장음표시 사용
191쪽
21 Sed haee omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me. 22 Si non venissem, et locutus suissem eis, Peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato Suo. 23 Qui me odit: et patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in Ois, quae nemo alius secit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25 Sed ut adimpleatur sermo; qui in lege eorum seriptus est: Quia odio habuerunt mo gratis. 26 Cum autem venerit Paraclitus , quem ego mi tam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre pro-
eodit, illo testimonium perhibebit de me: M et vos testimonium perhibebitis, quia ab inse
dum post egressum e coenaculo et ante egressum ex urbo ad
montem Olivetum, item precatio descripta in capito XVII, sicut apparet ex collatis Io. XIV, et XVIII, 1. Haec capita n I SI
quaquam sunt una ac solida oratio, sed maxima ex parte varius sermo familiariter habitus, quo Christus suprema illa vitae hora discipulos de iis commonuit eaque docuit quac ipsorum maxime reserre iudicavit; quare frustra esset qui horum trium capitum connexum ac ductum invenire ac d monstrare conaretur. Νeque tamen ea sunt mera atque indigesta sententiarum coacervatio, sed certis quibusdam partibus distinguuntur, quarum singulis singulae Inateriae proposita
192쪽
CAPUT DLCinv x uvi ΝTvu 181 In prima huius capitis XV parte uv. 1-8 Christus, pr posita imagine qua se tamquam vitem quamdam exhibet, ostendit id, quod scire apprimo nostra interest, nil nos sine
ipsius ope agere posso quod ad animae salutem adque aete nam vitam vivendam conducat. Ductus orationis sic est. Imago proponitur uv. l. 2.
Apostolos esse palmites iam quidem depurgatos v. 3, sod qui necesso habeant in Christo, veluti palmites in vite,
manere, nam, si non maneant, nec fructum serent v. 4, contra ea vero multum serent si maneant; cuius rei caussa mox aperte Omissisque verborum immutationibus su iungitur V. S.
Quid fiet iis qui in Christo non manserint v. 6, quid iis qui manserini V. T.
Sententiis ita , ut secimus, dispositis, quum praeterea imago in his adhibita per se perspicua sit, vix quidquam est quod cxplicatione indigeat. v. 3. Christus dixerat in v. 2 palmites fructiferos purg tum iri, uι frueιum plus asserant. Subiungit tales esse discipulos suos, non tamen purgatione indigere, quos ipse doctrina sua iam mundos effecerat;
uv. 4. b. sed hoc unum, siquidem uberes fructus serre velint, ut Christo, veluti palmites viti, coniuncti maneant. Nos erat Christo in sermonibus habendis, postquam aliquid negaverat, huius contrarium affirmare, itemque contrarium eius, quod prius assirmaverat, negare; quod et in his duobus versibus et in altoris duobus, qui proxime sequuntur, ab eo factum videmus. - Qui manet in me, et ego in eo, hebraismus pro Oui manet in me, et in quo ego maneo. - uulua haec mansio, coniunctio inquam palmitum et vitis , necessario re quiritur ad id ut palmites fructum serant. v v. 6. 7. Christus in v. 6 do eo, qui in ipso non manet, tamquam de palnitie a vito resecto Ioquutus est; quam in
v. 7 de iis, qui in ipso manent, videtur ita loquendum suismul de palmitibus viti adhaerentibus, ct sicut de illo ea dicta sunt quae palmiti fiunt a vile resceto, ita de his ea fuisse dicenda quae palmitibus viti coniunctis sunt propria, aut certo
193쪽
182 is ioANNEx covMENTA Ill VI propriis verbis ea quae his verborum immutationibus signi carentur, Ductus inquam coniunctionis cum Cliristo. Cur ergo non tales fructus Christus promittit, sed, quodcumque
volueruis, inquit, petetis, et fleι vobis p Quia nec ulli fruetus essent sperandi preco non adhibita, et certo hac adhibita pedicipiendi. Nimirum Christus id fecit quod subinde solebat, ut,
non ipsam rem, sed vel rei caussam rationemque, vel essectus et consectaria, vel viam, qua quis ad eam perveniat, enuntiaret.
