Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

1 1 DIS P. I. SECT., Ir. - . inquit sebditum legem principis resoluere aliqua dispensatione, aut exceptione: Atqui Deus prohibet in totures interficere quemquam : Ergo iniqua est quaecumque lex

humana, & Ecclesialtica, cum poenam mortis constituit,

nisi ptius iisdem criminibus, id genus stipplicu fuerit lege

diuina sancitum. i'

Inde plura corolloria inferi r primum, iures nisi sine grassatores , & domos invadant , non licere damnare poena capitis, cum Scriptura eximat ab hoc suplicio,nec ulla e coelo inquit, hactenus bulla delata sit, quae iuret a Iese homicidium prohibente, excipiat, Addit secundo, ad ulteris indictam lege veteri poenam mortis, remissam

esse his Christi verbis ad adulteram, nemo te condemn MIeneque ego te condemno. Fateor hanc Scoti opinionem singularem esse, & quamuis humanior sit, Ionge tamen recedere ab usu, apud omnes recepto , quem S. Doctor validissimis argumentis confirmat, ab ipsamet natura & ratione naturali depromptis: quare citata quaestione art. r.& 2. docet, perinde licere authoritate publica improbos morte multare ac priuato cuique animantia interficeresbi noxia, aut utilia ad alimentum. in

Harum omnium assertionum unica est ratio, qua Scoti argumenta dissoluit Cajetanus,atque inquit, non oportet aliunde mendicare responsionem, quam solido a sun damento, cub D. Thomas astruxit totam de bomicidio doctrinam. Nullus, inquit S. Doctor, art. I. peccat Vlaret , ad quem est a natura comparata: atqui plantae Manimantia omnia subduntur homini , & in illum referuntur : Ergo ius habet illis utendi, eaque interficiendi si ri xia sint ad arcendum malum, aut si utilia & proficua, ad captandam inde utilitatem Voluptatemque. Articulo E. eadem ferὸ argumentatione probat reipublicae licere, illaeso Decalogo improbos interficere,quia sicuhius homini comparatum est in animantia, quatenus ad illius commodum creata & ordinata Pnt,ex perpetua na turae lege, quae inferiora seperioribus annectit & subdit causis, sicut etiam membra, & partes corporis ad illius incolumitatem referuntur, & si corrupta sint, necesse est amputari, ne totum corpus inficiant : Atqui, inquit S. Doctor , eadem est ratio ciuium & priuatorum homi-; num, si cum republica conserantur, quae est animantium

182쪽

ad hominem, quae est partium & membrorum , ad GI tem aut perniciem corporis: Ergo si reipublicae noceant. eiusque saluti & tranquillitati impedimento sint suis eri minibus, morte & suppliciis ab illa semovendi sunt, sicut

ferro corrupta membra a corpore sano & integro, nam modicum fermentum totam massam corrumpit. Adde

improbos, ut obseruat Cajetanus, ab hominis sorte in ordinem bestiarum delabi, quia vitio imputantur homini , quae in brutis natura est libido , saeuitia , rabies : Ergo perinde ac serae, publica authoritate insectandi & peri mendi sunt improbi , ut ratio postulauerit boni com

Inde ad argumenta Scoti respondet Cajetanus, praec pia legis veteris iudicialia quaedam esse Christi morte extincta , alia vero moralia aeternae veritatis &authoritatis. qualia sunt quae Decalogo continentur, ab ipsa naturacesiumpta ut initi' huius Articuli probatum est, ac proinde nedum reuelatione ut Vult Scotus, sed etiam ratione naturali sunt interpretanda : neque enim quae Decalog cbntinentur , bona sunt quiae praecepta, aut mala quia prohibita , sed potius prohibentur aut iubentur, quia bona aut mala sunt, ipsa cum natura consensione, aut mala ex repugnantia, unde cuiusque rei honestas & vitium exi Rit. Quare omnium sapientum, omniumque nationum Consensu receptum, idque naturae jnstitutioni conuenit, licere authoritate publica malos castigare, cum noxij sunt

tranquillitati publicae, cuius cauSa nati sun . . A .. . .

