Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Nec dicas actu antum externum praecipi: nam pra ter quod haec verba aliud sonant, mens Concilii spectahat actum internum : quia externa recitandi Consiuetudo iam diu recepta erat, vitium tantum suberat modo recitandi. Nec verum est, quod uniuersium assiimunt, actum internum subterfugere praecepta Ecclesiae: nam Clementina Multorum de haereticis, excommunicatione ferit eos qui odio vel amore, interno certe affectu inquirunt haereticos , aut inquirere praetermittunt. Et hoc omnino necesse est,cum actui ex temo individuum esse oporteat internum: nullo vera esse potest intimior cognatio horum actuum, quam orationis vocalis, cum interna attentione& reuerentia, quae si nostra voluntate seiungantur, non Caret peccato , oratio etiam arbitraria, & nullo praecepto praescripta.

Atque hinc nostram sententiam confirmamus. Quis dubitet praeceptum orationis ad Deum, longe arctius ligare consitientias , praecepto ieiunii, quod longe praestantius sit bonum mentis oratione Deo oblatum , quam Corporis ex teiuuio: Atqui ex D. Thoma eiusque discipu- is, praeuaricatio praecepti de ieiunio, non caret lethali Peccato ex variis capitibus supra satis explicatis, quod praeceptum Ecclesiasticum de ieiunio sit veluti designatio iuris naturalis & diuini praecipientis ieiunium ut medium utile expiandis & cauendis peccatis , & menti ad reruti diuinarum contemplationem & assectum promouendae. Quis vero ignoret orationem ad haec omnia bona comparanda, ieiunio essicaciorem esse, & ab illa nostram salutem pendere, ut docet Apostolus ad Roman. cumqMe inuocaue t nomen Dei salum erit unde quatuor gradibus ad salutem constitutis , innuit Apostolus nos fatuos seclusa fide esse non posse, sicut nec orare sine fide, nec credere sine predicante, nec praedicare nisi ex missione

diuina. Praeter hoc commune omnibus praeceptum Orax

culi. quibus cura salutis incumbit, accedit aliud onus, sis. qui beneficia possident . et stipendiis piorum charitate

collatis. Nam sicut elcganter ait Granatensis arma deserenda sunt, non solum iis qui ab inimicis vitae insidiantibus sibi timent, sed iis maxime qui militiam exercent:

ira orationum armis , omnes ad unum instructos esse

Oportet, comta spiritualia nequitiae, sed illud pensum.

242쪽

praeterea exigitur a ministris Ecclesiae, ad hoc institutis, &largissimo sti pendio donatis. Quis vero possit in animum in iacere, Ecclesiae preces statas exigi a sacerdotibus & ci

ricis , ad exorandam diuinam bonitatem, & maiestatem colendam nulla attentione , & neglecto omnis pietatis

studio persolui posse, ta viris , virginibus , & monialibus

Deo sacris 3 Si ita mentem piorum sua bona largientium liceat interpretari, pessimenis largitionibus & fainctioni bus, consultum erit Dei honori, & Ecclesiae saluti, neque enim stipendiis & praeceptis , imponendum erat onus huiusmodi orationum , quibus non colitur Deus, sed inhonoratur, nec misericordia conciliatur, sed ira prouocatur. Quid enim a reuerentia in Deum, a saltatis cura, ab Ecclesiae defensione , alienum magis , quam oratio labiis

tenus prolata, cum voluntaria mentis evagatione Vide

ait Caram uel quid sibi senses & animi fuerit, cum opinionem quae has preces eximit ab omni culpa, margines vocatoe maseis . Atque hinc conuellitur altera propositio primae adiuncta, Sanctiones Concilii Lateranensis & Pij V. quibus beneficiorum fructu multantur, qui pensum horarium seu uere neglexerint, non exigere indictam restitutionem, ante sententiam a iudice latam. Omitto has constitutiones huiusmodi interpretatione irritas, ac penὸ ridiculas fieri, cum vix unquam auditum sit, a iudicibus in clericos

inquisitum , qui ossicio deessent i & cum Amadaeus agno

cat eleemosynis piorum, constituta beneficia ossiciorum causa, ut qui ista negligant implere, nullum ius habeant ad prouentus beneficiorum , quos proinde nequeant salua conscientia, uti rem surto sublatam retinere, quia hoc

furtum cumulatur sacrilegio, dum bona Ecclesiae Christi sanguine empta liguriunt viri Epicuro magistro quam Chi isto dignioreS. Neque huic licentiae & laxitati fauet Soto quaest. citata art. s. solum hoc statuit, omita penso horario, non esse omnes benefici, prouentus restituendos, si impleta fuerint alia onera & munera adiuncta sacerdotio,praeter pensum ossicii compensandum si omittatur deductis aliis ossicii muneribus, quibus fuerit fatisfactum.

