장음표시 사용
191쪽
debito praesenti non futuro , eoque tandem indubitato His pontis,negat umquam licere copensationem,cum d bium est faeti, quia tum possiessio fauet debitori: si veto dubium sit iuris, & utrimque probabiles opiniones, do-'cet contra Delugo, quam sententiam sequuti sunt Μο-lina, Suares & Vasques , compensationem licere, non totius debit, sed partis, iuxta probabilitatis gradum, quo metiendum ait, ius activum & passivum : alias si quisque integrum sibi assumeret, daretur bellum utrimque iustum;& controuersa res communis esset & propria , id est, tota omnium, & tota singulorum, quod aperte ait repugnare. Quare permittit compensationem , pro gradu dubij, seruatis aliis conditionibus , ut v. gr. cum est dissensio opinionum an testamentum tempore pestis scriptum, &minore numero testium , quam lex exigat signatum, Ualeat , hinc haeredi probasile est, legata non esse sibi soluenda, & legatario sibi deberi: tum concedit legatorio partem legati , occulta compensatione assumere ; quia iura non minus illi fauent, quam haeredi, qui suam partem seruat. Nec dicas possessionem fauere haeredi : Respondet in dubiis facti , possessionem fauere debitori, ex qua praesumitur, rem ad illum pertinere, sed haec posse Rso non iuuat infirmando testamento minus solemni. Probo etiam quod Amadaeus ait, minus mali habere,' eompensationem ex debitis, quae personalia dicuntur, nec ullam hypothecam habent, in quibus solirendis , non esse habendam rationem prioris creditoris , docent multi Theologi , &ita etiana limitat suam sententiam Diana. Decima Propos. Dicitur licere amissam scripturam publica,alia simili falso cuia reparare:& huius asstationis Author refertur Sa quem utcumque excusatAmadatus si nulli fiat iniuria; sed immerito Caietani testimonio confirmat. Ille enim Verbo sel . - , damnat peccati mortalis huiusimodi corruptelas, & falsationes Scripturarum ; maΣime si tabulis publicis sint exceptae, quia interuenit inquit factum perniciosum ex suo genere: & tum videtur peccati tantum venialis accusare, cum fit ioci causa, vel cum minimo nocumento. Non est interpretandus de scripturis publicis, sed de priuatis, cum alieno inquit nomine ossiciose, finguntur litterae ad commodum illius, cu-k4 nomen apponitur, nec praesumitur hoc illi fore ingra-
192쪽
tum. Quare immerito ait, plus Cajetanum concedere quam Nauarram & Sa : neque enim isti negarent, quae Cajetanus asserit de priuatis litteris, non publicis tabulis. Non est passus hac Propositione, Dominicanos abire a sui censura immunes, sed Robertum Holcot optimum Scriptura: Interpretem,Theologum veris magis nominalem , ruam Thomistam licet Dominicanum, duabus haeresi-uS notat, ex Mendosa , quod dixerit mendacium Deo non repugnare , id vero ex communi libminalium opinione traὸit, & ex principio Scoti , omnia Decalogi Pr cepta, mero Dei arbitrio mutari: &si ex Gregorici ficta sanctitas, est duplex iniquitas, merito dixeris Amadaeum grauius erralle Roberto Holcot, cum mendacium in speciem Deo ait repugnare consentire Vero quamcumque aequi uocationena,aut restrictionem mentalem, quam purum putumque mendacium esIe Disp. I. Art. vltimo ex S S. Patribus demonstrauimus: Ergo mendacium Deo re- Pugnare verbis negat, re concedit.
Animaduersiones in tractatum X de usuris.
