De prouidentia ex sententia Platonis liber. Vbi etiam de ideis, et daemonibus accurate disputatur. Auctore Thoma Gianinio ..

발행: 1588년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

34 Thomae Ciatunii,

ut superiorem, & his Mentem inferiorem exi mans Ion se fallitur opinione, in easq; labitur dissiculiares, ut milito plures constituat gradus Diuinitatis, am fuerit a nobis coostitutum atque fateatur iis,quod est,praestabilius esse vivent S hoc intelligenti antecellete, quo nutu iniquius.Sed istu4 con est plutabus refellendum.

Idea quid Hnificent Platoni, tir uti positaesinti

ENTIS essentia non potest commod3 percis, idearum natura ignorata,iccirco operaepreti iurime facturum puto, si de idess nonnulla oratione perstringam. Accedit quaestionem hanc esse magnam apud Platonicos propter controuersias inter Plat nem,& Aristorelem nobili ssimam,ac propterea nulla ratione praetermittendam. Vt haec tractatio in certa capita a nobi, distinguatur,prim lina quae sint ideae,& quales, in conspectum adducemus;mox ubi fiat 1 Platone postae aperiemus, deinde uibus rationibus confirmentur , dc quas utilitates ex se funisant, declarabimus; postremo quid sint,& quorum sint,ac n5 sint,edocebimus.Idearum,quae de species,sormae, atque ex plaria nominantur Socrarem , de Platonem inuentores nequaquam extitisse . quod multi arbitrantur , Plato ipse in sophi ita affirmauit , dc Alcimus prodidit , qui Diogene Laertio lib. s. recitante lueris,memorim; mandavit Platonem ab Epicarino Pythagorae auditore ideas,& multa dogmata accepisse. stud praeterea confirmant priscorum placita,in quibus hoc ideae nomen fuit saepe usurpatum, perspicuξ uer5 Mercurio,& Timaeo Locres idea fuit cognita, si quidem ab hoc lib. de natura uniuers,in principijs numer tur;ille autem in Pimandro multa explicauit, quae ideas cla- eattestantur, ut paulo inserius exponemus. Quinetiam M

42쪽

De prouidentia liber v et 3 7

Is videtur ideas significalle ; qui postquain mundi creationae narrauli,hisce verbis concludi Hic est liber generatio vis eati, o terrae quando creata tum dic quo scis Dins ι aum , ct terra,

catione . Philone lib. de mundi opificio haec disteriant ton non manis st/ inmmorras . ct intelligibiti s ideas mimorat dquibus tanquam annalis signato iis e rimι res sentibiles contuι .

sustum is sim fuiste, Piu quam herba in ano exiveret, herbiam si te inuisibilem; ubinteirigendum autem quod o amesiugulas es talias quas sensus indicant antiquiores figies menserat , quibus ismiantur er mi ilunim ,iam fueranimam etιam separarcularu rprecerim et omnia. λη atroqui b evitatις Eudiosus si quis alias . nihιlo ,eninus iam dicta pauca haei essent exempta nautia umκersoruν qua . ab que incorporeo exemplari moti in rebus sensibitibus premit. Delideis multa,& vacia Chaldaei conscripserunt quippe qui illassenseriint modδ Dei patris cogitationies; modbiationes uni tersales naturae, Mentis, & animae pinodo separatas a rebus

subsistentias. DF his quolae Cho sipus, S Alchedemus Stoici: atque alij complures vari&disseruerunt:Veri in his Omnibus valere iussis quae fuerit Platonis opinio indagabia

alitis. Hac in re controueriamur Acadentici. nam Cleanthesideas apud Platonem. censim este noriones,Plutarchus, Am-cus , de Democritus vili uersales rationes in anima substansia. ita generatas. Aristoteles , D ali, de Platone vi lentur existumare ipsim sensi se idea esse sol mas uti tersales,aeternas, imniinabiles suaqi e vi consistentes a materia solutas, quarum beneficio tinii Lientia eorum, qua' immundo continens , ,haberi possiet, um rex sugulae generarentur, ad earum veluti.