Quod ad secundum primae propositioni adiunctum corollarium attinet, licere ossicium alij recitandum n.

243쪽

mine beneficiarij permittere . ex principiis positis aperte

conuellitur: nam cum pensum horarium sit ossicio ann xum , & velut individuum, consuetudine recepta,& communi piorum sensu censetur esse onus , Ut dicitur personale , quod proinde nequeat aliena opera persolui. Et immerito in natus laxitatis patrocinium aduocatur Sylvester Verb. horae qua M. dich. 3. nam cum dicit contrariam sententiain tutiorem , id aduersatiuὸ non comparative

sumendum est, quasi tuta sit opinio, quae pensum hor rium negat esse per nate. Adde eo loci agere de ossi rio, non pri latim sed publicἡ in choro persoluendo, cui minus mali sit, alium sussicere in absentis locum. Sed nullus hic finis est falsitatuni: exsoluit ab hoc onere, eos qui legere nequeant. licet memoriter possint horas recitare , & huius indulgentiae Sotum fallo aut horem inducit. Liberalior est ex thesauro Caram uelis, ab ossicio eximit, quotquot nequeunt soli horas recitare , licet copiam habeant socii, qui alterna recitatione laborem leuet. Et hoc nomine putat Caramuel, cum Diana & Sanctio, exsolui in totum ab hoc penso,cpita adiutorium socij fauor est non contemnendus, at gratiarum ea lex est, ne inuitis obtrudatur. Quis non miretur adeo sutilibus argutiis frangi praecepta Ecclesiae , irrita fieri consilia piorum . oui suas opes ad id sine dubio contulerunt, ut statae Iaudes Dei, singulis diebus celebrarentur, cum id fieri pollet sine. graui noxa Quam vero temere causari & obtendere potest, qui licet legendo, aut solus , nequeat persoluere la des Deo , possit tamen minori labore memoriter & ad

iuncto socio, idque nolit, hoc itum nomine, quod gratia& fauore non sit inuito utendum. Sed contendo immerito inuitum esse. & inique recusare adiumentum , quo in persoluendo ossicio leuetur. Quis non mitetur has argutias

eleuandis legibus excogitatas 3 quasi non fiet comperta mens Ecclesiae, & piorum , qui ex aste haeredes initituere clericos, ut diu noctuque Deum colerent, & hoc onus tot titulis sibi impositum tum detrectare, cum leuius est ferendo ,&adsimi socii , qui alterna recitatione minuant laborem , aut adsit felicitas memoriae, quae legendi fastidium & taedium tollat 3 Uidentur his evanidis subtilitatibus , regem illum imitari, a quo cum Cynicus rogaret sibi*stertium don ri, respondit acute sed illiberaliter, sester-

244쪽

itum esse donum minus liberalitate regia, quod non deceat a principe erogari : cedo igitur talentum inquit Cynicus , maius est inquit donum quam a Cynico peti aut

capi debeat. Non dissimilibus praestigiis , & illiberalibus

argumentis Amadaeus& aliqui Theologi eludunt ossicia pietatis, fallunt Ecclesiam , & legibus druinis atque Ecclesiasticis ludificantur. Secunda huius Tractatus propositione , Moniales ex Lesso leuantur a penso horarum Canonicarum priuatim soluendo. Certum apud nos est, illas minus eo onere grauari, quam religiosos, qui ex eleemosynis vivunt aut Clericos qui sacerdotiis potiuntur : quia dotem contulerunt

Monasterio, qua ali possimi, vel industria valent ut sibi victum comparent. Si vero haec desint, id est , si siissententur eleemosynis vel reditibus eorum , qui monasteria extruxerunt, & dorarunt alendis virginibus, quae Deo

vacent, & inducta si consuetudo in Monasterium , horas publice recitandi; perinde existimo hac lege teneri ad illud pensum , ac Clericos & religiosos proseivos. Qui hoc penso Theologi eximunt Montabes , & prosessos lacris nondum initiatos, interpretandi sunt ae iis , qui sua dote

