Francisci Xaverii Patritii e Societate Iesu In Ioannem commentarium

발행: 1857년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

lae ix lox AXEM COMMEATARIUM acti praestiterunt. Recte autem id Christus spiritui sancto a se tribuit, sine quo illi nil tale incipere atque exsequi potuissent.

Sed neque primum postremumVe eorum , quorum coamguendus mundus dicitur, quidquam praesert intellectu dissicile. Vt enim mundus peccaverit, eo quod in Christum haud cr deret , iudiciumque de illo iam factum fuerit ex quo ipso mundi princeps iudicatus suit, quisque perspicit, utque utriusque rei Spiritus sanctus per apostolos mundum convicerit. Versum tamen 11 aeque bene interpretareris secundum se tentiam quam ostendimus subiectam esse versui 31 capitis XII. Vorhum arguet in v. 8 non idem VaIet ac reprehendet, sed significationem si hi maxime propriam servat, quae est aliquem rationibus manifestum facere atque eonvincere; tola autem huius versus sententia sic exponenda est: Convincet

mundum mali quod fecit, boni quod lacero neglexit, iudieii

demum quo propterea condemnatus iam est.

Sed quid do versu 103 nil enim nisi tenebrae esso vide tur. Quas tamen ut, quo plenius sieri potest, discutiamus,

eam Viam sequemur qua Augustinus praeivit. Ergo mundus iustiliae arguendus dicitur, certe non suae, quippe qui proximo dictus sit peccati arguendus, sed aliorum; quorumnam vero nisi eorum qui de mundo non sunt, hoc est discipulorum

Christi J Conser Io. XV, 19; XVII, 14. 16. Id ratio addita

confirmat, quae ad Christi discipulos pertinet. Coargui autem alienae virtutis ille unus dici potest cui aliorum exemplis obiectis ostendimus in ipso parem virtutem desiderari. Itaque Christus praedicit soro ut Spiritus sanctus mundum a guat de eo quod longe absit a iustitia discipulorum Christi. Sed quaenam haec iustitia 3 Quam quaestionem, alioquin s iis expeditam levique negotio dissolvendam, ipsa explicatio subiecta implexam ac sane 1atebrosam efficere videtur. 0u modo namque discipulorum Christi iustitia in eo sit, ut Christo ad patrem reverso hunc illi non ultra videant Consid randum ergo est ut Christus in vorsu 10 iustitiam discipulorum opponat mundi peccato; hoc peccatum non aliud quam non credere in Christum; nequo ergo alia illa iustitia quam quae eae fide est Chrisιi Iesu, quae eae Deo esι iustitia in fide il), lὶ Philipp. III, s. Diuiti eo by Cooste

202쪽

iustiιia, inquam, Dei per fidem Iesu Chrisιi in omnes et super omnes qui eredunt in eum it , et de qua Paulus in alio loco, Corde, inquit, erediιur ad iustitiam s2 . His positis facile, opinor , dandum erit Christum in hoc Ioco loquutum ita esse sicut saepe solebat, ut omitteret id quod ex antea dictis

repetendum esse vel certe consequi apparebat. Quare, quum in v. 10 contrarium exponat eius quod dixerat in v. 9, mundum in ipsum non credidisse, vix dubitare licet ita versum 10 esso supplendum: De iustitia vero, quia ad patrem vado, etiam non videbitis me, sed tamen credetis; tota autem sente

tia plano clarebit si conseratur cum illo Pauli ellator Est autem fides . . . arstumentum non apparentium Gin, eumque illo eiusdem ipsius Christi: Beati qui non riderunt et eredide

v. 12. Quam vero quamque in Ioco id Christus assimaverit, ea ostendunt, quae proxime dixerat, intellectu, prima saltem specie, satis dissicilia, sicut vidimus. - Non potestis portaπε modo, quia nondum vobis Spiritus sanctus datus est;

quem Sensum ea, quae sequuntur, nos docent.

