De trium, quae graeci coluerunt, comoediae generum ratione ac proprietatibusdisputatio scripsit et edidit Leopoldus Florens Andreas Roeder

발행: 1831년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nulli, qui corporis infirmitate quadam innotescerent, oculorum lippitudine, colli longitudine, calvitio, celeriter currendo aliisque rebus hujusce modi. Nec tamen ignorari Velim, multa, quae huius generis in comoediis inveniantur, tanquam extremas picturae lineas, ita esse inserta, ut qui audirent delectarentur, omni publicae vitae ratione sublata. Qui maxime derid bantur, eorum nomina apponam, omissis locis, qui eos attingunt; omnes enim, quos congesseram, Iocos assurre longum admodum mihi videbatur.

Nomina haec sunt: Cicon anus, i -' Aeschines, Agyrrhius, Aesymus, Amyntas,

Amyno, Antipho, Antisthenes, Archedemus, Ariphrades, Arignotus, Aristi IIus, Callias, Cephalus, Cephisopbo, Cleocritus, Cleopho, Cligenes, Clisthonos, Quina, Demostratus, Diitrastes, Diopei thes, Epicrates, Epicurus, Epigonus, Eryxis, Eucrates, Euphemius, Execesti des, Geres, Claucetas, Hipparchides, Lampo, Leogoras, Leotmcbides, Leucolophas, Lysicles, Lysi crutes, Lysistratus, Melantius, Moto, Morychus, Myronides, Nausicydes, Nρ clides, Nicias, Opuntius, Panaetius, Patroclides, Pentacles, Pericles, Phitalamo, Philocrates, PhoeDippus, Pisander, Pronomus, Proxenides, Salinaccha, Simo, Stilbides, Spiritarus, SPQ gitus, Strato, Teleas, Teramenes, Thamraclides, Thoagones, Theodorus, Theophanes, Theomantis, Theorus, Theo ricio, Timo, Tisamenes, Thrasybulus. h. Quod secundum exprimitur in Aristophanis comoediis oppositum, id ad philosophiam artemque Pertinet, ut Philosophi avari et mendac , mali dramatici et immodesti dithyrambici non sine veritatis superlatiorio

proponantur. Ex fabularum numero huc reserendae Sunt Nubra, Thesmo phoriagusae, Ranae. Hoc autem, do quo nunc agimus, id ipsum est, quod admiratione dignissimum videatur. Est enim omnino tenendum, quantui doctrinae artisque desideretur, Si Poeta comicus res Subtiliores, quae vitam communem excedant, Per sabulas tractiste Veliu Neque minus quaestio ofἱ

iuri quomodo seri potuerit, ut ii, qui audirent, Poetae ingenium omnino assoquerentur, quod in tenuiter diSPutando, leniter alludendo atque moti;

125. Aeliarn. v. 88. 844. Equit. V. 957. 12M. Nub. v. 354. 400. 673. Ve,s . 10 Pae. v. 446. 673. 678. Au. 290. 1475. . . '

92쪽

personarum delineatione cereatur. Sed erant illi quidem homines huma nitate politi, qui non modo id, quod tragici aliique Poetae perfecissent, memoria Complecterentur, Verum etiam Omnem poesis naturum Percepissent; omisso, quod civitatis administrationem cognoVerant easque, quae in rebus publicis obtinere solent, rationes. Quid autem ipso Aristophanes de auditorum ingeniis iudicaverit, satis perspicuum fore arbitror, si nonnullos fabularum locos comparaverimus, quorum hi potissimum tenendi sunt:

vi mr μέλλοντ' εδ λεγε - σθαι πέση φαυλως denique: τουτο γαρ --δν λατωνἔστι πάσχειν, κota προς δμών. 128. εἰ δὲ τουτο καταφοβεῖσθον, μή τις ἀμαλ α προσῆτοῖς θεωμμοισιν, ως τἀλεπτὼ μὴ γνωναι λεγοντοιν, μηδἐν ἐωδεῖτε τουθ ῶς -κ εθ' -τω ταυτ M. ἐστροπευμμοι γάρ εἰσι, βιβλίον τ ἔχων isαστος μανθάνει τὰ δεξιώ; αἱ φυσεις τ' αλλως . κράτισται, νυν δὲ και παρηκονονται μηδὸν ουν δεισοτον, ἀλλἀ πάντ' ἐπέζιτον, θεατῶν γ' ουνή, ως οντων σοφων. 129.

