장음표시 사용
271쪽
cati incestus; quidni Christianus fornicatus cum Iudaea implebit praeceptum consessionis si agnoscat se reum peccati laethalis contra castitatem: secundam Propositionem qua vis , aut potius venenum argumenti continetur, ait
doceri a D. Thoma a. a. quaelh Is . art. q. ubi incestum nullo cognationis graduum distri iraine, docet unius esse speciei: Ergo copula cum matre est circumstantia peccati incestus intra eadem speciem quam negat D. Thomas necessario confitendam. In licitatem reputo, neces Ibrium cum hoc homine certamen, cum non tam Scholin nostrae, quam religionis Christianae causam ago. D. Thomam nego docere eo Articulo quicquam eorum quae illi assingit per summam calumniam Amadaeus. Probat eo Asticulo incestus ab aliis luxuriae peccatis discrimen , ex triplici capite; quorum primum & praecipuum petit a reuerentia, qua nos conuenit prosequi parentes, & illorum causa cognatorum reliquos, tanti habita etiam inter Gen-rilas , ut ex Valerio lib. 2. cap. 9. de castitate prohibitum lege fuerit, eodem balneo Patrem cum Filio lauari, ne se
nudos inspicerent: adeo cordi erat veneratio parentum, adeo illi turpitudo venereorum credebatur aduersari. Hinc concludit S. Doctor incestus cum parentibus, execrandam prae aliis libidinum speciebus turpitudinem; quae a parentibus redundet in cognatos, quadam similitudine& analogia. Λc proinde quis non videat ex mente D. Thomae, plusquam specie morali differre, copulam cum parentibus , & cognatis , non solum specie , sed etiam plusquam genere , & tantum analogia conuenire , sicuti solent distare finis seipso bonus , & ses causa quaesitus, a mediis quae gratia finis eliguntur Quis non miretur cum par sit graduum incestus distantia & ex iisdem causis a D. Thoma constituta, quae rei per se bonae.
aut malae, a te accidentario& aliena bonitate, aut malitia, odio vel amore digna; eodem tamen gradu ab Α-
Sed quis erit tandem calumniarum finis 3 Frustra id ab Amadaeo sperem. Superiorem noua cumulat ex salsissinio principio. Vbique obtrudit opusculum 6 s. adulterinum D. Thomae opus ut supra demonstratum est. & ipse nouum praebet argumentum: eo loci, inquit S. I omas.ocet, si ex recordatione malorum praeteritrumn , quis
272쪽
DrpgNs Io POENITENTIAE. delectationem magis percipiat, quam dolorem , non putat expedire huiusmodi peccatorum species confiteri, nisi seneratim sibi venisse in mentem Vindictam , aut quodlibet aliud peccatum, quo se magis ad delectationem,
quam ad poenitentiam senserit commoueri: Ergo,inquieex D. Thoma , non est necesse species peccatorum confiteri , nec distincte explicata illorum specie, aut circum stantia. Parum est Amadaeo, velle D. Thomam circumstantias Peccatorum , non este poenitenti aperiendas, nisi etiam docentem inducat taceri debere species ; quae tamen exactius sint distinguendae, quam numerus. Nec aduertit
opusculum illud, quod ipsi promptuar ij calumniarum
loco est, capitali rer aduersiari principio apud D.Thomam inconcusib, actus qualescumque ab eo quo tendant Obiecto, speciem sumere. Hinc Salmanti censes Disputatione II. de peccatis , contra nouam & sing rem opinionem Vasqueet , docent delectationem morosam de rebus ve nereis , ad adulterii j, incestus , aut cuiustibet alterius peccati genus pertinere , quo res spectat, de qua delectatio capitur : ac proinde confessione huiusmodi cogitationum& delectationum objectum explicandum omnino es e , a soluta, an nupta , aut monialis sit, quae in mente versabatur: quia iuxta circumstantias obiecti seu sceminae, diuersae existunt malitiae species huiusimodi cogitationum. Haec discipuli D.Thom. ex genuinis S. Doctoris operibus eruunt
principia Ethicae Christianae ι quae Amadaeus lacessit ex
