장음표시 사용
91쪽
rem in dubiis ex praecepto sequi iubent, anteponenaia esse recentioribus, qui id consilij esse volunt. Opusculum confecit Amadaeus quindecim tractatibus.& viginti quinque supra centum propositionibus de rebus totius Religionis grauissimis, de Peccatis, de Charitate, de Eucharistia, dcc. quae omnes stent pro libertate, aut potius libidine, Contra legem; & adeo compertae nouitatis , ne quid aliud dicam, Vt nullum antiquorum Patrum qui astentiatur, ullo opusculi loco citatum legerim. Quid hoc rei est Ignorarunt ne ista Sancti Patres,aut tacuerunt 3 & si de his aliquando illis sermo fuit adeo ne contempti sent & deiecti,ut nullam illorum rationem habuerit Amadaeus, & in recentioribus citandis sedulum. piguerit aliquando retulisse λQuamuis aliae deessent causae damnationis huius opunculi , tanto Ss. Patrum quem praefert contemptu longe frauiorem ea qua transfixum est, censuram commereatur , hoc tantum nomine, quod propositiones centum viginti quinque a se propugnatas, nequiverit aut neSlexerit, alicuius S S. Patrum suffragio munire. Dices forte nihil de his scriptum ante Scnolasticorum seculum , sed noua esse illorum inuenta, quibus doctiores & ditiores evasimus: verius dixisses audaciores. Non dubito illis omnino intacta, quod pro obscoenitate verborum, saluo aurium honore, nequeant efferri. Quid si D. Hieronymus has pudendas & putentissimas quaestiones ex Amadaeo , omni ejurata verecundia, & reuerentia publica legeret δNonne in illum quod alias in Sabinianum scriberet Η - ώeto lucrum sceleris r non possem tibi ingerere qua scripsisti.
Proh ne ν non possωm ultra progredi I Prorumpunt lachr --a , ante quam verba, es νnd gnatione pariter es dolore, in 's mea M saucium tapiritus coarctatur. Vbs mare .lis Dd eis Mentia Niliana e Vbi torrem φω- Demo erinis ne profecto muri , vestra tingua torpesceret. uentri est res , quam nulla eloquentia ea ticare queat. Repertum est facin-,qωod nec νmm/- fuere, nec sum
dere, nee Atesian . ρυμ essari. Nonnullos audiui testantes , se lecto quaestionum Syllabo , prae scelerum quae excusantur , & eleuantur atrocitate cohorruisse. Ecquis neget eos, qui flagitia extenuando si dent more serpentis, qui probabilitatura
92쪽
lenociniis Euam seduxit,grauius peccare & periculosius agere,magisque timendos,qua qui in aperta scelera impellunt Has artes serpentinas admouet Amadarus, dum libidinum & flagitiorum genus omne, qua potest eleuat, ne ab iis ipsarum immanitate deterreamur. Si ita nedum impune, sed etiam cum spe laudis & praemij, liceat m ratem Theologiam stribere, cauendum magis erit a Cassiistarum, quam a lasciuissimorum Scriptorum , quam a
Catulli, Petronij & Aretini lectione: Nam longe modestius agunt, minusque licenter, quam hic Scriptor, qui se erimarium sacrae Theologiae Prosetarem iacti, in aeternum Theologiae dedecus. Et si mentito nomine sit Theophilus Raynaudus squod multis, mihique iam pene persitasum , nolim credere. J HOcne cygneo cantu , diem clausisset extremum, homo ne dum Christianus, .
