De perfecto principe ad Clementem 8. apophtegmata card. P. Aldobrandini in quibus ars imperandi tenetur inclusa ab Henrico Farnesio ... in librum vnum congesta, atque regum, imperatorum, ac sapientissimorum heroum exemplis, ex omni antiquitate aucta,

발행: 1600년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

rs Card. Petri Midobrandini

qua figura virtus haec ostenditur esse imperantis vitae hum nae. Nam duplex cum sit haec vita, una agendi: intelligendi altera utriusq; figura, & imago censetur esse serpens. Nam in eo solum animantis genere, Amphisbaenam parit natura habentem duo capita, Vnum in inferiore, alterum in superiore parte . ex quo discrimen Vtriusq; vitae salse notatur, huc

accedit, quod serpens totum corpus exponit ferienti, vic put tueatur. Nam Vitam omnem habet in capite constit tam . Si enim caput Serpentis cum minimum busti euaserit, vivit: sin mactatur capite, totum corpus statim exanimatur.

quorsum 3 est hominis vita, si prudentes consulimus, in ratione, quae sons, di caput est Virtutum omnium: non in sensibus posit .

si D NIHIL IN BELLO HOSTI

formidabilius sit, quam Ducis prudentia. XXV.

V M aduersus hostes Ecclesiae, magnus in Gemmania fieret armorum apparatus, asseuerauit ferri aciem omnem hebescere, nisi in armis adsit hasta Palladis, hoc est prudentia: qua non solum procul, sed etiam absens traijcitur hostis. Nihil neq; festiuius,neq; docte magis dici poterat. exercitus enim prudentiae expers , suo se iugulat gladio. oppugnatur enim hostis viribus , expugnatur Ducis prudentia. quod cum vellet significare Chabrias Imperator, dixit formidabiliorem esse pec dum exercitum,Duce Leone: quam Leonum, pecude duci. Siquidem,ut una Aquila sex centu fugantur aves: ita ad ingentem euertendum exercitum, vir prudens unus sufficiti.

112쪽

DE CONSILIO

TITVLVS QVINTVS

VI A ex consilio primum casus,ato; orbitas pellitur eruditionis, nihil magis ad consilii

capiendi deliberationem accommodatum est,quam vir eruditus. Solet enim res in quaestionem adducta, ex sordido ingenio simili lingua deformato, etiam honesta sordere: nunquam autem nisi in iure, & iustitiasecreari. multi igitur, consilium norunt offerre: solus sapiens nouit afferre. Cum autem neq; consilij vis,sine prudentia: neq; prudentiae lumen quale quantumq; sit, sine consilio satis potest intelligis utruq; BARTHOLOMAEIUS Brugnotius,Praeses in Insubria Regij Senatus semper maximarum rerum illustrauit gloria: tantoq; Rei p. cumulauit beneficio, ut non videatur ex prudentia laudes accepisse: sed prudentiae dedissG. Praeclara haec sunt eius gloriae monimenta, non quae de Brugnotio in penetralibus sapientiae inseruntur: Sed quod ipse Brugnotius cernitur a Ciuibus amari,coli, & obseruari a sapientibus: ab omnibus deniq; non solu pater patriae, & parens utilitatis publicae haberi: sed etiam nominari. Quoniam autem ex con silio no tantum ducuntur rerum primordia: sed etiam exitus, Cauendum est ne consilium iniuria exulceratum, rem Om

nem suo exanimet vulnero. Quia igitur in consilio, d cet eruditio: fidem magis facit vitae probitas, qui prudens est, solus instar est, & boni, & eruditi simul viri, in deliberanis do : solusq; ansam rei bene gerendae alijs videtur posse porriger . Standum enim est eius iudicio. Siquidem non pecunia: no et armis, & viribus res grandes geruntui: sed prudentis

113쪽

tis consilio, quo qui labitur, corruit in omnibus. Quoniam igitur Cardinalis P. ALDOBRANDINVS gnarus est deliberandi: explorator rerum subtilis: ingenio acri: nullius temeritati fidus: veritatis propugnator: iustitiae, & aequitatis

patronus: cuius nulla animae vis vacat sapientia: mens rerum cognitione armata: ratio artium praesidio munita: opinio

historijs firma: atq; oratio, in primis, ad fidem motumq; p puli accommoda: statui quae ab eo de consilio profecta sunt apophthegmata, in ordinem redigere, quae haec sunt . uod non solum prudens, sed etiam occultum oportet sis Principis consilium.