Idem esto iudicium multoque certius . de pluribus laesis
una detractione , aut occisis uno homicidio : qua de re plura diximus contra Catamuelem. An vero hic actus &plures habeat malitias & numero distinctas ex Scoto, a Vnicam , quae plures aequet ex D. Thoma , ad apices Metaphysicae haec disputatio pertinet, sed nihil refert ad quaestionem moralem: quia siue Scoti, siue D. Thomae sententia obtineat conueniunt omnes idem esse iuris, quoad
praxim & confessionem , id est sincere aperienda esie consessario , quae uno actu odij optauimus, aut intulimus, Vel uni diuersia, vel eadem pluribus damna & mala. Neque aliud circa hanc Propositionem potest Amadaeu
ς ῖQrquere a Thomistis, nisi aperto plagio falsatis a n
273쪽
praeter Acacium de Velasio, quem non licuit videre; Bannes quo citatur loco quaest. 6α. art. 8. nihil eorum prorsus. habet, quae illi ascribit Amadaeus. Conclusione . Tria in
illum Articulum instituit dubia , Primo nullam ὸistinsuit
conclusionem: lὰcundum sex conclusiones habet, tertium quatuor : sed nulli bi lego illud Dicimus quarto , qui Uno
proposito exprcsso , vel interpretatiuo retinet rem alienam , Vnum tantum peccatum committere ; Vt si unico
ictu quis multos homines occidar, unicus actus est moralis aequi ualens grauitate multis. Sed demus haec verba esse Bannesij, sententiam nostram aperte confirmant, si ab uno actu, multiplex sequatur damnum , multo S grauitate aequare, ac proinde explicanda esse conseilario, haecidistincte damna. Eadem audacia corrumpit Serram, nam post verba ab Amadaeo relata 2.2. quaest. 6.art. 3. ad illam quaestionem, an qui pluribus hominibus mortem uno actu imprecatur, Plura peccata, an unum committat Rei pondet mihi probabilius videtur, unum solum numero esse peccatum,
tam physicὰ quam moraliter : Sed noua interpolatione quae sequuntur verba suppressit inempe quia sentiebat illis
suam causam iugulari j quia tamen multis numero distinctis aequivalet, aperiendum est in confessione, 'uot homines maledixerit: nam quamuis una sit actiuὸ maledictio & iniuria, tamen quasi passuε, tot sunt quot homines maledicti, Quae tibi fides in posterum habenda esbAmadaee, adeo aperta fraudis conuicto Si perinde copiam Zanaidi & Acacij haberem , scut Serrae & Bannes, similis te plagii arguerem. Sed ad quid opus est librum consulere, cum ipsa verba a te ex Lanardo relata , quam Vrges causiam euertant cum exerte dicat, in confessione explicandas personas occisas , & cognitas , ad hoc Vt cognoscatur grauitas peccati in eadem sipocte. Hanc enim regulam de circumstantiis statuo, & iudicio Lectorum subiicio: tum poenitenti explicandas esse, cum ita se habent, ut immat & v. gr. surto sublatae partes , etiamsi ab aliis seiungantur, singulae peccatum laethale idoneae sint numero aistinctum conficere. Atque ita de surro in antecessum dixerim , si sublata sit summa, ii duas partes diuidenda, quarum maior verbi gratia num 4 u , ascendat ad laethalis peccati grauitatem , altera miri
274쪽
nor Iulius verbi gratia , aut decem asses , non nisi veniale constituant, hanc partem seu accessionem concedo posse citra mortalem culpam taceri, quia a parte maiori, quae satis sit ad laethalcm culpam seiuncta, non nisi venialem efiiciet. Atque ita de circumstantiis, intra eamdem speciem peccatum augentibus, interpretor sententiam D. Thomae, cum ait non esse necessario explicandas poenitenti. Si vero pars unius furti illa sit, verbi gratia decem nummorum , quae sola & seorsim fatis esset ad peccatum mortale, constantissime pronuntio esse declaran