exemplarium similitudinem fusta atq ue hos fovivas totidem leste,quot rerum species sngulas sin fulis attaabmas. Ego su ait illius opinio lsis,quam Plotinus,& probalii res Platonis all)esar a ivple istunt iu ideas esse rerum spe ei es, &c mPlatia , qtiae in mundi opifici Ieposita ipsi aci intelligenti no j i

43쪽

tur,&in quae hic ipse opifex intuens hunc mundum condiadit,&quae a ipso coercentur, fabricauit. Haec Platonici idecretis multum congruere ex ijs,quae deinceps sumus dicta ri,manifeste apparebit. Dissentiunt praeterea inter se Plat nis explicatores,ubi oporteat ideas collocari, siquidem Attiscus, Plutarchus,& Democritus ideas animae a Nibuerunt. luis stinus philosophus,& martyr Platoni adscribit, quod in prima illa sphaera non errante & primum Deum ,.& ideas repos uerit. Theodorus Asinaeus posuit duas Mentes Anima superlores,ptimam rerum uniuersarum ideas in se continentem ,& alteram singularum . Ammonius, & alas putantes Deum este mundi opificem,in ipso ideas inesse pronunciauerunt . quorum sententia Chaldaeolum,& Magorum tradicionibus est consentanea; neque ab eadem Mercurius dissentit, qui in Pim. serm. primo asserens uniuersam naturam Dei imagine possidere fatetur in Deo omnium,quae natura constant,exemiplaria,& ideas in elle: Et serm. octauo cum ait Deum patremideis plenum qualitates in sphaeram, hoc est sermas in materiam,inserere:atque serm.non O dum inquit Deum omnium

auctorem cuncta sibi consimilia reddidiste, quid aliud significat, quam in Deo rerum omnium ideas contineri His accedit Dionysus lib.de divin. nom.ubi de ideis ita sentit. Exemplaria esse dicimus tu Deo rationes substantificas rerum. sngulariter ant8 subsiHentes, quas praedestinationes Theologia uocat, erbonas,diuinas' uoluntates eorum, qua sunt. dimitrices, O est ctrices, secundum quas i esuper essentiam Deus, qua sunt, omnia

praedestinauit, atque prodrait. Id eas uocat exemplaria , & rati Des rerum substantificas, quoniam sunt uerae substantiae, ad quarum similitudinem omnia,quae caelorum,& terrarum Orbis in se complectitur, sunt generata. Easdem assirmat ante haec omnia singulariter elistere, quod in Deo nequaquam sunt rebus procreatae,sed infinitis antea seculis extiterunt, illisq; rerum omnium autor,antequam ipsae res in lucem ederentur,singulas prςcognoui conssidit, certosq; fines praescripsit, quos singulae sibi proponerent, & ad quos dirigerentur.

44쪽

sensit plotinas ideas non in Deo, sed in Mente 3 Deo prodiicta et se ponendas, nam ibb exitum lib. quomodo idea dum existit multitudo, obscuram,& tritam Platonis se fitentiam explanando: ca omnium Regem omnia sunt, illius gratia omnia,ipse caussa pulcruQNm ; mi Plato, inquit, carissam appellat Deum pulcbr orum omnium lonere uidetur pulchrum in sp ciebus,ct ideis propriὸ conssi tutum, summum uero Deum super tiniuerson hoc pulchrum. Idem ad calcem lib. de pulchritudine haec habet. Eniciatur diuinus quilibet, atque pulcher is niωδDeum sit et pulchritudinem in pecturus,sic enim primum assentit in Mentem ibis labrassyecies omnes contemplabitur, atque affirmabit pulchritudinera illam ideas esse. Quod autem his supermi si, dicimus ipsius Boni naturam pulchrum circa se fundentem. Eandpm sententiam i i aliis plerisque locis est amplςxatus, praeterrim lib.qubd intelligib lia non sint extra ιntellectu. In Plotini opinionem abiit Porphyrius lib. 4. de hist..philosoph. quoi ploxq.s ipsit a simmo Bono rapione quadam