Eadem argumentatione conficit S. Doctor Articulo 6. nullo iure insontes occidi posse a Republica: quia deest unica causa homicidium honestans , nempe poena viiij δοῦ peccati, quo laeditur publica tranquillitas. Inde etiam abi. . deducit praecipuum disputationis caput, cuius causa superiora praemisimusinempe nulli. priuata authoritate licere, quemquam interficςre., nisi causa defensionis siti, cui adjuncta sit caedes aggressoris praeter mentem oc-Cidentis. Mira est S. Doctoris hac in re sapientia & cam tela. Cum quisque hominum sit sui causa, & Dei a quo Procreatus est , ac patriae quae illum instituit, sibique veluti partem corpori inseruit, certum est nulli hominum in alios conuenire ius vitae & mortis, quale asseruimus homini in animantia, & reipublicae in ciues malos : Ergo

183쪽

nulli hominum concessa est facultas quemquam iure occidendi, neque aliorum mortem ad Qum commodum re serendi , sicut animantium caedem, ad vitam sustentandam, vel impiorum supplicia, ad tranquillitatem publicam diximus pertinere ; quia non sumus nati &inuituti

aliorum gratii, sed nostri, Dei, & patriae : Ergo nulli

mortalium licet. mortem nostram optare, Vel curare aut eligere, ut media ad . suam cupiditatem explendam , vel seruandam vitam. Qua ergo ratione licet Ut necessario praeter meam mentem, acljumsta est meae saluti, ex aduersarij malitia, potius quam mea voluntate;Vt Cum mor

tem mihi per sammam malitiam intentat, nec vitare poLsum nisi occupem : tum igitur tantum honestari potest homicidium priuata manu factum. Ad cuius rei lucem , bifariam , inquit S. Doctor, inter prete Cajetano, mors aliena annecti potest meae saluti &incolumitati: primδ vr medium ad finem quod eo referam , quasi remedium ad valetudinem, quasi cibum ad vitam sestentandam: vel secundo mors hominis meae saluti

adjungi potest , ut quid consecutum ex finis necessitate,

scut ex frequenti usu medicamentorum, existit aliqua debilitas corporis, quae est a remediis. Planum est demonstrare, nec minus euidens, & ad rem nostram necessi rium hoc discrimen obseruare. Nam cum remedia aut alimenta , reserantur ad salutem & vitam tutandam ut media, utraque optamus & deligimus , & ut verbis Caje-tani utar, haec omnia cadunt sub intentione quia reuera Volumus vitam & valetudinem , & illarum causiam , Cibum & remedia : quae vero eά fine quadam necessaria consecutione existunt, ut debilitas aegri vi remediorum, haec praeter mentem nostram, nobisque omnino inuitis accidunt, & magis patimur quam eligamus.

Hinc elucescit profundissima S. Doctoris sapientia,&in genus humanum imi nenia charitas i hac una distinctione arcet caedes & homicidia , cii ait non pusse ab ullo priuato eligi, ut media ad nostram salutem : hoc enim iuris tantum est hominis in bruta . vel Reipublicae in ciues, Vel

cuiusque nostrum in membra corporis putrida. Absit Vero ut hoc genus potestatis & iuris, concedamus cuiquam in caeteros homines, ut mortem illorum ad suam salutem

reserat, quasi remedium ad finem. Quare non poteit vlici titulo

184쪽

t/tulo quaeri, nisi ut nobis inuitas adiuncta est nostrae incolumitati , & inde sequutura, sicut ex vali lis remediis, nasti let quaedam debilitas corporis. Hac distinctione praemissa quasi Dce, tenebras Omnes ex hac obscurissima quaestione dispellit S. Doctor, &se probationi assertionis accingit , atque ita prosequitur :Ex inculpata sui desensione aduersius aggrestorem,duplex existit Mectus . nempe salus& incolumitas sui , &mors aggressoris. Prunum nihil habet mali, quia innascitur rebus omnibus amor sui, &suae incolumit*tis cura. Impe- Ius Vero , & actus ex affectu naturali in bonum, sua origi ne honestus cst, nec aliunde vitiari potest quam cum fini pnon aptatur, illumque oblique auidius,&maiori desiderio, Sc conatu quaerit quam conueniret. Atque ita qui 'eutatur aduersus aggressorem, peccare quidem potest , 4rindictae cupiditate ag t, si modicae iniuriae & vi opponat maximam , si leue damnum graui vici statur: at vero si Vitam tantum tutari velit, nec possit nisi occisio aduersario , nihil peccat: quia quisque sibi magis, quam caeteripmortalium, vivere A bene velle .debet.

