장음표시 사용
161쪽
Potus iterari possit, cauendum tamen monet S. Docto . ne fraus obrepat, & captetur occasio ieiunium fraudandi, nimio usu vini, &electuariorum , quibus ex S. Doctore obseruauimus, Para g. superiori, pollie subesse peccatum mortale, in legem ieiunii, si auidius expetantur , & potentur largius, nec solum parce in refrigerium nimii caloris , & ciborum concoctionem , sed etiam voluptatis
causa sirmantur , tanta copia vi cedant in alimentum rium enim non est dubium, quin praeceptum ieiunii lethaliter i edant. Hic est sensus verborum D. Thomae quae refert Amadarus Propositione 6.qua prae manibus habemus. Sic vero habet S. Doctor , in . dist. I s. q. I. art. 4. licet electuaria aliquo modo nutriant, non tamen hic est principalis eorum usus, unde nec loco manducationis sumi Consueuerunt : & ideo talis sumptio, ieiunium Ecclesiae non soluet , quamuis homo possit totaliter, vel in parte meritum ieiunii perdere, vel etiam mortaliter peccare, si sit immoderata libido : non tamen est transgressio praecepti Ecclesiae, nisi in fraudem sumeret aut si eis quasi aliis
cibis uteretur ad famem extinguendam. HInc occasionem captat traducendi Sancti Doctoris , & aduocat in tcstem calumniae Dianam I. p. tract. I . resolutione go. illique notam uterque inurit kedissimam , lacrymis eluendam : sic enim illum accusat delato-xe Diana si vera ex illo referat , neque enim licuit adhuc locum Dianae consulere: Exseverius dictu a sorisora pater, refellemiam esse opinionem Daus Noma ct Anth, QO-
rennum bestiam esse sumere in He ieiians electuariasaec raconita ob solam det ritationem, se Si vera sit Dianae, Scex alto Amadari accusatio , non potuit atrocius flagitium impingi D.Thomae. Quid enim sanctissimo, & ex acta 15 n O morum, & fidei magistro, ad sempiternam infamiam Probrosius, quam iure ob nimiam laxitatem, & Volupta-τem , esse a Diana damnatum, omnium laxonum laxus mo, qui vivae vocis oraculo Vrbani VIII. dictus est mundi peccata iustulisse λ Si vero temere & tali, totius E clesiae praeceptor, incusatus sit, quasi palpo, dc Voluptatis illicitae magister, iudicet Christianus Lector, par ne Vmquam calumnia instructa sit & audita. Sed ut in caput authorum recidat tantum dedecus &sagitium , accurate expendam quae de electuariorum 's
162쪽
DEFENs Io SOBRIETATII. Ira docuit sanctissimus Magister. Tribus comperitur locis hanc quaestionem de electuariis ad ieiunium collatis attigisse : primo in . dist. 8. quaest. I. art.. . ad 2. Sc dist. Is
quaest. 9. art. 4.& 2.2. quaest. I T. Cuius nos compendium
perstrinximus. P. Nicolai suis ad primi loci marginem notis, obseruat ima sitato vocabulo, electuaria accipi pruliquidis quibusdam condimentis, qualia elici solent ex variis florum , herbarum , fructuum, & gemmarum generi neribus. Addit a D. Bernardo serm. Is .in Cantica id nominis sumi, pro condimento medicinali, & nomini Iesu accommodari, eodemque sensit, licet non simili applica-xione , usurpari a Cae rio libro septimo c. 68. apud Lacerdam in suis aduersariis cap. s8. Sic explicatum vocabulum usurpat S. Doctor, aitque sumi ad cibos digetendos , sicut vinum & aquam , ad de . ducendos per omnes corporis partes : unde infert huiuς modi potum , non soluere ieiunium, quamuis aliquo modo nutriat. Addit tamen, cum ad sumptionem Dominici Corporis, requiratur non solum ieiunium Ecclesiae, sed etiam naturae , propter reuerentiam Sacramenti ; ideo secundum communem sententiam , electuaria & vinum, in o & aquam prae assumpta, impedire a perceptione Eucharistiae. Distinctione vero rs. expendit sententiam illorum , qui electuaria voluptatis causa , non in remedium sumpta, soluere docent ieiunium Ecclesiasticum : & refellit Argumento validissimo, a natura legum positivarum, quarum ea ratio est, ab omnibus Theologis recepta in ec reclamat Diana i ut non attendant, qua mente, & intentione, sed