Si obiicias D. Thomam secus sentire, hoc nego , &pernego : quia expresse agit de circumstantiis, quae adiunctae peccato , non sunt tantae grauitatis, aut malitiae, Vtὰ veniali trahere possint ad mortale unum , aut ad plura, quamuis uno actu omnia contineantur, quia mille aureorum furtum , aequat sine dubio , damno & grauitate, minuta mille furta, quorum singulis unus tantum nummus subriperetur. Peruerta est omnino illa interpretatio , quae latronum fauet atrocitati : Et cum non eximat latrunculos ab onere confitendi decem furta , quorum quolibet unum nummum subripuerint; quo iure vis exemptum latronem mille au, eorum , a grauitate sui latroci iiij insinuanda sacerdoti, & iis verbis tantum velis se accusare, quae exigis ab unius tantum nummi furto sublati conticio. Imo seuerior es in hominem, qui duplici furto distincto duos summos sustulerit, quam in latronem, qui aerarium expilarit, & centena millia talentorum uno latrocinio corrogarit et cum huic gratiam facis tacendi vim omnem sublatae pecuniae, & uno verbo significandi se lethale peccatum surti admisisse, quale cst unius nummi. Nec finis hic est tuarum indulgentiarum in praedones: das illis ius contendendi cum confessario, si diligentius velit inquirere in surti grauitatem, me vero damnas peccati mortalis, si eam sententiam secutum nolim absoluere,
quasi contumacem, & quamuis id prae se ferat, mihique in faciem ingerat, se satisfecisse ossicio. & saluti, si iisdem
verbis multorum millium aureorum quibus unius furtum fgnificari solet, subiecerit in materiam sacramenti.
Quid hoc rei est 3 Theologi strenue latronum caRam
275쪽
,agmat , latrunculos insectantur. Reum vis elIe damnatio nas aeternae eum qui duobus minutis furtis , totidem aureos subripuit, nisi distinctissime duo furta numerauem : raptorem vero & prouinciarum praedonem ab Luis , M unius grauis peccati contra iustitiam, reum se pronuntiarit. Quid dicam ad ista 3 Etiam si taceam, rei atrocitas satis clamat, nos diuitum assentatores factoS, eorum pudorem falsis optarionibus redimere : pauperum Vero a quibus nil gratiar spetatvr , exactores esse rigidissimos. Haec satis ae 7. Propositione,&in antecessum de I 8. quae furem mille aureorum, eximit ab onere summam conirendi ; quia peccatum furti auget intra eandem speciem. Sed quo sensu explicanda sit mens D. Thomae, satis constat, ex regula a nobis constituta, quae omnes Amada iconatus infringit. Thom istas in sui erroris patrocinium aduocat, sed inuitos, & reluctantes, maxime Sylvestrum, qui Hera. consessio. num. Io, quaest. 9. licet cum D. Thomaneget, eadem necessitate confessione aperiendam circun-s antiam peccatum grauantem, qua circumstantiam quae speciem mutat, non tamen negat, ex aliis capitibus necessario poenitenti huiusmodi circunstantiarum faciendam , & sacerdoti ab illo exigendam esse confessionem , maxime tum cum nescire possit earum ignarus, quid fa
o sit opus, sue quid sibi sit agendumsequidue iniungendum poenitenti. Infinitae occurrunt propemodum dissicultates de restitutione, quas nequit consessarius expedire, si ex praesoli- Pro Amadaei, liceat poenitenti tacere aut dissimulare, &m consessarium insurgere, si diligentius in eius furta, audi Romicidia inquirat. Quid dicam, conscientiae forum, &poenitentia: tribunal, si fides sit Amadaeo, aut ulla eius assertiomim authoritas, in forum contentiosum, contumaciae poenitentia aduersus consessarium tandem mutam
276쪽
Ex principiis constitutis octaua Propositio
expenditur. D s r me tot turpitudinum. Propositione 3. huiust A Tractatus, quae est apud Aquilam 8 . hominem