Hoc D. Thomae argumento valide refellitur opinio recentiorum, tribus propositionibus explanata, qui videntur omnino dare cuique hominum ius in alios, parturi nostro in bruta, aut reipublicae in ciues : Vnde nou minus cruenta de horribili. quam necessaria consecutione, ex talis & pestilenta principio, praeter alias innumeras adsertiones , has tres deducunt , quibus docemur alioru mortem ad nostrum commodum, perinde ac brutorum caedem ad nosti m utituatum referre. Hinc data licentia interficiendi calumniatorem, quamuis famam non vitam impetat ,& insequendi atque occidendi aduersarium qui alapam impegit: tanc permissium viro,Vxorem cum adultero consedere. Quis non videat has assertiones inculpatae tutelae, a D. Thoma solidissimis sundamentis metas constitutas praetergredi & conuellere, nec consulere tantum

.vitae defensioni vitae & honoris, sed vindictae odio,aliisque prauis affectibus indulgere Neque .enim ex D. Thomae regulis, id est, ex vera legis diuinae iniqrpretatione, licet mihi priuata authoritate unius vindietis studio, mente erae ira & odio excomata, quidquid iudicibus non liceret: ut qui tibi sorte a te prouocatus calumniam instruxit, Rue

185쪽

meditatus est, quae famam laedat non vitam, tibi paenuἀdet capite , qui tibi alapam inflixit supplicio mortis assici tur ι & uxor in adulterio, quod sorte primum ex infirmi late contra conjugij fidem peccatum admisit, impune &innoxiἡ confodiatur 4 viro, qui concubinas aluit, qui for

adulteri quem interficit,primus uxorem corrupit. Quis credat repertos esse, aut unquam potuisse reperiri nominis Christiani,& teligiosae prosessionis Theologos, qui

ista docerent, posse tuta conscientia in alienam vitam priuuatos moliti, stindictae cupiditate flagrantes, quae certum est non poste etiam a Iudicibus publica authoritate decerni, quia manifestam prae se serunt saeuitiam, crudelitatem r& idem singulis hominum in omnes ius concedunt, quod habemus in bruta, ut aliorum mortem ficut animantium ad nostram reseramus utilitatem , a quibus abhorret omnino S. Doctor, & transfuga sit potrus quam legitimus discipulus , qui ista non execretur. Quos vero Thomistas affert Amadaeus qui has assertiones doceant, aut non improbent, quod vix crediderim: si

ita sit, dicam illis contigisse, quod Maldonatus de quibusdam Scripturae Interpretibus Catholicis , & Bellarminus de nonnullis Theologis obseruarunt, frequenti lectione Commentariorum,& librorum Caluini,aliorumque Haereticorurei eorruptos, & inde Albertum Pighium hausisse suam de peccato originali, & de Iustificatione opinionem quae propius accedat ad Zuinglij & Caluini errores, quam' ad Catholicam doctrinam. Idem de Thomistis pronuntio si qui his assettionibus assentiantur,recentiorum magis laxitates quam D. Thomae certissima principia coniu-Iuisse. Quamuis etiam si accuratius expendantur,possim Amadaeo illorum suffragia eripere. Nam quoὸ ad primam propositionem attinet de Calumniatore opprimendo re occidendo,diximus interpretationem Bannes,id iuris Ron concedere, nisi adsint duae conditiones, quas nihil morantur recentiores, nempὸ certa calumniae, & inde secuaturae mortis notitia: alias si probabile sit tantum mortis periculum,aut immineat tantum minus graue honoris,citra atrox scelus no posse occidi, nec tu fore occupationem

iustam, sed iniquissimam inuasionem, violentam prouO- ataonem , quiai. go solat in apertos hostes incursus, aut