sed ,etiam Sacerdos & Religiosius Sed quidquid sit,neque
enim in re obscura, velim aliquid temere statuere. Esto sit Theophilus Author libri, vindicanda mihi videtur S Cietas ab editionis tot steterum, & turpitudinum inuidia, ct iuspicione: neque enim minus matri quam extraneis importunus fuit: & si quando longior instabat peregrinatio , amicis cicularibus suas lucubrationes credebat. Hoc ab uno eius familiari mihi relatum est, cui suae Ethisae partem, aliaque scripta reliquit, cum Auenione ἡ carcere Romam profectus est. Quare si ex hominis ingenio, R moribus; iudicare liceat, crediderim Societatem huius editionis constiam, aut certe illicitam minime fuisse e sed ipsem morte instante, quasi ultimo mandato,post- humum & infelicem hunc partum, commendasse ami-ς'rum alicui, cuius opera malis auibus prodierit. Sed ne magis videat conjecturis Rnetorum more,
quam argumentis & Dialectitae legibus agere; summam totius libri & nostratum Responsionum, ad finem huius articuli sequentibus explicandam subiungo. Quidquid, virium & veneni habet opustulum, hoc uno syllogismo continetur. Opinio quaecumque pro libertate stans, authoritate alicuius Doctoris , vel ratione verisimili facta probabilis, hoc solo nomine tuta est, etiam si repugner adueria opinio probabilior pro ege. Atqui propositiones I 26. ex libris Theologorum Societatis excerptae
traductae, quasi errorum & ilagitiorum semina, habmt
93쪽
utrumque, vel alterum probabilitatis gradum, ab auth ritate Theologorum, maxime ex Dominicanis , & interdum D. Thoniae, vel ab argumentis verisimilibus : Ergo immerito damnantur quasi periculosae. Ergo tutissimae sunt , & paris ad salutem securitatis, cum opinionibus pro lege stantibus. Hoc unum est quod contendit Amadaeus. Decurrat, Lector, totum opulculum, expendat quae ad singulas propositiones honestandas congerit, agnoscet hoc unum esse argumentum : non desunt Authores moderni, qui has propositiones defendant, nec rationibus verisimilibus
destituuntur: Ergo probabiles sunt, & tutae, quamuis pro Ibertate pugnent, perinde ac si pro lege starent. Nostrarum responsionum haec summa est : falsissimam esse argumenti primam propositionem, & secundae eam Partem, qua dicuntur huiusmodi propositiones, muniri principiis & testimoniis D. Thomae: ac proinde nullam esse consequentiam, & periculosissimum quod insertulassertum. Si post superiqres disputationes aliqua superesset dubitandi causa, illam omnino tolleret Amadari opusculum. Quis enim non sbi timeat, non abhorreat, ab ea cuiuscumque probabilitatis securitate, ex qua tot scelerum immanitates eleuet , tot turpitudines honestet ZConfecta iam praecipua controuersiae parte, de probabitium securo usu generatim, non est quod admodum cu-Xemus ι an quas defendit Amadaeus assertiones, alicuius Doctoris suffragio, vel ratione verisimili muniantur,cum diuersissimae sint probabilitas, & securitas opinionum , a que ex diuersis capitibus repetantur: sed cum D. Thomam
Passim , eiusque discipulos, obtorto colla trahat ad stuerroris consortium , explorabimus qua fide id moli-
94쪽
Animaduersiones in diuersa D. Thoma testimonia, quibus abutitur Amadam tractatu primo.
POTERAM a longiori testimoniorum D. Thomae examine supersedere, cum demonstratum sit ultima parte superioris disputationis, Patrum aut Doctorum n minem,magis Sanctissimo Praeceptore, abhorruisse a lia Centia opinionum probabilium contra legem : quand quidem nullam illarum re ipsa falsam, distidentibus inret se Doctoribus , patitur in peccati excusationem trahi , quacumque probabilitate, & ignorantia. Quid hoc dogmate inconcusso D. Thomae, capitalius aduersatur conu-liis & principiis Amadaei 3 His uide ; ex innumeris & ingentibus D. Thomae scriptis, nullam excerpi potuisse, a P. Ferrerio dili sentissimo Scriptore, assertionem Moralem , probatam a D. Thoma pro libertate, quamdiu ad. uersa pro lege stabat probabilis opinio. Quis ergo credapAmadaeo, ingentem messem ex D. Thoma, huiusmodi opinionum pollicenti λ
Expenduntur testimonia ex D. Thoma relata, tribus prio ibus Propositionibus.