God nihil in administratione Imperi' itibus se consilio. αuod nefas sit a consilio principis recedere. να- mens principis consili, expers, immanis fiat, in esserata uod principatus firmamentum sit consitium. uod bostis consilio magis, superetur, quam miribus. αuod omni valgo aduersus mim hostium, firmius sit consilium. i uod malum consilium, consultori sit pessimum. uod Principii consilium probandum sit magis, quam inuem-

gandum .

God dare Principi consillam res sit periculosa. i uod nihilsit neq; dis bus, quam deliberanti capere, neq; s.cibus, quam alteri consilium dare. uod praeclarior sit, qua consilio, quam quae miribus paratur

ictoria.

uod qui viribui sitsiuperior Macile mincatur sic lis sit inferior.

uod ei, cui non deest consilium: amicus adsit Deus. od consilium non fraudem: sita fraudis medicinam pariat.

114쪽

εδ phthegmata de Consilio. υ

ιν aevo consili, sit in loco, aurum non capere, sed profundere. a s God rei sit formidolosa praui hominis consilium.1 y uod quae tria sunt bonorum genera, ilia omnia in νω dei te scant consili, nomine.

a ο αuod robur 'perij in consilio sit fundatum. a ι αuod Rei'. igne, or aqua magis nece num sit consillama a God Milet simus sit non qui ferro, sed qui consilio sit --

nitus.

as αuod rei sit formidolose perfidi consilium.

a od mira sit eorum, qui recte Rep. Consulunt paucitas. a s αuod cedat imperium consilio. as God insidum sit menale consilium. a1 God consilii ratio, historia veluti quodum pabulo sit depa scenda. ast God turpe consilium, confiiij nomen amittat.

V UOD NON SOLUM PRUDENS

sed etiam occultum oportet sit Principis consilium. f. ΑGNA ars est ait, consili j capiendi : summa fides occultandi. Etenim fidem in consilio capiendo habere omnibus, est fatuitatis: nulli pertinaciae: bene autem consulenti summae prudentiae . quia vero consilium principis fide gaudet, & taciturnitate, qui illud detegunt, non solum ossicium deserunt l, ni viri, sed etiam vulneranta. Nam quod aduersus hostes maxime capitur consilium , vix prodest, nisi occultum,. Hoc salse Poeta, in persecto Principe effingendo. Etenim

115쪽

cur ab eo Igneas, & Achates finguntur nebula septi Carthaginem inire quia certe quidem est Principis, qui alios regit , sua consilia tegere: non reuelare,vis i boni.

tione Imper, utilius Ait consilio. II. VO NI A M ex confiij errore, Imperij vis ruit unuuersa: solet consilium Rei p. sirmamentum nominare . Nihil enim est consilio,aut in rerum utilitate,utilius: aut in honestate, honestius. Laudem quippe habet probitatis, &doctrinae decus: eoq; praestat pecuniae , quod usus exhauriat pecuniam, augeat consilium, . Nec vulgaris est, ad hanc rem . Poetae auctoritas. Nam cur apud eum Aristaeus sumitur pro consilio λ quia Aristatus interpretationem habet utilitatis, in cuius nomine latent omnia bona fortunar. ille enim artem inuenit mellis, & olei co ficiendi, qui duo humorum omnium fiant optimi, quiq; fanis hominibus robur: infirmis incolumitalcm minia

strant.