AMADAEus ut est totus natura & studio comparatus ad mendacia, quorum etiam patrocinium suscepit, fuco aequivocationuin & restrictionuin mentalium opuscula, olendor morabs vera sis, inscripto , verius caligo i
scribendo , & postrema primae disertationis parte rcsutato ι Eselapes & Aquilae propositiones, ex sui instituti authoribus excerptos nullo ordine,ad certas classes,in quindecim tractatus redegit, plagio ac furto occultando,huius
libelli, Hispano sermone seripti & in Hispania emissi,mentionem facit, sed praetexit, alium eiusdem argumenti per Belgium , & Germaniam sparsum , cui Caramuel obiter Iespondit, quem ipse accuratius expendit, & in meliorem formam vagas i& ut sc loquarὶ nullo ordine palantes propositiones digerit. Nos argumenta potius, quam tractationum serien secuti , in Lectorum gratiam , ad cerra capita redu-
almus , & diuisa in tres partes Λpologia, cui Timu
193쪽
Prima, quidquid ad moralem virtutem pertinet , secundo Tractatu de opinione probabili sumus exorsi, quod illo regina virtutum prugentia impeteretur. Deinde Tractatum primum aggressi sumus, qui totus sere excepta Prima propositione , est contra castitatem : huic attexui nus I . de matrimonio in eandem virtutem scriptum rde ut absolutam de Temperantia tractationem darem, g. de ieiuniis contra sobrietatem, alteram temperantiae partem , ad uinxi. Tandem hac eadem parte, vocavi ad ex men s. de iustitia & iure, cui tandem annecto X.de v seris, quod ad eandem iustitiam pertineat: Hic ordo est nostrarum animauersonum,quo Amadaei exerrationes, sicut ipse Aquilae, correximus. Atque haec. est nostrae methodiratio , quam conserre plurimum ad causam, & ad Ethicae nostrae lucem, visum est Lectorem admonere.
Vera Diui Thomae mens de usuris.
IVxΥΑ ordinem institutum totius Disputationis, in quibrimus prImum, quid de usiuris docuerit Angelicus Praeceptor , & quid eius discipuli sentiant, aut sentire conumniat, ut validius in illos vel potius in ipsam iustitiam in structas calumnias, depellamus. Non potui ε purioribus
sontibus doctrinam nostrairi haurire, squam ex quaest. 78. 22. &ex Caietani commentariis in illam; quorum omnium medullam habet ipse in Summa Verbo UIura. Ex his ergo locis colligimus Primum , Vseram peccatum ess e suo genere mortale , contra iustitiam; quod illius
partem praecipΠam , nempe rerum commutationeS, em
Ptione & venditione peragendas, grauiter laedat: nihil enim illi capitalius aduersetur quam si bis eandem rem iusto pretio , aut quae non sit nostra vendamus. Alterutrum , aut Vtrumque vitium inelie usurae , demonstrat S. Doctor art. I. a natura pecuniae, vino aliisque poculentis , &esculentis simillimae, quod ipso usii, seu traditione. absumatur, & pereat numeranti: licet enim ut obseruat Caietanus, responsione ad Obiectiones contra hoc funda-'mentum D. Thomae, res quaecumque ruata rigorem,Vt si c. Diuitiaco by Corale
194쪽
loquar physicum,disserant a sui usti, sicut natura& substantia,a propria operatione; hoc tamen nihil ad nostram Dic Putationem refert, quia quascumque res vendibiles, aut Pretio aestimandas, non exigimus ad principia naturalia, quibus constituuntur & agunt: sed comparamus ad commutationes ex iustitia instituendas. Licet vini potus, sit
quid diuersum a vini substatia , nihil tamen hoc discrimen
refert ad commutationem ; quia Vt inquit Caietanus, pro eodem computatur vinum &Vsus vini, nee unum vendi
potest, ab illo seiunctus. Eiusdem generis est pecunia mutuo data : atque hinc differt ab equo , a domo, & aliis id genus rebus, quorum dominium adeo diuersum est ab vi , ut uni vendi aliis locari nihil vetet. Atque hinc elucet vis argumenti Diui Thomae quo ex
