborist anteponendum. X VI I . MORIS plenissimae sunt,quae a sapientibus in

populum proficiscuntur obiurgatiores. Quia autem imperitorum vulgus, est alienus a lueris, ad rem bellica magis procliuis, solet hos sapientissimus Antistes suauissimis verbis utens, re grauiter inculpare . Dicebat enim Phaebo, multo plus, quam Marii tria Duisse Deum, quorum alter rei literariae: alter virtutis bellicae apud Poetas, est magister, & Dominus. hoc quippe pro b bat argumento, prudenti viro sortem, in honore debere concedere. suffragatur huic eius sententiae Rex secundus Ath niensium Cecrops, apud quem , iudicium Neptuni ,& Mianeruae de urbis nomine agitatum est. Causam enim Mine ua, ex eius sententia, sustinuit: cecidit Neptunus.

sUOD UIR PRUDENS UICTUS,

formidabilior sit victori , quam victor viro prudenti victo. XVIII.

N SIDIO S A est, aduersus hostes, viri prudentis clementia: nullumq; eius ben cficium, in a mis, periculo est vacuum. praeclarius enim inge nio, quam ferro ducit hostes superar . Quare solitus est dicere, prudentem virum inermen, in bello formidabiliorem esse sorti viro armato. eo quod sortitudinis est sml: λ gnare;

107쪽

gnare: pnidentiae vincere . Non vulgare est C. Caesaris testumonium, is enim Nicomediam nauigans,cum iuxta Maleam a latronibus Cilicibus captus esset, iniuriam non solum verbis, sed etiam fronte, & oculis texit. cum igitur magnam pro eius libertate mercedem poscerent : ille quasi eorum mise tus, quibuscum agebat familiariter,duplicem summam promisit. ubi autem appulerunt Miletum , Caesar Epicratem, Milesium seruum ad Milesios misit rogans, ut sibi pecunias mutuo darent, qui eas confestim miserunt. Epicrates mandatum habebat a Caesare,ut cum pecunijs, magnum conuiui japparatum apportaret, & hydram plenam ensibus, vinumq, mandragora mistum. Caesar duplicatam pecuniae summam

latronibus numerauit,eisq; conuiuium apposuit. illi exultantes pecuniarum multitudine, tempus omne dederunt corpori : genioq; indulgentes, largiter vinum ' auserunt medic

tum. Postquam igitur vino somnoq; sunt sopiti, illi ad unum omnes,nullo negotio a Caesare sunt trucidati: ac pecuniae . mul recuperatae, quas statim Milesijs restituit .

cUOD UIR PRUDENS, LATENTES,

in simulatione, S d imulatione, exploratos facile

habeat hominum animos . . XIX.

VM multi sint faceti corpore, deformati anumo, beneq; loquantur,cum male lentiant: solitus iudicere, non esse viri prudentis, vel oculis vel auribus, in hominibus iudicandis, fidem habere. Rest nim est iudicij non coloris,aut vocis. id cum sentiret Chabrias Atheniensis Imperator, ubi impressionem,& impetum aduei sus hostes esset facturus, consueuit, si recens praestium collictus erat exercitus,per praeconem, nunciare, ut qui male

108쪽

ὐ phthemata de Prudentia. O

male se haberent, separatim arma deponerent. quotquot igitur erant timidi, morbum simulantes, arma deponebant. his ad pugnam non utebatur, sed ad praeoccupanda loca

si UOD PRUDENTIS SIT

momenta omnia obseruare temporum . xx. IC EB AT esse prudentis Quid res, quid te pus, in rebus agentis, postulet odorari. Quae lora A LIV enim non loco, aut tempore bene sunt: pro male factis culpantur. testes sunt omnium inter mortales, sapientissimi AEgyptij. Nam cur Morum Hieroglyphicum constituunt prudentiae Z Vt doceant certe nihil fieri prudenter, nisi quod fit in tempor . Haec enim arbor, ne pruina laedi possit, omnium nouissime in germina, & flores

erumpit: deinde quasi cursu tarditatem corrigens, una sere nocte tota germinat, primaq, omnium, ne aestus sentiat iniuriam, foetum maturat . quo admoneri videmur,eam demum praeclaram esse actionem, quae temeritate vacat, & neglia gentiaia.

