Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

creto, ut plures Theologorum docent, neque in imperiis intellectus, sicut cum D. Thoma, eiusque discipulis, extraneorum aliqui ponunt, quasi in supremo increatae diuinae prouidentiae saltigio ι sed in ipsa naturae rationalis ad bonos actus conuenientia, & a malis dissonantia, unde diximus existere bonum honestum. Sed immerito legissendamentum & causam , cum ipsa lege naturali permiscet, & confundit : verum quidem eli, praecepti quod eleemosynam diuiti indicit faciendam e eno, ex bonis superflvis, causam repeti oportere ab illa conuenientia; qua exigitur a diuite, ut homini eiusdem naturae consorti, egestate laboranti succurrat, & sibi superflua non deneget , si me illi necessaria, sed illi ut sic loquar , exactioni seu necessitati eleemosynae faciendae, accedit diuinuni imperium, quo praecipit pauperi subueniendum , atque hac diuini imperij vi, quasi aeternae sapientiae actu praeci-Puo, constare docet S. Thomas legem aeternam. Sed quidquid sit de hac subtili magis quam necessaria quaesti he , ita rem omnem subiectam explico. PAR Ad RAPHus p RIMUS.

Refelluntur undecim Propositiones ex Iuris naturalis institutione. CONsa NTivNτ Theologi omne, , imis naturalis ad

minus fundamentu repetendum esse a naturae humanae praestantia, & a propensione ad bonum honestum ipsi

consentaneu, quatenus eminet caeteris animantibus. Hina

praeclarὸ Lanueta egregius ConcionuScriptor,docet Deum in legibus maxime iuris naturalis condendis, inspexiste hominem , illique legem accommodasse ad usum,& adornatum, instar sutoris, qui vestem ad cuilisque staturam M usum aptare solet. Atque inde exurgit , honestas illa virtutum , quae si oculis cerneretur , mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae. Hinc Castitatis, Prudemtiae, omniumque virtutum , quas hactenus propugnauimus , & defensuri sumus, existit incredibilis pulchritudo, α honestas, regnis 3e sedibus anteponenda. Hinς depromuntur omnia vitae humanae ossicia, ut lat.

172쪽

3c elegantissime prosequuntur suis de officiis libris Cicero, & D. Ambrosius. Nam hominis est , ut ratione pollet , ea duce & magistra domare affectus, voluptates iuge-xe aut moderari, num cuique tribuere: ea denique alii; praestare, quae sibi fieri velit, vel ab iis abstinere, quae ab . aliis pati nolit. Horum ossiciorum satis nos monet ipsὶ natura, etiamsi alij magistri deessent, eiusque lumine Mdocumentis nouimus , & auersamur omne genus vitiorum , quae vere vitia sunt, Vt furta , adulteria, mendacia: &ipuus virtutis pulchritudine accendimur. Sed his bonis seminibus accedit, dum nostrae rationis, sed etiam supremae intelligent tae imperium , quo jubet naturae conuenientia sectari, dissona deuitare: atque inde legis naturalis & diuinae , vis & ratio exurgit. Neque enim sola

naturae cum bono consentione, vel a malo fuga &odio. constat, ut opinatur VasqueΣ : nec selis decretis, aut regulis aeternae veritatis, quae monent fugiendum mendacium, quasi humanae locutionis corruptelam , fugienda adulteria , furta & homicidia, quasi societatis humanae Pestes, aliaque id genus mala cauenda , colendam fidem α religionem. ι quibus regulis Becanus , & alii asserunt contineri legem aeternam: sed his omnibus diuinat authoritatis pondusaddendum est, ut vim verὸ legis obtineant. Hinc refellere licet Caramuelis dictum in Apologemate, cui Scotus & eius Schola fauent, liberam esse Iegis diuinae institutionem, & nulla ratione habita conuenientiae, aut potius necessitudinis naturae cum bono, mero Dei arbitrio statui, ac subinde mutari ad libitum ius naturale; cum demonstratum sit, ab illa naturae cum bono .cognatione & dimentione a malo , repeti dc inchoari, &diuino imperio absolui. Hinc etiam licet agnoscere, Mmadarum , & quos propugnat Auzhores , naturam legis

