De prouidentia ex sententia Platonis liber. Vbi etiam de ideis, et daemonibus accurate disputatur. Auctore Thoma Gianinio ..

발행: 1588년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

334 Thomae Claninli

per uolatu petentes. Qui ciuilem uti tutent con tar' rus est, homo

reus riatu et yed qui ciuilem uirtur m baud satis cit asequutus, nae iuιle animal, in tu vim v l smilia se transfrimat. Haec est PiOtini opinio ex meris nugis compilata, curiis ablurduatcin Porphyrius, & Iamblichus ex eo intellexerunt, quod eile r tione praeditum nequaquam est animae accidens, quod In do accedere, & recedere soleat, sed differentia an iptivis ana mae substantia constanter permanens; quocirca fieri non P

rest, ut anima compos rationis in naturam brutam conue Icatur, nisi concedas animali bruto hoc datum e sit , uc ra Lioncm furto auferre queat. Porphyrius prae erea circuitum anim

rum infinitum damnauit quae quoque fuit Cabalutarum opinio) ac animam certis temporum curriculis purgatam Deo semper haerere probauit nunquam ad huius uitae iniserias redituram, quaniloquidem i u i pia nunquam caderet beatit do, si aut huc aliquando reue iura ignoraret huc vile redituram, aut mala uentura pretuideres,qtubus non potc it e tutate quiri neces Iarao fiat obnoxia iterum Livia Incola huius unis uersitatis. Porro hi repudiata Plotini Opinione sanxerunt hominem non in brutum, uerum in homin: in bruini tu , nocest in hominem, cuius corpus iit simile coi pora brutalr,te uti uiscere. Non enim natura, ted corporum torma ira. . Sitarinatur, quemadmodum in t cena qui per Ionas ti agi Laa lutcI-piunt, ac modb huius, ni Quo illiti, hominis per toti m getur. Censent ieitur isti animam in qualibet tian inuriatione Pi

priam speciem semper retinere, quippe quS principi u miscus habeat in se ipsa,atq; intra se ipsa in agatur,ac proin re cu dICI-mus animam este omnia,S bestiam fieri, haec ita elle intellis semia, ut anima fit Omnia,& bestia eiciatur,non quom Od

Iibet, sed modo speciei propriae c6sentaneo,& dii taxat humano. his illud tacit,quod prodidit Avicenas lib.de aiae conditione post hunc uitae discelli im, nempe Maiametem dixtile animalia is per terra progredientia, &aues per aerem uolantes esse tui bam copiosam hominibus similem,atque in ipsius animae natura cum his com urucantem: Et quod in fabulo la

142쪽

De Pi identia liber unus. I 3 s

istius lege pi si est non pilusa inmatu humatiarum in noua corpora transitu in elle nne habiturum, quam Possit camelus per soramen acus penetrare; hoc est ut nonnulli interpret rur) aninia irijs inquinatam non prius ad quietem traduci, ruam per varia corpora iactata a camelo in eu vermem trai erit, qui ob corporis tenuitatem, & paruiratem Valeat per Di amen acus penetrare. Proclus, Syrianus proprium quiddam,ac nouum excogitarunt, siquidem ammam rati nis comporem non in animam bruti conuertunt , ut Plotinus, quod abs urdum putent animam , quae ratione sit praedita, in id, quod ratione carer, traduci; neque etiam arbitrantur in hominem resurgere, cuius corpus sic simile corporibtu tali, ut Porphvrius, & Iamblichus; sed ientium hominis animam in brutorum corpora ad tempus supplicii gratiatrant millam per suani imaginationem illorum imaginationibus intinuari eo plane modo,quo traditur a plerisque Demones corpora humana ingredientes se Lominum imaginati nibus inserere,easque mouere: atque ipsorum brutorum animae alligari. Alij animaduertentes hanc animae humanae in Varia corpora trasmigrationem ex ijs esse, quae sunt penitus

monstrosa, quandoquidem in corpore belluae non est apta Pr.r paratio ad eas functiones obeundas, quarum causti , &principium est hominis serma, negarunt prorsus anima rationis compotem sic corpori ferino posse copulari, ut illius

vitae ossicia exequi valeat, communicare vero cum brutis aliqnando exi stimarunt in quadam vitae sera iliciidine, istitiique