v. 8. Haec dicta sunt καθ' εν δtα δυο ita, sensusque is est: In hoc clarifiearus esι pater meus, in fruetum plurimum osse reu iamini mei discipuli; neque enim aliter, quam si Pro meresura divinae opis sibi collatae Ductum serat, Christi discipulus esse quisquam potest. Consor V. 2. Hominum et Christi, tamquam palmitum et vitis, coniunctio, de qua dictum est in prima huius capitis parte, caritato continetur. Hinc transitus ad alteram partem v v. 9 17, in qua est de caritato, primo qua Deum et Christum vv. 9-1l, deinde qua ipsi invicem v v. 12 - 17 amamus. v. s. Primo caussa assertur diligendi Christum, quae maxime nos urgeat, quoniam ipse prior dilexiι nos il , idque ita ut eum pater dilexit. Rei caussa proposita res ipsa praecipitur: Manele in dilaetione mea. Multo plus est MANERE in dialeetione quam diligere. v. 10. Qua ratione et ad quod exemplum id praestandum
quod praecipitur. - Servavi et maneo pro servando maneo. v. 1l. 0uorsum. Primo ut gaudium meum in vobis sis,
graece is utitu lata ira in vobis maneat, ut semper gaudium ex amore vestro percipiam. Conser Io. XVII, 13. Secundo ut gaudium vestrum implamtur, nam diligentibus Deum omnia eo perantur in bonum s2 . v. 12. Praeceptum amandi invicem, et modus quo obsorvandum. Hoc praeceptum Christus primum omnium dederat, quum post coenam hos sermones habere coepit, et novum id appellaverat sal; nunc suum idem hoc vocat. Quum omnia iij I Io. v, 0. N) Rom. VIII, 28. δὶ Io. XlII, 24.
194쪽
iti quid hic valegi illud meum. liv. H. 13a Praeceperat superioribus verbis ut discipuli invicem diligerent sicut ipso eos dilexit; quomodo eos dilexerit
nunc docet, universali tamen enuntiatione. - Quinam sint quos amicos suos obliquo appellavit, et sub qua conditione tales suturi; nimirum ipsi eius discipuli, si modo, quae ipsis praecepit, faciant.
ae v. m. 13. Cur autem eos non servos sed amieos appellet; quia amicis, non servis, res nostras aperire Solemus.
Illud omnia Chrysostomus ita explicat: Cum dicit: Omnia quae audivi, nihil aliud nult signisseari, quam quod nihil alienum loquatur, sed quae a patre audivit. . . . Cum vero dicit: Omnia, intelligas ea quae audire ipsos oporιebat. v. 16. Ita tamen eos Christi amicos osse, ut non ipsi Christum, sed Christus ipsos sibi amicos elegerit; nemo enim ulla merita nostra esse possunt quae Christi gratiam nobis concilient. - Quorsum eos amicos sibi esse Voluerit. - De P strema huius versus sententia ita CIrillus: Ego elegi vos . . .uι. . . fruetum QRrre Deo possitis, et per Me ad tantam Ad eiam evehi, ut, quodcumque petieritis in nomine meo, id α cepturi sitis .... Fri fruetum quidem habeant illum semper manentem ae durabilem, precesque rum gratas eι aecept , uι, quo eumque velinι, aeeipiant, si tantum illud in nomine meo petierint. v. 17. Concludit repetens quod praeceperat. Coniunctio ἱνα vi non idem hic valet ac ideo ut, sed, sicut grammati ei loquuntur, rescivit modum verbi infinitivum, quod et alias facit in Novo Testamento, sensus autem est: me est quod mando nobis, diligere inviem; videlicet hanc alteram partem Christus concludit eadem enuntiatione qua eam exorsus est V. 12; neque enim verba Haec mando vobis habent superius ad quod spectent, quum nihil Christus mandaverit nisi quod nunc mandat, mutuam inquam dilectionem. A mutuo discipulorum suorum amore Christus transii ad
odium quo illos ipsius inimici prosequuntur, deque hoc agit in tertia sermonis parto v v. 18-XVI, 4. Disitir Corale
195쪽
1M is io ANAEM COMMΕΝTARlVM v. 18. Praedicit ergo soro ut mundus odio eos halaeat, sed iis verbis praedicit, quibus, ne propterea solliciti fiant, simul premuniat, animosque eis addat hinis argumentis Ninxime essicacibus; quorum primum est mundum hac re non aliter eos habiturum ac Christum prius habuerit, V. 19. alterum est caussam, propter quam mundus illos tanto odio prosequuturus ost, non aliam ess quana Christi in ipsos amorem, quodque huius discipuli sint. v. 20. Priore argumento in v. 18 ex eo, quod mundus Christum priorem odio habuit, adductum est etiam Christi discipulos a mundo odio haberi; id esse consequens demonstratur hac ratione, quia non est servus maior domino suo.
