장음표시 사용
281쪽
inuiolabile: in gratiam poenitentis sancitum , quod ita
illius voluntate aperiri possit. Atque ut a postremis ad prima redeamus, Vnde haec cognatio processit: si quando liceret Sacerdoti peccatum
confessum & remissum , quacumque ratione aperire, unde poenitenti aliquod incommodum accideret ι sine dubio eximeretur ab onere confitendi, & potestas remitteridi auferretur Sacerdoti: ac subinae totum poenitentiae Sacramentum, ad salutem humani generis institutum omnino periret , & sublata ultima parte, nempe fide sigilli, reliquae dissilirent & concIderent. Nec satis videtur Amadaeus, harum partium necessitudinem, paremque amplitudinem attendere, Propositione Is.& I8. cum in dubium reuocat , & Theologorum suffragiis expendit, an praelatus ex consessione facta mentali, hausta cognitione peccatorum subditi, possit eum amouere ab ossicio ad nutum mutabili, vel ex eadem notitia , negare suffragium in electione gratuita ad osticium, cui imparem ex consessione cognouit. Licet enim non negem , hoc sorte ex solo iure naturali, non esse omnino prohibitum , ut videtur innuere D. Thom. ex Quodlibeto F. Arr. I . tamen vix excusari potest, post decretum Clementis 3. Iss . editum, qui prohibet Superioribus, ne ad Tegimen, Vtantur cognitione ex confessionibus desumpta: idque ad minus intelligendum est; si hoc vel minimum sit poenitenti incommodum,& habeat Vim occultae reprehensionis culparum , quae consessione aperuit : alias videretur habere iustam causam tacendi ea pecca-rῖ , ex quorum confessione, timere posset repulsam ab ossiciis. Iis duabus Propositionibus, non omnino recedit Amadaeus, a communi sententia Theologorum, eas vero S praxipua, quae ad illorum interpretationem faciunt, desumpsit ex Aquila Propositione IIy. & rio. Non video autem , qua ratione euitari possit, tacita objurgatio poenitentis, cum se a confessario sentiet, moueri loco & osti-
Cio, quod occupabat, vel ab eo excludi quod ambibat. Quamuis nulla inde suspicio ingeri possit aliis; vix tamen
Porcit non subire in mentem poenitentis : & ea de causa unus confessionis fieri graue & odiosum. Omnes cautela. adhibet D. Thomas loco citato: sed accuratior est illa
282쪽
Clementis 8. cuius decreto possit conciliari aisti quorum: Theologorum sententia : si dicamus numquam ex sola cognitione confessione comparata, poste a confessario amoueri, nisi occurrant animo defectus , aliunde quam adonfessione noti: quia tum amotio aut exclusio poenitentis ab ossiciis, nequidem tacitae reprehensionis speciem habet. Propositionem huius Tractatus prJmam , qua per
mittitur confessario, interrogare poenitentem de complice, correctionis gratia,& obtenta licentia illum adire,&corrigere , haber Aquila Propositione . . nec omnino conuenimus eis, utroque, quo sensu sit interpretanda: vel tradita suerit a recentioribus, & a Thomistis. Amadaeus vult omnino conuenire , idque probat militis antiquorum Thom istarum testimoniis : hoc tamen ad minus differimus quod De Lugo aliquem necessitatis articulum admittat, quo possit consessarius cogere poenitentem, ad manifestanaum sibi complicis nomen, & merito absoluauonem negare, quod ex illa contumacia non iudicet absolutione dignum. Sed nullus Thomistarum hoc con-eessurus est, quia volunt rem nulla vi, solo poenitentis arbitrio peragi, in reuerentiam sifilli: & male citatur Soto ; ille enim in . dist. 18. quaest. g. art. s. docet, quamuis proprius Sacerdos, stricte vinculo seruandi sigillum adstringatur poenitenti, nihilominus si alia persona consessioni misceatur, aliquid illius obligationis participat 'nec potest adiri a confesIario aut corrigi, nisi obtenta ad
NO N est passus ullam huius Sacramenti partem in
tactam praeterire; & absolutione, confessionis onere , & sigillo lacessitis, latis actioni male omnino consulit Propositione s. apud Aquilam I . qua uterque docet, pod nitentem implere satisfactionem iniunctam ieiuni j, si revera ieiunet , animo deliberato non implendi poenit
283쪽
xi mr quod alienissimum est a documentis S S. PP. quia
poenitente animum promptissimum exigunt , ad implenda quae praecipiuntur opera, quibus culpas suas redImat et & ex nupera Theologorum disciplina , satisfaciat oneri sibi imposito , etiamsi illud ferat , repugnante sto