Τ Ο Α N N g s Sanctius omnium nostri Deculi laxonum a laxusimus, multa Asserta scripserat in perniciem Christianae pietetis, idque inter caetera , quod primum appo. nit Amadaeus, nihil peccare eos qui a diuinis inspirationibus distentiant, & perperam se huius repulsae t quam
carentiam corresponde a barbare omnino Vocat , qui
passim elegans videri vult Theophilus j dum confitentur apud Sacerdotem , se quasi alicuius culpae accusare nonnullos. In hunc Theologum , SalaZar ex Societate Scriptor non ignobilis , Eelo Religionis accensiis insurrexit. ςommunem hunc sensum, ac morem Christianorum,
95쪽
se accusandi de inspirationum diuinarum neglectu,piὸ &. erudite defen4it. Vellem ad manum habere huius Aviathotis scripta in Amadaeum Sanctio quam Salaetaro similiorem utilissima, de repulsa inspirationum. Paucis respondeo verissimum esse quod affert ex D. Thoma in L. Sentent. dist. 39 quaest. 3. art. 3. ad 6. Cum csnscientia dictat aticui, quod bonum e acere atiquod ροιώκοψ' , F n.n serit non peccat, qu- aeon apprehendit iliadmi bonum debιmm,'pracepto subiacens. Hoc tamen
non prohibet, quin simus rei ob repulsas diuinas inspirationes, non tum ex contemptu, quod admittit Ama-ψaeus , sed etiam ex negligentia profectus nostri. Haec enim duo sunt vitae Christianae fundamenta, in via Dei, retrocedendum & cadendum , nisi progredi nitaris; nec posse seruari mandata, nisi interdum aliquid boni a te exigas , quod sit consilij non praecepti, neque ab illicitis censare, nisi aliquando a lavitis abstineas. Quare licet non damnem peccati, dissensum ab inspiratione aliqua singulari, quae ad altiorem persectionis gradum vocet; non tamen excusarem a culpa, si quis apud se statueret, nullum dare locum cogitationibus , quae suggererent bonum a
Deo commendatum, non praeceptum. Nam praeter quod huius propositi Author & tenax vix potest excusari a contemptu diuinarum inspirationum ι est supra vires naturae corruptae, etiam gratia sanatae, res ad viuum ita secare,ut
ab illicitis & incoi1cessis voluptatibus sibi temperet, qui permissis indulserit,&alaethalibus peccatis se cohibeat, aut venialia, aliosque desectus nihi curarit. Nemo Chri-ianae pietatis non omnino expers, & sanae mentis : ab.
omni culpa absoluet eum, qui ex Amadati regulis,ita com- Paratus sit, ut nullam inspirationem admittat, nisi rei ex praecepto ad salutem necessariar: reliquas quae Dei nomine consuunt bona adijciat. De his praestaret Roffigues ex Societate scriptoris legere eap. s. primi Tractatus, quo multa congerit ex Augustino, Bernardo, aliisque S S. Patribus, ut probet dictum Sapientis, eum qui minιma πτυgie,paulatim δε ere: &Augustini Epist i 3. nos tandiu non relabi retro,quandiu ad priora contendimus , & descendere , Ut coeperimus stare: nostrumqtie non progredi reuerti esse: & si velimus
redire, currendum ede. Nescio qua ration ex his
96쪽
SS. Patribus, excusabit ab omni culpa Amadatus sua carent ιam correspondentua ad divinas inspirationes, qua-Cuinque ratione contingat ; siue per puram omissionem,
siue per actum positiuu Sed quidquid sit de ius scholae mi s
tiis, hic fidem in Amadaeo desiclero. Authora me laudatus eodem capite refert D. Thomam 2. 2. quaeqL. I 8 .art. s. ad i. hoc de statu rcligiosorum decernem eos mendacii & dissimulationis reos esse , si suscepto statu perfe- stionis, non comparatae sed querendae, ab illius intentio ne & studio , animum reuocent , contentI eo gradu Virtutis, quem consecuti fuerint, omnis progrestus cura abiecta. Hoc peccati damnat D. Thomas, quod non fuerat tacendum Amadaro, nisi sentiret excusari ab omni
culpa inspirationum repulsam,& pessimo consilio tentaret fastidium terum spiritualium, torporem ad salutem N prosectum inducere, & horum malorum inuidiam in Dominicanos derivare, a quibus longissime absunt D: Thomae vestigia secuti.