hominibus incognita genitam else Mentem ex Platonis semaentia,in qua sunt idea,& omnis rerum substantia, quae prinibptuchrum,& per se pulchrum est , habetq; speciem pulchritudinis. Et antiquior sortalia est haec opimo , quandoquidem Marcus Varro Plotino,& Porphyrio vetustior ideas apud Platonem Mineruam intelligi docuit,quod tu Augustinus in septimo de ciuitate Dei uolumine asseuerauit: Mineria iam autem ex Iouis capite natam cste fabulosa illa vetustas fuit commenta4.Hcc mihi vehementer approbantur, nam

cum Platonis decretumst Deum nihil prorius moliri, & Metem ab ipso diuersam cum haessicere, &sineula administro te,in hac, non in illo ideae sunt ponendae , ad quas ipsa res pliaciendo cuncta 'aleat ad earum uni tationem generare, & sit gula constanta Ordine gubernare. Non enim Mens hunc mundum procrea isset,& profreatum gubernaret, nisi eum, &cuncta,quae ab ipto comple untur,in seipsa intellexiliet, ac intelligeret ;qynepeti id vinum sit tutius Mentis maiestate ea

ex niuncti rebus icientiam capere,ac delibare. .Quod si mens

45쪽

in seipsa cun , intelligit, tequitair, iit taleae in ea synt poszeae,&coli'catae. Hinc patet vanam ille Illorum opinione,

qui negarunt Mentem haec humana habere perspichaea ratione persia si,quod cum in his mala; reperiam iir ..

retur. Isti decipiuntur. quoniam Mens haec cadiica cogo scens non ea , .sed si ipsara contuetur, in qua omnia sunt rima,atque pulcheri ima . Rursus qua ratione fieri' potest . ut is . qui ideas multitudinem quandam praesesei Entes lia nesconstituens. qui est omnino simplex. & nihil habet coagmen Iatum, non multum absit a Platonis decretas e Adden Atini est etiam ideas, quae sint quiditares, purae essentiae a materia se

paratae uereq; intelligibiles, in Mente esse locandas,quae pri a dicitur intelligentia, cuiq; id prc prij mimetis est amu ctum, ut per es lentiam suam obeat iritellictionem;ac pri mde in ea idem prorsus est vis intelliges, res intellecti & actus ipse intelligendi; non autem in Deo,qili est hi pra omne ens .

supraq; omnem intelligentiam. Detis enim apud Platonem hon est ens, neque intelligens;quomam haec ex pluribus sit concreta, illud quidEm exessentia &esm, hoc a melin exilia

rellectu i intelligibili , sed 'iud diutinius omni ente,ac in re ligente, te qua re multa habentur a Plotino in scriptis relicta libro,cui titulus est,qubd id,quod est 1 uperem, non intelli. sat. Poreb quamuis in Deo nulla sit intelligentia, nihil ta. men emn mundo quod fugiat illius cognitionem et Cunctaverδ cognoscit seipsum,ut ait Dionysius lib.de divin. nom. 6templando,materialia quidem immaretialiter, partibilia ii partibilirer .&unico intuitu multam ditiersa. Nam si per Mnam caullam Deus omnibus essentiam imparrit, per eandem Vnicam caussam scire potest omnia,quippe in apto, & ex ipsosnt antequam in atura rerum subsissimi. Neque igitur iaxebus ipsarona terum notion 1m accipiet, neque aliam quid εsti,aliam veris aliorum scientiam habebit, seis ipse omnium

caussa se cernens modo rei foetistimo singula , qive ab api, sunt,quocumta caussi i in ieiplocomprehcdur Atque has