186쪽

Sestiarum venatio: utramque conditionem significat Ser ra verbis ab Amadaeo relatis. Addo aliud: cum illata est laeso, aut eius familiae iniuria aut calumnia, hanc notam vel infamiam, augeri potiusquam deleri morte authoris , ac proinde cum medium sit omnino ineptum , ad tutan4um Vel reparandum hono

rem, non polle eligi nisi per scelus execrabile, ad id bo num consequendum : Ergo damnandi sunt qui calumnia torem occidunt, qui aggressorem inflicta alapa fugien

tem insequuntur , vel viri qui Uxorem cum adultero de prehensiam confodiunt : sed multo detestabiliores sunt, qui illa media aut potius scelera consulunt. Prima Pro positio argumenti euidentissima est: neque enim ad inculta palam honoris, & vitae trutelam , pertinere potest, aut iuuare ad damnum famae resarciendum, quod infamiam potius augeat, quam minuat aut tollat: id vero ita essei quae est altera propositio argumenti l adeo euidens est apud Christianos, ut negari nequeat, nisi Euangelium

ejurem usi & ipsimet aduersari j agnoscunt, cum monent, hanc de calumniatore occupando & occidendo opinionem , esse speculative non practicὸ probabilem propter djuncta scandala, neque elle evulgandam;& si quando,1d meditentur vellent Deum latere & homines di id vertaqua ratione fieri potest, cum non ad aurem ista dicantur . sed praedicentur in tectis, poste calumniatorem occidi 3 Et ubi innotuerit occisum esse virum, cui cum alio vel alia familia intercesserint simultates , & compertus aut suspectus fuerit, illi calumniam aut iniuriam fuisse meditatum,' ex ipsa omnium opinione & rumore Vulgi, circumferetur calumniatorem oppressum , poenas dedisse priuata authoritate, quas non pollet iudicij Via, aut etiam regia potestas apud probos homines ho stare: Ergo mors illata calumniatori, aut aggressori, ineptissimum medium est purgandae famae, cum apud cordatos homines sit scelestivima. Audi quid sentiat Vasiques de secunda Propo- 'stione : CGod ea, inquit, qui alapam recepit, liceat inimiis

-m , si potest , fuste cadere , & quod is qui fuste caesus

sit possit statim insequi percussorem, &ipsum occidere, non Christianam esse, sed Gentilitatem sapere, ac legem Euangelicam & Decalogum destruere; idque etiam scelaratis notam esse.'

187쪽

Multa habet de homicidio V Vendrochius Notis adiri

Epistolam quae tota est fere de hoc argumento ex SS. PM tribus collecta, omnino probanda: a quibus abstinemu&quia satis quod e re nostra est D. Thomae documentis dissoluuntur quaestiones , Apologia Calaistarum obiectae 88. in quibus dirimendis insudat V Vendrochius. Vellet expressis Scripturae verbis doceri, Deum iussisse ut

latronum & insolentium vitae parcatur, & ad naturalis rationis iudicium non esse referendum , quando liceat , quando non liceat proximum occidere : nam generali

praecepto nihil aliud prohibetur, quam ne quis alium, sine

causa legitima interficiat. Respondeo rationem nos docere, sola authoritate publica homicidium licitum per se

esse , ut medium ad communem tranquillitatem, a pruuata potestate numquam; sed ad summum nos illud pati, ut accidentario iunctum vitae nostrae defensioni: atque ut eodem D. Thomae & Cajetani exemplo utar , sicut remediis quaerimus valetudinem, minime vero quae ex illorunivi, aut usu consequitur infirmitatem, quia omino printer intentionem accidit; ita de morte aggressoris adjuncta accidentario nostrae salutis desennoni statuimus. Inde in promptu est responsio facilior, ad dissicilem,& ut putat Apologista insolubilem quaestionem e Cur vitae seruandae causa occidi possit aggressor aliquando, honoris autem tutandi gratia calumniator numquam, cum tamen multis honor sit longe charior vita. Argumenturrimultis peccat, & omissis solutionibus V Vendrochij satis