De ebrietate , ct desiderio alienae mortis. HAEc Ieuior est Amadast fraus, prae corruptelis quibus
secundae & tertiae propositionis suffragium ambit. S.Doctoris eiusque discipulorum hete ubique sententia est, potissimum I.2. quaest. Icio .art. g. bonum hominis honesto contineri, quod illi conueniat ex Cicerone, qua ceteris Praestat animantibus. Nam ut egregie Ecclesiasticus c. I 3. εndus se er se tollet, qui honestiori se communicat. Ipsa hominis institutione , qua Deus corpus & appetitum rationi sebierit, honestum ubique quaerendum, id est, bonum virtutis consentaneum, homini qua ex ratione Viuit, ea necessitate sectandum praescripsit, ut ne dicam ipsi homini , aut ulli creaturarum concesserit , sed nec sibi seruauerit facultatem , boni rationis laedendi , & relaxandi ι & ea lege a natura hominis repetita sancita sunt omnia fere vitae humanae officia, 'uibus prohibemur, ne facultate loquendi prae caeteris animantibus collata, ad nostros sensus, iis qui nos audiunt & interrogant sinceret
97쪽
aperiendos, ad mendacia abutamur. Hinc etiam brutis Praestamus, ut communem cum illis comedendi aut generandi appetitum, intra metas a ratione constitutas co hibeamus, & cibum potumoue ad vitae incolumitatem seruandam, non ad voluptatena adhibeamus. Longe magis opus est vi, ad Damandum generationis appetitum, ne volup tem captet, nec liberis det operam , nisi certa Jege, qu i neίas sit ulla quacumque causa Violari. Hinc sit omnium Scriptorum consensu , damnandam quam- Cumque Voluptatem lethalis peccati, quae ab iis metis re- Cesierit: neque ulla authoritate posse non estari fornicationem , id est, cum non sua seu soluta copulam, sicut nec adulterium cum aliena coniugata, multoque minus immunditiam , mollitiem, aliasque id genus praeposteras albidines, quibus secultas generandi a fide longissime abducitur.
Eodem loco reponit S. Doctor, & ad easdem regulas exigit, cibi ac potus usum : hoc sulum discrimen intercedit , quod cibus priuatum cuiusque, generatio commula speciei bonum spectet: atque hinc non minus damnandacst comessatio, & ebrietas, quam scortatio , & immunditia. Ebrietatis vitium ex duplici capite D Thomas astistit 2.1.qu. Iso. art. i. quod ab honesto, id est, a
bono rationis aberret immoderata, & nimia compotatio, qua ab hominis Q rte abimus in bestialem , aliisque Peccatis fimus obnoxii: hoc est alterum caput Vnde ebrietas damnanda est. Sed ut ad primum redeam. Illud elegantissime explicat S. Doctor Art citati respontione ad 3. Cum cibum & potum sumi oporteat, Vt conuenit incolumitati corporis, tunc fit, inquit S. Doctor, ut potus sano seperfluus, infirmo sit moderatus. Hinc excusari,& honestari potest potus ebrietati proximus & fanitati recuperandae ex praeseripto medici necessarius. Neque enim recedit a lege temperantiae, quae potum moderatur, Ut confert ad valetudinem.Sed an sit ad hoc necessaria largior potatio, medicorum est non Theologorum id decer- Mere ι & ubi constitutum suerit, nihil mali & culpae se bestopiosiori vino quod sano Qperfluum, aegro tamen, vae letudini reparandae opportunum , moderatum est. Hoc S. Doctor omnesque eius discipuli , de ossiciis viv ae humanae & Christianae statuunt , quibus ex eorum q-.