aut industria vivunt, non piorum eleemosynis,cum pro uentibus a Monasterij institutore relictis, nec inducta &seruata,vel umquam inualuit consuetudo recitandi ossicium. Atque ab hac sententia non longe abest Caietanus, cum docet reliogosos, ex sola pro sessione non astringi ad horas canonicas, nisi accedant alii tituli, a stipendiis&eleemosynis, vela consuetudine, & hac conditione excusso opinionem Serrae, aliorumque Thomistarum. Quod vero refert Amadaeus ex caramuele , & Villatobos , non posse induci in Monasteria monialium consuetudinem horas Canonicas recitandi quae vim habeat legis , quia deest ad hoc necessaria aut horitas, Quis ensin id soris contulit pueris imberbibu. o faenums , a quibus initium sumpsit hae

tum. Ego ne dicam futile, subtilius sane est, quam solidum : sed his nugis aut argutiis mire capitur hic auilaor. Nec verius est quod Amadeus affert cx Aragonio, Serra, Gallego, huiuimodi consuetudines Montalium ex deuotione voluntaria seruandas esse, non stricto iure , quod

1iget conscientias. Haec omnia conficta dico in gratiami

245쪽

Monialium, quibus adulari visum est, ut tempus choro& ossicio recitando impendendum , non sit illis religioni fallere in locutoriis. Sed quis ita temere instituta d xerit Monasteria virginum, ut suas ipse leges condiderint, nec a suorum ordinum praelatis, vel ab Episcopis, vel a Sede Apostolica indueta sint aut saltem confirmatae 3 atque hinc validὸ praecluditur efugium Caramuelis, Iueris i-berbιbus deesse aώthoritatem inducendi , consuetudines quae ligenr; cum paucissimi , aut sere nulli sint ordines, qui a suis praepositis, &Sede Apostolica non repetant vim sui instituti, cuius nobilissima pars sit, pensum horarium ad laudes Deo persoluendas. Sed de hoc tractatu

satis : ad sacramenta accedamus.

Animaduersiones in varios de Sacramenti Tractatu . DE Baptismo Sacramentorum primo agit Amadaeus

Tractatu undecimo, & de matrimonio postremo Sacramentorum Tractatu decim quarto , quem fere t eum expendimus, excepta prima propositione ad hunc locum remissa,quod attingat matrimonium, qua Sacramentum est. De hoc igitur aliisque sacramentis qua partes sent religionis nobilissimae disiputaturi sumus, si prius

sacramentorum cum religione cognationem paucis explicuero. ΛRTicvhvs PRIMUS.Communis notio Sacramentorum. SAeRAMENTORVM cum religione necessitudinem nullus ignorat, nisi cui nunquam lecta & audita fuerit c lebris Augustini sententia libro xy.contra Faustum cap. D. In nulliam nomen religronis , seu verum, seu falsum , coa-

246쪽

eramentorum vis bati consortio cottirentur: sunt enim veluti

cingulum, tessera & signum militare, quo duces suos milites donant & insigniunt, Vt inter nolcantur : & ad hoc instituta tantum , quidam male opinantur esse sacramenta; quasi hac una ratione dicantur sina rei factae sanactificantis nos , quod a prophanis & ethnicis nos segregando videamur sanctificare , id est , Deo mancipare veraeque religioni addicere. Neque alia sanctificandi ra tio, aut vis , inesse videbatur sacramentis antiquae legis, quibus tamen D. Thomas unam & communem notionem cum nostris hanc constituit. Sed qui ita sentiunt. Mad hoc tantum valere volunt sacramenta nostra, maIeconsulunt dignitati sacramentorum legis gratiae ; neque longe abstini ab haeresi Sacramentariorum, quibus patia sunt nostra sacramenta antiquis : nam externa illa & ad modum ieiuna institutio , seu sanctificatio , non eximeret Baptismum & Eucharistiam a vacuis & egenis elementis, quo regis ceremonias dei jcit Apostolus. Aliquid ergo aliat1us, & sanctius , de nostris Sacramentis est cogitandum:& communis Patrum ac Theologorum mens est, instituta esse, veluti causas morales, Vel instrumenta physica gratiae nos verὸ sanctificantis. Hinc merito fiant accensenda praecipuis religionis partibus, & sundamentis Eccle-saea Tria vero S.Doctor ponit, quibus totam astruit reli gionem , nempe mysteria quae fide credimus, leges diui nas implendas ex citaritate, unde plenitudo legis ab Apo stolo definitur, & sacramenta, quae spem roborant, collatione gratiae: unde Fides, & Charitas profluunt veluti lux & calor ab igne , quibus mysteria credimus, & legem obseritamus, & salutem aeternam comparamus. Multis hae religionis partes conueniunt, nec differunt paucioribus , quae non est prosequi huius disputationis. Certum est origine diuinas esse, necipotuisse poni aut institui, nisi Deo authore: sicut ipse solus novit mysteria diuinitatis,&reuelare potest, ac leges sancire, quae nomen ac vim diuinarum habeant; ita sacramenta seu sacrificia ad Deum pertinet instituere ut certa signa causasque, Unde gratia Profluat, augeatur & peccati abstergantur sordes: hine recipiendis vel administrandis Sacramentis, necessariae dispositiones idoneae, pro cuiusque dignitate ac fructu,