Sed jam ad instituta pergamus, ut demonstretur, qualis sit personarum descriptio, quae ad philosophiam artemque Pertineant. Quod volumus, ni assequi possimus, conseramus nos ad eam, quae in Nubibus continetur, Socratis Personam, quae quidem ita formata est, ut omnino digna sit, eui omnem diligentiam adhibeamus. Quam quidem personam qui recte intol-126. Equit. v. 233. 127. Ibid. v. 503. seqq. 128. Vesp. V. 1012. seqq. 29. Ran. v. 1109. seqq.

93쪽

1igere volent, nullo modo debebunt opinionem mente iam comprehendisse de philosophiae principe, qualem t Xenophon et Plato exprimere non dubitarunti Eorum enim ille ita eum estngere studet, ut doctor popularis habeatur, cuius utilitas in universos redundet, et homo, qui summa hon statis laudo excellat; Plato autem eandem personam longe aliam iacit, i sormavit enim talem, qui rerum naturam diligentissime investigaret ac quaereret, quid in philosophia pro vero haberi possit, ut ipse philosophis illius aetatis opponatur. Quamquam autem antiquae comoediae natura ita serebat, ut etiam philosophi deriderentur, quod et Cratetis et Eupolidis exemplo probari potest, quorum ille Hipponem, hic Socratem vehementer laeserat: tamen miramur, quid sit, quod Aristophanes hominem carpere volucrit, qui primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quihus omnes anto cum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam

et ad vitam communem adduxisse Videatur, ut recte cum devocasse e coelo, et in urbibus collocasso, et in domos etiam introduxisse, et co gim de vita et moribus rebusque bonis et malis quacrem putetur. Summum enim omnis philosophiae duxit, ut viam Inonstraret, qua bomo id, quod naturam suam maxim attingeret, Et cognoscere et Persicore posset, Donsublato deorum cultu, quom omnino servandum esse arbitrabatur. 133. Ouu itim autem artium, quibus animus hominis ornari posset, nullam utiliorem aiebat esse, nullam dissiciliorem, quam eam, qua nosmet ipsos nosceremus, ad quam colendam ipsum Apollinem cohortari. Quae breviter disputata satis docebunt, quam multum disserat philosophus a Xenophonte et Platone descriptus ab Aristophaneo, qualis in Nubibus exagitatur; quare multi jure quaesiverunt, quemadmodum supra dixi, quid poetam commovere potuerit, ut Socratis nomine atque imagino uteretur, cum Praesem tim plebis multitudo vera cum salsis miscere soleat. Quicquid est, quod do poetae consilio iudicemus, non assenserim Hermanni sententiae, qui in Nubium editione ita pracsatus est: Quod si quis miretur, quid

I30. Cie. Aciliaem. Quaest. I, 4. idi. Id. Tusculan. Quaest. V, 4. 132. Xonopli. Μcmorab. I, I. IV, 7. 133. Id. I. I. I, 3. IV. 3. 134. Id. IV. 2.135. Aristophanis Nubes cum Scholiis recens. G. Hermannus. Lips. ITM. Pag. XXXI. XXXII.

94쪽

ait, quod Socrates, homo omnium longe mortalium innocentissimus, eo tempore, ubi nondum cujusquam invidiae videtur obnoxius fuisse, non solum ab Aristophano, sed etiam ab Eupolide et Ani ipsi a fuerit lacessitus, ut scholiastes ad V. 97. et 180. et Diogenes Laertius II. 28. observarunt, facile, puto, unusquisque, qui antiquae Graecorum comoediae morem noverit, id non odio, sed sola ridendi libidine saetum existimabiti Haec enim fuit poetarum veteris Comoediae consuetudo et libertas, ut non modo, quo quisque Vellet, studia populi impelleret, unde autem vellet, deduceret, sed etiam ut,