VUOD NEFAS SIT A CONSILIO

Principis recedere . LII. V A N A M Consilij laus quocunq; ingreditur,

BN . eodem semper virtutum omnium instructu, ornatuq; comitata est : vicit tamen Antistes ille ornatum omnem,pr conij,& gloriae magnitudine. interroganti enim quid esset Principis consilium, non dixit Musarum esse Senatum : sed Apollinis oraculum : ex quo humani generis soci tas salutem, tranquillitatem, atq; optima quaeq; petere cO Lieuit

116쪽

ὐ pophthemata de Consilio. γ

neuit . est enim eius consilium, malorum omni u remedium Quod conuincitur admirabili hoc argumento. Etenim ad quid vetus hoc mbolum, Ciconia rostro ferens Platani folium 3 docet nullum Principis consilio,aduersus hostium insidias firmius esse munimentum. Noctua enim, si incubat oua auis alicuius, sic ea fascinat, ut inania reddantur, & irrita. itaq; Ciconia quasi plena consili, amuletum affert in nidum, Platani folium. Novit enim Noctuae Platanum omni molia

esse terribillo rea .

uUOD MENS PRINCLPIS, CONSILLI

expers rimmanissiat,s esserata. IV. UEMADMODUM in dolorum facibus,& morbi periculis, non noua a medico, sed salutaria gestit audire infirmus: ita Princeps in cura--tione aegrotae rei p. non quae grata, sed quae sal taria sunt, ex publicae salutis fundo, haurire velle debet Sen tus con silio. Eo enim si destituitur,imperi u statim non solum euertit: sed etiam immanis,& efferatus redditur. Sic enim N ro mentem cum haberet expertem consili j: existimauit decere, quicquid sibi liceret: eoq; furoris,&insaniae processu, ut Agrippinam matrem peremerit: Octauiam Coniugem, Pompara pellice ducta, domo exturbarit: eiq; venas restingui vi culis iusserit,& per omnes artus sanguinem mitti,neue pati se sanguis tardius flueret, seruidi balnei calore necari. Nec ante imperi j licentia abuti destitit, quam ipse ab infesta multitudine, ad morda tem sit compulsus.

117쪽

y Card. Tetri Midobrandini EUOD PRINCIP ATUS FIRMAME tum sit Consilii D. V.

O N adeo fama, quam fame videntur ridiaculi , qui vocem in quaestum conferunte nec osticium in deliberando, sed spem si quuntur. Est enim consilij obses non qua stus, sed prudentia : non petulantiae ac leus , & procacitatis: sed lumen aut numen potius iustitiae,& veritatis. id sapientissimus ille Antistes, ut doceret, dicebat concilium principatus esse baculum, sine quo stare non potest,iacere potest Princeps. Salse ille quidem. Nemo enim scire cum possit omnia, multorum consilio princeps utatur oportet. ex tot enim sapientibus, qui per omne aeuum floruerunt, nemo adhuc inuentus est, qui se Ompia scire profiteretuC.

QUOD HOSTIS CONSILIO MAGIS

superetur, quam viribus. ULRAESTAT virtutum omnium ille Antistes,

totius Graeciae sapientissimo Hippocrati. hic enim desiperatis vetuit aghibere medicinam: ille vero desperatos etiam excitat concilio, S iacentes a desperatione in spem reuocat. ars quippe medendi V litudinis solum: eonsilium vero non solum aegrotat, sed etiam exanimatae reipu. est medicina, . consueuit itaq; dicere ubi res arderet bello, pluris imperatoris in armis esse consilium, quam impressionem uniuersi exercitus, & impetum . d euit id aliquando suo consilio Fabius Maximus, qui ab uniuersa Italia , Corona Graminea est donatus, quoniam non repugnando, sed cauendo, Romanis restituerat rem .

118쪽

ε ophthumata de consilio.

ρUOD OMNI VALLO ADVERSUS

tam hostium firmiussit consilium. VI I.

N TERROGANTI cuidam quo genere arm rum, hostium vis maxime posset reparari: umbone dixit Palladis:quo qui tegitur, nullo modo laedi poti Quare res bellica, sine consilij prudentia, nec utiliatatem, nec laudem habet. docet id, in Pyrrho infaustus rerum euentus. hic quippe Epirotarum Rex, rerum successu elatus, contra Antigonum Macedonum regem, nulla lacessitus iniuria, arma accepit, vi & potentia fretus: Antigonus vero nullo ab exercitu firmus, consilio utens pro armis, Pyrrhi exercitu cunctando saepe illusit: ac demum spem eius omnem in contemptum adduxit,& desperationem . nuc accedit & Plopidas Thebanus,& M. Marcellus,qui ambo vi potius,quam consilio freti, turpiter magis, quam sortiter in bello ceciderunta.