aeternae non attendisse, vel esse consecutos : qua iura vitae. humanae,& bona cuique a natura comparata, praecepta seruari & laedi, vetita lege naturali, leuissimis de causis convellunt , & ob noxam Vnius nummi furto, aut VnLalapa inflictam, docent iuste vindicari, morte Authoris. iniuriae & damni. Hanc philosophandi de moribus rationem, existimo. agis ad Epicuri, quam ne dum ad Euangelii, sed nec etiam ad sapientum Philosophorum regulas accede 4

173쪽

Pauci norunt in quo Epicuri, eiusque lactae error sit possius : longissime aberrant ab eius mente, qui ciborum M venereorum Voluptatem avide expetivisse,& in ea felicitatem locasse arbitrantur. Alienissima est ab eius mente

haec opinio,& voluptas corporea : eam maxime Commendabat , quae ex virtute & rebus honeste ac praeclare gestis capitur. Quid ergo peccauit Z Quod virtutem non sui; sed voluptatis & commodi causa quaerendam , Nec iucundam quia honesta, sed honestam quia iucunda esse doce ret : Ac proinde vellet hominem,ad se omnia referre, Omnia sui gratia agere : amicitias colere non ut adsit lamicis aegrorantibus, led ne sibi desint, si aegrotauerit; dare etiam operam liberis, ad captandam potius delectationem ιquam ob ullam familiae & generis humani propagandi curam ι rei publicae obire munera , & pericula arcere, non quod ciui patriae quam ex ea hausit vita sit profundenda.& ad totius corporis incolumitatem, pars sit obiectanda periculis, sed quod saluus nequeas esse, republica & Vrbe,

cuius sis pars & ciuis , extincta. .

Quare ut paucis absoluam , non putabant se natos esse generi humano aut cultui diuino, cum ipse vel nullos, veIotiosos vellet Deos, qui nihil negoti j haberent, aut aliis facesterent: sed sibi ius datum , ex rebus omnibus Volup tatem quas quoddam vectigal , capiendi & exigendi. Ex his Epicuri regulis , Caracallae speciem nouercae admirantis, & illius flagrantis cupiditate, sed incestus immanitate deterriti, quam liberet si liceret, voci repositumniit, a petulantissima muliere ex Epicuri officina, si libeae aut iuuet licet: quia omnia voluptatis, & commodi causa

quaeruntur, & honestantur. . .

Haec omnia latὸ prosequitur Tullius lib.I. de finibus bonorum, & inde egregia possem excerpere, ut hanc disputationem locupletarem, sed moderandum est orationi &fugienda Lectorum satietas i satis fuerit fontem omnium errorum veluti indigitasse, unde Amadaeus totius opustu B, & maxime huius Tractatus de Iustitia, videtur propositiones deduxisse, eum omnia ad commodum & sui inco-umitatem reserantur. Nam si finis bonorum stet ab Epi-suro constitutus, fimia sunt quae illi astruuntur paradoxa horribilia , licere calumniantem, aut calumnias meditam rerri occupare & occidere: quia id utile & necessextum est.

174쪽

DEFENII IVsTITIAE. I d meam aut familiae salutem, ad quam velut ad primam

omnium consiliorum rationem, & finem totius vitae vitinium, omnia referenda sunt. Eadem est caeterarum propositionum ex communi necessaria consecutio.