pecuniis mutuo datis demonstratur usura iustitiam grauiter laedit quia cum pecunia instituta sit ad mercaturam, Ut commune rerum pretium , & sicut Vinum & panis usu absumuntur, nec locari possint, Veluti domus aut equos, neque ut loquitur D. Th debeat computari usus pecuniae a re ipsa, sed etiam cuicumque conceditur usus, hoc ipso concedatur pecunia, & per mutuum transferatur illius dominium; si seiunctim hinc venderetur pecunia &vinum , inde illorum usus, bis eadem res venderetur, dc non sua, atque ita vini mutuo dati, duo pretia seluerentur, unum rei aequale aliud usus rei, secundum aestimationem moralem, a re ipsa nulla ratione distinisti. Hoc argumentum confirmat S. Doctor comparatione rerum, quae usu non absumuntur, sicuti domus, cuius
usus est habitatio , non destructio, sicuti equi est equitatio , non mactatio : Ideo diuersum venditionis huius modi rerum, & locationis pretium uire solui potest &debet: quia emptione domus comparatur, sus locaticliae: Ergo aliud est emplar, aliud ad utenduin accommodatae domus pretium , atque ista adeo seiuncta sunt, ut possit, quis emptori tradere dominium domus, seruato sibi ad tempus illius habitationis usu; vel contra alii a Ccommodare, & praebere V tendam, seruato illius dominio. Vnde nihil fit praeter aequum, cum quis exigit solutionem . domus commodatae, & exacto locationis tempore, ipsem domum repetit. At longe diuersa est ratio pecuniae, nam
svin institui sit ex Arist. eth. c. I. PClit. c. 7. ad in
195쪽
commutationes peragendas , eo quo appenditur &prodest usu absia menda est : quare iuxta legem naturalem illicita est, & prohibetur vira : & sicut quaecumque alia iniuste comparata obnoxia est restitutioni. Notanda est Responsio ad 2. & ad 3. argumentum obringularem eruditionem. Cum Deut.23. praecipitur Iudaeismon faenerabem fratri tuo pactinram ad v=ram , ne rues nec qua bet atiam rem alaeno: sed nomine fratris interpretari oportet inquit S. Doctor, quoslibet eiusdem naturae nobiscum consortes, in quibus cum de charitate & aequi-τate agitur, debemus ut inquiebat Aristoteles attendere θρωπιν non τραπιν, id est, communem naturam , non priuatos mores, & errores, & hoc maxime obseruanduiri est, vocatis ad legem Euangelii, id est charitatis, quae omnes homines eoclem sint complectitur. Quod autem addit Moyses alieno , hoc magis ad duritiam cordis Iudaeorum pertinet, quam ad legis naturalis aequitatem : idque non concessum sed permissum est Iu daris, pecuniarum auidissimis , quod illis auaritiae vitium improperat Isai 16. Atque ut ab expilandis fratribus auerteret, quasi a maiori pecato , alienis foenerari non concessit Moises, quasi legitimum , sed palliis est quasi minus
malum t nam ut adiuit resp. ad 3. velut huius solutionis interpretationem, leges humanae aliqua peccata impunita sinunt esse . ne hominis cupiditas in peiora prorumpat, grauibus poenis coercita, & a peccatis deterrita exardescat in atrociora. Inde indulgentia Vlurarum cum alienis , veluti fraenum & remedium data est , ne quid peius
Confirmat responsionem S. Doctor authoritate Arist. eitato loco Polit. qui ratione naturali agnouit lucrumium rarium pecuniarum esse maxime praeter naturam. Idem iure ciuili statuitur, res quae usu consumuntur nulla Varione recipere usum fruebitn , neque Senatum ullure i diuere potuisse, sed permisiise tantum. Quamuis en in Deruui sit & consilii, mutuum dare, nisi grauem necessi-. Ryς Patienti, ut docet S. Doctor rep. aa 4. praecepti ta- mei' ait esse, ex mutuo nullum capere aut captare lucrum, ik, ς Onsilii nomen induat cqllatione ad errorem Phari-ns, licerem docebant. Neque potest exigi '' pQ x et ad 3. nisi ut par, id est, quod mutuo datum sit
196쪽
Feddatur. Et si aliqua gratuito mutuum praebentem, merces maneat . a Deo monet S. Doctor expectandam esIenon ab hominibus. Solutionem ad 6.desumit ex fundamento orticuli,vsum Vasiorum argenteorum, posse vendi seruato illorum do ininio, secus est de pecunia, cuius pretium solo usu aestimatur , & perit illi, qui mutuo dedit. Si vero vase argemtea, perinde ac moneta cusa, aut loco illius expendantur ad commutationes , tum illorum usus, non magis quam pecuniae, vendi potest. Eadem ratione addit pecuniae posse iustum pretium peti, si accommodetur ad ostentationem, vel oppigneretur : tum enim pecunia induit naturam vasorum arsnteorum. Multa habet egregia Caietanus commentariis in hunc Articulum , quae omitto tis tam animaduersiones in Amadaeum quam Theologiam minralem scripsisse videar. Ex principiis art. I. constitutis, concludit S. Doctoe
