장음표시 사용
111쪽
neralis praeceptum, quo cauet ne ullus e Societate, etiam ut tolerabilem hanc doctrinam ulla ratione doceat, aut. aliis suadeat. Ait etiam circumferri decretum Clementis
VIII. quo haec opinio 1 elegatur ab omni fana doctrina. Ad populum phaleras. Crederem ista ex animo fieri, nisi compertas haberem fraudes Amadaei ι & nisi pro inconcusso dogmate posuisset, nihil huic propositioni deesse authoritatis, & rationis ad securam probabilitatem. Excusarem impiobum Sc inutilem laborem in conquirendis authoribus , qui faueant improbandae opinioni, si
fraus abesset, de nisi inuitos traberct ad erroris consortium. Ex duobus agnosce, qua fide reliquos citet. Bona-cinam laudat quaest. . de Matrimonio puncto IO.num. I . quo loco nihil ad rem,quia peccati m*rtalis damnat sponditaneam commotionem spirituum ad pollutionem, veI ad magnam distillationem: si autem, inquit, exeat in exigua quantitate, cum nulla vel leui commotione, dicit ex Sanchra contra Rebellum, non esse curandum, cum stveluti quidam sudor fluens, nec subinde veram rationem seminationis habeat, quae pertineat ad luxuriam. Vbi Atriadaee peccatum luxuriae ex paruitate materiae factum veniale Quod vero resert ex Diana, contra se nominatim insurrexisse Franciscum Aramum Dominicanum , ex
primo Salmanticensi Professore factum Episcopui , quod
videlicet in rebus venereis, negaret paruitatem materiae, hoc omnem fidem superat. Credo equidem miratum Arauxum, Dianam adeo fui dissimilem; ut cum ubique D. Thomam deserat, & largissime hominum indulgeat cupiditatibus , hic seuerior D. Thomae adhaeserit: sed ab Arauxo fuisse hic de causa nominatim impugnatum , in hac sere unica controuersia D. Thomam secutum, quis credat de assertore D. Thomae acerrimo , & fidissimo discipulo
Eam vero esse perpetuam D. Thomae sententiam, pec catum luxuriae a paruitate materiae , numquam Venialefieri : praeter quod ex multis locis comprobari potest, id euidentius constat,ex quaestione I s. de Mala; qua elegantissime hanc rem duobus prioribus articulis prosequitur et Primo quidem articulo hanc statuit conclusioneira, quemlibet actum luxuriae vitiosum esse , aut ab internae concupistentiae motu i ordinato, aut ab ipsemet actu per sis
112쪽
forma perstringo. Peccatum quodcumque contingit, Vel vitio potentiae, & cupiditatis a rationis regula subductae, ut cum auarus sua bona ardentius amat,& tenacius
seruat; vel peccatum positum est in ipsonae tactu,& rei illicitae concupiscentia, quale est auari, qui bonis inhiat alienis. Atqui luxuriae & libidinis peccatum, potest ex alterutro ' vel ex utroque capite, a recta ratione, & a fine Tecedere: Ergo utriuique vel alterutrius generis malitia inficitur. Primi quidem, cum vir uxorem suam deperit,& ad illam accedit nimio aestu accensus ι tum enim censetur peccare ex interna concupiscentia, quod leuius peccatum cst, prae altero, cum a fine generationis humanae fit recessus ; quod, inquit S. D Octor contingit, ex quocumque usu, & motu partium genitalium, praeter maritalem congressiim : nam illae partes corporis, & semen a natura comparata sunt ut ad finem , ad procreationem,& institutionem filiorum homini consentaneam; ea vero
tantum esse potest, si fiat a mare & foemina legitimo
matrimonij vinculo coniunctis : dc hoc docet natura ςxemplo animantium , nam quae laetus educant partito inter patrem & matrem onere,qualia sunt quae nidificant, vagos fugiunt concubitus,& mas foeminam sibi deligit, cui adnarret ad pullorum educationem : ab hac lege homini magis quam animantibus necessaria , recedit quicumque usus seminis partiumque genitalium ex Ira coniugium. Rationem illustrat S. Doctor solutione 9. argumento tum: sed obseruanda est potissimum responsio ad tertium, quo probatur malitiam luxuriae, non posse peti neque a Potentia a qua naturalis exit actus, neque a materia, quia videtur foemina ad illum usium creata, neque a fine, quia
