장음표시 사용
151쪽
Causis item leuioribus, annumerant ractus manuum, aepedum raptim S sine mora perac OS , Verba urbanitatis, honesti a Getus argumenta. Secunda classe collocant causas, quae plurimum valent, ad motus lasciuos, quamuis Vim suam non ita exerant,
quin tapius impediantur. Hoc causarum grauiorum loco. reponunt, multa de quibus disputauit Atriadaeus; ut conspectum, aut containam paIlium ,& rerum turpiorum, quae vix, saluo pudore, possunt nominari. 1n his vero tri
plicem distingunt delectationem, unam pure sensibilem. quq licet per se sit innoxia , addunt ramen, si illam quaerenti & captanti, experimento constet, deducere ad veneream, & ciere semen, peccati mortalis damnant,veluti
causam essicientem illicitae delectationis, & fluxus seminis
. Terti j generis, veluti medias constituunt causas, quas nec leves, nec glaues dixeris, sed promiscue quandoque ad illas , quandoque ad istas accedere. Nec certiorem putant posse regulam constitui, qua hae cauis secernantur, suis locis reponendae, quam cuiusque experimento suarum virium, ut illi sugienda fit, veluti causa illicitae delectationis, ex qua expertus est, sibi solere accidere. Αddunt etiam monitum salutare, qua causas huiusmodi secernamus. : cum de grauioribus agitur, videri stare ius, pro periculo fugiendo; atque ita cum de securitate non constet, timeri debet periculum, & cauta unde imminet, vitanda omnino est: in causis Vero mediis , nihil mali putatant , nobia fauere; quia non ita Videtur instare, & urgere Periculum grauis delectationis, ut mortalis culpa sit, nisi
. . Singula sigillatim explicare pudor prohibet: unum addam dubium, quia eo saluo subiici potest & dirimi, undenam metiendae sint huiusimodi cauis , & grauibus,
aut leuibus accensendar, an a periculo impendente , aut, vi sic loquar, actuali influxu ad derectationem ciendam, an vero ex vi , Ut ita dicam innata, & habituali quamuis me illam exerat , multa impediant. Theologi in varias opiniones hic scinduntur : quidam putant grauitatem' Caula, aut culpae repetendam esse, ex postremo capite α ideo contra Granadum, peccati mortalis damnant curiosum
152쪽
clariosum potius quam lasciuum conspectum, partium vel actuum turpiorum , licet qui illa sibi permittit, certus
sit, se huius nodi rerum conspectu, aut contactu, nil commotum iri. Putant tamen Salmanticenses, grauitatem cauta,&culpae attendendam magis esse ex periculo experimentis comperto, quam ex quacumque rei innata vi adciendam delectationem, quae tamen casIa & irrita credatur prudenter futura. Quare secluso periculo & scandalo. excusant nonnulla peccati mortalis, nisi inquiunt, magnam indecentiam adiunctam habeant, a dignitate perrsonae: & ideo peccati mortalis accusant eos, qui secluso etiam omni periculo, turpiora conspiciunt, quia talis aspectus orti nium reuerenti m offendit. Sed nihil tota Disputatione occurrit solidius, vel magis ad vim necessarium, & accommodatum, quam quod habent num. 1 2. Quamuis secundum apices MetaphyῖCae, Videantur excusari posse a mortali, qui sibi perniittunt turpiorum contactus , aut aspectus , causati inde nihil comparatis ut sunt, timendum damni: tamen monent maximam cautelam adhibendam, quia res est lubrica, α facile est incautos prolabi in peccata grauiora, etiam dum omne periculum abesse putant.Hoc etiam nomine, magis nobis cauendum est & timendum , quod dissicillimum sit delectationem naturalem a venerea, leuem a gra uidistinguere, vel admisia naturali & leui, libidinosam αprauam excludere. Quare periculum veluti anguis sub herba latet, tum ob recensitas ςausas, tum quod etiam illa sui fiducia, non caret culpa veniali, quae paret ad lapsum in mortalem. Et hinc forte plures negant leuitatem materiar in rebus venereis, quod credant vix posse, mea deliberate capta sisti gradum, sicut nec in delectatione
naturali, ex ostulis percepta. - - . '.
Sed ut tot sordium cogitationes abstergamus d8 his disserenti videtur sors mihi Saulis contigisse, atque Veilli patris asinas quaerenti,delatum est imperium in Israeliatas, ita dissertatio de sis rebus sordidis , nos deduxit ad beatae vitae felicitatem, in qua ut Christus nos docet Beati
assiumptis corporibus nec . nubent, nec nubentur. Nam ςum ad conjugia, corpus oporteat obnoxium esse immutationi nedum physicae & naturali. sed etiam multo deteriori, cum ab his omnibus impassibilitas corporum bea
153쪽
tos eximat, sela immutation e intentionali de ecatissma
purissimum e rebus corporis voluptatis sensum,sunt aeternum percepturi. ARTI evLVS SECUNDUS.