V. 13. Omnem veriιatem, illa videlicet quae habeo mobis disere, sed non potestis portare modo. - Verba non enim loqueιur a semetipso cave ita intelligas ac si his ratio asser-rotur cur vera sint quae Spiritus sanctus loquuturus esse dicitur, sed cur is non alia apostolos docturus sit, quam quae tunc Christus quidem dicere habebat, sed illi nondum intelligere poterant; quam nostram interpretationem verba sed, quaecumque audieι, loquetur omni ex parte confirmant. Quemadmodum autem Christus, sicut ipse saPpius professus est,

Ιo. VII, 17; VIII, 26. 28. 38. 40; XII, 49. 50; XIV, 10; XV, 15,

non loquebatur nisi quae audierat a patre, ita nec Spiritus sanctus nisi quae a patro et filio. Consur Io. XIV, 26. v. 14. Ille me clarifieabit; quidquid enim grande , insigne, admiratione dignum aget, id non ipsi magis quam mihi attribuendum est, Muin, quantum virtutis iue habet, id i

203쪽

1 1 2 ix ioANIEM COMMENTARlVntum a me acceperit. Audi Crrillum haec explicantem: Clarifieat itaque filium Paraelatus, id est proprius rius spiritus omnia potens et omnia selens. Quomodo clarificatst Ouae enim novit ae potest spiruus eius, filii inquam, quomodo ipse filius non noveriι aut quomodo non possit' Quod si, ut ipse ait, de suo spiritus aeripiι, et si is omnia possit ae fariat, quomodo ipse filius omnium potestatem non habeat p . . . Quoniam Spiritus sanctus consubstantialis esι silio, et modo Deo congruenti per ipsum procedit, omnem eius perfectissimam in omnibus operandi vim atque escacitatem habens, ideireo dieit: Quia de meo accipiet. . . . Annuntiabit igitur vobis, inquit, de meo accipiens Paracletus, hoe est, nihil aliud, quam quod mihi

visum erit, loquetur, et, quum sit meus spiritus, eadem omnino mecum loquetur, et, quae meae voluntatis sunt, annuntiabit.

Vsus autem Christus est tempore vorbi suturo aecipiet, non velut si Spiritus sanctus nondum quidquam ab ipso aceps set, sed respectu illius temporis quo, quae praedicebat, me

tura erant.

v. 15. Hic versus manifestissimam caussam nobis aperit eius quod Christus de paraclito affirmavit, simulque arvamentum exhibet luculentissimum Christi divinitatis. ADtur dovirtute atque esacacia Spiritus sancti, nimirum personae dia vinae, quippe qui a patre procedat si , de tuo huius virtutis atque efficaciae caussa et origine; hanc igitur caussam hancquo originem non extra Deum positam licet comminisci. Illud ergo, quod Christus suum esse ait, et de quo Spiritus sanctus accipit, patet non esse nisi divinum. Illud vero propterea suum esse Christus ait, quia, inquit, omnia, quaecumque habeι pater, mea sunt; non rgo nomen Omnia ea designat vel certe non ea solum quae creata sunt atque extra Deum sita, sed quao in ipso Deo. At, si omnia, quae in Deo sunt, Christi sunt, quid amplius volumus quo certiores fiamus Christum Deum esse v. 16. Quarta sermonis pars concluditur. Est autem haec conclusio ad analogiam materiei et exordii, quod legitur in V. 5. - Modicum, eι non videbitis me, utpote brevi post

204쪽

bitis me, videri possent dicia de ipso Christo brevi post modilem rei icturo; al, si ita haec intelligas, illa, quae statim sequuntur, hoc est quia vado ad patrem, perlinerent potius ad

superiorem enuntiationem modicum, eι non videbitis me, eiu

quo rationem exhiberent , ita non suo loco posita forent. uaro allo ram huius versus partem, quod ex iis quoque comperimus quae dicemus de V. 17, ita interpretandam esse existimarem : el iterum modicum, et iidebuis me ire ad patrem, ut in ea vox modicum dies significet interiectos inter Christi reditum in vitam eiusque adscensum ad caelos.

