Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

rei sacrae parcere, si ita necesse sit, ut euadam saluus & in. columis Cum haec portenta attendo, appositis quibusdam D. Thomae verbis confirmata, videor mihi legere historiam Euangelicam, Homeri & Virgilij centonibus contextam : Neque enim minus aliena sunt a D.Thomae verbis, quae illi affinguntur paradoxa, quam a sensu Poetarum Gentilium, veritates Euangelicae ,& nunquam audita Christi miracula. Quamuis Amadaeus scribat, D.Th mam mira sui ingenii perspicuitate , nihil intactum re- , linquere,& pro sententia palat apertissime stare videri.

At contra contendo capitaliter aduersari, nec posse trahi ad interpretationem Palai de bonis ex necessitate commmnibus , citra petniciem religionis, & ruinam principiorum doctrinae Angelicae. Extrema necestitas ex mente D. Thomae, omniumque

sapientum, dat jus in bona externa proximi, & semovet metas , quibus iure gentium diuisii sint bona, prius iure naturae communia. Sed quis dicatius conferre in vitam insontium, in Rempublicam, in Ecclefiam , & omnia Vitae humanae ac Christianae ossicia conuellere 3 Hoc enimi

uno consectario, Amadaeus & Palao euertunt regulam Λ-Postoli, non esse scienda mala, ut eseisiant bona ad pr Prium commodum: de medio tollunt virtutum Cardin

lium sortitudinem nobilissimam: omnia ossicia si1bditi in principem, ciuis in patriam, Christianon Ecclesiam, Mordinem charitatis prorsus labefactant. Haec omnia consequi mala, ex relata interpretatione bonorum ab extrema necessitate communium, euidentius est quam ut plu

rit us demonstrem. Quis enim neget nihil iniquius, quan ad brllum iniustum militare , Sc insontes occidere &c. quem vero Christianorum latet, nequissimum esse bellum a Turcis Ecclesiae illatum Et hoc si superis placet Iicebit captiuo Christiano prosequi, usque ad intern ionem omnium Christianorum, & Euangelij excidium. D inde , certum est fortitudinis partem praecipuam esse, causam iustam defendere. cum mortis contemptu: dc ex illa ciui, reipublicae, Christiano , Ecclesiae bonum commune tutandum , cum vitae dispendio. At Palao ab his certissimis regulis & ossiciis , eximit eum, qui sibi mortem timet; eius'ue fugiendae causa, permittit quaecumque illua

ςonsectarium habet. Quidni Plurat Quadia regem Prot

102쪽

dere 3 Quidni patriam landitus euertere 3 Ne dicam stationem deserere , pro quibus omnibus ossiciis, mors millies esset oppetenda 3 Et quod deterius est , magisque apud me execrandum, D. Thomam pro his impietatibus stare ait apertissime Amadarus. Quamuis multa in onuoculo Amadari pij omnes damnent, illud sane non pos mum est, quod unum hac aependice prosequor, D. Thomam per summam fraudem in tot sceletum & turpit dinum patrocinium ascisci.

Te aliena mortis desiderio , ex tertio Propositione.

SEn vix potuit flagitiosius quidquam moliri Amad. interpretatione & corruptela quaestioni S 7 6. ex 2. a. &sciat.dist. 3 o. q. I. art. I. ad 4. Ex his duobus locis tentavdeducere, licitum este desiderare alteri mortem, de illa gaudere, non quatenus illi mala, sed quatenus tibi bona, ut ei in bonis succedas. Atque ut plagiari j crimen , manibus contrectandum subi j clam , attende, Lector, quid D. Thomas his locis statuat: Priore de maledicto disserit, Si sumpto disputationis exordio ab etymologia nominis, ait maledicendi peccatum bifariam admitti , efferendo nempe, aut imprecando malum. Primum enunciatione fit, cum vitium, quo quis caret assingi S, aut quo occulto. laborat, evulgas : & hoc ad detractionis peccatum pertinet. Atque laoc primo diuisionis membro seposito ad aliam qua stionem , alterum in duo genera partitur, in imprecationem ex imperio , cum malum jubes inferri vel