98쪽
ritumque Philosophorum sentctia, aliud addendum: tanthapud illos esse, quod vocamus honestum , seu bonum homini qua homo est consentaneum,ut anteponi preteipiant cuicumque bono illi aduerso , neque deserendum, aut laedendum , ullo infamiae, aut mortis metu. Hinc docent, vitam non esse redimendam , vel leuissimo mendacio, multo minus copula, cum soluta aut aliena : neque etiam ebrietate, quidquid contendat Amadanis post Lessium, non minus licitam & innoxia esse ebrietatem, ut m9rtem fugias a tyranno intentatam , quam Vt eae praecept . medici cureris. Contra Caietanus negat idem utrobique iuris esse : discrimen est ebrietatem praeceptam a medico temperatam esse , & sobriam , neque a fine a natura constituto recedere, imo ad illum conserre, & omnino necessariam esse : a tyranno autem imperatam, esse exerrationem a suo fine, & a recta ratione : unde vitium minae nec tollunt, nec minuunt, aut excusant, nisi velis
impune, & innoxie fieri , quodcumque praecipitur im- Pendente mortis periculo. Ebrietatis eadem prosus est quae furti homicidii , & fornicationis ratio , quamdiu actio quae illi subest , a fine & ratione recedit , nulla authoritate, nullis minis, excusari potest: non certe magis, quam Voluntaria emi o seminis , quam cum aliena Illegitima cΘ-Puta , quam res aliena inuito domino sublata, quam homicidium insontis & illi plane Theologi decipiuntur, qui horum quae enumerauimus, praeceptorum Vim abrΟ-Satam censent, cum iussu Dei, vel sententia Iudicum , &Masto bello , fit caedes hominum , cum permissi sunt Hebraei bona AEgyptiorum secum deferre, & Oseas missus est ad mulierem fornicariam. Nihil huiusmodi praece Ptorum aequitati detractum , sed materia illis omnino subducta est. Neque enim cum Decalogo vetatur homo occidi ; alienum rapi, aliena mulier appeti,& contrectari, largius vinum potari,in totum haec actionum genera prohibentur ι sed ut certis continentur metis, a quibus si semoveantur, nihil spectant ad praeceptum : atque ita Decalogo cautum est , ne occidas in ntem , vel eum in quem nullum ius vitae & mortis, a Deo, vel authoritate Publica acceperis , vel ex iusta ὸefensione tibi compara.
um sit. Eadem est interpretaldo furti, cum tamina cin
99쪽
Pulae, aut nimiae potatiohis, vim semper habere peccati, quam nec Deus tollat, nisi materiam praecepto subiectam mutet ι ut aliena & soluta fiat coniux , aut si ad te pertineat aliquo titulo, quod erat alterius domini ; '& vinum. copiosius saluti & vlui rationis noxium ad valetudinem restituendam commodum sit, & necessarium. Hinc convelluntur , quae habet Amadarus propositione secunda, perinde ebrietatem honestari minis tyranni intentantis mortem , nisi vino te ingurgitaueris, ac medici ita praestribentis sanitatis causa. Nullum inquit, ex Lessio ebrietatis discrimen intercedit : par est utrobique necessitas moriendi. Sed esto, inquit Caietanus, longe tamen alia est ex morbo, alia ex tyranni furore. Illa materiam praecepti mutat, & potationem sano immodicam , A noxiam, facit aegro moderatam , salubrem, Mmedicam : atque inde te naturalis ,remedium creat aegritudini curandae.Quid vero ad hoc tyranni rabies ebrietatem inquis,inducit arcendat morti necessariam. Sed multum refert, an id habeat ex innata Virtute, an ex tyranni..