v v. 17. 18. Quoties evangolistae Christum de se post obitum ad vitam redituro colloqui)ntem cum discipulis inducunt , toties hos notant, ut qui nihil ea de re intelligeroni. Lege IIarc. IX, 9. 31; Luc. XVIII, 34; Io. II, 19. 22. Id

ipsum , quum hunc sermonem Christus haberet, accidisse videmus. Neque enim Ohscuriora ipsis esse poterant prima Chrisii verba Modicum, eι iam non videbitis me, is namque satis aperte nec semel tantum significa erat se brevi moriturum; neque illa et iterum ridebitis me, quum minimo dubitarent Christum, non secus ac celero' hon. in f, aliquando revicturum; sed neque postrema verba quia vado ad patrem, siquidem haec essent pars prioris enuntiationis Modicum, eι iam non videbitis me, quum crederent Christum Dei filium esse, proptereaque mortem obeundo ad patrem reverti. Verum illud in xtricabile eis 1idebatur, quod Christus aiebat, lareui brevi post ipsius obitum viderent eum ad patrem redire, illaque vox modicum potissimam disti cultatem creabat, sicut discimus ex V. 18.

v v. 20-22. Quid haec cum dubitatione discipulis ini octa Sed enim non unus hic locus est in quo Christus alia ro- Spondisse videatur ac quae rogabatur; id tamen in speciem;

re enim vera, si huiuscemodi locos allentius inspiciamus et consideremus, per id bimus ut eius reSponsa Irumquam nousuerint ob rem, idque iam aliquoties notavimus in Christi sermonibus a Ioanne descriptis, atque adeo in hoc ipso Ioeci laclum comperimus. Etenim in v. 20 Christus de illis ipsis robus loquitur do quibus dixerat in v. 16, quasque discin

205쪽

puli non fuerant assequuti, laniotai uoti ipsas res enuntiat, sed rerum essectus, tristitiam inquam do ipsius Obitu lautiliamque ob ipsius reditum in vitam, quas itui percepturi

erant. Hunc huius Versus sensum esse Pa, quae Sequuntur,

omnem amovent dubitation m. Nam, quae dicit, quodam simili illustrat in v. 2l, subiiciique in v. 22 talem illam tristitiam illamque laetitiam suturas; ast illa laetitia propterea percipienda , quia , inquit, iterum . . . videbo vos; non ergo alia illa tristitia nisi qua discipuli ob eius moriem len

rentur.

Quod cum primis necossarium suturum crat ubi Christus ad patrem regressus discipulos in terris solos reliqui set, his illo in postrema sermonis parte commondat atque inculcat ut preces Deo adhibere Velint, ratiori inque, qua id faciant, docet. v. 23. Prima tamen verba Versus 23 conclusio sunt antea dictorum, non Vero exordium eorum quae Sequuntur.. Curila credam, non una mihi caussa os t. Primo Verbum loco Imrogabitis tu hoc loco non idem osse potest ac precari, Sed sciscitari, quum numquam suturum esset ut Christi discipuli eum precari non opus haberent; non ergo integra sonteuita ad doctrinam, quae sequitur, de precibus Deo adhibendispertinet. Deinde, si illa ad hanc pertineret, locus illi suisset post verba Amen, amen dico vobis, quae non coniunctionis aut transilionis alicuius formula est, Sed exordium a Christo usu pari solitum quum rem gravioris momenti esticacius docero atquc inculcaro vellet. Tum Christus suIR riora dixerat eo quod intellexisset quia voleban ι eum ἐροπαν tuterrogare; apto igitur conclusit praedicens soro ut in illo die nihil ultra ipsum interrogent. - Liquet In illo die dictum esse pro In illo tempore. Sed de quo tempor 3 nam, Eliam postiluam Christ rim vixit , discipuli eum de quibusdam rebus in torrogarunt Io. XXI, 21; Act. I, 6. Verum, quod Cliris ius dixit, me non r- subitis quidquam, dictum esse videtur de ea re quae tunc discipulo; dubios habebat v v. 17. 18, idemque valere ac nihil interrogabilis de PO quod nunc minus intelligilis, quippe quod, me in vitam brevi post mortem rctverso moxqu ad caelos adscondente, oculis vestris Perspecturi Sitis; neque inliter haerDiojti le