ex voto cum Optas morbum, Vel mortem : idque ruris:

bifariam, si ex odio inimici, malum illi impreceris, vel si

ad bonum commune, aut aliud majus reseras ex regulis

iustitiae, charitate in illum cui videris imprecari. His ita explicatis, duas conclusiones statuit S. Doctori primam , maledictum ab odio hominis prosectum, numquam peccato carere : alteram, maledictum legitimum este, ex affectu boni iusti: ut cum iudex reum damnat, ad quas commeruit poenas , cum Ecclesia filios rebelles an e

103쪽

themate serit ;& cum Propheta: zelo diuinae gloriae, in apios diris deuouent: vel ex malo Vtili, puta, inquit, S.

Doctor, Cum a6quu optat peccatorem patι atraeuamem, aut at quod impedimentum , ut melior inciatur, vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset.

vides quas leges maledicto praescribat S. Doctor, ut imnoxium sito Authori fiat quas persecti odij, id est, Chri

'stianae Charitatis sanctissimam regulam dixeris. Quid vero illa D. Thomae sententia, commune habet cum dete rimis desideriis , quibus Amadarus habenas laxat mortis insisntium; ut inde commoda nostra captemus, eorum-rue adeamus haereditatem: id est, ut ex illorum miserilitemur ,& beati simus 3 Sed mirare fraudem Amadaei,

ex illo copiosissimo Articulo haec tantum verba excerpit: Sι autem aliquis .mperet , vel optet malum altera ν ,sub ratione bonι ,se mittim erit. Maligne dissimulat verborum contextum, & sensum. Ad quem amabo, refert D. Thomas illud bonum utile, cuius causa licere ait maleditactum Z Nonne ad illum cui imprecatur, ut melior essici tur, Vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset Sed A madam longior patrum vita, nocumentum est filiis, ne adhaereditatem fruendam festinent. Absit ut aliud malum velim huic falsario, quam ne fides illi habeatur vlla, & ne apud Deum poenas det tot sacrilegiorum. Nec ex j. sententiarum minus aperta est, aut magis serenda falsatio responsionis ad quartum, cuius haec summa est & medulla, quae plus habeat pietatis & eruditionis; quam integri nonnullorum libri. Bonorum quae prosequitur charitas, quaedam aeterna stini, & sui causa aman- . tur ; alia sunt temporalia & caduca,quae non sui, sed arternorum gratia quaeruntur :& hoc maximε ab aeternis differunt , quod inter se pugnent ; quia prosperitas unius alterius inducit aduersitatem et unde quia Charitas ordinem habet, & plus debet quisque se quam alium, pr pinquos quam extraneos, amicos , quam inimicos,& bonum commune multorum, quam bonum priuatum unius diligere: potest quis salua charitate, optare malum remporale alicui,& gaudere si contingat, non qua est malum illius, sed qua est impedimentum malorum alterius, quem Plus tenetur diligere, vel communitatis, aut Ecclesiae.HOC

Postrema verba dolo subticuit Amadae ,

104쪽

DEpENfio ViRTVTvM MORALIUM . sed quid inde commodi habet, ut licita faciat nequissimai

desideria alienae mortis , ut lautius Vivat D. Thomas statuit , tum licere malum optare, cum impedimento est al-rerius bono, quod magis diligendum sit ex charitate. Sed quid ista , ad corruptunmam cupiditatem, quae bonis aliorum inhiat ex illorum morte captandis Z An ex charitate nostrum,tenemur bonum tεporale magis diligere, quam Proximi An non potius charitas huiusmodi bonorum

Prodiga in alios spargit, & hoc ab avaritia differt Sed

non aliud nouit, aut tutatur genus charitatis Amadaeus , quam cupiditatem, quae ex aliena morte, & miseria lu-Crum captet, ad aeternam damnationem, a qua Sanctissimus doctor abhorret, aliosque deterret.