potest esse honestus , ut cum quis suscipit prolem Deqconsecrandam, neque a malo ulu seminis, quia ex Λristotele est quid superfluum, sicut sudor aliaque excrementa rErgo nihil habet luxuria mali aut contra naturam. Ex his omnibus capitibus demonstrat S. Doctor luxuriam peccatum esse : ratione quidem potentiae, a regulis rationis, ex nimio ardore concupiscentiae subductae: λ materia,quia actus conueniens generationis requirit mulierem, non quamcumque, sed matrimonio junctam : aberrat etiam
a sine, nec corrigitur intentione, aliqua accidentaria,sicut
113쪽
nec furtum animo dandi eleemosynam admissum: Semen, autem licet sit superfluum ad nutritionem, est tamen necessarium ad generationem prolis , & speciei perennita-τem ; ideo male comparatur sudori , quem nihil resertquacumque ratione essiuat, quia inutilis est, tum ad nutritionem, tum ad generationem. Ad id vero quod conclusioni additur, Respondet D. Thonias solutions ad se-
Ptimum: peccatum luxuriae repugnare interdum naturae
animalis, qualis est mollities, & quilibet fluxus fit praeter commixtionem maris, & foeminae , quia nillil inseruit ad
generationem, quae fit in quolibet genere animantium , triusque sexus: fornicatio autem dicitur esse contra na-xuram propriam hominis, cuius est generationem referre ad conuenientem prolis educationem. Ex conclusione superiori deducit S. Doctor art. a. quasi corollarium, luxuriae actum a selo principio seu interna cupiditate viti Osum , esse culpam venialem; malum vero a seipso, seu a re. Concupita, non carere peccato mortali, nisi ex imper&cta deliberatione: quia actus ex primo capite malus, quo. Vir ad uxorem accedit nimio voluptatis aestu, non exit mnes matrimoni j, nisi tantus sit, ut nullo Dei respectu pro- Iumpat in desiderium alienae t tum vero malus fit ex secundo capite, a re illegitima concupita, & perinde se habet , ac gulosus non contentus suo cibo saperflue uti, sed gustae etiam furtivos, & lege prohibitos: Ergo quamdi manet actus sela interna cupiditate vitiatus, venialis tan- um culpa est.
Quod vero laethalis sit, si transeat in appetitum illegitimae ultra maritalem commixtionis, egregie probat rarione superiori: quia recedit a fine constituto generationis , in maiorem noxam proximi, quam furtum: nam si quis reus sit peccati mortalis, sublatis furto rebus externis proximi, ad vitam sustentandam comparatis ex Eccl. . Pinnis uentium mira paveris , qui defravidar istum homo senρον-- est: cum semen humanum propius accedat,magisque sit necessarium ad vitam sustentandam, quam Virtute continet s& ideo ait Aristoteles esse. quiddam diuinum certum est inutili & inordinato fluxu seminis. magis in hominem peccari, quam quolibet furto. Illud
Vero peccati genus ait S. Doctor reuocari ad praeceptum
Recalogi. quo adulterium prohibetur. Nam ut inquit
114쪽
resp. ad 3. & ad 4. cum Decalogus traditus sit populo, ea
Peccata damnat, quae nemo communis sentis compos neget esse mala. His vero continentur, a Moise & a sapientibus deducenda & docenda, fornicatio aliaque luxuriae genera, quae obscurioris sunt malitiae, & dissicilioris inquisitionis. Fornicationem vero aliaque seminis humanae dispendia voluntaria , lege diuina Ac naturali damnari, egregie probat resp. ad ri. a discrimine inter cibum & semen , quod cum ille institutus sit ad bonum priuatum hominis, cuiusque arbitrio permistum est sibi eli gere : semen vero cum ad bonum commune spectet, quod sit magis lege sanciendum quam priuatum, hinc fit semen non posse administrari, nisi ex praescripto legis, ut conducit ad filiolum procreationem ex legitimo matrimonio. Et cum lex spectet quae conueniunt tempori, Scquae fieri ut plurimum solent, quam quae raro & casu contingunt , hinc S. Doctor resp. ad 13. ait, sub lege antiqua acandum fuisse propagationi generis humani, sub lege Vero gratiae propagationi spirituali insistendum : quia id
requirit diuersa ratio temporis. Hinc etiam ait responsione ad ri. & I . legem non attendere educationem prolis ex fornicatione conuenientem , quia raro & casia accidit sed eam statuere & urgere, quae per se nata est sequi
ex legitimo matrimonio : atque eius impedimenta amo uere communia, non quae casu ex senectute, & ex morbis accidunt.