Inauditum plane, apud antiquos Poenitentiae genus rquo non peccata praeterita eluamur, sed noua crescant &cumulentur. Nec culpam eleuat, exemplo, quo haec propositio munitur, illius qui creditur ex communi Theol gorum opinione, fatifragere praecepto de audiendo Sacro , vel recitando ossicio,eum re ipsa Sacro adest, & pensum horarium soluit, animo auerso ab ipso praecepto implendo. Quamvis enim non excusem a peccato, qui itaeomparati sunt, aduersus praecepta Ecclesiae positiva, dum actu obseruant, & dum ieiunant , aut preces recitant,
dici possunt satisfacere praecepto, quia illius implendi non
deest voluntas, ad minus illa, quam supra diximus, ad Sacramentum valide conserendum ministro necesΙariam de qualis adest nauclero , dum metu naufragi j iactu mercis nauem exonerat i sed si desit omnino huius generis quaecumque Voluntas , nego tum impleri praeceptum quodcumque postiuum, licet concedam ad actus internos non pertinere. Sed alia est omnino ratio ,& vis loniage maior praecepti Sacerdotis opera satisfactionis injungentis : ea enim prodeunt a potestate concessa, ad peccata remittenda, & retinenda, & cum eo ministerio Sacerdos loco Dei sit, certum est perinde actus internos,ae externos, posse ac velle ad expiationem peccatorum praescribere t quare si desit voluntas satisfaciend , quidquid
sit de aliis praeceptis, nego ex istis, consecutionem valere ad poenitentiae & conscientiae forum. Hanc vero propositionem s. habet Aquila num IT. Ex hoc Tractatu supersunt paucis expendendae I 6. qua ex Hurtado conceditur potestas , in confessarium eligendi Sacerdotem simplicem, non approbatum ab Ordinario , cuilibet beneficium habenti, cui adjuncta sit anim, tum cura: haec vero est Aquilae Propositio 3s'. qui addit, hoc etiam licere post Tridentinum Concilium r & rg. qua eximitur ab omni restitutionis onere consessarius, qui ignorantia vincibili , poenitenti non injunxerit re-
284쪽
ni tutionem bonorum , quae iniuste possedit. Atque ut ab hac ultima incipiam: incredibilis esset te. meritatis &audaciae , futilibus nescio quibus distinctioni bus nominum, unde onus restitutionis repetatur, ab illo liberare Sacerdotem , quod soli poenitenti, quoad bona spiritualia, sit ex officio astrictus, etiamsi suo, non solum silentio squod satis graue peccatum est, cum tacere non Patiatur conscientiaὶ sed etiam suo consilio, causa fit da ni a poenitente illati aliis. Si enim quaeras ab illo, cur tot bona iniuste possessa sitis dominis non restituat, & reo Pondeat, confessarium sibi ista non solum non iniunxisse, sed persuasite ad restitutionem non teneri, quis neget consessarium huius pessimi consilij authorem, si inde poenitens credat, se ab hoc onere restitutionis exemptum, ut non sit a Sacerdote monendus sui ossicij, vel restitutio loco poenitentis a consessario facienda. Qui hoc negauerit ; nescio. an ullum sit admissurus iuris naturalis principium. Immeritb propositioni , ad illum sensum explicatae, quaerit Amadatus praesidia, ex Serr , Cajetano , & ex calumniis Catharini contra Cajetanum. Ad quid enim initieatissimas quaestiones huc aduo eat aduersarius , Πi- si ut apertissimam vetitatem sumine necessariam alvsum, tenebris obuoluat Quid enim elarius, quam re stitutionis onus in se sti stipere, qui mihi anthor est, ne faciat cum iure teneatur. Absit ut Anthores citati seeus sentiant: atque ita interptes CaJetani citatus adi Amadaeo, notis ad verbum Restitutio docet. Serra vero nihil pro ius habet eo loco, nee eontra D. Thoinam nec contra nostraria in teipretationem. Catharinum imitatur, id est censorem importunissimum, dum illius verba in C et
nvm v serpat. Quo ad Proposiaon 'ri r si absit ut Curatis ius auseram, quod illis re vera confert Panormitanus ,& Soto relatus ab Amadaeo, apposita tamen hac quam tacet conditione:
si Praesecti superiores, id est, Episcopi videant subditos
promiscue sibi eligere consessarios.& sileant. Hoc enim flentio , addita consuetudine, censentur consentire , Miscultatem permittere. Quod ad Sylvestrum attinet, aduerto non bona fide referri: sic enim habet, praeter exem
pios qui immediate subduntur Papae, Praelatos qui hae
285쪽
hent supra se Abbatem generalem, vel eiusmodi id est Episcopum , eligere communi iure non posse quemlibeι Sacerdotem in confessarium.
