장음표시 사용
51쪽
intelligib Ilim quIdem unitati attribuit, Iecliuilemisia sextat comnubium enim sexas 2 Utham icis dicitMr. quia facundus numeruseit. l n unitate igitur ealiam inuisilate factum es in terra Iancta et tua intesticitialis. In principio enim i cu Dexs caltim O terram, o terνaerat inuιsibilis . Et dixu Dius fiaι lux , o ficta est lux. In siensibilis autem mundi creatione solidum creauit calum. quia uero Atidum est, sensbile etiam est tcrram udib lim, luiam, qua cernitur'. Sed longius progrediamur , aliasque rationes considerem us, quibus Academici ideas conficinarunt.
Quibus rationibus probent Academici idem esse
Ristoteles lib. i. dc I 3. postnat. scribit Platonern ab adolescentia factum amicum Craryllo,& in opinionibus Heracliti, sentent ijsque uersatum, qui uniuersa sensibilia semper fluere, nec in eodem statu pei manere censebanac proinde neque eorum per ceptionem, &scientiam esse, quoci haec rerum a te inarum sit, atque eodem modo semper se habentium,haec quidem G postea tenuisse, atque ita putasse. Caeterom com Socrates nat Ta posthabita circa mores uersaretur, atque in his uniuersale quaererer, illudque definiret, disputans enim de honesto aliquo, aut alio in uniuersum quaerebat, quid esset honestiim,atque istud definire conabatur, huius doctrinam ob eam cauLea probasse, quδd de rebus uniuersalibus disputaret, quapropter mistimasse definitiones quarundam aliarum naturarum J fieri Messe, non autem cuiuspiam eorum, quaesens bos Percipiuntur. Neque enim fieri posse, it communis distini. tio ullius rei si eatum, quae t ensibus subiectae sunt, cum sem-Per mutentur. Itaque huiusmodi entia ideas appellasse, quae uero sensibus percipiuntur, pr ter haec esse, & ab his dici.Rationes uerib, quibus Plato ideas confirmabat, multas esse, sed Omnium accuratissimas illas uideri, quae ducuntur ex scient ijs, R unius particiratione, atque in hunc modum explicantuu
52쪽
De Prouidentia liber unus. 6 1
iura Quarum rerum scientiae habentur, eae res sunt,atqui sciollae allorum, quam singularium habentur,quandoquidem sinsularia sunt in irrita, α multis mutationibus exposita, scientiis uero in his Periantur, quae sit ni finita,& aliter haberi non possunt; ergo praeterea quae nostiis sensibus occurrunt, ali--qua sunt ponenda;Et haec sunt id e . Huic rationi consentit
illud Platonis in Patm. quod est, ideis ablatis nos nequaqua posse habere obiecta firma, Se cerra, ad quς intelligentiam dirigamus, quare si id et austrantur, legitima disserendi ars, a Iue philosophia peribit. Pi terea cὴ in omne id, quod a muletis participatur, & de multis dicitur, sit separatum, atque di-- aer sum ab ijs, de quibus dicitur, S a quibus participatur,nihil enim a seipso participatur, & de seipso dicitur; relinquitur,ut homo communis, qui est in multis, si se itinctus sin- lis hominibus, eodemque modocet teret specificς natur aduis singularibus:Hae uero naturae seiuncte ab indiuiduis id eq
oppellantur. Has rationes AristCteles commemorat Platonem adduxisse in id eis stabiliendis. Caereium hic in Timaeo hanc rationem adhibet ad easdem confirmandas. Si intellectus disserta uera opinione, dissert etiam quod intelligem ia Percipitur ab eo, qood cadit in opinionem: atqui illud uerum est, nam uerae opinionis uir quilibet particeps est, intelligentis autem Dij qui de oes, homines aute pauci sunt partici- res; ergo intelligibilia sunt ab opinabilibus distincta. Uelium
cana quae sensibus attingnntur, potius cadant in opiniCnem, ruam in intelligentiam,quod nulla fit ma ratione possunt cor mari, Sc multis subiecta sunt mutationibus, sate ii oportet esse speciem, quae semper eadem sit sine ortu,& interitu,quae
'que nec in se quicquam accipiat aliud attonde, nec procedat ad aliud quicqua dc sensu corporis nullo percipiatur. Atque hoc est,quod ad solam intelligentiam pertinet, eiusque intentionis est proprium. His Platonici adiecerunt, quod cum Blens forma sit sua ui intelligens, & nullumimumis intelligedi possit absque intelligibili exerceii, quoniam hoc est illius
obiectuin,habeat intelligibilia oportet, haec qu sterna ,& tui
53쪽
mobilia, ne si h c mutentur, secundum ea Mens subeat mistationem,&simul cum tempore nouam acquirat persecti nem; at qu cunque sunt huiusmodi, ideae nuncupantur. Pretterea materia est per se in determinata,& expers cuiuscunque formae, dc mensurς, ergo ab alio prς stantiore,-ab omni materia absoluto formam, mensuramque accipiat est necellariit;