Quidni etiam insequar, ut a. Propositione docemur,& iure occidam aduersarium , qui mihi alapam aut fustem impegit, ut iniuriam ulciscar, & resarciam honorem mihi ereptum, ipsa vita antiquiorem Idem est ius, multoque potius in uxorem , cum adultero deprehensam

utrumque confodiendi, quod multo sit grauior foedati Connubij, quam alapae inflictae iniuria, ut habet Propositio . Quidni etiam integrum sit & licitum ex Propositione s. militibus in bello nauali ignem pulueri subiicere, dc se in mare praecipites dare, ne ipsi & sua in hostium vectitant potestatem Nam cum totius vitae unus sit finis, Voluptas & vacuitas doloris, nihilque magis aduersum sit his bonis , seruitute & captiuitate . quis neget honestissimum esse, quodcumque genus mortis etiam spontaneae; quae ex iis malis eripiet Cum vero Epicurus nolit siros' aiscipulos rempublicam capessere , nec bonum publicum curare, nisi ut adiuti Rum habet priuatum, nihil peccabo in rempublicam, si mune ibus publicis meo suffragio postpositis dignioribus , admoueam minus dignos , &mihi chariotes, ex quorum dignitate, maior in me redundabit voluptas, saluti reipublicat anteponenda : ita instruimur 6. & 7. Propositione. Octava ius asseritur Christianis captiuis, metu mortis territis, illius fugiendae causa, Ecclesiam euertendi. Cur ita 3 quia nihil illis est potius sita

incolumitate & voluptate, cui totum urbem deuouere liceat , si illi, aut mihi pereundum sit.

Vbi tot & tanta concessa sunt priuati boni causa, cum publici nox a. anxia & ridicula religione tangeretur, is qui dubitaret uti occulta compcnsatione, cum detrimento . aliorum creditorum : quid enim ad me aliena iura x commoda, cum mihi soli natus sim , mei causa vivam, &omnia ad me referre liceat si possim Ita Propositione s. Non minus inepte anxius ex religione esset, qui publicae . scripturae iacturam , alia falso cuia resiarcire timeret, Vt docet Propositio Io. neque enim solum regnandi causa, sed etiam ob leuiorem voluptatem, utilitatemque ius Vi

landum est, cum omnia sint eo reserenda. Quidni etiam

175쪽

liberum sit iudicibus, cum dubium ius est, & utrinque pro

habile, cui voluerint litigantium rem controuersiam adiu' dicare, & beneficii mercedem recipere: ut habet Propositio Ir.& vltima Haec pauca ex infinitis, ab isto sonte hausit Amadaeus, quae plurium Theologorum maxime Dominicanorum testimoniis confirmata, deprompsit ex Aquila, quem ex Hispano Latinum fecit: ut nihil mirum sit, praeter morem multa Hispana admiscere. Sed videor mihi audire multos grauiter conquerentes, me sycophantam potius

agere quam Theologum , & scriptores de Ecclesia bene meritos, facere de Epicuri grege, quod commodi potiusquam naturalis ac diuini iuris rationem habeant, illique commodum 8c voluptatem anteponant. Sed facile hanc accusationem depellam : hoc enim certissimum est, his corollariis eos cum Epicuro conuenire, an vero principiis consentiant, malim probare quam asserere. Addo aliud non minus compertum , his controuersiis ab Amadaeo disputatis , honestum ubique cuntendere cum Voluptare, ossicium cum commodo , legem cum libertate, quod libuerit faciendi, nec minus apertum est, Amadaeum sem-

Per pugnare pro libertate & voluptate di quidni ergo di cam consectarias Epicuro consentire, nec videri ab eius principiis abhorrere Reponet Amadaeus in his causis utrinque probabilibus, legem diuinam beneficio probabilitatis, decedere libertati, commodo, & utilitati, ac proinde licere illa sectari, &consulere. Hoc unum superest aduersario praesidium, Vnde depellendas duplici argumento , quorum primum Disputationibus superioribus late sumus prosecuti; nempe illud probabilitatis beneficium , commentitium esse&periculosissimum, ut si detur illi locus, timendum sit, ne id Epicuri concedatur Philosophiae a Lucretio versibus decantatae, & a Gassendi explicatae, quae pluribus est in deliciis nec probabilitatis beneficio videtur destitui; cum vix sals euidentibus demonstrationibus conuinci possit, imo nec fide credi, nisi probabilitatis usus, a fine ultimo & a

lege, intra certas metas cohibeatur. Aliud urgebo argumentum examine singularum propositionum , & enitar demonstrare, commune omnibus inesse vitium, quodiminus probabilia & tuta , contra legem & salutem defendant.