nullum commodum ex pecunia mutua praeter sortem exuperi posse & exigi, quod pretio & pecunia sit a stimaniadum , & quod in pactum tacitum, & expressam deducatur : quia alias in legem naturalem quae usuram prohibet peccaretur. Nihil autem vetat ob illud beneficium, nulla adhibita conuentione iustitiae, aliquid recipi, sed addit
Responsione ad r. licitum esIe exigere compensationem damni, quod ex mutuo data pecunia contingit mutuantitiaeque enim hoc est vendere usum pecuniae, sed damnum vitare & restituere quod sibi debetur. Latum tamen ponit discrimen, inter titulum damni emergentis,& cessantis lucri, quod illud praesens sit, & certum, istius verb speesit incerta, nec ius comparatum , sed multis impedimentis sit obnoxium. Responsione ad h. addit,si exigatur com- pensatio quasi necessaria titulo iustitiae , usurariam esse: secus si fiat titulo amicitiae, aut grati animi. Hanc vere compensationem ex mutua pecunia,docetResposione ad 3. usurariam este posse, non solum si exigatur munus a manu,
sed etiam a lingua , quia utrumque pecunia existimari Ecappendi solet, ut patet in iis qui locant operas suas, delingua exercent, ut aduocati: si verδ ex sola beneuolentii, quae pecunia non solet emi, haec obsequia proficiscantur. nihil habent usurae nec vitii : & cum mutuo dans bene mereatur de Petente, pecunia data , & assectu quo illam
197쪽
praebet, non sunt in uertenda merita & iura, ut mone
S. Doctor ad . sed affectus affectui, pecunia pecuniae refundi debet.. Responsio se ad s. constituit notandum discrimen, inter pecuniam mutuo datam , & in societatem collatanimentatori , & artifici, quod illius dominium transeat in accipientem, cuius cura seruanda est; quia est illi peritura,& quidquid accideriti, creditori est soluenda : alia est vero conditio illius, qui societatem iniuit cum mercatore, aut artifice, qui pecuniae ad mercaturam Collatae, seruat do. minium : ac proinde nihil vetat, quin lucrum partiatur, perinde ac periculum & damnum subit commune si pereat. Si vero pro mutua pecunia,Oppigneratra res,cuiue usus diuerses si, & pretio restima bilis, aeduci debet in1blutionem muttii : alias si exigatur aut addatur sorti perinde peccatum est, ac si plus pecuniae numeratum esset,
nisi sorte inquit S. Doctor,pignus sit liber aut quid simile,
Cuius gratuitus est usus, nec pecunia solet emi. Nec vitio usurae caret , ut additur solutione T. argumenti, qui res suas ultra iustum pretium vendit, redimendo tempori solutionis dilatae: nec ab illo vitio excusatur emptor, qui rem viliori pretio emit, quod pecuniam ante numerauerit, quam re empta potiatur : quia solutio anticipata rationem habet mutui & refunditur, quidquid detractum est de iusto pretio rei emptae. Obseruanda sunt ultima articuli verba , si quis vero de iusto pretio velit aliquid diminuere, ut pecuniam prius habeat, non peCcat peccato usiurae. Ex principiis duobus articulis superioribus confirmatis, concludit 3. restitutioni obnoxium esse, quidquid ex usura perceptum est , tanquam iniuste comparatum. Addit vero ad hanc restitutionem tria attendi posse, quod titulo usurae datum est, ut pecunia, triticum; χ. quod inde mutuans sua industria lucratus fuerit; 3. est damnum mutuatario creatum , ex re iniuste recepta & detenta; I. ait S. Doctor restitui. aut Iesarciri oportere ; χ. tuto seruari posse, quia non refertur in rem usurariam , quasi in cat iam effectricem lucri, sed in industriam creditoris, quare plus habet iuris in rem ex pecunia usuraria comparatam
quam in pecuniam ex usura receptam. Distrigod by Corale
198쪽
riua Caietanus superioribus addat aut inde deducat de usuris.