Ex his S. Doctoris principiis , deducimus in re venerea numquam dari paruitatem materiae, Ut in aliis generibus vitiorum, quae actum per se & a re concupita, inordinatum venialem essiciat, quia id habet expresse ad calcem Articuli. Appetitus, inquit, interior bonitatem , aut malitiam accipit , ex eo quod appetitur : inde est, quod etiam appetitus huius odi actus inordinati peccatum sit, si sit complatus, id est, si fiat ratione deliberata: alioquin est peccatum veniale. Ergo in genere luxuriae non agn scit culpam venialem, nisi ex imperfecta deliberatione, non ex paruitate rei concupitae. Deinde resp. ad r6. negat excusari peccati mortalis. delectationem & cogitationem morosam de fornicatione ex genere suo mortali: nec fieri venialem, nisi deliber
tio rationis sit imperfecta quae cum aduenit Per conse q
115쪽
sima deliberatum, redit ad naturam sui generis, id est ad peccatum mortale. Amplexus etiam oscula; &tactus, quamuis videantur longius abesse i congressu fornicario , aut fluxu seminis, extra usiim legitimum matrimonij,
damnat tamen peccati mortalis : Resip. ad I 8. In quantum ordinantur, inquit, a actum format οπμ , consequunsurconsensum ὴ inquisntum autem ordinantur ad solam delectat onem , cons ruuntur eonsenseum νn deleri tronem , συι est peccatum mortale a ta adeo viro Me modo fune peccata mortalia. Quamuis enim non sint secundum
suam speciem mortalia, sicut sornicatio & adulterium, &mollities : id tamen habent secundum quod ordinantur ad praedictos consensiis. Ex quibus hoc argumentum et clo : oscula, amplexus, tactus, ut ex libidine fiunt, tendunt vel ad commixtionem fornicariam , vel ad fluxum voluntarium seminis, vel ad delectationem Veneream et Atqui utrinque mortalia sunt peccata . ex D. Thotria: Ergo nulla ratione postunt excusari a peccato mortali. Hoc tamen differunt a fornicatione, & fluxu seminis voluntario, quod ex se indifferentes sint, & ex fine amicitiae Urbanitatis, & salutationis causa, fieri possint more loci: nec sint mala, nisi ex adiumsto periculo, a quo purgatinequeant, nisi aliquo fine legitimo honestentur. Cur vero parui tas materiae, in aliis peccatorum generibus admittenda, hinc excludatur ; non occurrit alia ratio idonea quam quae superius insinuata est, ab intensissima Voluptate his actibus adjuncta , quae cum dissicilius cohiberi possit intra certos & legitimos fines, quam quae furto & cibis admiscetur, & ubi semel admissa est, rationem ab Erbeat , lege naturali & diuina cautum est, ne
vel minimae locus detur,animum ubi subierit excoecatura. Hanc rationem fundamentalem ilistrant quae habet argumenta, & exempla Metcorus parte tertia argum. I s. Statum quaestionis explicat his verbis : Stantibus duabus Opinionibus extremis , una quae omnino negat: darIParuitatem materiae in venereis: altera quae astirmat, &statuit osculi delectationem pro leui computandam este; quaeritur, an tertia opinio media eligi possit, ut leuis cul- Pa sit : v. g. breui morula delectari in contactu unius
digiti Elespondet, quamcumque delectationem Veneream,
116쪽
.tiam si Physice sit modica, a natura prohibitam esse sub mortali: consequenter negat possie dari consensium deliberatum , de aliqua delectatione leui , qui sit culpa