176쪽

Examen sex Propositionum de homicidio.

AB octaua hac incipimus examen qua contendit Christianos captiuos sub Turcarum dominio militantes, Dosse cum ad nos accedunt, Christianorum domos perfringere, deuastare, & bona subripere ad euitandam mor-xem eis non exequentibus imminentem : quod art. et amexplosa sit. Licet enim periculum mortis , ex fame &egestate extrema, ius det ex alienis bonis ea excerpendi, quae instanti necessitati,ad vitam sestentandam sussicianti quia tum bona externa , iure gentium singulis diuisa communia fiunt, x sublato illo iure, ex diuisione redeunt ad primum naturale, quo ante inductam proprietatem, bona tam tota erant omnium, quam singulorum. Sed quis dicat, nisi Epicureus, qui ad se omnia refert, tu nedum bonorum fortunae, sed etiam vitae, & salutis cuiusque iura abrogari, & ad famem aut mortem depellendam , ius esse egeno vitae & mortis in caeteros mortales Imo eo necessitatis articulo contendo, non licere panem praeripere domino legitimo, quem' occupauit & praemanibus habet, sibi ad vitam sitstentandam necessarium: alias inde nasceretur bellum utrinque iustum , nam si extraneo necessitatem patienti facis copiam panis, quo legi timus dominus eget, & quem manibus tenet, ac denis. premit, plus iuris hic habet sibi seruandi, non istum a dominio quoiu forte tum desiit, sed a pari necessitate . cuius Vim auget, ipsa ut sic loquar, panis usura aut usucapio vel occupatio. Si ista nihil moretur aduersarius, addam aliud long grauius, quod inde consequitur necessarid: si eo mortis& necessitatis articulo , omnes iuris naturalis metae convelluntur, quidni liceat non solum acceptum panem suo domino praeripere, sed etiam ipsius carnibus . & sanguine pasci, ad famem & inde consecuturam mortem azcCndam 3 Dices ad ista animum exhorrescere : cur igitur eamnis principia, unde necessario consequantur 3 Nam si omnia sint communia , & liceant semoto iure nat'rali,ad

177쪽

famem aut mortem fugiendam , quidni parricida sis, emitum que carnes coquaβ, sicut alias matres filios suos 'coxerunt

Ad idem caput pertinet, quam supra Articul. 2. expendimus dubitatio de ebrietate , an si licita sit praestripta a medico , & subinde honesta, ex proximo fine, Ut conducit ad sanitatem, cui cibus & potus uni inseruiunt, possit honestari intentata morte a tyranno, nisi quis inebrietur,& ad tempus careat usu rationis. Respondimus id fieti non posse, citra peccatum : & hanc nostram sententiam egregie propugnant Salmanticenses disp. Io. de peccatis. 2I'. & negant legitimam esse consequentiam ab ebrietate utili ad sanitatem , ac proinde honesta ex proximo fine, ad ebrietatem extrinsece, ex malitia tyranni necesΙariana ad mortem euitandam. Huic dubitationi similem eodem loco mouent deab-orsu foetus, an umquam liceat illam moliri: videntur uniuersim negare plures Theologi a Salmanticensibus relati, quibus non obscure fauet Hi pocrates sacramento quod Iuis operibus praemittit, Christiano quam ethnico digniore : eo vero praeter multa, sanctissim E inuocato numine, religiose iurat se numquam daturum pessum subdititium mulieribus, ad cotrum pendum scelus, ratus sine dubio id numquam licere, sicut nec mentiri. Et illi assentitur Praeter alios , Basilius Legionensis contra Sanchez , qui id licere putat, cum foetus hondum est animatus, & mOζ-tem est illaturus matri, ita ut videatur, quasi aggresso edepelli posse citra homicidium t 8c praeter hanc causam ab intrinseco necessariam, nullam aliam admittit procurandi aborsus , extrinsecam honoris seruandi causa, etiam nobili issimae puellae', spoite aut vi corruptae: huic authori assentiunt Salmanticenses , nec putant legitimam esse 'consequentiam , quam Basilius urget contra Sanchez, quia foetus turi tantum est aggressor matris iure depellendus, cuti se iplo illi mortem infert , non vero cum aliunde interdum ex malitia matris eius famam pro-