quidquid in quoque ridiculum inveniretur, id oblectationis tantum causa, sine ulla acerbitatis suspicione in scena notare L In quo genere Iargam ridendi materiam suppeditabat Socrates, qui propter modium vitaeque insolentiam notus esset omnibus, quum neque sapientiae speciem captaret, nees ectam parare sibi studeret, neque recondita quaedam atque arcana docere se simularet, nec mercedem doctrinae exigeret,

sed vulgo ubique conspiceretur, in opificum tabernis disputaret, nihil se scire contenderet, in magna Paupertate divitias Contemneret, pedibus nudis semper incederet, in publieavia totas horas, imo totos dies meditabundus, quasi animo ab lienato, staret omninoque sibi ipsi sapore, quam aliis placere mallet. Inde factum est, ut Aristophanes, quum vellet philosophos irridere, nulla re magis placituram putaret sabulam suam, quam si illi partes philosophorum tribueret, qui, etsi a philosophorum moribus alienissimus esset, tamen, quum haberetur philosophus, vel sola personae s Pecie risum spectato ibus commovere POSSeti Neque magis sentiam cum

eis, qui poetam inimicitiis commotum esse voluerunt, ut nobilissimum philosophum in sabula proponereti Ne ita statuatur, hilaritas illa et suavitas prohibet, quae in drymate omnino Perspicitur, et artificiosa compositio.

Sed tamen a vero aberrasse non videbimur, si nonnullas utriusque simultates fuisse judicaverimus; in summis enim vitae sinibus, quod est gravi

95쪽

simum, omnino inter se dissentiebant, quoniam alter ad vitam publicam se accommodabat sequebaturque ea, quae civitati Prodesse viderentur, alter in eo Omne studium operamque Ponebat, ut virtutem coleret omniaque, quae ad bene beateque vivendum pertineant, cognosceret. Atque etiam dissidere inter se potuerunt, quod Aristophanes odio Euripidis flagrabat, cujus S phronisci filius amantissimus suisse traditur. Habemus enim testimonia, Plurimi cum fecisse Euripidis subulas, quae morum Praecepta Sapientiaeque commendationem continerent. Quis est autem, cui non perspicua sintilla, quae pluribus verbis a nobis commemoranturὶ Sed minus etiam audiendi sunt, qui poetam pretio Et mercede ductum, quam ab Anyto Et Μileto acceperit, causam capitis Praeparasse opinati sunt, cum temporis ratio, quo fabula docta est et accusatio instituta, illam sententiam probari non

patiatur. i)β. Quid autem judicandum sit de Wiolandii sententia, qui Aristophanem larentem audacia putavit in philosophum iacisse impetum, sa-cile appareat, neque digna est, quam resollamus. Sed aliud quoddam Pomiae consilium probari poterit, quod in deridendo secutus sit, deque hoc dicere aggrediar, si pauca prius dixero de iis, quae alii senseDint.

Sunt enim nonnulli, qui non Socratem, sed omnino Sophistas exagitatos esse Voluerunt, quique negarunt, philosophum illum, Cum adolescens Essot, eundem fuisse, qui aetate provectior perhibeatur, cum animi gloria omnium admirationem saceret. Quo philosophiae principes, antiqui Physici,

occupati fuerint, rerum naturae studio illum quoque juvenem Operum dedisse contendunt, praesertim cum Anaxagora Praeceptore uteretur, atque etiam in rct publica , versatum osse, sed postea demum ad movum disciplinam se applicasse, cum publicorum hominum educationem inutilem soro intellexisseti 1 7. Insuper alii non omittendum existimavunt, fieri non posse, ut Socrates, cum admodum adolescens esset, Plane Singulari virtute excelluerit, cum ad voluptates Perseuendas Propensior esset; AS.