Platonem sensiste: in quam sente mim scripserunt quoque metempsicho sim Pythagoricam esse accipiendam,s quide in hac nihil aliud vere signi ficatur,quam similes mores, & similia studia, quae in aliquo iam morte delato extiterunt, ita alio nunc vitam agente renasci; sicque olim dictum in Pythaiora Euphorbum Troianum reuixilia, qubd quae virtus. bellica in hoc claruerat,ea in Pythagora quodammodo ce neretur ob amorem, quo athletas complectabatur. His ego libenter assentior, existimoque migrationem animaru m Iaaliena

143쪽

aliena corpora esse plane in Academia evitandam, caeteroa quin Plato esset accusandus, quod hac in re sec iam ipse prae

lietur. Enimuero ad Platonis sententiam supra explicuimus animas hominum, in primum vitam peregerint,iudicium subire, quo absoluto alias in Tartarum dem illas poenas delictorum persoluere, quasdam in beatorum insulas delatas, vel in coeli regionem sublatas agere pro illius vitae meritis, quam olim inter homines victitarunt. Itaque si haec sunt a Platone multis in locis inculcata, nulla ratione credendum est Platonem in Phaedone exanimi sententia asseruisse eos. qui voluptatibus foede seruierint, post obitum asinos fieri . qui vero iniurias, tyrannides, rapinasque adamarint, in lupos , accipitres, miluosque trantire; dc qui olim popularem

ciuilemque virtutem,quam temperantiam, iustitiamque nominant,exercuerint,euadete in vespas, apes,& sormicas:ligenamque sunt contraria,nec ullam Inter se habent connexionem . Amplius Platone haec minime promulgasse iuxta propriam opinionem ex eo datur cognosci,quod lib.9. de legibus sabulam priscorum sacerdotuin appestat rusticiam speculatricem omnium, atque uindicem ad cognatum sanguino viciscendum hac lege uti; nempe illam constituitia, ut quiuquis cognatorum caedem perpetrauit,idem necessarib patiatur . ut ii quis patrem morti tradidit, ipse postea certis temporibus uiolenter a filijs occidatur. Sin uerb matrem peremit; ipse postea particeps naturae muliebris efΚctus necellis

rib tandem a filijs suis interimatur. Ergo si Plato asserit haee esse nugas AEgyptiorum sacerdotum , existimandum est illa quoque minime dubitalia fabulas esse a Pythagoricis ficta . ut hoc modo homines deterrerent a iiiiijs,& sceleribus ed dis. Hanc ueris suisse Pythagorς sententiam testis est Timeus Pythagoricus qui in lib. de V niuerso scribit migrationem in bestias salsδ induci ad terrorem incutiendum hominibus imp ijs: Illius haec sunt uerba; Peruersis,ct hs, qui in ipsis viti sunt cb peccandi consuetudinem obfirmati, legibus decernenda sunt

144쪽

De Prouidentia liber unus. . I 37

οhrum,qua in ea vitari nullo modo possunt, ad virtutem resipiscat. Ut enim aegris aliquando valetudinem restituimus cibo insalubri. aut medicamento, cum remedia salutaria primum admota par profuerim, sic fabulis aliquando animos reprimimus, o in oscio conti mus qui nisi rectis monitis pareant,exinimo novas, ct inauditas poenas esse proponendar, aut improborum animas diuersa pora assumereno variis uitiis vita anteactae r Animam timidi intres in corpus se ininae; iniusti autem, o crudelis ferai um; libidinosis uisi leuis, o siserbi auis; otiose negligentispisicis. Ex hic Timaei manifestissimὰ de praehendi potest, quae fuerit Plat

nis assertio de hac animarum translatione in ferarum corpora, quandoquidem certum est huiusce viri docti inam a Platone fuisse excultam, scamplexatam. Neque illud dubitationem faciat, quod in Phaedro scriptum a Platone adducitur 1 Plotino, omnem scilicet animam totius inanimati curationem sustinere: Non enim Plato vult his significare omnem animam sibi posse quaeque corpora comparare, quibus seseiosnueta sed haec in eam sententiam sunt accipienda, ut sentiat Plato animam ab hoc crasso, concretoque corpore solutam , & in coelis habitantem, simul cum stellis huic mundo prouidere,atque hac ratione totius inanimati curam obtinere. Atqui hactenus de hac quaestione, te qua docte, & erudite AEneas Gazarus philosophus platonicus, lib. cui titulus est Theophrastus; Ficinus,& alij disseruerunt.

Quae hominibus probis contingunt aduersa momenti nihil habent ad prouidentiam euertendam.

p. XXVI.