n re ipsa observentur, ex regula communi, Modum virtutis non eadere μι praeepto , sed ad finem ex/m positum tertinere, ex quo spectetur meritum , aut demeritum apud 'Deum. Atque ex certissimo principio inserunt Theologi, eum qui vanae gloriae causa, diebus festis interest Sacro, implere praeceptum de Sacro audiendo ; quia lex humana actum exigit quo seruetur; quo vero id animo fiat permittit, Dei iudicio expendendum, & remunerandum rs recta & pia mente, aut si mali ex aliqua circumstantia
Inde S. Doctor quaestionem subiectam soluit: cum elestuaria sint quoddam potus aut remedii genus, minime
163쪽
ieiunium Ecclesiasticum soluere , quamuis aliquo moda nutriant; nec imputatur in peccatum contra legem ieiunii, etiam si ex illo voluptas captetur : quia circumstantia haec ad praeceptum non pertinet, nec magis a Legislatore inspicitur, quam quo animo, an solo religionis studio, an ob vanam gloriam Sacro intersis. Addit tandem ad cautelam , Quamuis hamo possit cretaliter aut ex parte
ex hoc meritum ieiunii perdere, vel etiam mort bter peccare , si sit immoderata tibido , non tamen est transgressio
pracepra Ecclesia; nisi in fraudem flumeret, aut fleu quasi μυμ cibis uteretur, ad famem extιnguendam. Idem habet in S umma siupra relatus.
Hic tuum Lector iudicium appello , num Diana, MAmadaeus iniquissimam Diuo Tnomae calumniam instruxerint 3 quid eruditius 3 quid sanctius quid denique Verius ea S. Doctoris sententia 3 Nonne apud omneS receptum est, legem positivam cuius generis est haec de ieiuniol actum quo impleatur praecipere, non modum attenet dere λ Nonne ad rem subiectam tegula haec accommodatissima est 3 Et si quod periculum inde imminebat,nonne. cautissime summouit , cum addidit, legem ieiunii electuariorum usu laedi , si magna copia in cibum cedant,. non si modicum sumatur Vtinam Amadaeus, & Diasta, Ethicam Christianam simili cautela & prudentia, ac seue-Titate tractarent : Apud D. Thomam modica gutta necdum electuarii, sed etiam aquae, degustata solius voluptatis causa peccatum veniale est, apud Dianam nullumae inclamat refellendam D. Thomae sententiam quasi pe-xiculosiam , quod neget modici electuarii potum legem. Positivam ieiunii violate, quamuis assierat , ex alio capite incurrere in legem grauiorem iuris naturalis, quo prohibitum putat homini , nihil umqu*m agere, omisso fine. honesto ,& a voluptate diuerso. . Sed isti censores D. Thomae mentam decuriant, & Iegis ς pita praecipua negligunt, in alieno oculo festucam anxie quaexunt, nec in suo trabem sentiune. Quid enim laxius, α quid ad peccatum migis procliue, & ad ieiunii con- emptum, quam quae hae ptopositione , & aliis eiusdem raefatus , ex multorum Theologorum opinione, totis
Viribus contendit Amadaeus,& sutilissimis gistinctiunculas im omnem legum resoluit Z Hac propositione d qt,
164쪽
lata conscientia ieiunii praecepto illudere: sola mutatione
Intentionis, & apposita conditione arbitraria, mortalem culpam in venialem , aut nullam mutat. Quid enim vetat quin ieiuniorum osores ita apud se statuant, licet nobis illaeso ieiunio modicum vini,aut electuarii gustare, millies per diem, & ne potus noceat aliquid cibi, ad unam