idoneis, ex nostris principiis respondeo, comparationem honoris ad vitam esse ineptam ι quia sit rerum quae ad diuersia genera pertinent; quarum nos docet Aristoteles vix probe umquam institui comparationem. Praeter hoc vitium argit nentationis a collatione rerum disparatarum, aliud superest longe krauius : ponit tanquam in confesso apud omnes, quod falsissimum est, mo tem aggressoris optari Sc eligi ut medium, ad vitam seruandam , ac proinde adhiberi posse quasi utilem & n cessarium , aa honorem vindicansum vita potiorem. Iam millies diximus, mortis delectum ut medij, non ad inculpatam vitae, multominus honoris, sed ad culpabilem defensionem, & vindictam illicitam pertinere. urgebis cur non perinde mors calumniatoris adjungit

188쪽

potest honoris defensioni, sicut vitae mors aggressoris Dum ita quaeris, ignorare videris omnino, quod latere possit neminem, si ut vitae & honoris, ita utriusque defensionis diuersiam esse omnino rationem. Vita quibus impeti solet armis, defendenda est; & Linc accidet interdum mors aggressoris , inuito defensore: honor vero verbis & scriptis lacessitur & propugnatur ι sed id genua Certaminis omnino incruentum est: Ergo inepte quaeritur , cur ex priore pugna pro Vita, consequatur mors, ex posteriore id fieri nequeat. Dignior esset carnifice quam Theologo obiectio. Mors aggressoris aut calumniatoris , iure eligi numquam potest ab homine laeso, ad suum quodcumque vitae & honoris commodum : quia medium ad ista bona comparatum esse nequit. Quid igitur Illam pati & ferre postumus, non eligere, Ut adjunctam inculpatae tutelae salutis, non honoris. Cur ita, causam ex diuet genere certandi repetitam,aperuimus: armis defenditur vita , unde utrinque imminet periculum mortis, quia incerti senteuentus armorum, & intra metas inculpatae tutelae, consequi potest mors aggrenseris, honor & fama quamdiu pro illis tantum pugnatur j defenditur .erbis & scriptis, quae sint incruenta. Si Vero his abiectis, progrediatur laesus ad arma & venenum quod horrendum nefas est i iam mutatur quaestionis iratus, cum ipso genere certaminis : ac proinde vel eua- nescit argumentum Apologistae, vel si velit stare, prodit incredibilem barbariem, & mortem calumniatoris iam non fert tantum, quod unum patitur in culpatae tutelae Latio, sed urget, ambit, illique totus inhiat. Certe si in bello , quis armis & viribus nissitas , venetio hostem aggrediatur ι intestabilis habendus est : quid de illis statuas

qui incruentum per calumniam certamen, quo fama pe titur, mutant in venenum, in arma, & pugnant pro ca

pite 3 Haec satis ad quaestionis solutionem , Se ad prodet dam etiam aduersar1j inhumanitatem, nisi excipias eum nescire quid dicat aut quaerat. Quinta Propos. Habet licere militibus in bello nauali,igna pulueri adiicere, & se mari committete, ne ipsi , & sua in hostium potestatem veniant. Ea vero apud Aquilam est 37. Vnde praecipua& magis selecta deprompsi Ama

189쪽

tantum seruitutis , aut desiderio illius fugienda: quod videtur Lessius docere ὶ rcatum incurrere mortis Vltroneae, quae numquam excusari potest: hanc tamen noxam e

uitari, si duo addas , instare mortem ineuitabilem dc crudeliorem ab hostibus,tis qui superstites sunt futuri pugnae,& opimis spoliis ditandos quibus insolescant, Vires augeant in patriam , tum Vero Ulciscendae patriae, communium hostium morte, possunt se bono publico deuouere & hoc sensu propositionem admitto.

Expenduntur qua supersunt quaestiones.