VAE hominibus multa probitate conspicuis co- tingunt aduersa siue in corpore, siue in fortunis , ea si accurate expendantur, momenti nihil habe nr,immo illorum probitati sunt valde consentane quippe quae ipsos exerceant,& animi patienti usu in virtutibus conlirment, a quibus sors tan longa felicitates luxu

145쪽

r 3 8 Thomae Giminii

luxuriantes possent recedere, atque viiijs Oppositis adhaerere. Itaque Seneca lib.de prouidentia nos commonefacit , vestigiamus delitias,& enervatam se licitatem, qua animi mar-.cescunt, ac veluti perpetua ebrietate sopiuntur; at Ieueratq; calamitatem esse virtutis occasionem, illosque rectios dici miseros, qui nimia felicitate torpescunt, quique tanquam in mari lento itineris tranquillitate detinentur. Deus enim quos amat,quos probat,indurat,tecognoscit, exercet, ac diagnos iudicat,in quibus experiatur, quantum humana natura possit pati: quibus autem videtur indulgere, quibus parcere, molles venturis malis asseruat, quae nullo modo pollunt ab ipsis praecaueri. Huc accedit, quod cdiu homines non ea mentis Integritate polleant,qua bonos a malis,& probos ab

improbis facile dignoscere valeant,sed saepe probi sint, quox improbos, & contra cepe improbi, quos probos existimant;

ac praeterea neque recta mentis acie a malis bona, aut a b

Dis mala discernant,ut saepe bona sint,quae mala; & mala sie- penumero sint, quae bona esse iudicant, hinc sequitur eos ut plurimum labi per errorem,nec veram de ijs, quae iudicant, romere sententiam . Oportet enim haec omnia in primis omines habere perspecta, & tunc denique s bona bonis,&mala malis non adueniant, sed contra bona malis, & mala bonas contingant, lubitare,cura diuina prouidentia res praepostere disponantur. Neque credendum est, tum demum nomines esse vitiosos, cum vitia exercent; haec enim stulta

est opinio, quoniam non simul & fit malus aliquis, & malus esse cernitur, sed iam inde ab incunabulis prauus, ut ipsi occasio data est ad aliquod scelus perficiendum, statim illud

admittit, raturque iam fur ab initio, & leges violat tyranni . cae indolis homo. Itaque Deus non ignorans cuiusque ingenium , & naturam sepe punit ad adulterium, auaritiam, vel iniuriam faciendam procliuem vitium anteuertens prius. quam erumpat. Vertim de hac re Synesium audiamus,qui in

lib. de insomnijs sic diuine loquitur: Quapropter hὶc, o illis punitiones ordini rerum maximum a erum ad mentum tristitiam /

146쪽

De prouidentia liber mi II

contra lataeentes, ct . temerario gaudio animum expurgantes. Elealamitates, qua yrater merita drcuntur ineidere, magnam parseonferunt ad eatupandum habitum,quem ad haec,quae biesunt, babemus . Fortunis cerae eiusmodi apud eos,qui mentem babent prouidentia confirmatur, quibus, qui mente capti sunt, dissidere deprouidentia siolent. Nulgus enim relinquitur anima locus , quo materiam

fissus in nullum hie malum inciderit. Qurpropter exiRimadum est inferiorisprouinciae praesides νulgares adinvenisseno*eritates

Tuam animis insidias ρMaturas. Itaque hinc emigrantibus anius obliuiorum contingere potum alias dixerit, eum tamen fors quaedam vita suauis,s blandamtum agerat oblivionis anima vitam hane ingredienti . Haec iste ; quibus ea libet ad clibere, quae recitantur a Boethio lib. 2.de cons. philosoph. Sed ne me inexorabile contra frtunam bellum gerere putes, eIt aliquando eum de hominibus illa fallax non nitit ben/ mereatur, tum sciliceteilmst aperis,cum fontem detegit, mores , profitetur: Nondum Arr8 quid loquar intelligis. Mirum en quod dιceregestio, eo . sente tiam verbis explicare vis queo. Etenim plus reor hominibus aduersam, quam prosteram proisti fortunam . Illa enim semper Epecie felicitatιs sciam νidetve blandaὶ mentitur ; haec semper vera einciam sie instabilem mutatione demonstratii illa fallis haec instiuit illa

mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, hac cogniti

ne se ilis felicitatis absioluit. Itaque illam videas ventosam memtem . suis siemper ignaram, hanc sobriam, succinctam i, o i ius

aduersitatis exercitationemvdentem: Postrem δ fi lix a Pero bono deuios blanditi js trabit, aduersa plerunque ad vera bona reducens veluti γnco retrabit. An boc inter minima aessimandum putas.