46쪽

ratione Deus cum a cognoscri non ulla reruR., sed ipi a sui .ipfius scientia noscens,quae cognitio tanto in abest, ut uere di

Fiqueat.intelligentia,ut illam longe,multum m superet dignitates Sedad propositum redeamus. Postremo ipsi a Deum .ec ipsum Bonum ideas esse constitutas liquide, patet ex Phaedone, ubi scribit Illato ad ideas confugiendum esse, postquaipsum Bonum assequi. nequimus ἰ qui li l Immi Boni natura ideis sit praestantior,& excelli nitor . veru naenimuero liccta ademici prpbatiores negent in Deo reperiri ideas, sunt tamen quadam,Rui asseuerant in eo res Omnes contineri,ac breinde quodammodb rerum omnium ideas,quamuis nobili ri modo,q nam in Mente collocentur,&eossint proprie idec, exemplaria uenuncupari;etenim idea dc exemplar omne potest intelligentia accipi,& quatenus exemplar, est mente ci

prehendi,at ideae positae in Deo mult m superant quamcunque cognitionem, sicque in intimis cliuinitatis penetralibus viccultantur, v nulli menti sint exploratae. His adiungunt ideas non esse multas m Deo,quemadmodum in Mente , sed simplicissima unitate compraehendi atque absoluere, & existere ipsam Dei essentiam': Hanc amem non subire ratio noideae,u ab litte,& simpliciter confideretur , sedeta ratione . qua huius,& illius rei exemplar nominatur; quo circa con- ludunt ut in una essentia plures ponuntur rationes inter se dissimiles eodem modo ideas in Deo diuidi in plures, arque inter se distingui,non inquam simpliciter. sed nariis relationἐhus;quae quidem relationes a rebus minime pariuntur , sed ,

Deo sitam cum rebus essentiam comparante,& quot,quibu vie modis sit extra communicabilis, cognoscente. Sed haec omittamus quae magis olent theologiam . quam Platonicam doctrinam. Ideas in Mente Consurgere hoc modo 'declarat Platonis asseciae . Ex duabus partibus,materia, & forma asserunt Mentem esse compactam ; materiam nocant Mentis es.sentiam penitus informem,& nondum ideis decoratam; rismam idearum seriem δε multitudinem;rradu que Deum generare Mentem informem, scura ac prope non eos; quo o, Ia

47쪽

st genita , ad idem lui principium , q i

niam uerb I Deo est genita , ad idem lui principium, q i est

Bonum, ingenito quodam appetitu conuerti & conuellam illius radio iti uminari, intelliget item fieri, atque id eis explo ri. Est igitur Mens omniformis ,&'omnia patris beneficio . qui cum nulla terum se ima definiatur,merito omnia tacit, Mex se uno super omnia existente Mentem essundit in te omisnia complect entem. Addunt ideas non tanquam accidenistia,S figuras Menti inhaerere,sed illius essen tiam complere; S quantui s re & sui stantia a Me n te non separentuc, inter se tamen ex propita natura esse cisserentes,neque ex mutua ciniunctione suas amittete, aut inficere puritates.

V M in Mente rerum,quae secundum naturam cφsi mint,icleae sint imprellae, merito ac iure Platonici illam nominant mundum intelligibilem, ad

eiusque imitationem existimant hunc sensilemelle procreatum. ItaqRς siquis. hunc Fundum corporeum Oculis perlustrei,& singulas species,qua in eo cor tinentari, subi ob oculos proponat,ac mox secum 'he.cogitet, haec Qimnia in Mente reperiri, aliqua sibi potςrit 3n imo et fingere mundi intelligibilis adumbrationem. Illud tamen temperia ruinaduertat,quae sunt in munckr intellςctuali, meliorem , Praestantiore naturae collutonem obtinerς Hic.naimque sin 1sulae res in perenni fluxu sunt positae, & nui recreentur, ne queunt ves temporas puncto in rerum natura consisteres at ivero res omnes perpetuo manent lxae Ie sunt, neque moue ri, neque mitiari ulla ratione possitiat. Rursus luec,quae sen-fibus Occumini, sunt, materice vlt ijs inquinata, interie contraria;& per corpora disti ibutarat quae in Mente reperiuntur, a in iis societate suiu separathii bi mutuo amaca, nec uli