cum mula, aut qualibet alia specie brutorum coeuntem liberat a pudore hanc circunstantiam confitendi nisi communi nomine Sodomiae , quod ad illam speciem pertineat, nihilo diuersam, siue coeat cum bruto siue cum homine, seu patientis, seu agentiS loco, cuiri tamen ex vera Theologia genus illud commune , iis circvastantiis ad varias trahatur species inaequalis turpitudi .is. Quis enim neget, naturam humanam conspurcari magis, con gressu cum bestiis, unde oriri possit monstrem, in pro-hrum naturae , gammis piacularibus absumeidum quod ferunt c'ntigisse Et sorte Amadarus auemndae huic cogitationi horrendae , meminit sterilis auama laetis foemina aut maris in ecundi. Et post ista m Caramuele & ex Α- madaro, hic execrandus congressus satis consessario ape hietur, nomine pollutionis, ut habet rationem commu nem peccati contra naturam , quod num illis specie aio 'ma est; ut quaecumque accessiones siri circunstantiae intra eandem sipeciem : ut tollat onus & nidorem, ea propriiqnominibus confitendi. v YSed ne te Lector Christiane ene em foetore tot turn tudinum , id obseruari velim, ques ex Suare indicatum est: Theologorum de circunstanti aggravantibus dissidentes sententias , diuer fis Viis n Vnum tandem coit, Qui contendunt confitcndas est, nihil Curant neceam tum species morales distinguen, quia sitis illis est in A- mutari Iudacium de peccato : ui vero confitenda gant , m Omnes, saltem quae sieOsim samptae a toto nartis integrantes, sussiciant ad morale, mutationem speciei moralis inducunt ac proinde re bis, aut quaestione Me
277쪽
tum ac discordiarum studio, ex singulis Theologis, eligit opinionem ut sic loquar speculativam, qua dissident ab
aliis , abhorret vero ab iis, quibus in commune consentiunt. Mordicus defendit contra Alensem , Richardum,&c. non esse confitendas circunstantias, quamlibet ag- grauantes e illis vero libentissime assentitur , cum negant , ex huiusmodi circunstantiis , aliud specie aut
numero aequi ualens moraliter peccatum existere. Ex
D. Thoma unum excerpit, aliud improbat : assentitur, cum docet circumstantias aggravantes taceri posse , nisi trahant veniale peccatum ad mortale , vel se ipsis seiunctae ab aliis partibus , seu circunstantiis, sussiciant nouo morali constituendo , extra has exceptiones non esIeaperiendas confessarior sed a D. Thoma longissime recedit, inm has circumstantias v. g. copulae cum matre aut cum bruto, ad diuersos specie morali actus trahit. Videtur hic Amadatus, in grauem animarum ΠΟXam ex his duaιus sententiis interpolationem tentasse, qualem ex Vetet & noua lege, molitus est Mahometus, Ut Alcoranum i x orbem inueheret. Video comparationem inuidiosam este , di hoc forte nomine minus probatum iri nonnullis, qui Verient modestius , & mitius transigi Theologicas disiceptationes. Hoc ego etiam vellem maxime , sed vix patitur Amadarus : nam adeo atrociter,nori solum in Dominica hos , sed etiam in omnia vitae Christianae ossicia grassatir, ut illi depellendo , quae alias culpata & acerbior foret. fiat non modo iusta, sed etiam necessaria defensio. Hanc ergo superiorim opinionum interpolationem ab illo initam , cum pericato animarum, tuis Lector oculit subiicio. Si quaeras cum Theclogis an qui congressus est
cum bruto, satisfaciat porcepto consessionis, cum se accusat peccati contra ritu tam , omissa circumstantia copular cum bruto: negau omnes ad unum. quia quod tacetur iudicium Variat, e huiusmodi peccato ferendum Si mutationis causam c aeras r dicet S. Thomas hanc circumstantiam, genu rccati contra naturam, trahere
ad speciem bestialitatis,feti monstrosae libidinis : Altissiodorensis respondebit, eho hic congressus cum bestia, sit
ei reum stantia peccati con a naturam immanis, tamen
non desinit esse turpitudo liva eandem speciem,ac Protii
278쪽
ile ex propria sententia quidquid sit, aperiendam esse. Quid ad ista Amadaeus, omnia sutaeque miscet : ali quo cum singulis conuenit, pluribus dissentit. Cum D.