Vnciam, quae paruitatem materiae in re subiecta facit, comedere t ergo salua lege. mille Uncias ciborum, Integrurri mihi erit sorbere, si id ferat stomachus : eaque conditione apposita vitium corrigemus, dc amoliemur omne peccati periculum , neque enim absolute sumo pluries cibum,
quod nefatesset, sed conditionale, si vinum quod licee
hauriam, atque accessio cibi resipiet naturam potus, qui quaeritur, & licitus est, ac proinde innoxium erit , quod illi adiungam in remedium. Quidni inchoante Quadragesima plures amici, quorum Deus venter est, qui Epicurum magis quam Christum , eiusque crucem colunt, totum tempus ieiunii, huiusmodi compotationibus impune , & innoxie fallere possint Hic cogor retractare laudationem Amadari, de diligentia, ac peritia, in citandis & inquirendis authoribus, quos in testes starum laxitatum aduocat : neque enim ista testimonia & ptaesidia, silo marte comparauit, sed ab uno scriptore Hispano, fere omnia subripuit, tacito nomine aut holis, quem adiutorem habuit. Collegit quidani assumpto nomine Eselapes , vernacula lingua, supra ceritum triginta duas propositiones, plerasque omnino enodem, cum his quas propugnat Amadaeus, nonnullas omnino diuersas, ex variis Societatis scriptoribus, quas 'putat legi diuinae ad Rersari: Respondet quidam Doctor. nomine Aquila , &ubique Dominicanos loco clypei hcibet,& in illos omnium laxitatum inuidiam derivat: ab, hoc Scriptore fere omnia Amadaeus sumpsit, sed interdum mutat, maxime si locus sit e cusandi suos, & tradiacendi
Ea fraude ianς ex Salas sextam prbpositionern corripit : sic enim ex Aquila habet. Si quis die ieiunii, piarib σ
nialis re μου est. Ista refert Aquila, nec abnuit S alas. Sed=isum est Ama daeo Salas purgandum, di Thoemistas gra-
165쪽
uandos esse, quasi doceant, si amici invitent ad potum:
ea conditione posita, comestiones modicas fieri peccatum Venialec cum tamen Salas huius urbanitatis non meminerit , sed contendat sola intentione non peccandi mortaliter , gustato saepius cibo , culpam tantum venialem admitti.PARAGRAPH Vs QV A R T V s.
praeceptum Ecclesia de ieiunio seruando obIlara sub mortalii oua in alaadragesima prohiberi, contra secundam ctseptimam propositionem. HAcra Nus dolo, & quasi cuniculis aciis, legem ieiunii
lacessivit Amadarus: nunc multis machinis aperte labefactat. Nos contra parauimus munimentum, & praesidium inexpugnabile ex D. Thorrna ; transgressionem imgis ieiunii lethalem esse posse. At contra Amadaeus contendit , vel nullum , aut tantum Veniale peccatum esse, ex Caietano in summa Verb. .eismiam Editionis Venetae an. Is R . verbis quae in aliis desiderantur. De Caietani senten tia eximente a lethali culpa legum humanarum transgressites, plura diximus Disputat1one superiori contra Caramuelem. Hic addo, Caietanum perperam trahi in illam opinionem, ex loco quem citat Amadaeus, Summae ver
bo Clericus: nam ibidem acutissime distingat, aliud esIepraeceptum Ecclesiae, aliud praeceptum ab Ecclesia : non excusat a mortali, qui in quinque solemnia Ecclesiae praecepta grauiter impingunt, sed qui leuiora laedunt, quorum inquit transgrestio, si temeritas , si contumacia, si contomptus Dei absit, non est peccatum mortale r Meo iudicio haec vocat praecepta ab Ecclesia, illa Ecclesiae prae
Addit etiam verti. ieiunium squod in editionequa utor desideratur j vinculum ευ ο ememur ad Ecclesia ierunta , ex