206쪽

CAPUO DEC alvu SEx rvv 1M verba iiii orpretari oportere lacile dabis, si nobis assutiliaris, quod ostendimus , ea non exordium insequentium esse , sed

Priorum e buclusionem

Alt ra huius versus pars precandi modum uos docet procumque ossicaciam. .' M. Hortatio ad ita procandum. Huius rei emolumentum.

V. 25. mee, quae vobis nunc Ioquor de protum rationeae necessitato, sicut et alia multa, in proverbiis seu para hoIis alias locutus sum vobis; verum ἐρχεται veniι stempore praesenti hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, et cetera. Nam etiam ad procandum Christus discipulos hortatus subinde

morat parabolis adhibitis, sicut in Malth. VII, 9. 10; Luc. XI, 5 - 40. 11 - 13; XVlII, 1-6; sud, postquam in vitam redi, is, parabolis numquam usus PSi. v v. m. 27. Caussa exponilur cur precibus ea emicacia sit. Christus minime negat se patri proces pro nobis adhibiturum , sed ait se id non dicere, significat autem cum osse patris erga nos amorem, ut, etiamsi ipse Christus non patrem pro nobis precaretur, nostris precibus nihilominus pater annuerset. Fides et amor noster erga i liris luna sunt qui Deum ad nos amandum quodammodo compellunt, hic aulom Boi In nos amor non sinit ipsum nobis precantibus obsurdescere. v. 28. Veluti diceret: Ita quidem est, ut vos creditis; eaeivi a patre , eι veni in mundum; nunc tamen iterum reIinquo mundum, et vado ad patrem.

v v. 29. 30. Attamen haec eadem Christus, nec minus apprie, alias dixerat. Sed illud discipulorum animos perculisse videtur, quod factum narratur in V. 19. v v. 31. 32. Considentius fortasso, sicut legimus in v. 30, discipuli pro sessi morant credoro se quod Christus a Deooxivorii. Quare Christus pos monet ne de sua ipsi sido omnino securi sint, quae mox, illa ipsa nocto, gravi discrimini obii tonita osset. L 'go Lib. II de Evangeliis Λnnot. CLXVIII. Ecce ἐρχtrati veniι llem poro praesenti hora, et iam D. ηλυθ ο renit stompore praetori lci , ut dispergamini et cetera. v. M. Conclusio totius formonis, qui descriplus en pilibus X II - XVI continetur. - Nola haec antitheta : In me pacem

207쪽

1 1staec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in motum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te: 2 Sicut dedisti et potostatem omnis carnis , ut

omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna: Vt cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. 4 Ego to clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: 5 et nunc clarifica mo tu Pater apud temetiapsum, claritato, quam habui prius, quam mundus esset, apud te. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui orant, oi mihi eos dodisti: ct

sermonem tuum Servaverunt.

7 Nunc cognoverunt quia omnia, quao dedisti mihi, abs te sunt: .

8 quia verba, quao dedisti mihi, dodi Ois: et ipsi

acceperunt, et cognoverunt vere quia a te Oxivi, et crediderunt quia tu me misisti.

9 Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, Sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:

208쪽

10 et mea omnia tua sunt, et tua mea Sunt: et clarificatus sum in eis: li Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te Venio. Pater Sancte, serva eos in Domino tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et

12 Cum essem cum eis, ego Rervabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis portit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nune autem ad to venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut se

Ves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17 Sanetifica eos in veritate. Sermo tuus veritas

est.