48쪽

De Providentia liber unus. 61

tacto cum magnitudine implicata. Enimuero tria in hoc insio corporeo reperiuntur, materia, dimensiones,& corporeae qualitates, ex quibus materia cognolcimus e lle origine mutationis, limensiones diltantiae caullas, & qualitates principia repugnantiae: tuo fit,ut quaecuq; sunt his exposita, propter dimensiones,dc qualitates inter se distent, atq; aduersentur, &propter materiam in multas cadant mutationes. verisia quae in Mente continentui,quia his minimὸ sunt obnoxia,ab ipsorum conditionibus lunt separata.Uere isitur dixit Mercurius in Asclepio mundum intelligibilem esse incorporeum, nihilque corporei illius naturae admisceri; hunc autem sensibilem esse omnium corporum susceptaculum, quae sine mundi intelligibilis beneficio nequeunt conserirari, & in suo statu permanere.Quin etiam in mundo intelligibili omnes rerum pecies in lira veritate conpiciutur,illic verus homo , verum coelum deprςhenditur; quc autem in hoc mundo sensibus acci piuntur, vera non sunt, sed verarum rerum adumbrationes, quamuis, vera videantur, & talia iudicentur. Qua de re Socrates in Cratyllo optima ratione dicebat se somniare circa ideas, quia nos in hoc mundo, quem veluti speluncam subterraneam, pueritia incolimus, lenta caligine obuoluti, &aristissimis instientiae vinculis costricti id earum ,& verarum rerum imagines duntaxat persenti inus,qtramuis res ipsas veras in aspectum cadere existimemus. Quhilli Dei concessit. aut contemplationis munere ad mundum intelligibile ascendamus,in quo lux fulget id earum splendidissima, & vera eL sen tia rerum continetur, lubio procul haec, quae sensibus o currunt,falsa,& mentita agnoscemus, nos vitae huius poenitebit, in qua nimis credentes sensibus a falsis rerum imaginibus illudimur, vixq; possumus aspicere te mi is suinum splendorem illius lucis, quae in mundo intelligibili adeo clarissia . me splendet, ut eius lumen latissimὸ pateat, & ad omnia pertineat. Porro de mundi intelligibilis dignitate,&eiusdem ab hoc sen sili disserem ijs multa doctὰ,& copiosὸ disset untur ab aucare secretioris secundum Aegyptios philosophiae, que ex

F illius

49쪽

d a Thomae Gianini

illius opere petantur. Ad huius mundi intelligibilis similitudinem hunc corporeum estὸ conditum sic probam Academici. Cum videamus peritos artifices nihil rerum moliri,nili eius rei,quam efficiunt, speciem habeant in animo insculpta, ratio postulat uniuersum effectum esse a primo opifice in alta quam ideam intuente, quae fuit exemplar huiusce mundi ad