Altera Temperantia pars Sobrietas defenditur, ct D;umν leges corrupto Amadas regulis
opponuntur. P RoposiTto NEs huius Tractatus, superioribus adjungimus , cognatione argumenti; nam sobrietas germanissima est castitati , & pars altera Temperantiae, quam pessime habet Amadaeus. Amplissimus sese campus aperit de ieiunio, & abstinentia disserendi: Infinita ex SS. Patribus occurrunt de illo argumento , ab Amadaei aliorumque Theologorum sensu , & a nostri saeculi usu, adeo aliena , ut merito dubitare possis , an aliud Euangelium inductum sit ab illo quod SS. Patres professi sunt, &suis nos scriptis docuerunt, an eodem Christiani nomine censeatur Amadaeus cum Basilio. Hic omnes ieiunii legibus astringit, ille omnes fere absoluit: Quadragesimalis ieiunii tempus, apud illos erat requies Coquorum,&luxuriae senus aliquid lautum, vel coctum gustasse, isse
vero delicias tantum mutat, aut pene auget. Saeculo D. Antonini praeter Vnam resectionem , eamque serotinam , collatio vix laethali peccato carebat, hodie jejunium perpetua esse compotatio potest citra vIlam culpae umbram: ut merito non solum temporis & disciplinat, sed etiam Euangelij , mutationem esse factam dixeris. Ieiunium olim seuerissime.seruatum exhauriendae libidinii hodie si parcior sit, aut dissicilior solito somnus, si veI minimus dolor capitis timeatur , magis ex praescripto Theologorum quam Medicorum , a ieiunio quasi a Venem
Sed cum Amadaeus ieiunii legis re luat, testimoniis Dominicanorum, quae illorum mens sit, aut esse debeadex praecc Plocis Sancti doctrina paucis perstringam.
154쪽
Doctr na Diui Thoma de Ieiunio explicatur.
RE M D. Thomas more suo copiosissime tractat 1. et
qua M. I . cuius siummam hic breui subiiciam. Ie runium accenset virtutibus, quod institutum sit domandae Concupiscentiae ad castitatis securitatem , Ut docet Apo- lias Σ. Corinthiorum ἐ. In ieiunιιs multis castitate, quod utilissimum sit aptandi, & promouendae menti, ad Terum diuinarum contemplationem: hinc Danielem post trium hebdomadarum ieiunium, digratus est Deus reuelatione coelesti. Deniciue probat S. Doctor, ieiunium non solum speciem , sea vim etiam habere Virtutis, quod nedum futura peccata semoueat, sopita unde oriuntur concupiscentia, sed 'etiam praeterita , expiatione condigna, & ultione quadam purget & expugnet. Et si virtus iri medio sit posta, illud egregie ieiunio constituit S. Doctor,
a recta ratione repetitum. Nam si fanitatis causa interdum minus cibi sumitur, quam communis Vssis requirat, Virtus moralis & Christiana, seueriorem praescribit abstinentiam ciborum, extinguendis vitiis, & promouendo bono necessariam, eam tamen moderandam docet. ne grauiter noceat vitae incolumitati. . Vnde infert S. Doctor Art. i. susceptum ex hoc fine honesto ieiunium, ad temperantiam pertinere, cuius est,m Vsii ciborum medium, seu temperamentum constitu re& sectari-quamuis euehi possit ad alias quascumque Virtutes, quibus fuerit adiumento. Ieiunium ita constitutum iure naturae, ait S. Doctor lege Ecclesiasticit confirmari, addita certi temporis, Certique ciborum generis designatione: nam sicut ad Principem pertinet, quae iuris simi naturalis , & uniuersim bonum commendant nouis praeceptis confirmare,& ad Publicam tranquillitatem,' tanquam certum praesidium
aduocare , ita Ecclesiae Pastoribus incumbit, nouis legibus saluti fidelium consulere. & quae velut suspensa habet ius naturale exercitia & ossicia virtutum , ad vi R mouere, designatis temporum , aliisque circumstan
155쪽