addito, quod is a prima aetate factionis Studio atque laudis honorisqcio

96쪽

cupiditate flagrarit, ut etiam rhetorum disciplinam, qualis Sophistarum

more institueretur, exemere Voluerit; omnes eos, qui veteres conguet dines mutaverint, Primum studiose eas secutos esse posteaque eo maiore

vi refellere potuisse, quo diligentius se ad easdem antea accommodaverint, ideoque Socratem illius aetatis philosophos, qui dicerentur, eo vicisse m xime, quod eorum artium peritissimus fueriti Reliquum est, ut etiam de Boeticheri opinione dicatur, qui ita sentire non dubitavit, quasi ipse S crates in Nubium sabula lacessitus sit; videtur enim illi Sophronisei filius eandem rationem, qu m Sophistae, Suscepisse, quae in cogitatione ab ipso hominis animo repetenda eaque quae in rebus comprobatis non acquiesceret, sed rerum causas indagaret, constitisse putanda sit. Esse igitur Socratem eum habendum, qui ipse implicitus fuerit argutando at- quo personam sustinuerit illius rationis; nec dubium esse, quin jure homo in scenam productus Sit, cujus opera et patrii mores et eivitatis administratio labefactarentur. Sed non est, quod haereamus in eis, quae modo la davimus; habemus enim, quem sequamur ducem in judicio nostro; est Suevernius, prudentissimias homo, qui ita disputavit: Die erilere Dei

97쪽

vnd Sine iuriistam und veridies. Exstitit autem, quem Suevernius exspectavit, historiarum doctus et intelligens existimator, Brandisius, eximius vir, qui opinionem modo laudatam refutaret atque Socratis Sopbistarumque doctrinam, qualis esse videretur, optimo exponeret: ε . Eo innig aber

143. Id. ibid. pag. 102. 103.

98쪽

Sed ut revertamur, unde digressa est oraclo, quaerendum omnino est, quae et qualis sit Socratis persona; quod aggrediemur, si paucis dixeria 'mus, quid movere poetam potuerit, ut Socratis nomine atque imagino uter tur. Nec vero, quod propositum est, consequi potuerimus, nisi explicatum

erit, quomodo ipse poeta de rebus publicis iudicaverit quidque in civitate sequi voluerit. Est autem extra omne dubium positum, quin cives Athenarum eo tempore, quo bellum illud atrocissimum exardesceret, muti tum a patribus dis errent, id quod poetae ingenium fugere non potuit. Quaecunque a majoribus tradita erant, leges institutaque et exempla, ea nonnulli anni everterant, ut et civitatis administratores, eum omnia sibi concessa Putarent, ad superbiae insaniam abripi se paterentur, et homines privati illos sequuti omnia deponerent, quae natura societasque injungerent. Ex quo efficiebatur, ut omnes animi perturbationes eXCitarentur, quique in rem publicam exitium cssunderent, sontes aperirentur. Ilae autem mala quum bene Poeta perspexisset atque ex uno sonte repeti oportere vidisset in seculi perversitate sito, quam Sophistarum doctrina ad puerorum educationem accommodata saceret: animo conniti voluit, ut sibi non desuisse videretur ni bitque praetermitteret, quo rei publicae damno occurri posset. Optime autem in eo, quod sequebatur, adiuvari potuit amtiquae comoediae natura, quae ad priscos civium mores se applicaret omniaque aVemaretur, quae novi speciem haberent. Induxit igitur pravos illos, quos significavimus, aetatis mores per Socratis personam, cum Vitae ejus ratio, quae prorsus singularis esset, aptissima derisui videretur, tum omnis o cupatio docendique via multa contineret, quae ad Physicorum Sophistarumque morem accederenti Ita fieri potuit, ut Philosophi persona, qualis sommata est, quamVis et sua et aliena complecteretur, tamen optime magistrum exprimeret scholae, ex qua omne juventutis malum duci posset. In quo si consideramus, poetam omni modo Populi animos commovere voluisse,

99쪽

quo facilius malae consuetudini resistere posset, res bene insituta videbitur. Quod est gravissimum, huc addi debet, Socratem cum multis conjunctissime vixisse, qui aut Physici essent, aut Sophistae, aut societatem in impugnata

aetatis ratione haberent, ut, quod in Socratem tanquam auctorem atque primcipem diceretur, ex his firmari augerique posseti Ex quo intelligitur, quod

omnino tenendum est in iudicio nostro: neque enim verum hominem in philosophi persona aggredi poeta voluit, sed temporis naturam, quam Eo magis ridiculam ineptamque exagitare potuit, quo magis operam dedit, ut imaginem adumbraret ad animale exemplum omnino pertinentem. Nec vero omnia ex vitae ratione sermari potuerunt; multa in illius personae deline tione inesse debebant, quae veritatem excederent, ut at tisiciosa fieret compositio, atque majore Vi omnia exprimerentur. Pertinet autem temporis ratio, quam saepius diximus, ad litium agendarum cupiditatem aeris alieni magnitudine excitatam, quae pabulum disciplinae sophisticae esset indeque nascentis eloquentiae. Quam perniciosa autem fuerit omnis haec aetatis