178쪽

De Caesarea caesione matris ad mortem damnata, ut infans vi extractus haptiαetur. HAEc propositio apud Aquilam est 1.3c ex illo mutu

tus est responsionem Amadatus, quam non omnino improbo : neque etiam videtur repugnare D. Thomae 3. pari. quaest. 88. art. II. ad 3. Argumento quo obiiciebatur, cum mors aeterna prior sit temporarii corporis, & δduobus malis' minus sit eligendum , ne pereat puer aeterna morte destitutus baptismo, quo nequit aspergi quandiu inclusiis latet materno utero, videri secandam matrem, ut abluatur puer : Respondet S. Doctor ex regula Apo ostoli Rom. i. Non esse faetenda mala ut eueniant bona & ideo non licere nobis occidere matrem insontem, Ud saluus fiat puer : si tamen mortua suerit mater, adhuc superstite puero, vel damnata ad mortem secari debet ratias ut inquit S. Doctor in . dist. 6. quaest. I. art. I. Debet homo potim dimittere perire infantem , quam ipse pereat, homicidii crimen in matrem committens Inde colligere licet, non valere consequentiam , ab extrinseca causa aeternae salutis , & matris damnatae ad mortem, ad Communem & ordinariam secandi matrem insontem:

hoc enim haberet reatum homicidii, quo aliud caret. Non est passus Amadaeus hac propositione intactum astis morsibus Caietanum abire, ex Soto illum meticulose opinatum, paruulos qui in utero moriuntur, salvos fieri absque baptismo : quod in Caietano fatetur Soto se no-liuisse reperire, nec sorte quaesiuit, quia reperisset nullum . extare commentarium Caietani in illum articulum. Caeterum si Amadaeus suspicatus est , aut sorte optauit Caietanum ita sensisse , non puto id esse periculosius, quam Cardinalis Delugo suffragium , quo non dubitauit munire Campanellae sententiam singularem, paruulos cum

deest aqua ad baptismum, salvos fieri posse sacramento lagis naturae, id est, benedictione paterna, aut alia simu remonia, quae mὸgis sit in promptu, quam aqua.

179쪽

De carumniatore, de aggressore, de uxore in a Iuterio deprehensa, an iuste occidi possint.

P Rr MA propositio de calumniatore opprimendo Scoccidendo, 69.est apud Aquilam,de aggressbre pallum impactam alapam fugiente insequendo II. quarta de