iiis. Quare eum demonstratum sit, ieiunium prodesse plurimum, ad peccata tum expipnda, tum pauenda. Scad mentem in diuinorum contemplationem , & assectimi promouendam, atque ad haec bona conferenda sit effracissimum , hinc iure naturali omnes astringit, quantum quisque his remediis, & praesdiis eget ad salutem : sed cum incerta sit, & vr sic loquar, vaga huiu* legis natur iis ratio, accedit praeceptum Ecclesiasticum, & a lege naturali , prius accepta vi ligandi, vicem quasi illi reponitὸ designatione certa temporum & ciborum , quo conuenientius, & commodius impleri possit. Hinc χlutione 3. argumenti ςruit regulam summe necessariam , qua multae Amadaei, α recentiorum relaxationes profligantur. Praecepta Ecclesae generatim , Se istud nominatim de ieiunio praetergredi, culpam esse interdum lethalem : nam ut inquit S. Doctor,quamuis prae. cepta quae vim statuti communis habent, non ligent omnes aequo iure, sed ut conuenit fini, & bono a Legis atore inspecto; si quis tamen hoc commune stariatum praetergrediatur, aut ex contemptu Legisatoris, aut citra contemptum , grauis inde noxa emergit bono quod inspicit, & curat promouendum , peceat , inquit S. Doctor, Mias transiresser. Si quis vero commune piaeceptum ieis
iunii non seruet, tuita de causa, qualis est im=otentia, aut ea occasione, quae si adesset, Legisator seruari nollet, va eat omni peccato huiusnodi tr insgressio. Inde inseri non omnes indiscriminatim qui ieiuniviri minime obseruant, sed interdum aliquos peccare lethaliter. Et si obijcias ex D. Augustino de vera religione cap. ἔ7. Ab ipsa Dei sapientia homine assumpto , a quo in libertatem vocari fumus a paώca Sae menta soluberrima
Deo libera multissiunis continerenti Et ut idem habet D. Augustinus Epistola iry. Qui m relamonem nostrum, Mammonis is M , re paue ναίου eelebrationum Saeramenta ν, Dei misericoraeia violuia ossa tiberam, semitib- premunt oneribuν 3 quale videtur esse illud ieiunii praeceptum , ac proinde non ligare conscientiam , nec reos facere peccati mortalis transgressores: ad haec respondet S. Doctor solutione 3. Argumenti D. Augustinum interpretandum esse de iis r Qua morua in sacrarum Scripturamm Canoni
156쪽
neque in Conciliis Discoporum statuta inueniuntur , neque ulla uniuersalis Ecclesia tonseuemine roborata sunt; horum vero nihil deest ieiuniis , ex praecepto Ecclesiae constitutis: neque nocent, sed plurimum prosimi liberi ti fidelium , quatenus peccati seruitutem semouent, qualem libertatem commendat Apostolus ad Galat. s. aenim Fratres in tibertatem vocati sis , tantum ne libertatem detis in aecasionem carnis. Hinc Articulo 4. concludit, non omnes, nullo excepto
hac lege ieiunii ligari , quia imposita fuit Ut conuenit multitudini; & obseruanda est, ut fert temporum & hominum ratio ι nec mens fuit Legislatoris ab illis seruari, quibus impedimento est ad ma1us bonum, nee legitima deest cauta , quae a communi statuto eximat. Et si illa com-Perta sit, nec possit adiri praelatus , qui ue sibi iudex estor si dubia sit, obtinenda est dispensatio a Pastore. Neque enim haec Ecclesiae piaecepta, paris sunt authoritatis , Mad salutem necessitatis, cum Decalogo, qui nullam admittit relaxationem aut exceptionem. Ita S. Doctor solutione primi Arsumenti. Responsione ad h. liberat a lege ieiunii pilaros, ad tertii septennii finem usque; quod tum egeant cibo largiori, x
pluries sumpto, ad debilitatem naturae, & aetatis sustentandam, & ad incrementum corporis , quod ex residuoecibo ad statam magnitudinem oportet excreseero: Conuenit tamen ea aetate periclitari vires, aliquo ieiunii experimento, & illi assuescere. Interdum etiam ad auerrendum graue periculum , quod reipublicae imminet omnibus indicitur ieiunium. , etiam pueris & iumentis.
De peregrinantibus & operariis distinguendum censetra si peregrinationis , & operum labor, minui aut differre possit, citra graus incommodum vitae & prosectus , non sint praetermittenda ieiunia , secus veso, omitti nihil ve eat: quia est praeter mentem Ecclesiae, huius praecepti ob seruatione, necessatia vitae humanae & Christianae ossieta, negligi aut impiavi. Si quae vero dissiduitates urgeant, quae rem sectant dolam; petenda est a maioribus aispensatio , aut consulenda consuetudo, a piis Se probis usurpata. Pauperes a ieiunio non Iiberat, nisi eos, quibus nomuippetit facultas fid unam resectionesti, quae si clari P. - ri iij .