ct quod sequitur, non ab re aliquis posuerit ideas, quς sunt
formae omni materia carentes. Enimuero quanquam ista , a quibus formae in materiam proxime fluunt, lint rationes ani-mς insertς,in his tamen non est consistendum, sed altius pro redi oportet,& ad Mentem, ideasque ascendere,1 quius pendet anima, defluuntque rationes animς ingeneratae. Quin etiam hoc inde constat,quod res omnes naturales participatione tales esse dicuntur; ergo prςterea,quq hic iunt, formae quςdam a materia solutς reperiuntur, quarum participatione alia sunt huiusmodi. Accedit quod sinsulares rerum caussae, ut instrumenta primi opificis,luas ex te fundunt effectiones,atqui hae quonam pacto fieri potest, ut eertis, definitisq; modis ad certas,definitasq; formas in materia generandas accedant, nisi per certas, definitasq; sormarum rati nes in primo opifice existentes dirigantur Qii mobrem in Mente sunt rationes rerum omni u exemplares, quibus causisae singulares diligantur. Et quemadmodum formae tam arinte , quam natura constantes in agente magis dilucent, quam in opere, vel instrumentis, ita sermae totius mundi in pri inoopifice multo sunt dilucidiores,quam in caussis singularibus, ct in materia. Rursus si anima, & materia sunt plens formarum, quibus suas edunt operationes; merito Mens, quς γmatrix est animς,& materiq,informis esse non debet. Formis igitur agit,quas ideas appellamus. Materiam sine sormis non subsistere nemo unquam inter philosophos dubitauit; animaverδ esse formis,& rationibus resertam ex eo probarui Amelius,& Syrianus, quia si hoc non fuerit concelsum, relinquis tur , ut anima sit materia ignobilior: quae argumentatio non solum animet cogrui t, verum etiam ideis, & Menti potesta
54쪽
commodari. Amplius cuctis rebus, quς inter te numero di f. serunt , & singularia vocitantur, unaquςdam proprietas eae communis,quae percipitur intelligentia,ut humanitas hominibus . Atqui hςc natura communis neque pendet a lingui
ribus, qudd his destructis ipsa minime deitruatur ; neque per
se existit, ut consessum est omnibus ; ergo a quadam natura
persectiore, & singularibus superiore dependeat oportet,
o iam ideam nuncupamus, ut ab idea hominis humana natara,& ab ignis idea ignea natura. Postremo argu ut Academicii diicto argumeto ex specierum perennitate, & rerum synceritate: Nili essent ideς, specierum perennitates nullas firmas radices haberent, quibus in rerum constitutione possint co-tineri: Enimuero res est omnium consensione probata,qui . quid positum est in perenni agitatione,caussam aliquam postulare immobilem commotionis indeficientis, neq; tolum communem,vertim etiam propriam,& singularem Itaq;'pecies rerum singulς cum ςternam habeant indiuiduorum generationem , ungulς profecto singulas habebunt caussas immobiles,certas,& ratas, quarum efficacia fluxibilis, & inconstans indiuiduorum natura perpetud fluere possit. Atquin et causis quid aliud esse pol Iunt,quam idea ὶ Non enim huiusce peneris catili, in his,quae sensibus Obijciuntur,sunt exquire dae. quod haec singulis momentis sunt varijs mutationibus
obnoxia, neque vel temporis puncto pollunt in eodem stata permanere. Istud in nobis adeo perspicuum est,ut nemo pot- sit ambigere. Hinc illud Socratis, ridicule admodum homines mortem unam extimescere, cum in dies singulos morte oppetant, & si recte animaduertant, multas mortes se obi j flepromptum sit meminisse. Mortis vocabulo mutationes hominum appellabat, quibus ipsi dum vivunt,tandiu sunt expositi. Cum hoc illud Heracliti consentit,omnia labi continuo fluxu, nosque ipsos multos esse factos, quamuis quisque nostrum unus esse credatur. Cuius rei id indicio est, quod laepe, ac sirpius ea amemus, quae prius odio habebamus; multa nunc admiIemur, quae antea negligebamusi damnem usque plurima,
55쪽