uδd amicorum tibi sidolium mentes haec as ra,haec horrida fortuisna detexit Haec tibi certos sodalium vultus, ambiguos j, secreuit; discedens suos amulit, tuos reliquit. Quanti hoc integer, O mi videbaris tibi fortunatus emisses Desine nunc amissas opes quaerere. quodpraeciosi senum genus diuitiarum est, amicos inveMIli. Nec

vero illi mul dar sapere videntur, qui cum pueros aliquos videant morbo affectos in lucem venire, accusant prouidentiam,qubd istos morbo tentari permiserat,qui nullum peccaS 1 tum

147쪽

tum commiserunte Enimuero prouidentiet lex non In eas solam, quae ante pedes sunt, res animaduertit, verum etiam iit eas, quae longo post tempore venturae sunt, Prospicit, tum quae quibusque conuenientia sunt, atque digna, ea te ueniant, decernit. Hic igitur, quia decepturus, & adulaturus erat,capite, in quo est animae sedes, laetus, atque ictus est, sicut ratio ipsum defecerit, ipseque stolidus, atque imprudens euaserit. Ille si suorum habuisset usu.n oculorum , nec certa libidine, & intemperantia caruillet, quare caecus est editus lynceo ipso felicior, quando simul etiam iustior ei alit. Ali, rursus,cum ad caedem suturus ellet procliuis,dextera containbuit, eoque factum est, uti sibi tranquille potius, pacateque vivendum putet. Sic denique omnia curantur a prouidentia, & ad morbos diu ei sos varia medicamenta proseruntur. Nec verb iniquum est alium,ut primum natus est, vita priu ii,& alium hac ipsa frui usque ad ultimam senectit tem, siquidem credendum est prouidentiam utilitatis nostrae habita ratione diuersos vitae nostrae terminos constituisse. Neque Oportuit ijidem terminis definitum vitae tempus omnibus impartiri, quando hoc dato eo res delaberetur, ut homines multo minus pudice vitam agerent, ac continentiam usque in aetatem ultimam differrent; quique dum florerent aetate , rebus alienis frui consueui sient , iam senes facti vix dum iustitiam seruarent. Ac si iam impudicitiam, atque auaritiam adeo facile homines persequuntur, ciun nesciant, an usque

ad senectam ultimam sint peruenturi, quid si certe scirent facturos putes e Et ne quis liberorum suorum gratia pecunijs coaceruandis nimium studeret, diuinitus introducta lex est, ut filii prius quandoque intereant, quam haereditatem adire possint. Nemini igitur mirum uideri debet, si uitae humanae accidunt innumera huius generis i commoda , haec namque citra aliquam caussam minime eueniuuta

148쪽

De prouidentia liber mis. I ror hominum animae in caduca corpora demittantur. Cap. XXVII.

V Et YAExs si lege prouidentiae sancitum est. ut quicquid mali accidit uniuerso, in bonum

commutetur,quid e st, cur animae hominum immortales, qilae apud superos iiitam degunt beatissimam, uigentque in aperta rerum omnium cognitione, inde in haec caduca corpora fatali quadam necessitate demittantur, quorum contagione rerum omnium fiunt ignarae, muliis incommodis asticiuntur,atque in uita amari Isima Commorantur. In huius rei explicatione uaria auarijs afferuntur. veteres Theologi explicantes quid oportuerit hominem in mundo constitui, & non ea parte, qua Deus est, eum in summa beatitudine degere, inquiunt, quod Deus cum mundum aspectabilem condidisset, atque hic uisus esset ipsi pulcherrimus, ut pote qui sit omnium bonitate plenissimus, amauit eum,ut diuinatatis suae partem; ergo quod tantus,& tam bonus esset,uoluit alium,qui mundum potuisset intueri, smulque creauit hominem Dei rationis, & diligentiae imitatorem : Voluntas etenim Dei ipsa summa est persectio,ut pote cum uoluisse, & perfecisse uno, eodemque

temporis puncto compleatur. Cum itaque animam humanam diuinae similitudinis sormam Deus animaduerteret noposse omnium rerum curatricem esse, nisi eam mundano integumento contegeret, dedit illi corpoream domum, talesique omnes esse praecepit, utramque naturam in unum confundens, miscensque quantum satis esse debuisset. Itaque hominem confor mauit ex animo, & corpore, id est ex aeterna, mortalique natura, ut animal ita consormatum utrique origini suae satisfacere possit,& mirari, atque orare coelelita, ac aeterna;& incolere,ac gubernare terrena. Credidit Empedocles esse legem apud superos constituta,qua animet,quae peccauerunt,ad haec nostra corruere compellutur,in quibus Veluti in