Thoma contra Alensem docet, ex praecepto confessionis, circumstantias intra eandem speciem, non esie aperiendas : sed cum Altissiodorensi contendit contra D. Thomam , ex eius principiis congrestum hominis cum bruto, accidentariam esIe circumstantiam peccati contra naturam. Idem statuit de stupro , vitium ex virginitate corrupta, accidere fornicationi, inuariata specie. Idem contendit de libidine praepostera : unam esse rationem atomam , siue quis agat siue patiatur. Vna fidelia plures
dealbat, aut potius δenigrat parietes : pollutionis voluntariae & occultae,in Ecclesia tentatae,vel actuum quamlibet impudicorum in locb sacro, turpitudinem contra castitatis honestatem pugnare nec, nec trahi ad sacrilegium ex circumstantia loci. Inde tandem astensus singulorum principiis , contra omnes concludit , nullam harum circumstantiarum este poenitenti aperiendam i nec congressus cum bruto , adiuncti peccato contra naturam , ita Propositione 3. : nec locum agentis aut patientis, ita Propositione sanec stupri virginis sub iure patris , si consentiat, ita Propositione Io. nec loci , nec Ecclesiet se in illa polluenti
occulte, ita Propositione Ir. nec in loco sancto, quamlibet impudicis tactibus se foedanti: ita Propositione ri. nec solutam subigenti ex aliorum mente, quos resert S quibus dissentire vult videri Propositione I 3. alio ad implendum praeceptum opus esse, quam accusatione grauis peccati contra castitatem cum soluta, quia videt taceri speciem peccati, ex Concilio Tridentino omnino aperiendam. Atque ita paucis deteximus technas Veteratoris.
qui non solum probabilia fieri vult, quae ipse probat, sed
etiam quae videtur damnare : & aliorum tamen authoritate& rationibus accurate munit. Nec satis illi est, asciscere patrocinia eorum , qui ita sentiunt, sed etiam paOsim Thomistas omnino inuitos aduocat.
His artibus & fraudibus , Propositione g. suos purgat iure vel iniuria, ut inuidiam regerat in Thomistas , quasi reum bestialitatis liberent ab illa, circumstantia manis: standa. Haec vero Propositio est apud Aquilam 89. Com
279쪽
radum E nostras supra moxdebat , quod aliquot verba
mutuatus esset ex Ludovico Lopes, cum tamen ipse sere Omnia assumat ex Aquila,hic tamen bona eius fides laud da est, nam cum Aquila: falso aduocasset Cajetanu in patronum huius turpitudinis,agnoscit immunem esse ab hac grauissima accusatione : quia non permittit tacere congressum cum bruto, sed tantum cuius speciei sit, illud eum auo hoc piaculum admissiim est. Non est etiam alia laude fraudandus quod Caramuelis singularem & audacissimam opinionem damnet , & sim1lem Veriseilli, qua reis huiusmodi turpitudinum , satis idoneam consessionem aD serunt, si dicant, se procurauisse pollutionem: mulieribus vero quod careant vero semine, se inhoneste teti-
Miror aduocari in patronum Η. propositionis Nico- . laum Richardum acri Palatij Magistrum , cum nihil scriptum reliquerit de Theologia morali. Propositionem Io. quae virginis stupratori gratiam facit, hanc circumstantiam tacendi, quas aggravantem tantum : falso confimmat suffragio Soti & Bannes. Nam primus ita modesti Dsime scribit in . Distinct. I 8. sect. a. art. . non ita certum esse, mutare speciem stuprum simplex, si fiat sine vi
quia puella ultro consentit, immo rogat iuuenem. Bannes
vero assentit Caietano , Armillae, aliisque Thomistis, qui virgini saltem si si1b patris cura sit, negant liberum utari illaesa iustitia sui corporis extra Matrimonium : ac proinde non minus peccaturam quam si corporis partem sibi abscindat. Quoad II. Propositionem Sc Ir. quae sacrilegio absoluit eos , qui se occulte polluunt, & turpibus tactibus foedant, male omnino in illius patronos , aduocat Caietanum ex Aquila Propositione yo. & Sotum Propositione 'I. Nam praeter quod Caietanus falso citatur ab Aquila Tom. r. Tract. I . Resp. IE. 9uia nihil tale habet eo Tractatu, sed 3I. Resp. Ia.dub. 1. dicit huiusmodi actus peccati, directe aduersari sanctitati loci, saltem secundum legem naturalem. Solus vero in . Distinct. 33. quaest. 2. art. 3. & post illum Lopes, ita habet conclusione 3. agens de conjugatis, in loco sacro, siue exigere, siue reddere, Vtrumque ex genere suo peccatum mortale est : quia per turpem es fusionem spontaneamque seminis violatur locus, fit celebrandis
280쪽
Dp prssio POENITENTIAE. 2 1hrandis sacris ineptus , quoadusque reconcilietur, quapropter eiusmodi effusio sacrilegium est , siue clam, suo publice fiat, dummodo sit voluntaria. Et quamuis concubitum conjugalem Basilius de Leon , & alij, excusent a graui peccato, cum fit loco sacro , maxime si ad tempus ibi degant, mala est consecutio, 'uam urget Amadaeus, a conjugatorum occulto, ad publicum, vel ad solutorum quemcumque in loco sacro congressum. Quis enim neget sacrilegium illicito, magis quam conjugali congressui adhaerescere Sed de onere contessionis plusquam satis.
sI o i v v v M Consessionis quacumque de causa inuiolabile, ex communi Theologorum sententia, & perpetua Ecclesiae Traditione sancitum puto, lege non solum naturali secreti quam aliquando relaxari nihil vetati sed etiam lege diuina, nullius dispensationis patiente, qua- Cumque potestate creata, aut qualibet de causa , ut esset veluti quoddam leuamen oneris Christiano impositi, stat eccata confessione subiiciendi clauibus Ecclesiae & pote-hati iudiciariae Sacerdotum, quibus iam demonstratum
est , quaecumque a Christiano post baptismum peccata
laethalia admittuntur, ita concessam potestatem remittendi , ut non nisi illorum ministerio, te aut voto admoto condonari queant.
Ex hoc principio constituto M. i. defluximus omnia Omnino peccata , iudicio Sacerdotis subiicienda , nullo excepto mortalium, ac proinde paris amplitudinis esse onus impositum poenitenti, sua peccata confitendi, cum potestate clauium, seu absolutione a Sacerdote impertienda, aut voto expetenda. Atque hinc consequitur iussisilli, quo fides silentij a Sacerdote exigitur, eorum omnium quae consessione excepit, si ad confessonem perti. neant. Atque ita huius Sacramenti institutio, tria summa necessitudine conjuncta habet : nempe potestatem
Sacerdotis ad remittenda, aut retinenda peccata quaesumque , ac onus poenitentis ad ea aperienda, & sigillum