Plurima, quorum antehac miro studio tenebamur, non mones,non animi assemones,non cogitationes,curasque habentes easdem,quas antea habebamus. Gam igitur rerum naturalium formae statutis temporibus, definitisque modis in autum perpetuo erumpant, atque hac continuata sempiter nis seculis indiuiduorum generatione species rern in emciantur aeternae, equidem nisi ad ideas te recipias, hasque statuas huius conditionis, ut ex ipsarum propagatione defluant sormae naturales uniuersum exornantes, & ad firmam ipsarum Constantiam adnitatur continuata rerum mundanarum quabilis generatio, nihil erit; ad quod tute, valeas confugere. Piarterea si non essent ideae,mhil syncerum, nihil purum esset in mundi structura, quippe omnia sint materiet permista, in-ehoata , manca, dc imperfecta, de ipsisque sit difficile ut ait Plato in Timaeo certum aliquid, & firmum asserere, & prinserrim de igne,& reliquis, voca mire e Iementa: Hςc climnunquam eadem appareant permanere, quisnam sine rub
re, redargutionisque suspicione poterit istorum aliquid unupotius,quam aliud certe,ac firmiter appellare Quare tutissumus in his hic erit loquendi modus: Hoc quod temper aliis aliter formatum videtur, &plerunque iuxta ignis emgiem, non est utique ignis hoc aliquid sed tale, id est igneum quiddam; nec aqua hoc aliquid ,l ed tale quid, id e staqueum, ne aliud quicquam velut ullam habens stabilitatem. Denique nec pronominibus quidem ullis hςc signada sunt, quibus in rei cuiustibet demonstratione cdiu hoc,vel illud dicimus,uti solemus . Fugiunt enim, nec expectant vel eam demonstrationem,quet hoc, & huius, & huic designat, vel appellatione, quae de his tanquam de existentibus, stabilibus habetur. Igitur huiuscemodi omnia neque hoc, neque illud, sed tale potius, aut tale per similitudinem aliquam appellare debemus . Et ignem quidem Vbique tale,ac de ceteris, quς gignu-tur eodem pacto. Quapropter ideas in Mente oportet constituere,quae sunt materie expertes,res verς, purae, perfecte,& ab omni contrariIpernustione absiaut ς,qnibusque demonstrae. tionis
56쪽
De prouidentia liber unus. 6 9
tionis pronomina proprie aptantur. Enimuero huiusmodi pronomina ijs duntaxat proprie adiunguiu quae vere, ac per se sunt. Qupcirca nemo unquam recte poterit homine moris talem appellare ipsum hominem, & pulchrum, quod cernitur oculis,ipsuiu pulchrum, quoniam his vocibus proprie significantur ideae hominis, & pulchri, quae vere, dc per se existunt. Hae sunt rationes firmiores ideas confirmantes,quibus ut maior fides habeatur,nunc idearum usus sunt enarrandi.
Neae quas utilitates dicantur ex si undere. Caput Ix
QR X idearum utilitatibus aliae ad Mentem pertinet,
quaedam ad ordinem,&conseruationem uniueris nonnullae ad hominum commoditates. Id eqMenti,& ipsius sunctionibus conducunt, quonia haec dum in sormas sibi congenitas intuetur,seipsam contemplando cuncta intelligit, & omnia cognoscendo singula producit, productaq; seruat,regit,& moderatur. Conserunt ordini partium uniuersi, earundemque distinctioni , ac varietati, quoniam nefas dictu est ordinem in mundo casu contigisse, cum rebus omnibus naturalibus certus finis sit praescriptus, ac omnibus, quae gignuntur, & gignunt, varia, ac necessaria instrumenta, quibus valeant sua munera exequi, sint attribum . Neque quodlibet fit ex quolibet, vel mouetur ad quodlibet, sed certis fiunt omnia modis, semperque, atque eodem modo. Neque illi sunt audiendi, qui hanc rerum distinctionem affirmanta materia prouenire, nam haec suapte natura est indefinita, in omnesque formas inclinatione propendet. quo fit, ut tantiim absit ipsam in rebus natura costantibus este caullam ordinis, & distinctionis, ut con sonem pariat,&perturbationem . Rursus distinctio rerum secundum specienuit I serma quae sola separat,& distinguit ergo ad materiam non est reserenda . Nec praeterea illi tecte sentiunt, qui in his G rebus
57쪽
rebus caussam varietatis costituunt primorum principiorum diuersitatem, nam hi sunt interrogandi, nunquid haec principia ordinem ullum habeat inter se, nec ne. Si communi quo dam ordine disposita esse respondeant, hunc erit assirmandua causia praestan tiori,& superiori esse illis contributum. Qua
de re cum a caussa huiusmodi principia snt inter se distrib
ta,ad eam uti in caussam primariam rerum distinctio est rediagenda. Si nullo ordine,ebres redibit, ut omnia casu concuriarere , nullumque perpetuum ordinem in rebus naturalibus seruari posse cogantur fateri; quae omnia ita absurda sunt, ut nihil queat absurdius excogitari. Itaque res,quae constant natura,qubd existant, de quod certo ordine sint inter se digesto sortiuntur ab ideis, quae ordine firmo, de constanti sunt in Mente designatae. Ad has reseruntur caussae sympathiae, & a ripathiae , quae inter partes uniuersi non sine maxima admiratione conspici utur, & a quibus Magia naturalis ab AEgyprijs, Magis, de Chaldaeis tantopere celebrata proficiscitur. Ideae