ipsius similitudinem fabricati. Illi vero similem, quantam potuit fieri, hunc fictum oportuit, quia opifex bonus erat, ocouod bonum est, nefas est alicuius rei inuidia tangi. Ex his eruunt Platonici argumentu, quo ideas elle necessarias co firmanr . Enimuero si mundus hic sensilis non temere , nec casu a sempiternitate in lucem manavit, ted ad alicuIus genitus est imitationem necesse est,ut in Mente sint caussae exemiplares, quas ideas appellamus ; nam id, ad cuius similitudine Iic mundus conditus est, quid aliud esse potest, quam Idea In hac argumentatione credit D. Augustinus Irb. I. Retraci. Platonicos dicere Christianae religioni sententiam conle taneam, tametsi apud eos illud vocabulum non sit usurpatu, quod in foro ecclesiastico est usitatum; Mundum quippe intellectualem Platonici nuncupant rationem tempIternam,ta incommutabilem qua Deus hunc mundum condidit, quam qui voluerit inficiari, sequitur , ut affirmet Deum non certa ratione mundum procreasse,sed coeco,& fortuito euentu,occam ageret, ignoranter egisse. Idem lib. 83.quaest. Quinuis, inquit, fatetur omnia.qua sunt,id est, quacunque in suo genere pr pria quadam natura continentur, ut sint,auctore Deo esse procreata. singulaq, eius providentia regi. Quo concesso quis audeat dicere Deo irrationabiliter omnia condidisse Ressat,νι omnia ratιοne sentcondita; nec eadem ratione homo qua equus,hoc enim ablurdum es issimare. Singula igitur propriss sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse aibitrandum est nisi in ipsa mente creatoris Non enim extra se quicquam positum intuebatur, νι siecundum id constitueretur quod constituebat. Quὸd si ha rerum omnium creandarum, creatarumve rationes in diurna mente continentur,neque rudiuiua mente quicquam nis aeternumto incommutabilepotes et e

50쪽

, De prouidentia liber unus. 63

atque has rationes.rerum principalis appellat ideas Plato, non solum fiunt ideae . sed ipsa ver/ sunt, quia a terna, ct semper eiusdem modi. atque incommutabilis manent, quarum participatione sit,ut

iit quicquid quoquo modo G. Eadem est Philonis explicatio lib. de mu ndi opificio hoc modo disserentis. Detu ubi pro sua deitate praevidit imitamentum pulabrum non posse absque exemplari pulchro existere, nec sensibile quicquam citra exceptionem probari pos , quod non arcbetypo intelligibilis idea re 'ondeat, postquam decreuit visibilem hunc mundum condere, prius formauit simul ebrum eius intelligibile, ut ad exemplar incorporei, Deoqi simillimi corporeum absolueret mundum totidem complexurum sensibilia genera, quot in illo intelligibilia. Et paucis interiectis subdit. Si quis apertioribus verbis uti voluerit, nihil aliud dixerit esse mundum intelligibilem , quam Dei iam creantis verbum . Vihil enim aliud urbs intelligibilis eIt, quam ratio arcbitecti iam urbem mente conceptum condere cogitantis. Quae opinio Moses, non mea est,

hic namque hominis generationem aggressus scribere apert/fatetur ad imaginem Dei hominem e se formarum. Quis d si pars mundi imago imaginis est, patet. quὸd tota haec species uidelicet uniuersus hie mundus sensibilis ad exemplar diuinae imaginis factus est. Et

paulo post. Et iam perfectus erat mundus ille incorporeus in diuino Verbo constitutus, ad cuius exemplar cum hic sensibitis creabatur, o ante alias eius partes poti limam omnium faciebat conditor,caelum uidelicet, quod apt8 firmamentum appellauit, ut rem corpoream e Corpus enim natura firmum est, solιdum , tres habens dimensiones. Solidι autem, o corporis quae poteri esse alia notio , quam quaquauerbum dimensio e Iure igitur ita nominauit ,

ut ab intelligibili, atque incorporeo ipsum separaret , quod mox ιυeανὀν, iden crium apt8 ualde , proprie appellauis, me quia omnium de σ, id est terminus, siue quia primum ορατων, id eIl ubsibilium factum est. De his mundis sistud quoque ad ijciamus,

quod ad ea, quae diximus, multum uidetur pertinere,in Clemens Alexandrinus lib. I. stromatum ita lentit. Mundum, in.

quit, philosiophia Barbara alium intelligibilem, alium sensibilem censiet, illum quidem arcternum, hunc exemplaris imaginem ;F 1 in:ellia

SEARCH

MENU NAVIGATION