BR avrus erit, quae supersunt ex Tractatu quinque Propositionum examen , quia aliis locis discuuλ sent, di aliquo sensu possunt admitti. Vndecima de Iudice venali , suamque sententiam, pecuniis ab uno vel utroque litigantium receptis, venditante, diximus plura contra Tamburinum. Haec vero Propositio est Ἀχ. apud Aquilam,quem se prouocantem ad volandum, Amadarus quasi pullus, licet senio emeritds insequitur. Sed fraudem addit Aquila Fragosum huius assertionis incusatum autho rem , excusat utcumque, quasi eiusdem instituti nullus sit, qui ita sentiat. Sed Theophilus non poterat ignorare, I amburinum cuius opus probauit laude addita, quod exoquisite moribus consuleret, ita expressis verbis docuisse , sed id fraude tacet & dissimulat, ut in Dotninicanos huius teterrimi parodoxi odium conflet: Et aperto dolo P. Candido impingit, quod dixerit non esse contra iustitiam , beneficia Ecclesiastica non conferre gratis. Verum longe alia est ratio beneficiorum & iudiciorum, ac proinde ille gitima consequentia quam trahit Amadam s. Candidimens est, autnoritate Pontificia exactionem licitam statui posse redituum , ab iis qui sacerdotia adeunt, quam puto vocari datas: male ergo Candidus aduocatur in huius paradoxi patrocinium. Nec meliori fide asciscitur, quod scripserit, sententiam in ruum fauorem esse pretio aestimabilem : quid tum, licet ne propterea vendere litiganti Fon certe magis , quam commoda temporalia *diuneta

190쪽

gacerdotio; cuius cum sint accessio ,& illius naturam resipiant, vendi nequeunt citra sacrilegium simoniae. Nec sincerius aduocantur Bannes, Lopes,& alij Dominicam : nam cum Iudex corrumpi possit pecuniis, prima ante causae examen , ut faueat se corrumpenti, secunda

cum causa discussa est : utrimque in aequilibrio probabilitatis, Bannes & alij, ad summum permittunt iudici seri

Cundum genus, non primum corruptelae : Ego Vtrumque damno.

Sexta Propositio M licita electione digni omisso digniore est II . apud Aquilam , & Septima quae idem iuris

asserit , in electionibus regularium est I 13. Communis Thomistarum sententia, quam egregie explicat Caiet nus Verso Elemo duo requirit, aὸ legitimam electionem pastoris : primum vi bonus sit, Ac sine peccato mortali, qui eligitur, & sit optimus ad regimen & moribus , Omnium quos nouit elector; & neutrum ait Cajetanus, pos se ab electore sciente prudenti, sine peccato mortali omit ti : maxime cum fit electio ad ossicia, quae habent adjunctam curam animarum, &discrimen eligentium sit, non leue , sed graue & insigne : tunc enim si spreto digniore, minus dignus assumatur, peccatum est contra iustitiam distributivam , ex qua bona communia conferri debent, in eos qui pares sint ossiciis administrandis : peccatur etiam contra iustitiam commutatiuam, laeso iure dignio rum ad bona Pommunia : augetur peccatum , & sere eTomnium Theologorum sententia mortale est, si concursu fiat electio ad beneficia,leuius est, si gratis conferantur, nec cura animarum incumbat. Quae iis duabus Proposi-uonibus habet Amadaeus , ex Hispano in Latinum Versia, non expendo: & quos affert, Thomistae interpretandi sint sensu Cajetani, cuius testimonio abutitur, ncc si certorem puto in aliis Domini canis citandis. 9. Propo. de occulta copensatione aliquando licita,cum praeiudicio aliorum creditorum, habet Aquila Ia I eam

Vero accurato expendit Mercorus 3. parte art. n. nec l

gitimam piatat, si desit ulla harum octo conditionum; Vae scilicet I. viretur damnum debitoris, 2. nulli noxa creetur, 3. ne fiat cqmpensatio ex deposito . nec ex bonis debi- roris , s. non alia suppetat via rem recuperandi , 6. Vt qua

sieri potest, compensatio sit de-eiusdem speciei, 7. de

SEARCH

MENU NAVIGATION