praeterea rerum generationi conducunt, qua salus uniuersi perpetua custoditur. Non enim alicuius rei ulla esset gener, tio, nasi praesto essent ideae, quibus formae, de caussae exemplaris ratio destinatur in rerum constitutione . Enim uero principia aeterna esse Oportere decretum est multorum philolophorum approbatione confirmatum; ergo com hae sermς,quibus materia induitur,sint caducae, nec in omni generatione comstantes, necessarium est ideas in rerum principin numerari ,& ab his sormas omnes in materiam emanare, quae quoniam verum aliquid nunquam acci par formae namque, quas ad-
inittit,id earum sunt imagines) atque ob propriam, & sibi imsitam falsitarem, ac prauitatem qualecunctae videtur accipere,non vere suscipit,nunquam impletur,sed alias,& alias formas semper affectans perpetuae transmutationi occasionem praebet. Utilitates autem, quas habent homines ab ideis, nec paucae sunt, nec omnino contemnendae, inter quas illa maxia
mi est momenti, qubd homines nullius rei persectam sciemtiam sibi compararent,rusi ad ideas se reciperet: Nam si ima gine
58쪽
nes ex relatione ad exemplaria cognoscimus, atque hoc uniuersum nostris sensibus expositum est imago mundi intellectualis, quo pacto possumus non ob hunc etiam illud cognoscere Caeterlim homines ad ideas efferuntur rationum beneficio,quae sunt animabus in generatq,ad quas eo propius
accedunt, quo magis animum repurganta rerum in sensus eadentium falsis imaginibus. Has attingentes tunc non amplius, ut inquit Plato in Symposio, simulachra rerum, sed res
veras pariunt in seipsis, partasque nutriunt, Dijs evadunt familiares, & cum Mente coniunguntur, in qua copulatione a corporis vinculis soluti, & ab omni cupiditatum molestia liberi efficiuntur beati ;&qub magis cum Mente vinciuntur,& arcte constringuntur ,eo puriorem, ac veriorem se licitate, voluptatemque consequuntur. Ex his potest sciri, cur Plotinus aixerit animam hominis contemplationi dediti, quamuis homo ipse partem mundi orientalem incolat, nihilomi. nus quae fiut in regionibus orientalibus,possie intueri;& cum in uno fit loco, in alio vel maxime disiuncto quin suas sunctiones obeat,nihil prohibere: Nam homo in contςmplatione positus cum Mente copulatur, quae qubd om nra sit entia, ac nullus sit locus ubi illa non consistat, ratio videtur persu dere hominem illi coniunctum singula conspicere,& ubique subsistere: Quare Tatius Mercurii filius totus in actu contemplandi positus mirabilia intuebatur,& audiebat: quod & ipse Mercurius narrat in Pimandro sibi in animi abstractione c5- tigille. Literis quoque ab Olympiodoro Platonico proditum
fuit Appollonium Tyaneum tum cum contemplabatur, ex urbe Roma quae in AEgypto gerebantur conspexisse. Non est autem credendum animum quicquam intelligere ex conuersu, ne aut inspectione ad ideas, nisi ad illum statum peruen rit, qui est supremus gradus cotemplativae perfectionis,cuius Dij omnes licet sint participes, rauci tamen homines, &ij omnium sapientissimi ad illum aspirant: Qua quidem in re rationes, quibus anima est praedita , ipsi animae in corpore
conclutae maximo sunt adiumento, nam ut formae per anima
59쪽
a Mente defluunt in materiam, sic non licet I cognitione sotmarum, quae cum corporibus i unt complicatae, ad ideas peruenit e, nisi per innatas animae rationes fiat trasitus, quae quod inter has, & illas mediae sunt interlactae, animis dant aditum ad ideas faciliorem . Scitum est igitur illud Democriti naturam in profundum puteum veritatem abdidisse; & recte videtur Arcesilas alio tum philosophorum disciplinas sustulisse, dum admonuit eos nihil scire, quia in seipio propriam, v ramq; scientiam habere non hominum, sed Deorum est pN-cipuli in munus. Qibod si quis mortalium scientiam aliquam est adeptus,is iam non est amplius homo, sed in Deum planε conuersus; Atque hinc patere potest, quae vulgb dicuntur scientiae non esse veras scientias,sed opiniones rerum imagines,& umbras sibi proponentes . Sed ae idearum utilitatibus sitis, superque.