Id vero probat ex sensu naturae, omniumque Legislatorum, quibus solemne est, dum noxium ab innoxio aegre distingui potest, eadem poena qua prohibent noxia, Vetare etiam innoxia , idque exemplis illustrat. Lege prohibetur ad tranquillitatem publicam , & cohibendis belligac pugnis repentinis quae ex ira, & simultate nasci solent,
arma deferri , sed quia dissicillimum iudicium est, an quis
armatus incedat ad ornatum,& necessariam defensionem, vel ad dimicationem, aut aggressionem iniustam, quicumque accinctus armis deprehenditur , subqcitur legis Poenae, licet euidenter probet se arma sumptiste, ad iustam defensionem. Aliud exemplum affert a naturae lege, quae prohibet ne conjuges sejungatur,sed in perpetua vitae societate degant , ad eaucandam prolem; nec tamen liceta vita conjugali secedere, cum nulla spes superest, nouae Prossis siuscipiendae , aut educandae cura : sed cum dissicillitamum sit iudicare quando nam eo deuentum sit, & facile possit error obrepere; ideo lege naturae conjugum societas perpetua est: quia legitima diuorti, causa obscurissima est. His exemplis probat obiter Mercorus falsam esse nos nullorum regulam; legem , tum omnino tolli, cum finis Ec causa legis desierit: at contra, natura ratam vult este &firmam legeiri , quamuis causa quae legi locum dedit sublata sit . de his maxime rebus quae dissicilioris sint cxantianis .Qujd vero obscurius, quid lubricum magis, dc periculosum, quam venerea delectationis momenta appendere, cum delectatio ipsa sit quoddam pCestigiarum genus Nec dicas leuem esse materiam libidinis, manus contactum, aut osculum; cum interdum ex osculo unius,quam ex alterius congressu , magis quis assiciatur. Valet hic etiam ratio D.Tnomae, cibi certum delectum permissum arbitrio cuiusque, quod eius priuatum bonum spectet;
delectationem autem veneream ad bonum commune
pertinere, &ideo naturae lege sanciendam, cum aliunde dissicillime fraenari, aut discerni possit: Ergo censendae sunt omnes eadem lege prohibitae, extra coniugium.
117쪽
Rem illustrat exemplo vacui, a quo in totum natura abhorret, nec vel minimum patitur, ne rerum compago dissoluatur. Et quamuis sorte a vacuo modico non esset timenda mundi ruina ι non tamen natura patitur, Vlluni
ου nobis induci : quod nostrum captum fugiat, quo gradu vacuum posset rerum ordinem turbare. Cum vero non minus obscura sit, aut periculosa voluptatis Venereae administratio, quam vacui; utramque homini negatani dicimus lege natura . Αque hinc facile soluuntur duo argumenta Caram .primum petitur a comparatione aliarum virtutum, in quibus frequens eth materiae modicae designatio: quidni etiam hic locum habeat. Rationem discriminis dedimus, quod in re Venerea, grauioribus pateat periculis & difficultatibus. palsum est etiam quod uniuersim assumi Caramuel, materiam minimam & leuem, non esse grauibus poenis.& peccatis opportunam i cum reum peccati mortalis faciat Ecclesia, eum qui ante communionem vn m amigdalam gustaverit,uel guttam aquae vino consecrando non infuderit. Et quis nelciat unius pomi esu, Adamum to tius generis patentem fuisse peremptorem : nihil ergo
vetat naturam unius modicae deIectationis venereae usuram prohibuisse, hac de cavsa grauissima, quod facilis sit errot dele stus delectationis grauis, quam leuem putes, &quae in grauissima mala caecos praecipitet. PARAGRApsus S Ex TV s.