247쪽

quae si nostra negligentia desint, incurrimus lethale pec- Catum. Nec minus grauiter peccant, qui ab institutione Christi recedunt, id est, matcriam & formam aliam adhibent , quam ferat usus & traditio a Christo ad nos usque

derivata. PARAGRAPH vs PRIMUS.

Defenditur sanitas Sacramentorum contra primam propositionem ex Tractatu de Matrimonio.

EA vero authore Sa asseritur , non esse peccatum, sacramentum matrimonii peccato mortali implicitum inire t non audet propositionem defendere Amadaeus, sed

duo tentat; primum excusare Sa ex mendo textus unde sublatum est το per procuratorem , Matrimomi Sacramentum ac pere ι non esse peccatum : quod verum esset, si sententia Soli obtineret, matrimonium medio procuratore initum non ligare, nec vim habere sacramenti, donec coniuges mutuo consensu coram ratum fecerint.' Deinde in Durandum aliosque Theologos regerit propo-stionem , ne excepto quidem D. Thoma, quod sententiam aduersam Durando, nempe matrimonium esse verum sacramentum conserens gratiam , probabiliorem dixerit. Sed esto ita sit , haec verba interpretanda sunt aduersatiue, secundum regulas S. Doctoris, non comparative ex mente Probabilistarum ι qui ex Verbis comparativis inferunt utramque sententiam tutam esse , & probabilem,

probabilitate non impedita; quod alienum est a S Doctore , qui nullam opinionem quamlibet probabilem , si fausa sit. 8c legi repugnans, docet dissidentibus Doctoribus

excusare a peccato . Caeterum stante vera ratione Sacramen ri , & asserta Matrimonio , seu coram , seu medio procuratore celebrato, certum est lethali peccato non carere , si celebretur ab homine sordido & saucio lethali peccato : idque videtur repeti ex duplici capite. Nam cum ex veriori sententia, non alij sint huius Sacramenti ministri, quam ipsi coniuges, ultro citroque sibi Sacramenti gratiam impertientes, si reatu peccati implicentur dum

248쪽

Zum conferunt aut recipiunt Sacramentum, Utrimqud , etiam peccant, tum collatione, tum susceptione: idquoecertius ex secundo capite , quia obicem ponunt Sacra

mento vivorum.

Magis dubium est an collatione peccent : distingui solet duplex genus ministrorum, quidam sunt destinato ad hoc consecrati, & gratia donati veluti stipendio, vedigne fungantur munere quales sunt Episcopi , Sacerdotes , rei sine dubio grauis peccati, si illotis, ut dicitur, manibus contrectent res sacras, & sibi conscii culpae lethalis , conferant Sacramenta. Ab hoc onere eximunt quidam ministros secundi ordinis, quos vocamus necessitatis , qui occasione potius, quam destinato baptigant paruulos, cum deest Sacerdos: huius ordinis ministerio videntur fungi coniuges, dum sibi conferunt Sacrameniatum.Declarari potest naec ministrorum differentia eoruni qui regibus famulantur exemplo. Nam si quis occasione data, cum absunt ministri regii, inseruiat principi, nuhil peccat, si sordidior sit, quia nullo stipendio id obsequium praestat: verutri eos qui apparent primo gradu, Madsunt regi cum stipendio , oportet ornatiores esse, & si cultum negligant, loco mouentur, quasi in regiam majestatem iniurij, abutantur stipendio constituto, ut regi i serviant decentiori forma & ssatu. Ita de ministris Sacramentorum statuunt plures Theologi. Quae eadem propositione congerit Amadarus de ordinibus, excepto Sacerdotio, ne D. Thomam eiusque di- stipulos carpendi ullam occasionem praetermittat, refellam Paragrapho sequenti ubi duas de Baptismo Propositiones expendero. PARAGRAPH vs SECUNDUS.

De dua Propositiones Materia dubia Sacramenti Baptismι.

V Tramque jungimus quia eodem nituntur aut refelluntur principio : I. Partis Disipui. I. quatuor distinximus clames materiae dc sormae Sacramentorum; in pruma , reponituncerta & licita, altera extrema, continetur. certo nulla, tertia quae ad primam accedit, complectitur

249쪽

materiam validam , sed illicitam, postrema quae propior

sit secundae, habet materiam certo illicitam & omnino dubiae essicaciae, qua Disputatione citata, diximus num quam uti licere, cum apertum adit periculum irriti Sa- amenti , nisi grauius malum ingruat, nempe damnatio pueri, aut adulti morituri sine Sacramento. His ita constitutis facile est de utraque propositione iudicium t primo asseritur licitum esse in articulo necessitatis, baptisare sub conditione aqua rosacta , quod non improbabile , id est, tutum ex probabilistarum tegulis censet Bauni: D. Thomas . pari. quaest. 66. art. 4. ad negat baptismum fieri posse sanguine animalis, aut vino, aut quocumque liquore alicuius plantae, maxime si arte exprimatur. Nec valet argumentum Amadaei, ab aqua sponte fluente ab arbore, maxime post pluviam aut glacie resoluta , quam Ioannes de Ia Crux ait idoneam esse materiam baptismo non, alchimici liquores, hi enim expressi ex herbis eliquatis longius recedunt ab aqua elementari, ea quae sponte defluit e vite vel arbore, quae vistaliud est,suam pluuia nondum invitis substantiam conia uersa. Si hic detur Iocus probabilitatibus, quid vetet baptismum fieri quocumque mixto , ex probabili opinione Medicorum , elementa mixtis inesse secundum suas for mas paululum refractas Quidni sanguine, cum illi multum insit pituitae, quae nihil differat ab aqua γ Quidni etiam vino , ex duplici opinione probabili, facti una, solare aquam vino miscere caupones , & altera iuris seu naturae, aquae vino mixtae etiam modico nihil perire a vino in quam ait De Lugo opinionem, pedibus manibusque , ire Collegium Romanum , ut conuersionem aquae infusae Calici immediatam in sanguinem defendant

Sed quis erit probabilitatum , id est, ineptiarum & e rorum finis, & modus λ Quidni etiam quoὰ habet secvnga propositio, probabilis Ac tutus sit bapti sinus sub conditione, cum saliua & 'dore Quem sine dubio de-

senderet Amadaeus. quamuis damnatum a Gregorio in Decretalibus titulo a. 41. de Bapt. cap. penultimo,Vbi statuitur : Nullaten ν dubitandum , eos merum non habere

Baptimum, in quibuν verbum ει elementum, aut eomm lierum , s emus.m i nec pro Christianis habendos, quo/

250쪽

In ari eulo mortis cons ι tutos , propter aquae penuriam, ali

quorum si liri u pro baptismo saliua eon resone lenivit: nihil ,inquam, moraretur hoc decretum Amadaeus, nisi opportunissimum iudicasset, ad impressionem in hostes. id est, in Dominicanos sere omnes, nec excepto D. Thoma faciendam , qua numquam atrocius grassatus est, quam additionibus ad has tres propositiones: Quare ut illius conatus frangamus, sit

Depellantur infinita calumnia Amadai aD. Nο-ma eiusque Discipulis.

CV M huius opusculi examen aggressiis sium , haereiabam dubius de Authore, sed progressu tot occurrerunt argumenta , aut vestigia Theophili Raynaudi, id est, calumniae libri De immunitate Cytiacorum, De Absolutione Moribundi hic collectae , ut pene inuitus cogar credere , non potuisse ab alia officina prodire. Odium in D minicanos aliqua aitectatione laudis occultatum passim emicat, veluti globi ignei E mente Vesuuio. Sed his postremis propositionibus maiori quam umquam vi erumpit, & omista de quo agendum erat argumento, t tus est in lacessendis & lacerandis Dominicariis, quibus vindicias debemus.

Summa calumniarum Amadat.

OCcasio Na decreti seperioris,quo Pontifex tam nat Baptismum, cum saliua & sudore, intempestiue omnino irruit in Domini nos: & primo Paludanum im petit longissime positum, quaesitum opportune importune : petit an Baptismus ille post decretum Pontificium sit de lide nullus, & statim inclucit Paludanum absque sormidine negantem, iuxta id quod tradit in . aist. 24. quaest. I. Nullam propositionem , uptam fer fidem ιν

SEARCH

MENU NAVIGATION