157쪽
diem vitae sustentandae , qualem deesse ait mendicis, qui
ostiatim victum quaerunt. Ex iisdern principiis Art. s. sapientiam Ecclesiae aperit& commendat, institutione ieiuniorum statis temporibus : nam cum ad purgandam mentem , & in diuinorum contemplationem attollendam , plurimum conferanti opportunissima sunt tempore Paschali: quo cum Christo pasto & sepulto , peccata relaxantur & sepeliuntur, curn resurgente illius gloriae corisortium , ardentius quaerendum est. Λrtic. 6. probat, una resectione oportere eum qui ieiunat, contentum esIe : tum quia ita habet consuetudo Ecclesiae, tum quia ieiunium insti tutum est, ut seruata,& illa:-
Sa naturae necessitate & incolumitate, refrenetur concupiscentia : hoc autem fit conuenientissim E si semel per diem reficiamur, quo satisfit naturae, & aliquid concupiscentiae detrahitur. Magis vero interdicitur cibo quam Potu, quia potus sumitur, magis ad temperandum calorem , & cibos concoquendos, quam ad alimentum, ideo concessum est semel tantum comedere, pluries autem bibere nihil vetat: quamuis prudentissime addat S. Doctor, eum peccare, & ieiunii meritum perdere, qui largius potet & sepius, sicut etiam is, qui immoderate cibum una refectione sumit. Hinc paratur via ad interpretationem solutionis i. Argumenti ; qua asserit electuaria minus aduersari ieiunio , quam cibum : quia licet non omnino careant vialendi, tamen assumuntur quasi remedia, & ad ciborum concoctionem : quare non soluunt ieiunium , sicut nec aliorum remediorum usus, nisi quis forte in fraudem electuaria largius hauriat, ut ieiunii laborem leuet & fugiat. Hinc etiam horam ad resectionem designatex concilici Calcedonensi : In Quadragesima nullatenus rens.nri
num celebratum sis o tum Addit rationem S. Doctor, afflictationem corporis, ex ieiunio institutam , & assium ad expiationem peccatorum, vel cautelam: ad utrumque confert dilatio prandij ad horam nonam , quia circa sist-
tym, facta concoctione praeteritae coenae,apperitur cibus εο'tra externum aeris calorem, ne humores interni adu-
158쪽
iramur: differenda est igitur refectio ad horam nonam, affigendo & macerando corpori; alias ieiunaretur citr Vlluiri incommodum & meritum: iusta etiam est illa dilatio, quia corpus macerat, sine graui detrimento salutis. Art. 8. probat conuenientem ieiunio esse,abstinentiam a carnibus, lacticiniis & ovis r quia pluries , & sere singulis huius Quaestionis Art. dictum est ieiunium ab Ecclesia institutum, ad reframandam concupiscentiam, sculento- Ium & venereorum : ea vero accenditur cibis, qui praeter adiumstain delectationem maxime alunt & pascunt, quales sunt carnes animantium, &quae ab eis proueniunt, qualia sunt lacticinia ex gregibus , & oua ex auibus : quae eum sint magis consentanea corpori humano, prae caeteris cibis placent & pascunt: inde plus supercst alimenti ad semen , quo maxime accenditur libido : & ideo nobis Ecclesia his omnibus interdicit. Hanc conuenientiam illustrat S. Doctor hac egregia Dbseruatione : cum ad generationem tria confluant, calor qui est maxime a vino, spit itus , & humor ex abundantia alimenti , hoc maxime differunt, quod calor &spiritus, breuiores sint & cito facescant ; 2bstantia vero humoris sit diuturnior ideo ieiunii tempore , interdicitur magis usus carnium, quam vini, aut leguminum, Unde calor & spiritus creantur, magis etiam carnibus,
quam piscibus , quia ut plurimum magis sapiunt &alunt. Haec e multis pauca fatis sit collegita. Ad ma-
Expenduntur octo Propositiones de Ieiunio.
NE c breuius expendi possunt, si quid veri habeant , nec validias refelli , si falsae sint Propositiones Α, madaei de Ieiunio, quam D. Thomae explicata doctrin
Sancita lege ieiunii , id primo inspiciendum est , ad quos pertineat, quos liget, vel quinam ab illa immunes censendi sint: nec hac in re certior,aut aequior statui po- est regula, ista quam subiicio. Cum ieiunium purgandis.