SECTIO Q. V ARTA. imaduersones in Tractatum p. de Sacrificio Missa , ct i . de Eucharistia.
' Λ Ccassi Mus tandem ad nobilissimam religionis αλ partem , ad Eucharistiam scilicet, qua Sacramentum , in alimentum immortalitatis sumendam, & qua Sacrificium, ritu incruento offerendam.
Explicatur notio Sacrisici' ct Sacramenti. V Α M v i s nihil habeat religio sanctius & auau
stius, magisque necessatium, aut essicacius ad sal tem virtutis progressum , Eucharistia Sacramentorum praestantissimo , & unico Ecclesiae Sacrificio, ita tamen de illa abiecte scribit Amadarus , & Ieiune tractat, urneget ullo praecepto diuino suscipiendam , etiam dum in articulo mortis versamur. Nec reuerentius habet, quaest Sactificium: cum eos etiam qui mente voluntarie vaga, intersunt sacrificio, Velit satisfacere praecepto de facto' audiendo. Sed ut Validius hos errores , aliosque ipsis adiunctos , conuellamus : aliqua praemittend* sunt. e Eucharistiae notione & praestantia
286쪽
Eucharissae ratio qua Sacramentum 2 qua Sa
crificium explicata. Norio Eucliaristiae quoad virumque munus, nec altius, nec certius repeti potest, quam a natura religionis , initio huius Disputationis explicata, triplici Ethimo nominis. Vel enim a relegendo dicitur , quod religionis sit, res diuinas nobis suggerere , diu noctuque animo reuoluendas : vel a reeligendo , quia Deum ut finem ultimum , quem peccato abieceramus , religionis ductu & praesidio iterum eligimus , illi aeternum adhaesuri: vel tandem nomen astumit, nobiliori Ethimo a teaigando, quo monemur, nos & quidquid rerum creatarum , aut possibilium ambitu continetur, extitisse in Deo per totam aeternitatem, iuxta illud Euangelistae, omnia in imo mitia erant, seu ut loquitur D. Thomas ipsa creatrix essentia. Sed ab omnium Entium Oceano, &bonorum origine aeterna essi uximus, & quasi auulsi sitimus creatione temporaria, quam merito dixeris,a prima omnium causa exilium , & quasi recessum. Sed a Deo diuisimulto longius peccato recessimus, & quasi in regionem dissimilitudinis abniimus , unde nisi ad Deum red eamus, certa est omnino damnatio e quia ut vere & eleganter Picus, Delicitas, aliud nihil est, quam redit- ad nostrum principium t & nisi creatione a Deo semoti, & peccato longius diuisi , iis duobus superatis gradibus , Deo religemur , omni spe melicitatis sublata, manet nos aeterna
Neque ab his malis eripi datur, nisi religionis benefit io, quae nos Deo religet: Vnde hoc illi nomen adhaesit. Hanc vero nostri cum Deo colligationem , operaepretium esse religionis, multo certius , quam ex nominis Ethimologia liquet, a tota huius virtutis oeconomia, & a partium quibus constat contextura, & ad hominem Deo reuinciendum conspiratione. Quyre nulla religionum,etiam ex falsis, umquam extitit , harum quatuor partium expers. Primum legis a Deo impositae; ερ aude obedienti
287쪽