2UOD MALUM CONSILIUM

VIA in eo deliberandum est diu, quod semel

est statuendum : nihil est renitentius consilio, quam praepropera festinatio. Non enim consilium celeritate, sed prudentia est depascendum, qua reguntur uniuersa, . Quoniam autem eo pertinet omnis consilij deliberatio, ut aut depillatur malum , aut accersatur, quod est bonum, dicebat eum, qui in alterutro erraret, nemini fere peius, quam sibi officer . Non adeo debet igitur vir prudens, suis bonis inter deliberandum delectari, quam alienis malis laborare, cauereq; ne alteri male consulat. Nam quae mala in alios exeunt, grauiora in authorem redeunt. d cult

119쪽

go Card. Tetri Midouerandini

init id olim Perillus Atheniensis, faber ingenio praestans, qui

Phalaridi Tyranno Taurum ex aere fabricauit, in quo reus sauderetur, ac subiecto igne, mugitum bGui sederet: cuius muneris nomine,cum amplissimum a Tyranno expectaret munus, eo quod nouis semper tormentis excogitatis oblectabatur: primus in Taurum iniectus, suppositisq; ignibus, sua: artis experimentum praebuit . . Quare celebris, & peruagata est Heliodi haec sententi M. G. . σω κακιςι. hoc est consilium malum, consultori pessimunia.

QOD PRINCIPIS CONSILIUM

probandum sit magis, quam inuestigandurata. I x.

IHIL aiebat esse in bono consilio, luce peius itaq; paucorum fidei est comittendum, quod

cupis later . Nam, ut testatur Chilo Laceda monius, qui unus ex septem Grςciet sapientibus habitus est, nihil est dissicilius, quam secreta silentio tegere. In hoc vitio, cum non parum sit turpitudinis, multum etiam sepe periculi , Philippides Comicus Posta, interpellatus a Lysimacho rege, Ur aliquid peteret, nihil respondit, o rex aliud a te peto, nisi Vt nunquam recunditi tui consilij me facias conscium. norat enim vir illo prudens, id quod haberet cum alijs com- imune, non essi in sua manu, ut diu posset later .

120쪽

ίζοD DARE PRINCIPI COA Hlium res sit periculos. X.

T SI Consilii utilitatem, poetae satis una Prome thei celebrant fabula, dicebat tamen nihil esse periculosius, quam Principi consilium daro. Nam in consilio, bonorum quae afferuntur vitilitas, est Princinis: Si quid vero res mali attulerit, id omne in auctorem consilij incurrit. interroganti igitur quid tutum esset viro libere agenti cum Principe: obsequiu m dixit: deinde quid periculosum: consilium ait. ubi enim res male cedit, ibi consilij auctot pessime habetur. Quare ut est apud Plautum, plus oportet scire subditum, quam loqui. Hoc ipsa Promethei fabulta. Nam quamquam interpraerati nem habet multi consilij, iso; ignem mortalibus,qui obs niorii omnium est suavissimus, impertiuit mortalibus, quom detracto, nec

metalla, nec artes haberemus illiberales: is tamen prum ij loco in monte Caucaso,grauiter affectus, & assiichias censetur sic t cerari a vulture, ut nec cum lataitia mori, nec vivere possit sine atroci stimo dolor .

uUOD NIHIL SIT NEVE DIFFICILIS

quam deliberanti capere, neq; facilius quam alteri consilium daret . XI. N QVI E B A T neminem esse,qui se non mallet esse V lysiem, quam Cyclopem . nec falso. maiores enim sunt consilij vires, quam corporis. homo pusillus, ingentes Elephantes, per Sylvas capit,frenat equos,subiugat boves aratris:volueres deijcit a ruindinibus: ac deniq; in imo maris, quae submista sunt retibus F extrahit.

SEARCH

MENU NAVIGATION