Nec aliud sentiunt, nec sentire possunt Thomistae quos refert: & id habet explesse Zanardus , cum ait licere puellae viro sollicitanti, velle infirmitatem ne se amplius v

xet. Serra multas ex Diana corruptelas affert, nec probat , sed ait, damnari peccati mortalis a Nauarro desideria propriς, vel alienae mortis dedecus, paupertatem, aut quodlibet aliud infortunium ὸeclinanόi causa : & Lectorem remittit ad S. Vincentium sernione in S. Ioannis festum. Absit vero ut summus concionator Apostolicus, huiusmodi desideria, ex D. Thomae tegulis execranda probet. Soti etiam vetba refert , quibus probat licere Turcis mortem & clades omnes imprecari, ut ab eius tyrannide liberemur, quamuis fortE non probentur verba Soli. Quid vero ista, ad filiorum Vota de morte paterna quae Amadaeus honestat ex commodo paternae haereditatis, ut possint genio indulgere PARAGRArΗvs Qv ARTUS.

Dictorum epilogus , ct defensio castitatis , aduersis quartam propositionem , ct sequentes.

V A M v et s adhuc in limine haereamus nostrae disputationis,& ex I 26. propositionibus, sex tantum attigerimus ; ex his tamen paucissimis animaduersionibu , potes Christiane Lector, agnoscere, quantum veneni la

105쪽

genus virtutum. Equidem Prudentia de medio sublata est, permisso omnium probabilitatum ust: quid enim infensius Prudentiae regulas, delectu opinionum,quas verius putes malas , salsas, & diuinae legi ac saluti repugnare Nec melius consulium est Fortitudini, & Iustitiae. Cum

mortis contemptu eluceat maxime Fortitudo, nec eam

detrectare possit, cum instat aliquod vitae humanae , MChristianae implendum ossicium. Ita mortis terrorem auia get Amadaeus, ut iIli omnia iustitiae iura decedere comtendat ι nec ullum seruandum, quod sit cum mortis periculo coniunctum : ut facile credas illi vitam mortadem

cum muscis communem, esse summum bonum.

Ab hoc virtutum excidio, Prudentia duce omnium extincta, Fortitudine & Iustitia desideratis, viderur Tem. perantia ex fuga superstes respirare aliquantulum , grauis.

fimo tamen vulnere consessa. Nam cum duplici parte constet, estulentorum & poculantorum moderato vis . quem sobrietatem vocamus, & ab illicita venere , continentia & castitate: sobrietatem , eodem quo reliquos virtutes euertit, metu & periculo mortis, cuius fugiendae causa ebrietatem perinde, ac innocentium caedem permittit: una superest castitas, cui videtur pepercisse, &aliquam illius habuisse rationem. Neque enim ausus est

scribere mortis periculo , quod extremam necessitatem, qua omnia fiunt communia, vult intelliga, id est, ex eiuς interpretatione, qua Omnia virtutum iura ruunt, & profligantur, licitam esse scortationem , aut mollitiem. Vna

ergo superest castitas, quae apud illum victitet, sed cum excommuni omnium Sapientum sententia, virtutes solitariae nullae sint, nec possint stare aliarum consortio & praesidio destitutae r iis terrore mortis superatis, necesse est ipsam castitatem concidere. Et ipse Amadaeus qui videbatur huic virtuti pepercisse, nouem quae ex hoc primo Tractam supersunt propositionibus, quasi quibusdam telis lethalibus ferit, & totidem consedit vulneribus : quae nulla arte sanentur, maxime si Probabilistarum dogmata obti

neant.