Christus hoc effatum superius protulerat in Io. XIII, 16. Alias animadvertimus ut Christus soli ius esset, ubi aliquid assirmaverat, huius contrarium negare, aut eius, quod negaverat, assirmare; sed item solebat, quod et in hoc loco factum ab eo videmus, quum aliquid ex aliquo adduxerat, ex huius contrario illius contrarium adducere; qui mos aeque ac illo prior eo pertinebat, ut, quae dicebantur, audientium, rudi rum plerumque atque hebetiore ingenio, mentibus altius imprimerentur.
v. 21. Alterius argumenti in v. 19 summa haec est: Ego vos diligo; mundus igitur vos odit. Cur autem Christi amor in discipulos mundo caussam praebeat odio eos habendi, idem ipse Christus ita exponit: Caussa, cur homines propter nomen meum, propter hoc ipsum quod mei estis, haec omnia facienι vobis, caussa, inquam, haec est, quia nesciunι eum, qui mia
v. 22. Ε superioribus Christi verbis intelligimus odio ipsius Christi homines agi quum eo modo, quo dictum est, erga huius discipulos sese gerunt. Cuius peccati quidem rei illi non ossoni si Christum haud nossent; sed, quum Chri-filus ad eos venerit, inter eos versatus sit, ac suis doctrinis eos instruere studuerit, eaeeusaιionem non habent de peeeuto
suo, de odio videlicol quo Christum prosequuntur; . 23. nam, qui Christum odit, et Deum Christi patrem odit, quum Christus et pater unum sint.
196쪽
cAPUT DLel Vn uvi'Tuu 18b v. 24. Se autem et patrem unum esse Christus non docuit solummodo, sed compluribus signis editis demonstravit et confirmavit. Si haec illi signa haud vidissent, peccatum non haberenι; ast viderunt, et tamen, nedum Christo propterea crederent, ipsum Christum et, quod est consequens , ipsius Christi patrem Deum oderunt. Ergo, ut dictum est, excusationem non habenι de peccato suo. v. 25. Sed enim hac re id saciunt ut oraculum impleatur, quo haec ipsa res fuerat praenuntiata. Hoc oraculum I gitur in Ps. XXXIV, 19; LXVHI, 5. - Notum autem est legis nomine non unam Pentateuchum, sed quemcumque scripturarum sacrarum librum designare Iudaeos solitos suisso. Co ser Io. X, 34; XII, 34; I Cor. XIV, N. - Gratis, sine CauSSa. V. 25. 27. Ceterum eorum, quae de se Christus docuit signisquo editis confirmavit, testes sibi haud defuturos, qui hominum ui sidem detrectantium pervicaciam revincant, nimirum Spiritum sanetum ipsosque discipulos, quos semper S cum habuit. - comparandus est versus in cum Io. XIV, 16.17. 26, ex qua collatione manifeste essicitur Christo eamdem ac patri potestatem esso mittendi Spiritum sanctum. - Ιn V. Ndiscipulis martyrium ipsos facturos christus praedicit.
aec locutus sum vobis, ut non scandaligemi 2 Absquo synagogis sa cient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3 Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
197쪽
4 Sed haec locutus sum vobis r ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. 5 Ilaoc autem vobis ab initio non dicit, quia v biscum eram: Et nunc vado ad eum , qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis 36 Sed quia haec locutus sum vobis: tristitia implevit cor VeStrum.