commuπν 1nterpretatione , videtur esse pracept3 Ῥιπcωlum, obligantis ad mortale transgressores , ex i bedientia , vel eontemptM, quando contra obedientιam directe agitur, mel e rationabris causa : quia tune serenter ageretur coni
166쪽
e , qui nultibι scro esse praceptum obligans. Sed quamuis
dubitet, an ex illo capite ieiunium violetur, concedit tamen ita esse, ex inobedientia contra consiletudinem comum unem , quae vim legis habet. Eundem lapidem , quo sit collidendus, mouet haec Proia positio cui incumbimus, qua ex FagundeZ contendit, nullo praecepto oua & lacticinia, ieiunio quadragesimali prohiberi: vel si audiat apud Gregorium Magnum ab ipso relatum Epistola ad Augustinum Anglorum Epitc. abstinendum nobis esse ab ovis & lasticiniis tempore Quadragesimae, sicut abstinemus a carnibus ; interpretatur , si secus fiat, ad leuem non grauem culpam imputari i aliosque in
eundem sensum aduocat Doctores, quos poterat interpretari eodem sensu, quo Gratianum inducit sentientem non esse peccatum mortale incurrere in leges , Vsu communi non recepras, a quibus longe abest Quadragesimae ieiunium , ab Apostolorum saeculo a tota Ecclesia ad nostrum usque diem seruatum. Non desinit Thomistis insidiari inueteratus malorum,& in testes aduocat Bartholomeu a Martyribus, Iacobum
de Nora es qui Pauli Palati j versionem Summae Caietani in idioma Hispanum & illius notas edi permiserunt'. Ereto inquit censendi sunt, approbasse quod iisdem notis docet Palatius, transgressionem ieiunii carere lethali culpa. Vi des Lector Amadaeum ubique prodere laxitatem , magis quam legis diuinae studium, & liuorem in Dominica nos. sanctissimum praesulem Bartholomeum a Martyribus, cuius historiam elegantissime enarratam hodie tota Gallia miratur , & antiquae disciplinae tenacissimum , trahit in consortium sui erroris , quod Palatii notas in Caietanum robarit : quasi Censores librorum nihil dissentiant ab iis ibris, quos patiuntur edi, quasi Dominicani non probent scolistarum libros,&Scotistae Thomistarum, quamuis opinionibus dissentiant. Omitto quod iam monui Palatium falso interpretari Caietanum quasi eximat a mortali
culpa in totum, transgressores legis ieiunii : cum tamen doceat. sin ex iure communi, saltem ex consuetudineis& inobedientia, imputari ad graue peccatum. Non cura mus vero ex quo capite peccetur in legem positi uaro,
dummodo impunitatis & immunitatis spe, illarum trano gressores non alliciantur, & lactentur.
167쪽
DI sp. I. SECτ. I. Quare nullum & periculosum est, quod affert ad haἡe
immunitatem astruendam Amadarus, ouorum & lacticiniorum viam, carere lethali peccato , si eo vacet ipsius-m et quadragesimalis ieiunii violatio : ita est , sed unde probas , ieiunium solui citra lethale peccatum Caietani inquit verbis, quae nulla prorsus apud illum extant. Vide hominis odium in ieiunium, aduocat testimonium Caietani , quod desideratur & numquam extitit: vel saltem Ecclesiae mandato sublatum est. Neque terreor testium MDoctorum nube quos ex Conimbricensi, Eboracensi, MComplutensi academiis aduocat additis Theologorum censurae plurium Episcoporum decretis.Nam praeter quod contra stant, quotquot ab Apostolorum tempore floruerunt,per totum orbem Christianum Doctores,& Episcopi, prae quibus illi, supra unum septuaginta doctores, inumbrantur, sicut astra aduentu solis 1 interpretandi
sunt ne videantur a totius Ecclesiae consuetudine abhorrere, legitimo quem adiungam sensit, ad Propositionem