Communis quidem est TheoIosorum opinio ex Sanchez libro nono quaest. I . conclutione s. quamuis licitum sit , manum aut quamlibet aliam partem corporis sesamputare, ad vitam tuendam, pollutionem tamen pro

106쪽

Curare nefas esse, etiam mediis alias licitis, nec honestari posse ullo bono fine , etiam ad vitam seruandam. Huius discriminis ait Saneheet , dissicillimum esse probationem

aliquam afferre , quae rem conficiati quare ex Amadati,&Probabili starem regulis, cum res nec manifestis Scriptu- xae testimoniis , nec euidentibus argumentis probetur, quid vetat quin probabilibus opinionibus utrinque tutis annumeretur 3 Neque enim satisfaciet contumacibus, aut minus docilibus & sequacibus ingeniis, quae nec San-Chra probatur communis ratio huius discriminis, inter seminationem extra coniugii usum , & amputationem membrorum: quod cum ex insti rutione .naturae, partes omnes corporis ad indiuidui incolumitatem sint comparatae, earum administrationem permissam esse homini,

non quasi domino, ut possit ad libitum eas a corpore diuellere, sed more lagitimi ministri naturae, cum necesse fuerit ad totius corporis salutem ; seminis vero ad totius speciei, non unius hominis bonum instituti, negatam ςsse Ulla quacumque occasione e tra thorum coniugaleni spargenai facultatent. At sitia habeat, inquit Sancheet; naturae lex, nusquam concessum ent inhiberi generationem , quod multis exemplis putat se hi si conuincere., Primum est coniugis quem absoluit 1 reddendo debito, si coniunctum fuerit cum vitae dispendio : illi etiam pes

mittit ex medicorum consilio , pharmacis semen resoluere : quidni etiam e dere extra coniugii congressumi Cum generatio perinde resolutione, ac depulsione seminis impediatur 3 Tertiqm exemplum est puerperae, cui concedit ex communi Theologorum sententia, nondum animatum foetum vi pharmacorum a corpore amoliri: quiramen propius, quam semen ad generationem accedat. Quartum exemplum sumit ab ipsa natura , cuius saepe motu ipsi authori naturae ascribendo, ac proinde legitimo , laetus quasi pars corporis noxia depellitur, ad vitae incolumitatem, quem arte iuuare non plus mali habet, quam iudici latronem ad crucem damnanti opem ferre. Neque enim minus innoxia est vis naturae, semen aut lae tum noxium corporis depellentis, quam iudicis sententia,

latronem in crucem agentis.

His argumentis & exemplis , reiecta communi Doctoin Isim argumentatione, Angularem addit, cui non facile

si q

107쪽

allentient Probabilistae pervicaciores : semen extra thorum coniugalem spargi, a natura prohibitum; quod volu- .ptatem adeo intensima adiunctam habeat semen dum ab

animanti decidit , ut illam habituri snt homines pro summa felicitate , & si semel permissum fuerit , quacumcumque alia de causa emitti, timendum sit, rie illud prodigendi scortationibus , adulteriis &c. sicut nec sanguinis profundendi homicidiis , bellis , nullus finis sit fututus rquae mala Ut caueantur, censendum est, naturam negasse seminis iacturam etiam in extremo vitae periculo positis.

Nihil vero horum impendet, ab aliarum partium liberi ri administratione: quod dum resecantur grauissimi dolores premant, qui nedum a prodiga, sed etiam a n

cessaria membrorii amputatione coerceant. Ita SancheT. Communem omnium sententiam putat se fulcire ;casuram, si vulgari ratione tantum niteretur. Sed haec leuiora sunt, quam ut tantae cauta molem sustineant; nisi ex nostris principiis solidiora ponantur fundamenta : Atque ut mentem meam aperiam : censeo, apud Probabilistas quorum dux est Sanchez, haec argumenta, parum aut nihil valere, apud nos vero esse essicacissima : quae proinde, ab aduersariis sunt nobis tanquam iustis possessoribus Vim dicanda. Huius iuris nostri causa in promptu est , a con trariis de probabilium usu regulis. Aduersarii omnem se- Curitatem opinionum ab ipsa probabilitate repetunt: de cum opinionum inter se pugnantium ea sit conditio ex Caramuele, ut mutuo se potius iuuent & confirment,

quam conficiant , id est, hoc ipso quod assertio aliquaericiatur Nobabili g, aduersa in eodem ordine constituatur; ac proinde utraque secura fit : Non puto Sanchezita suas cogitationes adamare, Vt argumentationem