Corogaria quibus reliqua huius tractatin Prub
tiones refelluntur. RErvτAτis quae superstat ex hoc Tractatu propositionibus salsissimis , & scandalosis, addendum est sil- perioribus, ex doctrinae D. Thomae principiis, istud apud
S. Doctorem certissimum: rerum quae cient Venerem, &fluxum seminis, duo esse genera: primum ad luxuriam pertinet , qualia sunt versa amatoria , aspectus rerum turpium, aliae sunt diuersi ordinis, ut cibus, equitatior maiorem vero curam adhibendam, ad euitanduim fluxum seminis, ex primo quam secundo rerum & actionum ge-
118쪽
Itere. Rursus postremum hoc rerum genus diuidendum est, in eas quae necessariae sunt, & utiles, qualis est Coi fessionum audientia , contrectatio partium secretiorum a chirurgo ad curandos morbos : aut quae interdum malae, Ut ludus, potatio largior , usus ciborum calidiorum qui
His ita constatutis ut a certioribus initium sumamus. Prima regula est apud omnes recepta: ab his omnibuet eneribus actionum abstinendum esse omnino, cum v riis experimentis compertum est, vix posse frequentari citra consensum in voluptatem veneream ex fluxu semianis. Tum enim Christi documentum ut praeceptum urget te ,s m πιον tua , aut es tu ιν seri ablat re , abscinde eώπιρο ν De abs te. Altera regula aeque certa est , a rebus secundi: generis, maxime si necessariae sint, & utiles ad vitam , & societatem humanam, cessandum non esse, quamuis habeant adjunctum disiluuium seminis , si absit periculum consensus : tum enim censemur pati mon optare voluptatem ι Maliunde illius sensum omnino inuoluntarium, & innoxium facit, ius se illa viendi. . Hac regula continentur, quae ex communi sententia Theologorum variis consectariis explicat Sanchra lib. .9. disp. . a num. 4. ad Io. Immo addit fluxum seminis pransissim ex actione a circumstantiis mala. non habere reatum luxuriae ;Vt cum quis ex Consessionibus captat vanam gloriam , vel ex cibo nimiam voluptatem : tum quia hae circumstantiae accidentario adjunguntur seminis di fluuio: tum quia damna non sunt imputanda iure suo Vtenti, sicut cum iudex admiscet iram, & vanam gloriam iustae reorum castigationi. Eadem de causa experto exequitatione sibi semen decidere , non est pedibus iter agendum. Grauior est dissiculias de eo genere actionum, quibuσaccidentatio adiungi ur illud diffluuium , nulla tamen necessitate aut utilitate bonestantur: imo ut plurimum lae sunt ;vi ludus, nimius potus, aut somnus. Prima Theologorum sententia, & ex Thomistis Medinae, Zu- mel, Soti, Lopeet, est eiusmodi, rebus non necessariis,aut 'enialiter malis utentem, reum esse peccati mortalis luxuriae, si malit pati difluuium seminis , quam ab huiusim
119쪽
di rebus cessare. Putat tamen SancheZ , hanc sententiaret ex mente D. Thomae eiusque discipulorum D. Antonini; Caietani, Armillae, Sylvestri, Lede ete , sic moderandam esse; ut venialis aut mortalis sit culpa , prout fert conditio rerum, unde seminis fluxus existit: quia S. Doctor statuit pollutionis grauitatem, a causa esse omninis metiendam , iuxta illud D. Augustini lib. 22. contra Faustum Loth non quantum 1ncsus , sed quantum ebraetin praecedens meruri, in culpa Ρisse.