si UOD MAGNUM SIT DISCRIMEN

inter virum prudentem, oe fortem. XXI. V A s C V N QV E in oras, Regionesve disputationis res delata est, nullo negotio cum solu tura viro sapiente: tum virtutum hic omnium Antistes, facile dubitationis hunc scrupulum ex hominum animis abstergit. cum serueret aliquando inter do

109쪽

r o Carae Tetri Midobrandini

istos viros quaestio utrum arma literis, an literae armis essent anteponenJa: Dixit tantum interesse inter prudentem,& se tem virum, quantum interest inter magistrum,&discipulum. Si enim prudentia est rerum omnium magistra, doceto tes pugnare : iudices recte iudicare: bonos viros quid sequi debeant, & refugere, ac deniq; oratores quid dici, & non dici debeat, non potest vir prudens, non esse opifex, & magister virtutu omnium. Quare inter Prudentem virum,& sortem, hoc interest, quod hic propensus est ad scelicitatem: ille vero felix. quod probat Seneca, per Gradationem, hoc modo. Qui prudens est ait, temperans est: qui est temperans, est contians: qui constans, non perturbatur, qui non perturbatur, est sine tristitia: qui deniq; vacat tristitia, selix est, ergo felix, & beatus est vir prudens.

, 'iorum eratis bene uti. XXII. IC V TI in AEdibus vestibula: ita prudentia primos bonorum omnes habet aditus. sciscitanti igitus quis esset prudens, qui respondit ad discit plus ex stultis, quam ex eo stulti. Nain cum v terum infamia posteros docet, quae sit ad gloriam semita: atq; impiorum poena cautio sit bonorum, & distiplina: tum Princeps prudens nouit ex unius vitio, alterius corrigere viatium: stultumq; illum esse existimat, qui post exemplum, Vs quam incurrat. Hoc uno instructus argumento praesentia cG- ponit: prouidet futura, & instauratione corrigit praeteria. quod ut ostederet Pythagoras, inquiebat viro prudenti, duorutemporum potissimurationem esse habenda, mane, &vesperi, id est reru futurarum consilium,& praeteritarum iudicium.

110쪽

ε Ophlegmata de Prudentia. yrsi UOD NESCIAT IACERE UIRI

prudentis auctoritas. X X III. IHIL est viri prudentis auctoritate praeci

rius. Et enim non metu, sed necessitate com-hulsi omnes obediunt. Nam quemadmodum sistent , in alto robustissimi quiq; etiam in si mo parere gubernatori: nec consueuerunt vi tores velocissimum quemq;, sed gnarum itineris sequi:ita prudentis est inter mortales dominari: fortium, & validorum o sequi. Quod ut doceret sapientissi mus ille A ntistes, solet prudentem virum Phoebi pallum nominare. Magna vero in prudente viro, auctoritatis commendatio. Nam Gallus Gallinaceus ideo Ph bo Sacer est, ς, in bonis & insitis, & foris assumptis, Imperium exerceat, alterum ostenditur, per eius buccinatum, quo ne laedatur, fugatur territus Leo: alterv m, admirabili eius praestantia, qua aurum, quod neq; igne neq, tem pore comminui potest, absumitur, si eo liquefacto,os eius alitis ingeritu . Quare hoc testimonij exemplo, in omnibus bonis prima gloria tribuenda est prudentiae. Nam, ut egerit Inuenalis nullum numen abest, si sit prudentiae. .

V VOP PRUDENTIA UITAE

humana sit magiatra. XXIILI.

V O NIA M nemo in eo, in quo est prudens,e rar, fundamentum , & radicem gloriae altiorem habet prudentia, quam fas est breuiter dicer . R Solet igitur prudentiae alumnos, solos vivendi

gnatos nominare. Nam ad recte vivendit, ut asserit Menander ἀγαθον μεγιτον-.c ἀψ hoc est bonum maximum prudentia

est semper. Haec per Serpentem, in sacris literis figurata est.

SEARCH

MENU NAVIGATION