7 Sed ego voritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et do iustitia, et de iudicio. 9 de peccato quidem: quia non crediderunt in me: 10 de iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me: 11 De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est. 12 Adhue multa habeo vobis dicere: sed non po estis portare modo. 13 Cum autem venerit illo Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semeυ ipso: sed quaecumque audiet loquetur, et quae Vem tura sunt annunciabit vobis.14 Ille me. clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 16 Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modi eum, ot videbitis me: quia vado ad Patrem.
198쪽
17 Dixerunt orgo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non Videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem p 18 Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Moedicum 7 nescimus quid loquitur. 19 Cognovit autem Iesus, quia volebant eum i terrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia
dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. 20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier eum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non m minit pressurae propter gaudium: quia natus est homo
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis,
iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in
nomine meo, dabit vobis. 24 Vsque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed pa- Iam de Patre annunciabo vobis. 26 in illo dio in nomino meo potetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
199쪽
27 Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dieunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis in interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
31 Respondit eis Iesus: Modo eroditis p
32 Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in mo pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego viei mundum.
COMMEATARIvΗ v. l. Haec, quae ab hominibus exspectaretis, vobis praenuntiavi, ne sorte, si improvisa in vos ea ingruerent, fidem erga me vestram labefactarent. v. 2. Ν quo enim levia haec erunt. E synagogis vos eiicient; imo uenit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Iudaeis summum omnium dedecus
erat fieri cino ναγωγους, elici inquam e Synagogis, quippe quo fioret ut nec Iudaei haborentur. Consor Io. IX, 22; XII, 42. - Vox ἀλλα sed in hoc loco, sicut et alibi, idem valet ac in o. - Apparet ex his nomino mundovudaeos Christi adver- ηιεsarios praesertim designatos esse. Diuitiam by Corale
200쪽
CAl VT DΕc MVM sEx Tvu 189 v. 3. Caussa, cur homilius in Christi discipulos ita acturi sint, denuo significata, v. 4. haec tertia Sermonis pars concluditur. Ad quartam sermonis partem Christus transit, quae continetur versibus 5 - 16, et in qua loquitur de abitu suo ad patrem, ut inde paraclitum ad discipulos mittat. v. 5. Τransit, inquam, non transilit; hoc enim versu ea, quae sequuntur, superioribus coniiccii apparet ex Oppositione verborum vobiseum eram et vado. - Quoadusque Christus cum discipulis est commoratus, necesse non suit eos de iis
praemoneri quae proxime dicta sunt; secus vero nunc, quum Christus ab eis abiturus est. - Nemo ex vobis interrogat me,
Ouo nudis. At superius id eum Petrus interrogaverat. Ita vero; sed Christus non ait neminem interrogasse, sed intere stare, deque eo loquitur quod tunc, quum haec diceret, fieri par erat. Tum verborum sensus is esse videtur, ut Christus, ubi haec dixit: Et nune vado ad eum qui misit me, tantisper siluerit, exspectans quodammodo discipulos ut ipsum in terr garent quo esset iturus, quumque nemo id faceret, sed Ino rore ob eius abitum assicerentur, ita prosequutus est: Et nemo ea via is interrogaι me, ouo vadis, v. 6. sed, audito me abire, tristes estis. v. T. Me tamen abire vobis hono erit. Sic enim a Deo
constitutum suerat, ut Spiritus sanctus, qui Christi discipulis dandus erat, non daretur nisi post ipsius Christi reditum ad patrem Conser Io. VII, 39. vv. 8 - 1l. Quod autem sequitur, inquit Augustinus, D eum
venerit ille, et celera, tamquam solum sit peccatum non eredere in Christum, et tamquam ipsa siι iustiιia non videre Chrisιum,eι tamquam ipsum sis iudicium quod mineeps huius mundi, hoc est diabolus, iam iudieatus est, valde latebrosum est. Duplicem haec nobis pariunt quaestionem, aIteram do ipsis rebus, alteram de rerum modo ac ratione, quid videlicet ea sint, quorum ut Spiritus sanctus mundum coarguat, lare praedicitur, ct quomodo id ille sit exsequuturus. Hoc allorum nihil habet dissicultatis. Eam enim rem, sicut Augustinus ait, apostoIi Spiritu Sancto repleti eodemquo lj lo. XIlI. asi.