Ea vero docet ex Asorio, qui habent priuilegium edend1 oua & lacticinia in Quadragesima. posse edere lardum &sagimen. Sed non aduertit Amadaeus ex Sylvestro quem refert, priuilegium edendi oua & lacticinia, iustis de causis concessiim iis regionibus, quae olei penuria laborant,& abundant lacte & butIro, qualem ait Sylvester esse Briatanniam Minorem. Hac obseruatione cadit, quod desiu-mit Amadarus ex eodem Siluestro argumentum. Licet, quibus permittuntur ova & lacticinia, uti lardo & sagimine; ita est 1 sed hoc concessiam est tantum iis, auibus deest oleum , condiendis quadragesimalibus cibis. Qui vero in Hispanid, in Italia, aliisque regionibus abundant oleo vel f inde facile asportari possu, rei sent ieiunii legis . si huiusmodi ξbndimentis, & obmniis vi ntur : ita expresse
habet Sylvester Verbo Iesuntum. , ε. Non possum tacere Amadasi fraudem , & furtum. Quae habet hac propositione, & roto Tractatu, plurima ex Hispanis latina fecit, sed tacet historiam eadem propossitione relatam ab Eselapes. quod sibi suisque sentiat omnino in gloriam. Quidam eiu sidem instituti concionator, Membrillae in regno Castellae agens missionarium, cuidam clerico se considenti respondit ex Λsorio posse illaesa carnium
168쪽
icarnium abstinentia quadragesimali, ac die Veneris, assu- ,rat ientaculo in obsonium duas uncias carnis porcinae,siue quod parua sit materia, ad grauem huius legis transgres sionem, siue quod ex priuilegio utendi lacticiniis, putaret
licere lardum & sagimen,minus carnis naturam resipiens.
Raptus est ad tribunal Archiepiscopi Toletani, & ad inquisitores hic Conesonator,& grauissime accusatus, quod hac licentia abstinentiam a carnibus, ab Ecclesia constitutam Iabefactaret, vel induceret in regnum Calhellae olei feracissimum, quem indu3get Ecclesia Britonibus & Belgis , aliisque regionibus penuria olei laborantibus , butiri aut si desit , sagi minis usum ad cond1endos cibos. Damnata est assertio a supremo inquisitionis tribunali ramultoque periculosius visum est, quod inde inserebatur aliud assertum, duas uncias carnium , Vel cuiuscumque alterius cibi, modicam reputari materiam, in legem E clesiasticam, quae ieiunium & abstinentiam sancit. Atque hinc munit propositione Σ. ad collatione serotina posse licite sumi, quartam partem eorum, quae ieiunanti sussicerent ad prandium, seu iustam resectione, cuiuscumque cibi seu panis, seu fructuum; seu piscium, haec enim
Censetur esse quarta pars cumulatae resectionis, quam ad duas libras, seu triginta duas uncias numerat & appendit. Pro hac assertione, nullum citare potest ex antiquis Tho- mistis : quia vel nullam collationem admittunt, vel eam tantum, quae fit potus causa, addito modico cibo & pane in remedium , ne potus noceat: atque hoc sensu loquuntur Cajetanus & Sylvester ab Amadaro relati. Quare largissimam illam collationem ex quibuscumque cibis,etiani ex piscibus delicatioribus, quam prouehit Amadaeus ad
Octo Vncias citra peccatum ullum , vel cum veniali ad decem usque, ex paruitate materiae, vel ex Ioanne Henriqueet Augustiniano ex unciis duodecim recentium fructuum, quod vix aequent octo undias siccorum; nostri
Thomistae haberent quasi nuperum inuentum sibi ignotum , & improbarent quasi quoddam helluationis & p tationis nimiae in noxam ieiunii , a mollioribus Τheologis excogitarum genus. Adeo antiquae disciplinae tenax est oster Soto , ut ipsis Doctoribus, qui ad studium capitis dolore & infirmitate inepti fiunt, permittat duo pamria ovorum, nullo Olco cibo & vix pane adhibito.