malitia. Illud ebrietatem putat Caietanus honestare: istud
Vero non magis quam mendacium, quamhomicidium, quam furtum, quam fornicationem, . Huius grauissmae controuersit triplex omnino graduς est. Primus, negantium licitum esse ulla ratione copiosorem vini potum; siue indicta extrinsecus necessitate minis tyranni, siue intrinsecus a sanitate recuperanda cui Potus seruit. Altero gradu extremo Amadaeus contendit, honestari potum ad ebrietatem usque, ex Vtroque capite. Media est sententia Caietani explicata, a qua recedit Al- MareZ, & primae adhaeret: atque ita interpretatur D.Thomam , nosque cum illo, reuerentiae & obseruantiae gratia in sacram Facultatem, cui magis placuit, ex Alvare,quZm
Quod ebrietati indulget Amadaeus ,hoc de furto, homi-gidio ultro concedit , ea regula quam ait traditam a D. Thoma quodlib. art. I . & quodlib. I 2. art. 27. Vnde Tractatu de iustitia & iure inserta, propositione g. Christianos captinos sub Turcarum dominio militantes posse cum ad nos accedunt Christianorum domos perfringe- e , deuastare, & bona subripere, ad euitandam mortem, cis non exequzmibus , immineutem.
100쪽
Quid vero iis locis docet S. Thomas, unde adeo atrox in rempublicam Christianam infert cum Palao consectarium 3 Q nodlibeto s. quaerit, Vtrum pecunia mutuo accepta , sui redimendi causa E latronum manibus, restituenda sit creditori. Respondet, quamuis ad extremam necessitatem reda-ictis, omnia sint communia, nec maior impendere possit, ea qua premuntur,qui a latronibus captiui tenentur; non tamen ex illa liberatum eximi a pecunia soluenda : quin
potius eo arctius ad id astringit, quo illi subuentum est
grauiori periculo laboranti. Quare, in extrema necessitate constitutis,omnia sunt comunia ad subleuadam indugentiam,si nihil habeant situm,quo sibi subueniant: si veroisuppetat aliquid proprii, debent suis bonis uti, 3c ab alienis abstinere : nam ridiculus esset, inquit S. Doctor, si
quis famem extremam patiens; nollet contingere panem tibi in arca repositum, causatus alienum ad se pertinere ex lege extremae necessitatis, qua omnia sunt communiat ita est,si nec ex propriis,nec ex mutud acceptis amicorum bonis, nequeas te a periculo liberam : at si te redemeris Pecunia mutuo accepta, restituenda est creditori qui numerauit, & ossicio charitatis, & iustitiae satisfecit, pecunia mutuo non fratis data. Extremae indigentiae, & impedimenti mortis periculo,hoc unum concedit D. Thom. ut ex alienis boas cum tua desimi, patiem ad fustendam mortem sumas, non pecuniam ad delicias, & aa opulen
. A Palao tibi permittit externis bonist proximi Vti,prout
est necessarium ad vitandam extremam necessitatem . sed illa vastare, capere, & asportare , tradereque minanti
mortem, est tibi necessarium ad illam vitandam : Ergo id facere potes , neque dominus illarum debet esse inuitus, sed potius debet ex charitate consentire. Quae consecutiones D. Thomas extremam famem, paremque egestatem patienti permittit buccellam panis alieni, ad sustentandam vitam comedere: Ergo mihi licet eo necessitatis articulo , Christianam religionem euertere 3 Quodnam monstri hoc genus est At inquis, si nec per me, nec Per amicos possum a moditis periculo extrin cus impenia dente me liberare , tum fient omnia communia ex D.
Thoma. Quid hoc est, omnia communia λ id est, licebit terram coelo miscere, Eccles- perditum ite, nudi