18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misicos in mundum.19 Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui crodituri sunt per verbum eorum in me: 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. Diuitiam by Corale

209쪽

ta Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi cist

ut sint unum, sicut et nos unum Sumus.

23 Ego in eis, ot tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, ot illi sint meum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem

mundi. 25 Pator iusto, mundus te non cognovit. Ego a

tem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26 Et notum soci ois nomen tuum, et notum fa

ciam: ut dilectio, qua dilexisti me , in ipsis sit, et ego in ipsis.

COMMENTABlVM Christus iam non ultra eum discipulis loquitur, sed rumpatre. Xeque oratio aliqua haec ost aut argumentatio, sed servida quaedam precatio , in qua vividiores animi associus , quibus ea plona est et quibus Christus, quum eam haberet, ago lur, notandi sunt Et considerandi, potius quam ordo connexusque dictorum quaerendus, lametsi non desidor tur. Christus patrem precatur primo Pro fio v v. l-6, do indopro discipulis eι pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in ipsum vv. 6-26. i linque sibi gloriam postulat v. l, - quae eur il boatur, caussam rationemque continuo asseri. Opus a patre ipsi suisqo demandalum v. 2,- quod qualo fuerit, Oxplicuit v. 3; - hoc so iam perfecisse v. 4; - rogare ergo ui mori in gloria sibi detur V. 5. - Tum , consirmatiotiis gratia , quomodo et quo

210쪽

v. l. De voce hora lege quae diximus in Io. XII, 23 - 28,

qua quo in his locis annotavimus. -- In hac sententia id, quod prius est, Cum post riore non ut conditio coniungitur, sed ut caussa eum esseclu ; clarisi cato enim silio pater elarificatur, quum una atque Pad in utriusque sit gloria.- v. 2. Graorum καρως proprie id in est ac sicut, id lamon in Novo Τos lamento usurpari solet oliam ubi latino di-Crudum esset siquidem , quoniam , talemque sensum hahet in hoc loco. - , omne, quod dedistί ei, det eis tutam aeternam hebraicus Io luendi modus est, pro uι omnibus, quos dedisti ei, det vitam aeternam. - In his prasesio habes argumentum luculentissimum quo vincas Christum pro omnibus hominibus mortem oppetiisse. Elonina omnis carnis positum esse pro omnium hominum manifestum est. Homines in potestatem Christo dati a patro ideo sunt, ut Christus omnibus, quos in ipsius Potesialem pater dedit, aeternam ilam, quantum in se erat, largiretur. Atqui omnes hominus Christo dati sunt in poti Sialem. Ergo, quaenam argumenti complexio sit, patet. v. 3. In iis, qui a tornam vitam vivere volunt, hoc primum requiritur, ut Deum et Iesum Christum cognoscant. Conser Io. XX, 31. - Vocem solum, non superiori, A d ins quenti voci iungendam osso apparet tum Px graeco exemplari, in quo sic est: σε του μονον αληθινου Θεον, tum ex eo quod, non pator solummodo, sed , sicut mox dicitur, oliam Iesus Christus sit cognoscendus. Neque ita haec vox solum est accipienda ac si dictum esset: qui solus es oerus Deus, veluti si Deus non esset nisi ipse pater, sed ita ut scnsus sit: qui es Deus solus verus, quo alii quidem dii esso DPgantur, non tamen aliae porsonae quae una cum patro unus Deus sint; si enim illo prior ossot horum verborum sensus, dicondum suisset: μ νον τίν ωληθtνου Θῆου. - Vnicus hic locus est in Evang liis in quo Iosus Christus soso utroque hoc nomine ipse d Signaverit; sensus autem is est: Ι cognoseanι Iesum, quem

misisti, esse Christum. Christi appellatio Θεανδο rati est. Conser

SEARCH

MENU NAVIGATION