imprudentia, jam ex eo apparet, quod Plerique juvenes, nova disciplina lucri

causa qua ita, belli munera deponerent itaque molles esseminatique ressiderentur; quo accedere debet Titae publicae privataeque calamitas, quae ex nova Puerorum educatione surgere potuiti Quae hucusque disputata sunt, ea nonnihil lucis explicandae Socratis personae asterre videbuntur. Neque enim mirum esse debebit, quid sit, quod poeta multa in. eam comtulerit, quae Sophistarum propria fuisse dicantur. Etenim cum causam publicae pestis, qua universa iuventus laboraret, in rhetorum schola positam arbitraretur neque dubitaret Sedem ejus φροντι πήριον pmponere, L cile perduci potuit, ut in scholae magistro, qualis Socratas inducitur, multa colligeret, quae ipsius scholae Propria essent, Conjuncta cum iis, quae Socratis naturam attingerenti Quam multa autem comica Socratis Persona contineat, quae ad ipsum Philosophum omnino Pertineant, aut similitudine quadam dicantur et deridendi causa exaugeantur, ejus rei explanatione supersedere possum, quoniam vir ingeniosissimus Suevernius,

omni quaestione soluta, nihil reliquit, quod merito adjiciatur. Quem-

100쪽

admodum omnes nostri poetae fabulae ad publicam Atheniensium vitam

pertineant, supra indica imus, neque opus est, ut aliorum sententiam se quamur, qui Ranarum subulam ex hoc numero excipiendam putaverint. F enim ipsa quoque ad idem genus reserenda, quoniam poesis Corrupi

iam et malam dicendi rationem traducere Voluit, ist quod rei publicae si lum omnino spectati Quicquid est, quod de argumento sabulae existim tur, mi illud quidem ita institutum, ut poesis judicium contineat et gravissimum et copiosissimum. Sin vero complectimur, quodcumque in Euripidem dictum legimus: eo refertur, ut is speciem artis animo informatam dimiserit atque ad vitae consuetudines moresque descenderit, qui omnino depravati essenti Quae si accurate copioseque evendere volumus, comparatis subulae locis, hanc sere ejus imaginem habebimus, qua quod poeta voluit facile intelligatur. Dicitur enim pietatem erga deos deposuisse omni que divina pro nihilo habuisse, in dicendo Vero argutiis operam dedisse,

ut non nisi oratione ad persuadendum accommodata uteretur atque arti λciosis frigidisque verborum iuncturis. Idem rerum publicarum peritus sume traditur, sed argutandi modo singulorum civium dominationem . fovisse ac praecipue iuvenes esseminasse, quos a belli studio ad luxuriam avocaverit, fractis pudicitiae Claustris vitiisque commendatis. Neque minus graviter reprehenditur, quod eversa poesis dignitate nihi1 aliud sequi voluerit, nisi quod ingenia acuere mollioresque sensus excitare posset; tum quod fabularum conformationem, quae ad artem accederet, Plane omlia serit, usus nimia prologorum Simplicitate et argumentorum inanitate; de nique quod homines infimae conditionis et fortunae in scenam introduxerit, claudos, mendicos, Pannosos, alios eiusdem generis. i*8. Omnino a tem qui Euripidis personam, qualis adumbrata est, recte intelligere volunt, hoc maxime tenebuntis plurima ad Veritatem oXPressa esse, alia in majus elata, ut, quae cogitasset poeta, Persici possent.

45, Lege praeter Banariun locos Thesmophor. v. 450. cons v. 272. 146. Aeharm. v.. 396. 398. 447. Nuti. v. 922. Pac. v. 533. Thesmophor. v. 173. 770. 848. 855. 147. Lysisu. v. 368. Thesmophor. v. 390. 399. 546. 148. Leham. 4ll. seqq. 4324 seqq. Pac. v. 146. seqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION