Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Iam esse , mi- hubiectum non sit Deuν , quantumcumque radι tum se Dem. Haec autem propositio e Baptitatu, sputo non est Christianus, non habet pro subjecto Deum: quare addit ex Paludant principio , nullam conclusionem Fidei posse deduci , quod ex Suares ait Fidei aperte repu

gnam.

Euerso & conlata Paludano, Tabienam Dominicanum eodem telo impetit: ille Verbo Excommunιcario statuit nihil ab Ecclesia falsum damnari, nisi dicat Haereti- eum esse; quod in hoc decreto Pontificio desideratur. Videtur omnes Dominicanos ad internecionem deposcere, quare his duobus eodem telo peremptis, tertium adjungit Canum omnium Dominicanorum sibi infensimimum , & laeta Majestatis Pontificiae reum peragit, &quasi Haereticum traducit, quod Canonibus Pontificiiς non asserat authoritatem Librorum Canonicorum, neCab omni lapsu etiam contra frudentiam , immunitatem Pontificibus seu in confirmandis religiosorum ordinibus seu in sanctis Diuorum albo reserendis : aduersus haec tria Cani dicta perinde ac contra trifaucem Cerberum fulminat Censuris Turriani, Bannesj, Arriagae. Λ Cano inuehitur in Cajetanum& plurimis erroribus grauat, potissimum quod probet Baptismum Christi nomine collatum , contra expressium decretum Zachariae in cap. Synod. dist. . de Cons. Can. 83. hac de causa illuni pungit Spinae verbis, nec illius tantum erroris accusat: plures addit propositione prima de Matrim. ubi notae contra sensium Ecclesiae, secutum opinionem Durandi, nullum ordinum esse Sacramentum,praeter Sacerdotium. Erroris de saptismo socium dat Sylvestrum immo mira re Lector D. Thomam, illique instruit insidio ex .dist. s. art. 2. ubi reserens aliorum opiniones , sic praefatur, quidam dicunt, si desit antentio mentalis baptisant, pue- m , pie credituν quod summus Sare os silicet Deus . fectum suppleat salutem ei conserui : Αt Amadaeus punienda fraude, erasis primis verbis quidam dicunt, reliqua resert quasi dicta a D. Thoma ex propria mente, si desit intentio baptisantis, seppleri a Deo. Nec conten-vus impegi se in hunc errorem adjungit alterum ad finem secundae Propositionis de Baptismo Martyrij. Sed omnium atrocissimum habet propositione prima de Matri

252쪽

monio, ubi D. Thomam in . dist. 2 . quaest. 3. art. I. ait tollere Episcopatum a numero ordinum & Sacramento xum , ac proinde omni gratia vacuum & expertem facere.& ex Petro a Soto depromit censuram haereseos in Magistrum. Placuit synopsim facere accusationum Amadaei , veas noscat Lector fidem promissorum, hac farragine calumniarum absolitisse,cum ultimis de immunitate Cyriacorum ita scripsit , G opum nune paree exhibeo , ervi in indice

mniuersali ad sin us quoAue C r acorum , plena. ωρραν,Μius vappa pro nabo. Nec dubito quin ea quae in hanc Propositionem conjecit , sit fragmentum, illius indicis Generalis, cui creditur esse immortuus, quasi postremo

omnium operum, forte immatura morte interrupto, cui

more pictorum inscribendum est, faciebat, vel absoluturus si licuisset eram. Sed ad rem di Prima & expedita responsio,ad plerasqualiarum objectionum est, nos Dominicanis minime asse Tere immunitatem a quocumque lapsit, & sicubi caespi

tent ,& a vero aberrent, non excusare, maxime cum a Mari

istri communis & tutissimi ducis vestigiis sponte rece-unt, quod interdum contigit Cajetano ad purpuram a Gsimplo. Praeterea duo illorum lapsus inuidiose in maius augeri, &cum facile possent excusari , in prauum & ab eo iam mente Olienum sensum detorqueri. Postremo Respondeo plures illorum scripsisse ante Concilij Florentini & Τridentini, ac decreta Pontificum , quibus quaestiones prius in medio relictas definiuere: quales sunt de

Matrimonio per Procuratorem inito, de Minoribus O dinibus, aliaeque id genus controuersiae. Dicq tandem plerasque harum accusationum , ac sere omnes, io cap Authoris recidere, & famae auctoris nocere magis, qua . accusatorum innocentiae.

253쪽

Defensio Paludant , Armilla, Cajetam ct Canic

HIs uniuersim praemissis,ne videar dissicultatem ullam

subterfugere, ad singula respondeo. Imprimis Pa-Iudanum scriptis, pietate , nobilitate familiae, quae etiamnum in Gallia floret, & Patriarcha tu in Hierosolymitano celeherrimum , immerito carpit cum Sua res Amadarus, nec aduertit illius assertionem nedum excusari posse sensu Catholico, sed omnino admittendam, si attendamus illum agere de propositionibus Fide diuina credendis. Quis vero nesciat, eas hoc differre a propositionibus d monstratis, aut probabilibus, quod illas allentiendi unicast ratio Deus, eiusque reuelatio omnium credendorum unicum medium & argumentum Ergo nihil temere scripsit Paludanus verbis sepra ex illo relatis: hoc enim tantum significare voluit, assertionis cuiusque Fidei vim totam esse a Deo testante, non ab argumentis hinc inde peritis. Armillam seu Tabienam Paludano vinctum eodem c

lamniae vinculo purgare est facile, adhibita distinctione. Scholae ex Cajetano , duo esse genera damnandi propositionem haereticam , nempe verbis expressis, quod Caje-tanus diceret signato: vel actu exercito , cum censeris, aliisque id genus loquendi formulis, quae pondus &vim habeant sententiae, propositionem damnantis haereseos, qualis est illa Gresorij decernentis, immo & pro-hantis, nan licere dubitare baptismum eum saliuaυμ dore non farere rarissianum His duobus Dominicanis leuiter lacessitis, Canum sibi prae omnibus Dominicanis inuisum grauat triplici errore iam supra memorato : sed miror ausum damnare, quod Canonibus Pontificum de Moribus, de institutis ordinum Religiosorum, & de Sanctis in Diuorum album relatis , non asserat parem cum Libris & Scriptoribus Canonicis authoritatem, quae illis vix astrui potest citra Fidei perniciem. Certe si quae sit potestas concessa Ecclesiae .efiniendi res Fidei, quam Canus non solum censet ma

254쪽

aimam, sed etiam pro ea pugnat multo validius, quam Amadarus suo libro os dixit insicripto quis neget eam Valere maxime, cum res definiendae ex Fidei articulis deducuntur necessaria & euidenti consequutione, & immediate reuelatis sunt proxime junctae. Verum Molina eas negat in quaest. I. D. Thomae ulloe Conciliorum aut Pontificum decreto posse euehi ad ordinem articulorum Fidei : Ergo Molina una assertione plus detrahit Pontificum authoritati, quam Cano tribuaaccusationum capitibus;nempe cum de moribus tractant,& nullo Dei verbo , neque argumentis inde necessariis,

sed sola ratione naturali probantur; Cum de ordinibus Religiosorum agunt, ubi magis prudentia opus sit, quam iscientia aut fide 1 cum viros opinionum sanctitat1s florentes Diuis accensent, ubi infinitae facti quaestiones o Currunt dirimendae iudicio potius, quam ex Scriptura & Traditione. Quid ergo peccauit Canus, cum his tribuccapitibus ait non statui decreta Fide diuina credenda,aut .pus esse Ecclesiae & Pontificum sanctiones Scripturae AEquales , quasi atas tota pereat Majestas Sedis Ap

stolicae At contra ego pronuntio Amadarum qui id contra Ca. num contendit, Sedi Apostolicae grauissimam noxam inferre , & ab eius obsequio deterrere haereticos omnes, αCatholicorum plurimos. At inquies nisi Canones perinde ac Scripturam canonicam recipiamus, perit illorum Leuerentia: quasi vero his fundamentis uiratur authoritagpontificia, quibus sublatis corruat. At nos verius & lidius propugnamus iura Pontificum, & Ecclesiae, asserta illis authoritate infallibili, cum res definiunt ex Scriptura& Traditione; nec propterea dicimus nutare illorum de-.creta, si desint aut taceant diuina eloquia : tum, enim sibi ab omni lapse & errore immunitatem parant, illo inconcusso decreto, quod toto hoc opere propugnamus , cum res dubiae sunt nec quidquam certum ex Scriptura & Traditione statui potest, standum pro lege & pro parte tutio ri , quam sibi ipsis assiumpsere , alii 'ue suis canonibus semper praesicripsere semctissimi Pontilices, perpetuo illa.

oraculo millies repetito, in dubiis partem tutiorem Ain 3endam esse.

Hic etiam mirari subit Amadaei consilium, aut poti R

255쪽

fraudem : e toto iure Ecclesiastico, nulla ex tat frequentius repetita, aut firmius sancita regula, delectu tutioris parti hanc vero mille telis impetunt Amadaeus & Caramuel, Mdeprauant detortis interpretationibus recentiores : & ubi ista sibi permiserint alios criminantur, si totum ius canonicum loco Bibliorum non habeant. Quid hoc rei est 3 vi dentur mihi praetorianos Pilati milites imitari, qui genu Christo per ludibrium flexo impingebant alapas, & in

faciem conspuebant.

Sed quid de inauguratione Sanctorum dicam Satis illis consultum putant Cano Caietanus,& alii, quos Ama-Seus traducit Theologi, asserta pontificibus longe infra diuinam maiori prudentia , & aequitate , post exactam disquisitionem de sanctitate Diui, a miraculis aliisque te ni montis , quam iudicibus quibusque sapientissimis, ad

Poenam damnantibus reum confessum , & conuictum, dualem non negat Canus. Sed iis non contentus Ama-aeus vult excipi decretum quodcumque Pontificium , , tamquam fide diuina certum, etiam cum testantur Pontifices rem sibi dubiam, nec periculum erroris & peccati se Posse euitare, nisi delectu probabilioris & tutae opinionis. Concedamus hoc Amadaeo quis indubitatum perinde decretum dicat, ac verbi incarnationem, ut iussam habeat causam, Canum qui negat, traducendi, tamquam haereticum 3 Huic censurae subscripturum fore puto nemi

nem.

Idem iudicium estode institutione ordinum religio rum, quam Canus prudentissime reuocat ad prudentiam magis quam ad clauem scientiae : & ad quaestiones facti magis quam iuris pertinere , nullus nesare potest, nisi ignarus sacrorum rituum, Quae vero obiicit Caietano de Baptismo valide collato nomine Christi, praeter quod ex Nicolai Pontificis decreto nescio quo, Lam opinionem liausit, non puto accedere , quidquid ab illo peccatum sterit , ad Campanellae opinionem Cardinalis Delugo munitam suffragio, qua paruulos ait, si desit aqua ad baptismum, salvos fieri Sacramento legis naturalis, id est, benedictione aut precatione paterna. Quod pro Delugo respondebit Amadaeus, ego reponam pro Caietano , & Sylvestro. Si vera sint quae ex illis Hieri ineque enim reperi quibus notat locis j dicam

256쪽

DEF pNs Io SACRAMENTORUM. iII magis ad sensum pietatis prolata, quam ad Scripturae &Traditionis tenorem exacte constituta , magisque excusanda , quam Campanethe dictum, quod scripserint ante decreta Concilii Tridentini, quibus vis sacramentorum cum sola aqua elementari , ordinum sacerdotio inferiorum character & gratia, extra omnem controuersiam sanciuntur: sed de discipulis satis.

Vindicia Diui Thoma.

SI Amadaeo fides vlla sit, ipse D. Thomas non omnin' certus figit pedem, sed in hoc lubrico titubar, & cadit,

cum sirpplementum aliquod intentionis, ad validum baptismum necessiariae repetit a Deo summo saceracite: sed aduersarii calumniam deteximus re vera seuerissime castigandam, nisi atrox scelus maius supplicium esset qualibet poena a nobis depostenda : imo Deum precamur,Vt quas Commeruit, condonet. Caeterum sanctissimum Doctorem ab ea calumnia purgat accuratissime Caietanus quaestione quam tractat ipse Amadaeus 3. pari. 6 .art. g. ad 2. argumentum, cuius vis in hoc posita erat, si necessaria sit mentalis intentio ministri ad validum bapti simum, nos Illius intentionis incertos, fore semper dubios, & anxios, an rite simus baptitati. Hanc dubitationem & vim argumenti inde petitam infringit S. Doctor, intentione Ecclesiae verbis ministri ex- Pressa, quae tantae est essicaciae, ut priuatum ministri errorem corrigat: nam si atheus,cui omnia nostra mysteri fabula sint, nomine Ecclesiae conserat baptismum eo animo, Vtcumque res se habeat, valere tamen velit ex mente Ecclesiae, certum est illius atheismum nihil obesse essicaciae sacramenti. Hanc vero ministri voluntatem conisintaneam fidei Ecclesiae, omnino requiri ad sacramentum , alias nullum futurum, expresse docet S. Thomas articulo ultimo eiusdem quaestionis , cum ait ,si minissermon intendat Sacramentum conferre, talem peruersit om olgere veritatem Sacramenti. Idem habet quaest. 68.ad 7.& eodem sensu interpretanda sunt verba relata ex quarto sententiarum. Diuitiam by Gorale

257쪽

Quid facies huic interpolatori adeo atrocis plagii coma uicto 3 Sed qui in Magii rum hanc corruptelam molitust est, puta D ne sincerius discipulos habiturum 3 Socratest, lecto Heracliti nomine Scotini, id est, obscurissimi Philosophi libro, ita censuit, quae ex illo intellexerat sibi mira

videri, sed miranda magis credere quae non caperet. Quid simile de ,Amidaeo pronuntio, exploratas a me nostris authoribus ab eo corruptelas illatas, foedissimas comperisse : sed longe deteriores putare, qu*s non licuit expe- siri. Omitto eadem fraude, vitio verti D.Thomae, quod vin martyrii ad remittenda peccata repetat cum Paulo a ch

ritare, sine qua nihil prodest, etiam si corpus tradiderimus ut ardeamus. Sed venenosia magis est postrema accusatio de Epistopatu , quasi nolit D. Thomas nulla ieonserri gratiam consecratis Episcopis: sed mera est calumnia, Episcopatum vult esse apicem & gradum, quo s.cerdotii earactetis extensio fiat , & augmentum siue m-tenfio gratiae sanctificantis. Putat- ne sic explicatam sententiam magistri damnati a distipulo sanctissimo Petro Soto λ Sel quid non tentat Amadarus 3 malis artibus armat filios in parentes

s BCπIO TERTIA. Ah,imaduersiones in Tractatum duodecimum G poenitentia.

ACca v x Mus ad examen Tractatus omnium longissimi, qui praeter viginti propositiones, alias habet adiunctas tres silpra viginti: has omnes commodiori methodo, ad quatuor capita revoco. Expendam breuissime quae de absolutione moribundi repetit, secundo Meertio complectar, quae ad onus,& ad sigillum pertinent, id est, ad peccata aperienda reo, 3c tacenda consessirio Vltimo capite attingam quae ad postremam partem sacra

menti pertinent de satisfactime.

258쪽

De Absolutione Moribundi.

AD v A v vs postremis propositionibus huius Tractatus aggredior ordine praepostero, sed necessari mutato; quod Disputatione prima dissicultates de absolutione moribundi profligatae sint, & pauca addenda supersint. Hoc primum moneo , nouum argumentum occurrere , quo opusculum istud tamquam genuinus partus, asseratur authori Dissertationis de absolutione moribundi : quia hae propositiones illi singulares sunt, & in Aquila

desiderantur, cum tamen reliquas omnes, ae earum Vindicias ab illo Authore Hispano mutuatus sit, ut iam pluribus obseruauimus. Omissas aliquot hic adjungam : baptismum cum aqua rosacea ex Muni non improbabilem defendit Propositione I9. cui addere poterat, necessitatis articulo licitum fore baptismum aceto. At dij opinionem de baptismo cum sildore dc sputo, quod ut minimum materiam dubiam vocat AEgidius , licitum urgente necessitate,non in ficiatur Propositione 33- de Matrimonio eum peccato, sine nouo peccato inito propugnat Propositione χ2. excusat in gratiam Sa, qui ita habet, quidam ignorantes Ma

grimonium contrahentes in peccato mortali ab ignoran tiam excusantur a pereato mortali. Quam vero Amadaeus praefigit toti opusculo, de licita inspirationum re-Pulsa, citra peccatum vel leue, habet Propositione 34. Immunitatem ab omni peccato concessam clericis voluntaria distractione 3t perpetua recitantibus , habet propositione 4ri. Monialibus onus ab Ossicio recitando semouet Propositione 3 .a qua omnino abstinendum erat ipsi, dc Amadaeo ne viderentur. adulati Monialibus 8c ab illis excutere onus Chori frequentandi, quod detrectant. VO tum mortis alienae permittit Propositione 8 o. falso aduocatis in patronos Cajetano 3c aliis Τhomistis. Vt paucis absoluam, vix ullam habet Propositionem Amadaeus desideratam in Aquila, aut ab illo non assum

ptam, praeter duas hic expendendas, ex pikn Pu Prim, Disputatione constitutis duobus.