singularem , qua communem fulcit aut corrigit, credat vim habere demonstrationis, cum ad summum probee Conueniens suisse ita statui , non tamen necessario sic fuisse a natura cautum: Ergo ex regulis SancheZ contraria institutionis naturae in teipretatio probabilis manet, ac subinde tuta. Verum ex nostris principiis,licet probabilis sit tantum pro legis iure contra libidinem argumentatio , propositum omnino conficit: quia iam demon

stratum est securitatem opinionum, cum utrinque probabiles sunt, a sola lege sumi debere. Et cum generationem

108쪽

DEFENsIO CASTITATIS. Propugnet Sanchez , ex lege naturae contra Iibidinem, illi omnino adhaerendum eli: nec iis cilia aduersam quamuis probabilem opinionem sequerentur , securitatem a peccato , M a damnatione polliceri auderet. Vindicatam itaque nobis probationem Sanchra, placet illustrare luculento exemplo. Abstinentia a carnibus indicta est Carthusianis. Benedictinis, Dominicanis , aliorumque ordinum pluribus Religiosis; hoc tamen jiscrimine,ut Carthusianis non liceat ab illo instituti rigore re- Cedere , etiam causa fugiendae mortis: aliis vero permis sus sit esus carnium, ad leuiores infirmitates curandas. . Ex hoc discrimine aliud profectum obseruare est, ut quin-το aut sexto iam seculo, ad nostrum usque diem Carthusiani vixerint, sui instituti tenacissimi, nec opus fuerit Vmquam instaurari nouis sanctionibus' caeteri vero OrdineS ruerint ex concesso aliqua occasione carnium esu , Ut Oportuerit eorum disciplinam , multis casibus inde obnoxiam , idemtidem reparari, breui etiam iterum & iterum Perituram , nisi aliqua ratione Carthusianorum constantiam imitentur. Ita de seminis voluntario fluxu, aristissima lege naturae cohibendo pronuntio nam data vel minima occasione , aut rimul a , ad perniciem generis humani cui comparatum est, dissiuet semen in omne genus libidinum : & si ab hac tegula nostris principiis valide constituta recedamus, timendus est toti generi humano qui ordinibus religiosis casius contigit, ex esu carnium aliqua specie necessitatis concesso. Haec rationum & exemplorum munimenta, impari sient comprimendae hominum libidini , nisi validiora adderemus ιχ sensit Ecclesiae , Sanctorum Patrum, Traditione, & Theologorum unanimi sententia. Atque huic legi, tot praesidiis munitae, nulli tenacius Dominica nis adhaesere : Nec in ea solum scriptis propugnanda, sed etiam exemplis confirmanda eluerunt: E multis duo attingam. Cardinalis Annibaldus ex familia Praedicatoria, ad purpuram allum pius, nobilitate sanguinis, ex Antiquis Romanis consulibus, & morum sanctitate celebris , sed notior dicatis eius nomini secundis D. Thomae in Magistrum sententiarum commentariis, quae prioribus collata Posteriores curas dixeris cum eo genere morbi laboraret

qui non aliis curari posset remediis, quam quibus putriri

109쪽

dum semen cum aliqua titillatione eliceretur : maluit vir religiosissutius mori , quam eiusmodi remediorum usu diutius vivere. Hoc licet in Sacerdote religiose, siua non Careat laude exemplum, decedit tamen multis partibus Tecentiori, quod nostra aetate, toti orbi praebuit Philip - us 3. Hispaniarum Rex , cognomento Pius , cui addenum censeo etiam Casti, quod decessorum Alphonsus nomine consecutus est. Principi vix ad quadtagesimum annum prouecto, stiadebant Medici remedium praesentissimum, depellendo putrido semini, quo post obitum uxoris cathissimae laethali rer Iaborabat , sed Consessarij ex Dominicana Familia, magis placuit, quam Medicorum