Marito occidente uxorem in adulterio deprehensam est a. unde omnes fere suas responsiones , quibus ab eruditione & diligentia laudem captat Amadaeus deprompsit. obiecerat etiam libello de immunitate Cyriacorum, primam propositionem ab Amico ex Banne fuisse exscriptam: quare Magistruiri Generalem ordinis accusat iudicii iniqui, quod Amicum in eadem causa, cnm Banne Positum, noc absoluto & intacto . damnarit alterum decreto Congregationis indicis. Accusatio iniquissima est, duobus aut tribus constat apertis mendaciis. Primo quod velit Romae primum, aut solum damnatum Amicum , cura Magistra Generalis, cum congregationis secretarium ageret: at videtur dissimulare hanc Amici opini nem, de occupando calumniatore,prius in Belgio a Loua-Diensibus, quam Romae a Sacra Congregatὶone, misse damnatam. Nec verius est , Amici & Bannesij unam esse sententiam, a Ban nesio haustam. Hanc calumniam falsi conui iac3 psemet Amicus disp. 36. sectione 7. de Iustitia M Iure,dum ita scribit sua sententia explicata, verum 'πι V- -os fervea non legi, nolo sta esse H , ut communi

sententia ad ementur.

Vides Lector Amicum agnostere , se nouae & singularis opinionis authorem, nec ulla ratione velle illius gloriam um Barine, aut quocumque alio partiri. Adde noua editione Arit uer piensi scribere, se post: priorem , hanc Opi-Mionem legisse apud Petrum Nauarrum & Sayrum, Omi LG Banne, quem non tacuisset, cum haberet in promptu, nisi sensisset multis dissentire. Et re vera ita est : Bannes enim Dubio . in Art. . quaest. 6 . Concl. I. statuit, nullum Prorsus dari ias, occupandi aduersarium, ex sola suspicio- Me quamlibet vehementi, sibi ab illo mortem impendere,

180쪽

aut grauem noxam, nisi certus sit, ad hoc parata praesidia. ut venenum aut gladium ad necem, vel aditum iudicem causa falsi criminis imponendi Amicus autem huiusimodi cautelas amouet, & viam latissimam aperit suspicionabus. Adde ex Banne, potest tantum aggressor occupari ; ex Amico debet : praeterea Bannes Vult damnum metiendum esse, illo quod aggressor molitur ι Amicus vero permittit certam mortem inferre, in certum solius famae damnum. Quis ergo consensus esse potest,Amicum inter& Bannem , cum adeo immane distent γOmitto longius Familias & Scholas differre , quam hos

priuatos authores. Nam apud recentiores certissimum est, opinionem quamcumque , unius authoris classici

suffragio probabilem speculatiue, posse tuto ad praxim, reuocari; quibus cum haec Amici opinio praesidiis non careat, quidquid dissimulent Amadaeus & alii, tutissimani

censent: nos contra ex S. Doctoris certissima regula, nullam opinionem quamlibet probabilem , censemus tutam, si falsa sit, & contra legem, nec desit unus aut alter grauis Theologus, qui reclamet. Amadato tutam facit probabi- Iem opinionem, falsam, legi aduersam, unus doctor aliis reclamantibus : apud Diuum Thomam nequidem mille

id possunt, si unus adsit qui pro lege pugnet: Ergo nihil

nobis cum Amadaeo commune. Sed res operosius tractanda est, veritas eruenda ex natura homicidii, de quo ita rigide & vere statuunt D.ThOmas & Scotus, ut nullus horum discipulus his tribus propositionibus de homicidio assentiri possit,nisi aperte a suis magistris desciscant. Licet enim hi duarum Scholarum

Principes, de iure homicidii minime conueniant, uterque tamen abhorret a crudelissima Amadaei opinione. Quare de subiecta quaestione tres occurrunt sententiae: Scoti una rigidior , recentiorum altera laxissima,& media D. Thomae tutissima, cui adhaerendum omnino est, nisi velimus impunitate donare plura scelera cum Scoto, vel ex Amadam cςdibus orbem vastare. Scotus quidem temeritatis accusatura nonnullis, quod

dixerit genus omne homicidii lege diuina prohibitum; nec ullum licere crimen morte punire , nisi quibus Dens lege veteri hanc poenam inflixit, qualia sunt, blasphemiae,ailulteria, aliaque non admodum mulia: quia nefas en

SEARCH

MENU NAVIGATION