259쪽

DIS P. II. S rc T. III.

Principia duo ad quasi onem ponuntur.

OV o R v M primum sit, Sacramentum Poenitentiα cum Matrimonio hoc a reliquis differre, quod suscipientis actibus constet, ut parte essentiali, seu materia subjecta absolutioni quasi formae. Nam ut eleganter D. Thomas , eadem est Sacramentorum & remediorum artis medicae ratio: nec immerito,cum illa ad animi, ista ad corporis curandos morbos pertineant. Quare sicut remedia ad valetudinem corporis comparata , duplicis omnino generis sunt; quaedam extra aegrum posita & ad Mentitia, Vt pharmaca quae propinantur, & pictacia quibus vulnera & partes morbidae illiniuntur & obuoluuntur; alia sent insita corpori, & ab ipsomet aegro prodeunt, Vt exercitationes, dieta, & parcior victius: ita Sacrament rum plura vim totam habent rebus externis, oleo, aquae, aliisque elementis inditam vel insesam , quaedam Ver materiam a suscipiente depromunt, actusque internos aut exteruos exigunt, non solum quasi praeuios ad gratiam , sed veluti partes quibus conficiantur. Ad hoc postremum genus reuocantur Menitentiae &Matrimonij Sacramenta , ac proinde sicut nullum eae Matrimonium, cui mutuus animi consensus desit, aliquo. singulari sgno significatus; ita Poenitentia & absolutio Sacramentalis certissime vana & cassa est, nisi Verus poenitentis dolor veraque consessio, signo singulari expressa

accesserit.

Hinc aliud deductum est Poenitentiae ab aliis Sacramentis discrimen , quod ad ista valide excipienda, nullo opus sit recipientis consensu , ut cum pueris ante ratio- Iis usum consertur baptismus,quibus caetera omnia Con-rmationis, Eucharistiae, ordinis, valide possent administrari. Adultis vero qui res suas arbitrio peragunt, ad illa Sacramenta recipienda, sussicit interpretatiuus in ea sonsensus, id est, nisi illos loquela & sensus deficeret, praesumptio ex Vita more Christiano peracta, desiderat ros elle & petituros Sacramenta ad salutem utilia & ne-

260쪽

v . .

D rimitur quastio ct de utraque Propositione fertur

iudicium. AD Absolutionem vero peccatorum Sacratiientalem,

nullus estTheologorum, qui neget sicut ad Matriinonium praeter interpretatiuam & praesumptam voluntatem , requiri magis expressam, qualis est ista, confiteret si adesset Sacerdos: nec illa sussicit Coninch, nec nisi sit absoluta; nec Suari, nisi directa ad claues Ecclesiae . nee Thomistis quibusdam, nisi praeeat alicuius peccati consessio, vel interni doloris significatio : idque putant euinci

aut certe probabilissimum neri, discrimine inter poenitentiam aliaque Sacramenta, ex certa institutione & Tradi tione Ecclesiae comperto, unde concludunt absolutionem nullam , aut ad summum dubiam elle, cui non solum actus enumerati contritionis, & voluntatis confitendi, sed etiam illorum significatio desuerit: quae haberi nequeat ex sola vita Christiano more transacta: quia hoc signum aequivocum est, & communes nihil de eonfessio-tie cogitantibus , quod proinde innuit interpretativam , id est , ex praesumptione futuram voluntatem confitendi,s eo statu rogato moribundo liceret respondere; non expiessam, aut aliquo signo doloris & voti consessionis si nificatam , & contestatam Sacerdoti ab astantibus,qua Iem requirit ex Vasques &Suarex Propositione Is .ad valiadam ab lutionem,nec omnino recedit titulo Propositio nis 2o.qua exigit a moribundo Votum consessionis signisi Catum petitione confestarij,adjuncta modo Catholico vita exacta, quae signum sit aliquod contritionis. Si nihil vellet aliud Amadaeus , non negarem posse conferti absolutionem sub conditione, non Vt certo aut probabilius validam , sed ut summe dubiam, & si liceat peetempus omnino repetendam. Neque aliud videbatur obtendere Disputatione illa de absolutione moribundi, immo damnabat Iacobum Bajum, quod cuilibet Chri iniano quem sensus defecissent , nullo voti consessioni aut doloris signo edito censeret, non posse sententia ab-

SEARCH

MENU NAVIGATION