Haec ex Sanchez placuit referre: non quod illi omnino assentiar, sic mentem D. Thomae eiusque discipulorum, interpretanti; quasi tota pr uisae pollutionis grauitas , itast a causa unde proficiscitur, ut ipsius praeuis e periculurn malitiam causae non augeat, nec unquam ἡ veniali faciat lethalem , hoc enim omnino falsium esse statim ostendam: sed Θ re nostra visum est fore,ista obseruasse ex Theoloso
Societatis multo doctiore & accuratiore Amadaeo; ut Imde agnoscant omnes, stihil in hac re Thom istas aduersiario fauere, sed per summam iniuriam trahi in alienos sensus: quandoquidem plures ex illis damnant peccati mortalis , eum qui rebus etiam licitis , sed non necessariis, aut venialiter malis, nolint abstinere, quamuis sentiant inde secuturum seminis fluxum.
Caeterum regulam D. Thomae male omnino interpretatur SanchcZ, dum putat ex re Venialiter per se mala,suxum seminis fore tantum venialiter culpabilem: nam
D. Thomam, art. s. ex qu. s . 2.1. & eX F. pari.quaest. 8o .art. . attente legenti, constat hanc regulam ex causa veniali per se nunquam nisi venialem nasci - limitati oportere ad a stiones, contactas, cogitationes,' quae ex subre
ptione, aut imperfecta deliberatione, Venialis Culpae reatum habent. Nam delectatio, & praeuisio secuturae pollutionis ἡ veniatibns per se fiunt culpae lethales: neque hoc
negat Sanchra Concl. r. num. Is . dum ita habet, tunc solum reperitur culpa mortalis ratione pollutionis praevisae, nec intentae, 'uando absque vrgenti necessitate exercetur actio ex natura sita turpis, & per se tendens adactus Venereos excitandos, pollutionemque consummandam. Sed immerito addit hanc suam assertionem esse conintra Miliores trium sententiarum quas distinxit, & vltimae facit Authorem D. Thomam , in alienum sensum
120쪽
aetorta eius regula , cuius veram interpretationem te-
fert ipsemet Sancho ex Nauarr. Sum. cap. I 6. Vbi ex legitima mente D. Thomae, pol tutionem docet esse moris
talem, cum quis se illius periculo exponit, admissis tur pibus cogitationibus, earumque delectatione , aut sit conuersationibus immiscet, & foedat turpibus contactibus, qui ad illam prouocant. Addit eiusdem lethalis culpae reum esse, qui aliqua comedat ut sibi pollutio eueniat. Animaduersionem Sanchea in illum Nauarri locum probo; dum de rebus primi generis venerem per se mouentibus sermonem facit, nihil aliud exigere, ut ille fluxus sit culpa lethalis, praeter voluntatem huiusmodi causas admouendi: ubi vero agit de rebus secundi, & tertii ordinis , quae sunt extra luxuriae genus, ut esus calidorum, ni mia compotatio , petit voluntatem ex pretam sese excitandi : atque ea est legitima interpretatio regulae D. Tlici mae, ex causa pollutionis grauitatem metientis r & ad Illam tandem sententiam communem Scholae nostrae tatis accommodate trahit Sancheg verba Henriqueet, Sua
rea , & Uasqueet e summeque gaudeo Theologos ex So cietate praecipuos , nobis assentiri. Ex quibus
Ex superioribus reθciuntur 1. Propositiones ab
Amada o falso D. Thoma Uripta.
DEoveo contra quintam propositionem, falsum esse, Alique ascriptum D. Thomae, ex eius principiis
male probari, pollutionem non intentam, licet praeuitiam in conuertationibus otiosis, & verbis amatoriis, non esse culpam fethalem, nec sub mortali quemquam teneri has Causias remouere. Falam esse quoad omnes partes hanc assertionem demonstrant, quae diximus de mente D.Thomae eiusque discipulorum : & iterum id euinco hoc argumento. Vel excuses a peccato mortali praevisam pollutionem ex verbis otiosis, & amatotiis, ratione impersectis deliberationis, vel materiae modicae; sed ex neutro capite est legitima excusatio : non ex ultimo, quia in rebus Ve Nereis, nullam D. Thomas admittit materiam modicam,