PL A c v I x compendium dare doctrinae Angelicae deusseris, ut demonstrem adeo plenam , cumulatam , &securam, ut nihil sit a recentioribus scriptum de hoc argu mento , quod in S. Doctore desideretur, & qu bd non occuparit: nihil etiam ab Amadaeo perperam inductum este de usuris, quod praesaga mente S. Doctor non euerterit Caietanus flamma breuitate , copiosissime agit de usuris, Summa de peccatis, sed omnia hausit ex S. Thoma. Nam paucis perstricta conclusione I. Articuli, usuram id est, lucrum ex mutuo iniquam esse, quod pecunia mutuo datat bis, id est, semel pro sorte, & iterum pro lucro & vi, qui nullus est praeter pecuniam vendatur: addita distinctionbvsurae externae, id est, in opere exteriori Pofitar, ex pacto expresso aut tacito, & mentalis, quae citra illum pactum captat lucrum ex mutuo; praestricta etiam breui conclu sione 1. articuli, ad lucrum usurarium pertinere quidquid ex mutuo recipitur pretio aestimabile,& non suum , ex hac regula D. Thomae breuissime & lidissime, duodecimi graues quaestiones, & dissicultates soluit. Primo eximit ab omni vitio Vsurae mutuum dantem,ad Amicitiam captandam mutuum recipientis : quia deest prima conditio, ut quM recipiatur pecunia aestimabile, nam Amicitia est extra omne pretium, spontanea est nullius vinculi patiens, quod Iustitiae Civili imponat. Ex alia tera conditione, eximit a culpa Vsurae, illum qui mutubdat, ut repetat quae sibi debentur, tum enim nihil lucratur, sed tantum recuperat, quod ad se pertinebat. Eadem
est Responsio ad 3. quaestionem , illius qui mutuum dat,
ut ab iniusta vexatione redimatur: ni nil enim lucratur non situm, sed ea seruat quae iure illi debentur. Fadem est Responsio ad 4. quaestionem , non esse reum peccati usu rae , qui mutuum dat ea lege, Ut resarciatur damnum, quod incurrerit ex mutuo, ut is v. gr. qui pecunias 'cum' mere usurae accipit, ut alieri det mutuas , quia nullu-
199쪽
illi ex mutuo lucrum accrestit, sed tantum se indemnem seruat. Eadem est ratio ex lucro cessante, Ut si quis paratam pecuniam habet ad mercaturam, & mutuam dat ex sola Charitate, ille immunis est ab usura, cum damnum cessantis lucri paciscitur ultra sortem reparandum, maxime si aliae non suppetant pecuniae .uam paratae ad me caturam , quibus subueniat mutuum petenti, nec in pactum deducat, quidquid sperabat se ex mercatura comparaturum , quia lucrum illud incertum est, multis impedimentis obnoxium , nec aequitas patitur totum exilui, ac si certum & reipsa comparatum esset.