159쪽
quae admismus, & cauendis quae timemus peccatis, essiacacissimum sit; ab omnibus seruari oportere, qui hoc remedio egeant: nisi aliunde parcimonia victiis ex egestate, aut labore graui, & penso diurno perinde fatigentur, aue eoncupistentia debilitetur ac fieri possit a ieiunio. Hac de causa mendicis, agricolis,aliisque huius generis operariis, merito remittitur rigor ieiunii: nam praeter quod, plures ita paupertate premuntur, ut secum agi feliciter credant, s ad vitam, & familiam sustentandam, panis & aqua non desint, vires exhauriunt assiduo & intensissimo labore. Quibus vero artificibus facultas suppetit ad unam refectionem , satis copiosam, & aliunde quam exercent, ars, aut cui incumbunt opus, yon admodum fatiget & debilitet , certe non video cur immunitatem a ieiunio obtendant, vel indulgeant Theologi. Huius generis puto esse, quos ab hac lege eximit Αm daeus Propositione sartores, sutores, barbitonsores: ad idem caput revoco viatores qui lectica, curru, non magis incommode singulis diebus, breuia i inera conficiunt, quam si domi degerent. Nam cum una istius immunitatis causa sit, vel ex tenui victu, vel ex labore assiduo, α graui, amictatio & diminutio virium, ac concupiscentiae, ad minus par illi quae ex ieiunio esse solet: cur eximas artifices , viatores, qui ab huiusmodi malis, earumque
causis longissime absunt Nec decretum Eugenij si verba attendanturi hoc indulget artificibus : illos enim tantum leuat onere ieiunii, qui laboriosa opera exercent. Nec aequior est . Propositio. quae artifices hac immunitate donat, quo tempore cessant ab operibus: & nimia est illa cautela, quae ex praeterita , aut futura defatigatione , captat excurationem a ieiunio, & mirum quantum concupiscentiae blandiatur. Vnum contendo artificis &operarii titulum, vel etiam opus, leui brachio peragen-ἡum , non esse causam satis icioneam, ad ieiunij relaxationem , nisi accedant aliae, quas repetiuimus, vel ex tenui victu & egestate, vel ex laboriosis operibus, quae diu,
noctuque exercent artifices , & corporis vires exhauriunt
Laxior etiam videtvt s. Propositio, quae gratiam facit,aeon solum a ieiunio, sed etiam a carnium abstinentia prae-snantes, lactantes quamlibet robustas: ego sane censeo, l
160쪽
DEFENSIO SOBRIETATIS. ybique habendam esse rationem facultatum & virium, neque ipse abnuit Amadaeus , damnata laxiori opinione cuiusdam Martini Fimus, qui tribus ieiunii partibus distinctis, abstinentia a carnibus,refectione una, ante meridiem non praesulanenda , ab omnibus iis tribus oneribus liberat praegnantes & lactantes : remitterem tertium &secundum onus; a tertio , nempe a carnium abstinentia , non auderem liberare, quasi ex certa causa, nisi infirmitas& Pastoris licentia accederet. Vellem Theologi inspicerent mulieiculas rustIcas, quae suo exemplo delitias diuitum, Ianumque timorem , quo sibi a ieiunio, quasi a veneno cauent, & Theologorum indulgentiam damnant; cum ferunt uterum, aut alunt. paruulos, arctissime viuunt, vix minimam partem ha bent eorum , quae absumunt, qui censentur iliter diuites, strictius & religiosius ieiunium colere : & tamen 'u Os Pariunt, & nutriunt alumni, vegeti sunt & vi ccs, cliuitum vero filii, quorum nutricibus nihil negatur doliciarum, macilenti sunt, extabescunt: adeo victus arctior, nedum animis , sed etiam corporibus curandis , praestat cibis delicatioribus, ut immerito Theologi ex praesumpti opinione , diuitibus nimia cura valetudinis, longe indulgentiores sint, quam Euangelii disciplina patiatur.
De electuariorum usu mens D. Thoma explicatur.
V a hactenus ex Amadaro retulimus , excusari Vtcumque possunt : sed quis ferat Propositionem 6. qua videtur illudere ieiunii praecepto : Si quo, inquit, vo-
tantate absista vestir, rn He ieiunii, Iaptus comedere, semper tamen parum cibi sumendo, peccaret mortaliter, fe--η si voluntate conditionata: nempe si invitetur ab amicis propinantibus sibi, aut se visentibus, qua inuitatione quasi conditione omnes cibi sumptiones essent veniales. Hanc assertionem confirmat testimonio quatuor Thomistarum , sed non distentiunt a suo Praeceptore, ex quo hoc documentum habemus : una tantum refectione constare