169쪽
duae eadem secunda Propositione de Chocolate refert electuario in Hispania frequenti & praestantissimo, reuocanda sunt ad regulam de elactuariis, ex D. Thoma constitutam : quamuis minus liceat ex isto degustare, quam ex his quae saeculo D. Thomae in usu erant ; quia plurimum admiscetur saccari , tempore D. Thomae Ignoti aut rarissimi: & aliunde non minus videtur ad esculenta , quam ad poculenta pertinere. Quare non dubito quod de hoc genere electuarii, reseti Amadaeus a Pio V.& Gregorio 2 V. dictum, non se angere ieiunium, Vel confictum& commentitium essetvel impositum SummIs Pontificibus, dato gustu illius liquoris magis diluti, quam hodie fieri soleat. Sed cui suspectum non sit huiumnodi electuarium, cum Dianae quasi ieiunio noxium improbetur, s. Part. Tract. s. Resolui. II. Sed malum i sententiam retractauit Part. II. Tract. 6. Resolui. s 3. Adde futilem Paschalii distinctionem de ovis , a quibus sibi nonnulli immebant pani bis cocto admixis,ne abstinentiam Quadra gesmalem ab ovis laedat : Prohiberi , inquit , qua hunt moraliter tua non mero mixta pani aliiGue Abis. Laudo Amadaeum haec damnantem, quasi falsusma : utinam eci animo plura scriberet. . Quarta Propositio ad solos Hispanos pertinet , quibus ex more regionis μndulgetur peruigilio natiuitatis collatio serotina copiosior.
V. Amadai Tractatum. T A M saepe monui & pluribus quam vellem probaui, Α-
' madarum virtuti bellum hoc opusculo indixisse. Nam cum omne bonum datum & optimum, descendata Patre luminum , bonique semen spargat internis inspirationibus , Propositione totius libri prima, permittit repullam inspirationum quasi innoxiam, totius boni vide-
170쪽
tur semina suffocasse & desiccaste sontem : inde virtutes insectatur omnes Prudentiam profligat laxissimo probabilitatum ἰ&permisso delectu probabilium opinionum . id est, quae malo & falso propius absint quam vero & bo
no : Castitatem infinitis sordibus conspurcat : Fortitudinem vero metu mortis cuius contemptu constabat ossicii causa, omni dextinxit : tandem Iustitiam aggreditur inermem suoque prassidio nudatam , aliarumque virtutum internecioni adjungit., Nam praeter quod virtutes singulares, ac solitaria' nubiae simi & ex omnium sapientum mente , pugnare ne-rueunt, immo nec stare, si dividantur , quid fiet Iustitiae
absit Fortitudo, quae illi prae citeris virtutibus Clypei loco est , de teli depellendis , & lacessendis aduersariis. Eam vero demonstratum est, omnino labefactasse Am daeum, huius Tractatus Propositione g. qua captiuis Christianis . metu mortis permittit, crudelissima quaeque in Ecclesiam moliri , ad illius excidium. Certe si usquam Fortitudini locus ad decertandum usque ad sanguinem Sc mortem sit, nullus potest iustior, aut magis necessarius esse , quam Christiano , cum de Ecclesiae ruina agitur. At hanc permittit Amadaeus urgere Christianis Captivis,' si mostis periculum immineat 3 nec contentus hoc graui vulnere , iustitiam ne dum moralem, sed etiam Christianam confodisse, decem aliis Propositionibus quae ex illo Tractatu sepersunt, omnino perimit, ut si ex prim quinere adhuc spiraret, aliis superadditis conficiat. Sed ut validius hunc hominem depellamus , aliqua attingenda sunt de Iuris Iustitiae principiis.
Animaduersones quibus . Iustitia ct Iuris naturalis ratio or principia ex D. Thoma explicantur.
OVAEslioNsM hanc deIibauImus initio Articuli secundi , sed paulo fissius est hic explicanda, ut conuellamus aduersarii principia. In quo lex naturalis posi . ta sit disputant Theologi: Vasqueet singularis est opinio, qui sitam esse putat, non in aliquo voluntatis Mutuae de