Ex eadem regula S. Doctoris quaestionem s. dirimit, &eum peccati usurae damnat, qui ea lege mutuum dat, vis bi par reddatur, si quando indigeat; quia illud onus graue est , & pretio aestimabile: quare exigi potest a mutuatario ex decentia morali, seu titulo Amicitiae, & grati animi , non ex stricto iure. Eadem est Responsio ad 7. quaestionem usurae peccatum
incurrere, eum qui mutuo dat, cum eo onere,Vt mutuum
petenti, ad mutuantis molendinum , deserendum sit frumentum , Vel emendae merces ex illius ossicina: graue, enim illud onus & lucrum ex mutuo, est pretio aestimabile, ac proinde materia ad usuram , idonea. Sicut quaest. 8. Respondet Cajetanus userarium este, qui domino m. - tuum dat, eo pacto ut sibi ossicium praetoris, aut quid simile vendibile concedatur. Obseruat tamen , tribuS Postremis quaestionibus , duplex lucrum interuenire; Usurarium unum , quale est onus mutuum dandi , emendi merces ex ossicina mutuantis ι aliud verb lucrum licitum esse , quale est merces rerum venditarum, molendini &c. quia non prouenit ex mutuo , sed aliunde ab industria, ab
obsequiis &e. & ided istud non est obnoxium restitutioniέ
fatis est si poeniteat mutuantem peccati usurae, & remittat onus conserendi ossicium: quia inde oritur tantum, vitium usurae, & restitutio facienda est, ex aequo & bono, damni ab illo onere illati.
Eadetri est Responsio ad s. quaestionem , Vsurae peccato
teneri eum , qui ex mutuo dato, pacistitur immunitatem a vectigalibus, donec pecunia mutua sibi numeretur: certum enim est, hanc exemptionem pretio aestimabilem , Maestituendum qua quid ex illa subtraxit vectigalium.
200쪽
Similis est reatus illius , qui mutuum dat cum onere emendi agrum sterilem , aut iura contentiosa : quia mutuum illud , damnum infert graue : nec excusarI posset mutuum cum onere emendae rei utilis ι quid si apponatur conditio noxiae emptionis 3 Nec quaestione II. illum excusat ab usura , qui mutuae pecuniae pignora exigit, seruanda, cum aliquo impendio , cuius Onus regerit in mutuatarium quia non daret mutuo , nisi illud genus lucri expectaret. Addit tamen damnandos noti esse peccati usurae, illos qui pignora onerosa bona fide accipiunt, & obtendunt sie indemnes seruari r sicut enim ex pignore non conuenit locupletiores, ita nec deterioris fieri conditionis, & scur fruinas pignoris computandi sunt in sortem , ita aequum est expensas pignori annexas, illius domino imputari. Non excusat etiam quaest. IL, eos ab usura, qui mutuo dant nauiganti mille nummos, ea conditione, ut in se mutuatarius recipiat periculum illius summae, non remisso onere soluendi m tuatario certum quid , pro quolibet centenario: duplex enim ustra subest huic mutuo, aperta usta quod extra sor tem mutuans exigat securitatem pecuniae praesempta altera , quia mutuum ad hoc lucrum videtur spectare. Ex diserimine autem a D. Thoma constituto inter i crum ex mutuo & ex locatione, infert C etanus , eum qui non mutuo dat, sed accommodat, seu locat, vel vendit
pecuniam, cum pacto aliquid recipiendi Φltra summam
locatam, aut venditam , carere vitio usiarae, dum pacta moderata sint , Ec accommodata tempori r atque hinc quatuor resoluit difficultates. Primam, si quis accommodet pecuniam ut ex D. Th ma diximus, ad ostentationem & pompam, qualem affectant Nummulatij ex magno aceruo nummorum,usuram non esse lucrum quod inde accipitur : quia non est ex mutuo data . sed ex locata pecunia. Eadem est Responsio ad alteram quaestionem , ex pecunia aurea locata, ut balneo Vel justulo immisceatur, posse citra usuram aliquod lucra
percipi: quia locatio est non mutuum. Nullius etiam usu taetreus est, qui nummos aureos vendit pro argenteis, α inde aliquod lucrum exigit : quia non percipitur mutui, sed alio locationis, aut venditionis titulo. Inde etiam