149쪽

luti in antro alligatae doloribus,cupiditatibus, timoribus,m. terisq; malis opprimutur,& pro his,quae secerut,meritas peenas dicuntur reportare. Cui opinioni simile est illud Philolai Pythagorici dictu, ob quaedam supplicia animam corpori eae coniugatam,& quasi consepulta. idem quoq; significa me

Anticles,cum dixit animum in sit periore mundo honorata ante corpus extitillia,eundem uero post peccatum in inseri rem mundum decid ille , in quo suo pudore, ac verecundia 1 Deo ueniam postea consequatur. Statuit Heraclitus este laboris immodici apud superos uitam propagare, de cum Dijs habere commercium, eorumque imperio stibi jci,atque ideo animam quietis, & ocij desiderio;ac libertatis. Jc dominatio nis cupiditate excitatam a superis in terras descendere. Platonici aliter scribunt,& sentiunt, quorum opinionem ut facilids intelligainus, libet nonnulla longe petita proponere.

Animi; simul ac primum ex Mente manarunr, innato quodaimpulsu concitatae ad Mentem conuertuntur, cuius lucem aspicientes lumine collustrantur, ac rerum omnium rationis bus exornantur. Lumen istud, ut animabus proprium, & naturale essiciatur, paululum obscurari, propriaeque dignitatis iacturam facere est neceste,quae deinde huius auxilio undiq;

sibi similis,&aequalis reddi ille ipsas,& quae habent infra se

cognitione compraehendunt, Deum uero,& superiora ne

queunt attingere. Caeterom Menti proximiores lactae alte ium lumen multis splendidius accipiunt, quo Mentem, ac Deum queunt cognoscere.Hoc lumen in saltim, ac diuinum appellant; illud ingenitum, Se naturale, quibus una i unctis ceu duabus alis animae per sublimem regionem uolitare putantur. Porrh com hac conditione animae sint procreatae, ut sui ipsius sint dominae, possintque ad arbitrium propria m nera peragere, & simul utroque lumine uti, atque altero tantum, hinc fit, tu diuino lumine posthabito, quo semper diuinis haerebant, alterum conseruent,& natura duce illius munera promanta itaque cum hoc lumine naturali seipsas, acivires tuas ad corpolis sabricam spectantes contemplentur.

150쪽

De Prouidentia liber unus I 3

aemor quidam in eis excitatur, quo cupiunt harum virium ossicia in corporibus effundere; Non quod generandi, & caeterarum facultatum munera contemplationi anteponant, sed quoniam contemplatio evanescit, dilan regendi corporis cupiditas inualescit. Hac igitur accensit cupiditate pl imum vitae suturae optionem faciunt, ct quamuis semel electae uitae periodum impleri sit necesse, nulla tamen vi coguntur, sed sua sponte uitam, quam praecipue colant, eligere dicuntur. Post electionem Daeinonem sortiuntur, a quo gubernantur, ct incursu uitae electae diriguntur; Postremo ad haec impura corpora descendunt, & in eis nutriendi, augendi, gignendi, sentiendi, & mouendi functiones exercent, suaque praesentia terram infimam mundi partem exornant. Scitum est igitur illud Porphyrii lib. I.de abstin. ab animalibus animam ad inseriora labi, quando ipsa ueluti ager deprauatur,ut quae multis annis produxit triticum, reddat denique pro tritico latium, id est, solita luminis diuini fructias uberiores edere, iam proserat fruges luminis naturalis deteriores. Porro cum 'Platonici,&Persarum Magi fieri non posse animaduerteret, ut ea, quae inter se multum distant, sine ullius idonei me dij

interiectu ineant commodam societatem, animas censuerut priusquam in hoc densum, concretumque corpus immigrarent, corpore quodam illustri,& immortali tanquam simplici ueste indui, cum quo a summo rerum opifice condito illas tradiderunt in mundo superiori rebus, quae mente, & intelligentia percipiuntur, operam dare,& uniuersum administrare Corpus hoc apud Platonicos,& Magos multas habuit appellationes, siquidem primum animae uehiculum fuit aliquando nuncupatum, quod eo anima primum cingitur; mo, db eternum,& immortale animae indumentum, quia ab anima nunquam absolui, diuellique potest; interdum corpusculum aethereum, quia omnis illius coagmentatio constat ex

aethere . Atque hinc effectum est, ut Magi illud ob figuram aetheris globosam forma rotunda figurarint, quam deponere conscripserunt anima sese in corpus humanum insinuante,& rursus

SEARCH

MENU NAVIGATION