Idea quid sit iuxta γ inaureorum , o Platonicorum opinionem. Caput x.
VNc seo uitur,ut inquiramus,quid sit idea .Pythagorici numerorum vocabulo ideas significκntes
ut enim per communes numeros omnia ad ce tum ordinem reducuntur,ex quo numerus vocatur quas mensurans,omnia componens,& amica ficiens, sic per ideae participationem cuncta sibi similia redduntur, &in speciem,ordinem,pulchritudinem, & unitatem per eiusdem communicationem adducunturi varias definitiones ad ideas accomodauerunt. Pythagoras in sacro sermone.Numerus, inquit, en extensio, atque actus seminalium rationum in Unitate regnantium . Idem asseruit numerum esse primu in diuina Men- re consistens, quo,& ex quo omnia componuntur,& permanent ordine quodam indissolubili inter se distributa. Hippasus numerum finiuit exemplar fabricae mundanae,&instrumentum Dei mundu fabricantis iudicatorium. Scripsit Phialplaus
60쪽
De Prouidentia liber unus. 1 3
Iolaus numerum esse imperiosam quandam,& ex se progeni
tam sempiternae mundanorum persecterantiae continentiam.
Vt hae Pythagoreorum obscurae definitiones intelligantur, - nonnulla, quae supra attigimus, sunt in memoriam reuocanda. Vetus opinio est iam usque a priscorum sapientum diusta temporibus, cui Pythagorici omnes consenserunt, Deum, quae illius est bonitas, virtute ex se mittere, atque ea primum Mentem illustrare, deinde Animam perficere, postremo materiam corpoream exornare in his varios specierum gradus effingendo, qui quoniam in subiectis inter se multum disserentibus sunt insculpti,varias sibi nomenclationes asciuerui; siquidem species hae per Mentem diffusae ideae,ac entia intelligibilia; in Anima consistentes rationes , & entia sui ita loquar) animalia; mundum corporeum exornantes formae, &entia sensibilia appellantur. Hi rerum gradus sic inter se cohaerent,ut posteriores pendeant a priori, illisque sublatis huc auferri sit necessarium. Porrd inter hos ideae, quae in Mente Continentur, sunt multo persectiores, ac multo maiorem inter se habet coniunctionem,quam notiones in anima, & sormae in materia. Etenim ut in centro lineae ab ipso ad circunferentiam protractae simul omnes sunt coniunctς; pardm veris inde discedentes parum inter se discernuntur; & longius distantes latilis a se mutub distare coguntur, eodem modo Virtus Dei, in quo tanquam in centro unice sunt omnia, quo Deo est propinquior, eb coniunctiores ex se promit species; ει quantum rursus ab ipso recedit,iantu dem species in subiectis virtutem ipsam suscipientibus expressae inter se distare compelluntur. Hos rerum gradus Plato nobis significauit, cum scribit epist 1 .ad Dionysium: circa omnium Regem omnia funt, circa secundum secunda,circa tertium tertia. Cum om nia dicit, vel res omnes intelligit, auteterte entia intellectitalia 1 quibus reliqua omnia pendent,& manant. Secunda sunt entia anime concessa,& in generata. Tertia entia sensibilia, quae ab hoc mundo continentur ab anima dependente. Quin etiaveteres Theologi haec nobis significarunt tradentes Bonitatem