consilium, & rejecto quod semen cieret remedio . gloriosissimae martyr castitatis occubuit. Haec sibi Dominicarii assumunt, haec aliis suggerunt consilia, praestare mori, quam ullo fluxu seminis euocato foedari, & ex auita disciplina , ante D. Thomam in Ducem & Magistrum Ordini diuinitus datum , castimoniae incorruptionem , Vitae mortali praetulerunt , & toto pectore aversati sunt, quas hoc Tractatu ,& altero de Matrimonio Propositiones turpissimas collegit Amadaeus. Videtur quidem nomnullas damnare: sea ex probabilitatum regulis , testimoniis Doctorum, & rationibus verisimilibus sic munit; vidum improbare videri vult, confirmet & suadeat. Atque itaSaulo in cognatum Stephanum crudelitatem imitatur et Theologorum casti talem profligantium , vestes& inὀumenta seruat, ut omnium manibus coelestem hunc thesaurum dilapidet. Hac fraude circumuenit Lectorem Propositione 4. qua ex Sanctio excusatur a peccato mortali , pollutio non intenta, licet praevisa, in ogitationibus turpibus & actibus inhonestis, si postea in somnis sequatur : videtur quidem omnium Theologorum nomine ex Societate, eam detestari, sed illi securitatem altruita trium Theologorum suffragio, & a ratione ex Caram. cacissima, cui non est dignatus Verbo respondere. 'In eo Sanctius ponit Quaestionis nodum, ut loquitur j litem , quod aduersarij fateantur participare labem pollutionis , illum qui habet cogitationem turpem, siue

aspectum, in quo praeuideatar : at nos inquit non admittimus; quia non praeuidetur in causa esticaciter influente:

nam quaecumque capsa, Potentior est praesensiquam duin

110쪽

abest. Sed non aduertit Caramuel, semen a dormiente decidere multo facilius, quamia vigilante : ut sola imaga rerum turpium , quae inter dormiendum occurrit, fluxum Provocet, quem comprimere potuit unus corporis stantis situs. Tertium huius Proeositionis patronum aduocat Acatium ex nostro Ordine, quasi Sanctio assentiriur, insinuata Vno verbo eius ratione, ab inessicacia cauta. Adecistiorum fratrum lapsu gaudet, ut quos ex charitate excusare, aut releuare debuerat, det in castim praecipites , &ex illorum verbis maligne explicatis, calumniam paret :qualem instruit Paludano, cuius verba ad sensiam legitimum potuistet trahere , si magis veritati quam calumniat studuisset. Mitum est in alieno oculo festucam ita anxie inquirere , qui in suo trabem non sentiat. PARAGRAPHVS QV. INTVS.

Ad Propositionem undecimam. An peccata con

tra castitatem , fieri posint venialia parui

tate Mat ia. HV 1 v s Propositionis grauissma: examen praemiit id superiores responsioni, quod ad illarum discus- sonem sit maximam lucem allaturum, & quod eadem fraude lectoribus illudat Amadaeus , & Lucilium Vanninum Atheismi conuictum Tolosiae, dum puer essem , α sammis traditum imitetur. Ille Dialogos scripsit de ad -m mnia natura mortalium Dea , ut sibi ilici disserendi. genere, praesidium pararet, si quando in iudicium vocaretur : quasi ex colloquentium, non ex propria mente diuinitatem sustulisset, cuius dicebat se causam huiusmodi Dialogis agere, quam omnino prodebat: quia 'rtissima

argumenta excipiebat futilissimis solutionibus. Iisdem artibus, castitatis cauta praeuaricatur Amadaeu S; longo ordine recenset Theologos, qui peccati mortalis excusant a paruitate materiae, oscula, contactus,& omnia las. ciuiae irritamera,etiam studio captata,vi testium nube Lectorem obcaecet,addita hac claurula,huiusmodi doctrinam a Sanches retractatam, omnes Societatis Scriptores exe-

ετ si εῶ extare Claudij Aquauiuae Societatis Praepositi Ge-

E iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION