Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

procedendum est. Ex quo autem probabiliter sam a se Icere possMm- ,3Mod fecretin Admonιlso non valet, proce alendum es visera/- , quantumcumque sit peccatum occulintum , adtest um in sesonem e nisi forte probabstiter ἀμ- maretur qωοd hoc ad emendationem fratris non proficeret, sed exinde deterior redderetur, quia propter hoc totai,tera eorrentione eessendum. Diceres D. Thomam in cc rigendis fratribus, velle nos agere peritos nautas, qui omnem ventum captant, Vt Vela paridant, obvertant, aut demittant, proVt secundus, vel contrarius vet1tus assiauerit. Miror Ama clarum consectam rem putare,& apud D. Thomam se demonstrasse synon ima esse os miter, probabiliter , ae prudenter exιstimara : sorte quod ter paucis

verbis si probabria usurparite atque inde periculosissima

consecutione contendit, votum castitatis quo firmatur status religionis, perinde mutandum , ac ossicium fraternae corr&tionis, cum tamen illo nihil firmius esse opor-ttat , istud singulis momentis, ex minima etiam suspicione omitti aut dictrri possit. Inde collige, prudens Lector, quam caeco impetu Α-

madatus transuersias abripiatur , aestu probabilitatis verse satilis, cui firmitatem & prudentiam assertam cupit, iisdem testimoniis D. Thomae& Cajetani quibus eius consilium euertitur. Quid enim repugnans magis prudentiae . firmo iudicio ex pervicacia, quod ipsemet Cajetanus temerarium vocat Quid magis alienum a loco D. Thomae citato, quam firm1tatem asserere suspicioni vel minimae, cuius causa docet consilium correctionis fraternae aliquando intermittendum, ut opportunius tempus Ca-Ptetur Inde eriam agnoscet Lector, qua inopia testimoniorum ex D. Thoma, & eius Distipulis, laboret Α- madarus, cum ex tot voluminibus, in quibus vertatissimus Vult vIderi nullum potuerit reperire, praeter illa duo Ioca , quae eius assertioni aperte aduersantur. Sed famelico

nullus insipidus est panis, sitibundo aqua turbida ambrosa est. iratus obuia quaeque etiam sibi infesta arripit in arma, quibus se conficiat, ut vellicet aduersarios. Nec magis dubium patas est eadem Propositione esse in Dominica nos odium, quam probabilitatis insimum amorem. Nam ubi sensit dispensationem voti castitatis monasticae ex probabili reuelatione iniudiosissimam eo;

142쪽

ingerit disputationem, quam putat Doctoribus acceptiore, ct magis noxiam Dominicanis, de dispensatione voti solemnis authoritate Pontificia. Nec satis suit futilissima

Congerere , quae iam Disputatione superiori contra Caiaxamuelem soluta sunt, &ocupata meliora, quae proinde omitto, ne crambe bis cocta cruciem Lectorem. Refert ex Corrado verba a Sylvestro mutuata , quod

putet summis Pontificibus iniuria esse, ac proinde, quod unum molitur, conflatura odium Dominicanis , quasi Pontificibus genuinum passim infigant, & cum D. Thomae causa priuata agitur; illis sit antiquior tollas Ecclesiae salute. Resert iterum Corradum Dominicanum ausium scribere, Summum Pontificem se vidisse facientem maiora cum standalo totius Christianitatis, quasi nullus alterius ordinia potuisset similia proferre, & nesciret orbis Christianus, Oeham Franciscani Dialogos sexaginta dierum in S. Pontificem editos. Sed quid peccauit Sylvester in Pontificem Romanum , cuius suit administer & vindex

fortissimus, qui primus omnium Theologorum calamum distrinxit in Lutherum 3 Scripsit inquit verba relata ex Corrado, quae animus horret legere, sed cur aiuinuidiam& per summam calumniam subticuit, quam. addit Sylvester distinctionem facti, & decreti Pontificis 3 Illud ait

interdum damnandum, & ipse testis ac pars magna fuit Pontificatus Alexandri VI. qui grauiorem censuram

commerebatur , nec suum sensum de administratione. adeo corrupta aperire,putauit reuerentiae in Sedem Apostolicam grauem esse noxam,

Et re vera ita est, neque enim de Pontificibus , ad illorum & Ecclesiae bonum ,& gloriam refert sentire, quod quidam de Catone scripsit, eo prouectum magnitudinis, ut nihil eius virtuti & famae, ebrietas noceret; quin ipsam ebrietatem possςt honestare. Nos secus de Pontificibus censemus, eo atrociora esse vitia si quibus laborenti quoi sublimius fastigium occupant. Et summe mihi placet, alias lectus Hieronymus a Narnio Capucinorum decus, qui Praefatione a1 Conciones apud Summos Pontifices habitas, scribit eas fore validae Apologiae loco aduersus2 calumnias Haereticorum , qui Summos Pontifices inclamant Velle etiam sua, stiaeque aulae vitia pene adorari: cum Ibis Concionibus testatum faciat toti orbi, se in aula PODri

c iiij

143쪽

tiscia multis annis concio natum , nulli cuiusquam vitio pepercisse : idque nedum impune factum a se , sed etiatri Summo Pontificum ac Cardinalium applausu. Quid ergo sacrilegij admisit Sylvester, quod attenti priuati hominis ratione, dixerit Alexandrum VI. multo maiora dispensa, tione Voti solemnis fecisse3 - V

Contra decimam quartam Propositionem. DE T veniam Lector, ista extra controuersiam posita,

aut leuiora fusius prosecuto : in vitium vitio coarcta, mur alieno; nec minus periculosium , & ad casum praeruptum est Proposit I . si accuratius examen instituerem,& refutationem eorum , quae ingerit Amadaeus, cum cru oce lectorum. Sed harum molestiarum aliquod leuamensore existimo, si D. Thomae Amadaeo ubique sed hic potissimum quaestione dissimillimi, aduersias eius vitiis dotes, paucis subiiciam. Cum Theologia posita sit quasi

media , inter traditionem Christianam, & supra humanam Philosophiam emineat, is est Sanctissimi Doctorisinos perpetuus, ne quidquam sibi permittat statuere inconsulta traditione magistra : quae vero certa fidei recepimus mysteria, conuenientissime explicat & defendit, aduocata in obsequium fidei Philosophia. Et ne per plura discurram commendandae huic methodo, & sapientiae Angelici Doctoris , argumento sit ex Dei para Matre Verbi aeterni, & ex matre Anna, Virginis conceptio. De hac postrema, nihil suo priuato affectui sibi perini sit scribere , eorum quae suggerebat pietas,Velu ti conuenientia, quae nec Scripturae testimoniis, nec S . Parrum , & eorum qui se praecesserunt Theologorum, suffragio non posset confirmare. Si quid iis praesiὸiis minus munitum occurrit, aliis Theologis disputandum reliquit , aut Ecclesiae definiendum , nec huiusimodi inuentorum gloriam.aucupatus est, sed unum Doctoris communis , quod trita via incederςt, titulum perpetuae traditionis tenacissimus ambivit. ' Quod ad generationent Verbi attinet, avidissime arripuit opinionςm 'isto telis, generationem humanam sol

144쪽

DEpENs Io CASTITATIS. I i avi seminis virilis, nullo foeminae admixto, absolui reputantis. Nam praeter quod se ubique addictimi Aristoteli profitetur , hic placuit magis Peripateti in sententia, quam Hippocratis & Galeni, qui ad gcnerationem hominis semen foeminae requirunt, perinde ac viri, cum sensu

voluptatis decisum: quod haec Philosophi opinio Virginitati Deiparae admodum consentiret,& citra miraculum eius Virginitatem expedite defenderet. Nam si semen mater ad ei brmandum foetum nullum conferat , Geddumtaxat sanguinem , non menstruum , sed de ecatiorem, qui Vices materiae, non essicientis obeat; Virginitatem Dei parae sartam , tectamque seruamus, nullo concupiscentiae sensu lacessi tam, vel nouo aliquo miraculo extinctam libidinem. Ea de causa manibus , pedibusque in sententiam Aristoteli otum est a D. Thoma eiusque discipulis uno puritatis virginalis tutandae studio. Aliis vi est probabilior opinio Hippocratis, ubique semen utrinque necessarium cum voluptate resbluendum requirentis; sed in Dei para extinctum concupiscentiae sensum , eodem genere miraculorum, quo viri semen suppletum est, quo ablatum pondus prolis , dum Vterum ferebat, quo com prestus est d3lor partus. Hanc opinionem non negamus probabilem, & insinnatam a Caiciano ad Articulum s. Quaest. 3I. ex 3. parte, iisdem verbis elegantibus, quae refert Amadaeus , & falso negat extare editionibus post annum r37O. nam ea habet I.ugdunensis qua utor anni Is 8 I.

Omnes sacile agnostent iminus expeditam Hippocratis opinionem Peripatetica , ad Virginitatem Dei parae, nullo ex hoc capite necessario miraculo defendendam. Delibata filii Conceptione priori , ab altera matris omnino abstineo. Duo tantum moneo, legitimos Diui Thomae discipulosi quamuis id totis viribus contenderint non potui sie receptam de Conceptione opinionem , hactenus deprehendete in ullo ex legitimis eius operibus, nec ex ipsius doctrinae principiis eruere. Aliud addo, idem Doctori Angelico S S. Patres legenti contigisle. Sed Am daeus asscuerat extare apud D.Thomam multis locis, S S. vero Patres ait Eusebium Nereinbergium duos supra Viginti reperisse , qui expressis verbis hanc Dei parae immunitatem tradiderint: longe felicior est Petrus de Alua.

qui plures de hac re assirmat libros & tractatus scriptos a

145쪽

SS. Patribus quam extent litteret, aut litterarum apices iaD. Thomae supra viginti ingentibus voluminibus. Quid nos ηd ista 3 Obmutescimus, nostramque & D. Thomae caecitatem incusamus,& lumen illis coelitus datum gratu

lamur.

Memini me legisse apud Bannem, florere in Hispania

genus quoddam hominum , qui caeteris mortalibus oculorum perspicacia praestant , & quorum nos summam. tantum partem attingimus, illos acutius lince secretiores Partes introspicere,atque eo lumine quasi innato, nulla arte magica auri Venas, & Thesauros terrae Visceribus reconditos, non aliquo tantum signo, sed visu etiam de- Prehendere solitos. Gaudemus istis auctoribus, aliisque Iecentiorum multis,collatum lumen, quod sibi negatum fatetur Bernardus. Sed timeo ne grauissimus Theologiae lacus aduersus haereticos ab authoritate SS. Patrum apussillos vilescat, & omnino eleuetur,dum audiunt apud illos legi expressis verbis tradita, quorum credebatur superioribus iaculis, nequidem illis unquam in mentem venisIe

Confirmantur superiora ex Salmanticensebiu. HAcra Nus Doctoris Angelici, & eius Scholae, mentem interpretati sumus, de ossiciis iuribusque casti-xatis ; quorum praecipuum, & caeterorum veluti basii rictatuimus, innatum, & lege diuina praescriptum, omnis venereae delectationis extra coniugii fines , adeo acre &α necessarium odium , ut si vel minima voluptas libidinosa captetur per se se, nec aliud agenti praeter mentem obrepat, illius sensus voluntarius nequeat a lethali.

Peccato excusari leuitate materiae , qua Vitiorum. Caetera fere omnia genera e mortalibus venialia evadunt. Licet.

hoc cassitatis ius singulare pro virili illustrarim & confirmarim : tamen cum sicut sapienter monent Patres Salmanticenses excalceati ad Io. disp. de Pecc. quaestio haec communissimὸ obuia sit, a pluribus tacta , a paucis com Prehense, & sorsan a nemine satis distincta, ne iisdem te nebris obuoluatur, visum est Religiosissimis, & eruditissi-

146쪽

DEpgNs Io CAsTITATIS. Innis Patribus pro illius elucidatione allaborare. Hic mirari subit, quid sit, quod cum Amadaei toto hoc Cui respondemus, opusculo consilium sit, & serὰ unus labor, propositioi res pro commodo contra legem , munire. D. Thomae & discipulorum eius suffragiis, nulli bi Salmanticensium meminerit nobilissimae discipulorum sancti Thomae portionis, qui de rebus moralibus duos iamdiu in I. a. Tomos ediderunt: neque alia huius silenti j cauSa multa cogitanti occurrit, quam quod ἡ Disputationibus illorum nihil excipere potuerit calumniae opportu num : adeo caute & sancte scripserunt de moribus, maxime de castitate, ut inde agnoscas Sanctissimae Virginis Theresiae filios, & Angelici Doctoris discipulos esse , ac vindices dignissimos. Non omittam cuius in mentem Venit coniecturam, si Amadaeus sit idem alio nomine cum Petro a clausa - valle, vel cum Theophilo qui scripsit libello de immunitate Cyriacorum, Patres excalceato S Carmelitas in D. Thomae verba iurasse, ut sibi ac sii', sicue loquitur, stomachum facerent, quid si etiam inde ex stomacho statuerit, nequidem memor esse nominum eorum

per labia siua 3 Sed ad rem : non ingratum & inutile puto fore Lectori, si paucis perstringam, quae illi tota appendice fusius prosequuntur. Tria vero praestant multa eruditione & prudentia: patagrapho I. obseruationes praemittunt ad quaestionem, 2. dirimunt controuersiam , duobus postremis inde deducunt maximae utilitatis consectaria.

Dua ad quaestionem obseruationes de natura , Urgrauitate delectrationis venere a. DΙspvTATIONI s ut monet Tullius exortum sumunt, a voluptatis, de qua agendum est, definitione : qua seiungitur a quacumque alterius generis delectatione, siue mente, siue corpore percepta. Equidem si generatim qua late patet delectationenae accipiamus, his verbis describi potest: est affectio a re appetibili, seu conuenienti prose-oa in. facultatem, absentis avida', praesente laetam, cum

147쪽

illi fruendae est idonea. Nam ut obseruant Salmanticenses , quamlibet res sit per sic bona , & appetibilis, nisi fata cultas ad illam capescendam , & fruendam, sit aptata, s sti diuin magis parit quam voluptatem , vidie ab Augustino vere dictitio, palato non fano poenam esse panem, fano 1 uauem , & oculis aegris odiosam lucem, puris gratam dc amabilem. . Sed cum deiectationi , adiuncta sit aliqua immutatio facultatis , a re praesciite, & coniuncta sibi, qua fruitur; triplex exurgit genus delectationis, iuxta totidem immutationum gradus : primam omnium minimam vocamus intentiorialem, quia sola emissione speciei essicitur, eaque videtur susticere ad operationem sensuum subtiliorum, quales int visus , auditus, & fortε etiam olfactus . nam probabilius est, sensibile longius a sensu positum , posse illum assicere, prout conueniens fuerit aut dissonum, voluptate aut dolore : atque ita res procul visa , vel a remoti ribus locis, auribus ,& olfactu excepta, licet intercapedo loci forte impedimento sit, ne in illos sensus Physicas immittat qualitates, verius est & experimento comprobatum, sola specie sui emissa illos oblectare,posse aut vexare. Huius generis inam utatione immortalia Beatorum &damnatorum corpora, iuxta D Thomae sententiam, a rebus conuenientibus aut infensis, felicitatis aut damnationis partem, idest gaudium excipiunt , aut poenas pa

tiuntur.

Sed quamdiu passibile est, & mortale corpus ι dolor, dc

Voluptas sensuum , maxime crassiorum,quales sunt gultus&tachiis , adjunctam habent immutationem physicam, quae secundum coiistituit gradum delectationis, eaque la-tἡ diffunditur per omnes sensus, partes corpori S : quatis

nus ex priniis& secundis elementorum,& mixtorum qua litatibus, ex lenitate , mollitie, aut duritie, rerum sensibilium assiciuntur, prout ipsis conueniunt, aut aduersantur. Hanc vocan s delectationem naturalem per omneS corporis partes , nec secretioribus exceptis, dilusam : quae ut monet D.Thomas 2.2. qu. Is . art. . expers sit boni, aut

mali moralis, indifferens ad vitumvis, quae indiscrimin lim & veluti necessario sensibus percipitur , admoto

sensibili. - - . .

Terti j generis gradus , delectatio est de qua disputa

148쪽

inus venerea & libidinosa; quae praeter immutationes duas explicatas , tertiam habet singularem , ex serosi humoris, siue sdminis, & spirituum generationi inseruientium motu: atque hinc venerea delectatio ab aliis, tum animi, tum corpciris delectationibus secernitur. Nam aliarum nul Iahabet, quae isti propria est, immutationem aut delectatio nem , qua semen & spiritus ad generationem comparaticientur , cum libidinis sensu : quare aliae delectationes quacumque corporis parte excipiantur, innoxiae sunt, nihil enim mali habet rota contrectatio , neque cuiusquam rei, quamliber mollis & tenerae, quaecumque corporis parte, nisi accedat prouocatio aliqua seminis , & periculum,

Rut appetitus illud spargendi extra coniugi j usum unde fit illita delectationis genus , certae parti corporis ad generationem institutae conuenire, & ab aliis, im' ab ipsa

Voluntate I omnino excludi, nisi quatenus est , de dici solet inclinatio totius suppositi, quae tum commune omnium , tum priuatum cuiusque partium' bonum appetit &

Quaecumque ergo immutatio aut delectatio, seiuncta iprouocatione illius serosi humoris, caret vitio & periculo venereae delectationis r illud vero maximὸ imminet a catalore , quo hae partes abundant, & facile cietur: nam qua actuosior est, iuxta agentium activorum leges, eo minus ad resistencitim valet. Hinc crebrior est harum partium Commotio a natura caloris. Hinc etiam longius ab se in t ab illo motu i & periculo , quibus a senecta , a morbis, vel a castigatione voluntaria corporis , hae partes destituuntur ingenito calore. Hinc tandem concludunt nominati Theologi; quodcumque inest, malum aut peccati periculum , occulis, amplexibus, aspectui , & aliis id genus,

non existere a prima immutatione, quae beatis & immortalibus corporibus competit, neque a secunda quae per omnes partes corporis disiunditur, sed a tertia quae certam sibi sedem vindicat in lumbis & renibus. Haec de prima obseruatione.

Alteram quae vix seiungi potesta controuersia iudiciri siquenti L. explicabo.

149쪽

Dirimitur Controuersa.

SEcvNDo obseruant Salmanticenses , grauitatem aut leuitatem culpae, ex delectatione libidinosa , ex duplici capite repetendam esse: nempe pro ratione affectus, qua quaeritur, Vel pro ratione rei, ex qua captatur delectatio: Ex I. capite grauis est, fi magno impetu & ardore; leuis, s remisse & languide quaeratur. Ex alio capite, grauis censetur voluptas captata ex illicito concubitu, ex fluxu seminis , vel magna spirituum commotione : leuis quae

percipitur per transennam, ex conspectri aut contactu. His constitutis . certum est I.delectationem ex utroque

Capite grauem , & quaesitam extra coniugium, lethale esse Peccatum : Perinde etiam verum est , & apud omnes Theologos certum, voluntariam delectationem deliber re, quamuis languidὸ quaesitam, & captatam ex obiecto graui, ad lethale peccatum imputandam : quia inuoluit consensum in rem grauem, & ssio genere lethalein. Quid vero censetidum, si res unde captatur voluptas libidinoia, leuis sit, & languide appetatur Ad hoc, duo Respondent Salmanticenses : licet opinio, quae hanc voluptatem excusat a peccato , non careat probabilitate speculativa, tutiorem tamen reputare , quae peccati lethalis damnae earvi delectationem ; si tamen expresse per se quaeratur,&ipsius unius gratia cauta admoueantur. Nam si obrepat potius aliud agenti serio , aut ioco , nec eam aucupetur, excusant aletnali. Asserti unam habent rationem; nempe periculum incidendi in grauius luxuriae peccatum, si quis data opera sectetur delenationem veneream , quamlibet enim minima, velut inchoamentum quoddam fluxus cistseminis, illud ciet, commovet spiritus, & ex modica scintilla ingens conflatur incendium. Λduertunt autem Theologos hac in re ambiguos, in- eertos , & quasi lubrico itinere cespitantes : Dianam quidem obseruat Caramuel Theolog. morat. Ios 3. sexcenti Sadmittere quantitatem leuem in materia venerea, semei aut iterum negare: nee magis sibi Sanchea constat , nam

150쪽

disp. 46. nu. '. editionis I. expressis verbis docet eari posse delectationem veneream , quae si absit periculu consensus, in fluxum seminis aut actum , non imputabitur in lethalem culpam: posterioribus editionibus haec verba erasa sunt, illisque suffecta retractatio satis incautἡ, quia aliis

locis eandem habet doctrinam, quae tamen non fuere correcta. Ex quo habes emendationes, seu retractati nes, quarum Amadaeus Sanchem facit autorem eo defuncto suisse ab aliis insertas,praeter authoris mentem,& comtra ea, quae iisdem libris expressὸ docet: quare vel abstunendum erat ab authore emendando, vel quae improbantur , non erant Vno loco eradenda,quae aliis extant, &leguntur omnibus editionibus, secundum certam mentem Authoris, quae probant adiectitias ,& aliena manu appositas retractationes. Nec solum eo loco vel Argumento de castitate, tentatae simi correctiones huius Authoris , alias obseruat Cardin. Delugo tom. h. de iustitia disp. 16. intrusas, aded intempestiuE, & praepostere, vi inducatur Sanchez, referre sanctiones, quae non nisi trieri nio post eius mortem , latae sunt. Sed ad nostra rede

Resoluuntur varia de castitato disicultates.

Appa Noicis initio obseruarunt Salmanticenses ex S. Thoma qu. I i. de malo , art. E. ad 8. rerum Scactuum de quibus hic disputamus, duo genera esIe ; Oaedam luxuriae turpitudinem insitam habent , alia vel ti adiectitiam , quia sunt illius peccati causae proximae, aut remotae: & phout in illud influunt, graues aut leuiores. Et ad totius controuersiae lucem 3. 4. causarum libidinem cientium,tres distingunt ordines. Primd constituunt leuiores, quae per se Vix sussiciant, ad immutationem tibiis dinosam, nisi aliχ accedant,in quas referendus est si acrior motus,aut fluxus sequatur. Ad id genus causarum leuium, reuocant aspectum earum partium corporis proprii, Veialieni, eiusdem aut diuersi sexus, quae nudae praeferuntur. Eodem etiam pertinent, conspectus imaginum, & statua-

SEARCH

MENU NAVIGATION