a nobis praestitae Deo iubenti, deinde Sacramentorum seu caeremoniarum sensibilium, quibus Deus sua nobis confert dona; & sacrificiorum quibus Deum reueremur, nosque illi subiicimus ac deuincimus. Remotior est res a nostro instituto , quam ut liceat, &sorte etiam euidentior . quam ut necelle sit pluribus disi utari. Quis enim nesciat, harum partium cognatione, nempe legis cum obedientia , & Sacramentorum cum sacrificiis, confici velut Catenam Auream, qua coelum terris , aut verius Deus nobiscum arctissime iungatur
Sed mirare Lector , altitudinem diuini consilij, in Christiana republica instituenda. Cum religionis cuiusque ratio & praestantia, a partium nobilitate, id est , legis aequitate, atque accurata obedientia , & Sacramentorum aciSacrificiorum sanctitate, repetenda sit, ut Religioni Christianae, sua pro dignitate constaret majestas, quis cogitatione assequi possit , quod Sc quanta inolitus sit Deus omnia uno verbo complectar, his omnibus, quibus componi diximus religionem, partibus diuini talem inseruit. Legem Christianis datam, noluit libris aut tabulis extare tantum, sed Ieremias Dei nomine pollicetur, cordibus nostris inscribendam.
Si quaeras cuius sint ordinis: Respondet D. Augustinus has leges esse Spiritum S. per charitatem diffusem in cordibus nostris, datum in adiutorem ad ea implenda, quae lex aeterna iubet. Si nosse velis legis Christianae vim & dignitatem, & quae illi responsura sit, obedientiae praestantia : nihil diuinitate ipsa utrobique minus resipit , quandoquidem ipse Spiritus S. per gratiam infusus, nobis est loco legis iubentis, quid faciendum,& iuuantis , Ut quod iubet impleatuI. Si a legis & obedientiae Christianae, quae duo prima religionis esse vincula diximus , contemplatione animum flectamus ad Sacrificia, & Sacramenta r certum est nihil decedere prioribus partibus,& diuinitatem sibi, nobisque, certius & arctius vindicare. Videntur Filius & Spiritus S. quasi partito opere Ecclesiam Christianam instituisse :Spiritus S. sibi legem & obedientiam assumpsit, ut iam insinuatum est : quid superest Filio , nisi ut Sacrificia &Sacramenta curet Qua vero ratione, hoc munus --
.leuerit, visi Amadaeus nos cogeret explicare, conmenla
288쪽
ret silentio potius reuereri , quam verbis deterere. Satisi fuerit dixi illa , diuinitatem Verbi humanitate obuolutam, aut humanitatem diuinitate sanctificatam , nimia Christi liberalitate, usque ad finem saeculorum Ecclesiae traditam, unici Sacrifici j & Sacramentorum maximi loco , Ubique terrarum ritu incruento, sub specie panis & vini Deo onferendam in Victimam, & sumendam in Sacramentum, quasi alimoniam animarum ad aeternitatem. Quamuis haec duo Eucharistiae, aut potius ipsius diuinitatis humanitatisque Verbi sub speciebus acramentalibus, Verbis consecratoriis & operatoriis positae, ad Sacrificii & Sacramenti obeunda munera, pertinacissime negent haeretici : unci ramen ex Lucae 22. cap. verbo demonstratur verissima humanitatis praesentia , in cibum assumendae, & in verum sacrificiuio , ritu incruento Osserendae. Quia Christus consecratione languinis , ex textu Graeco ita habet hie eatis, nouum testamenetum , meo san
ne fusus pro vobis. Quibus verbis apertissme refertur effusio seu oblatio, non ad sanguinem fundendum, crucis sacrificio & iplicio, sed ad Caricem , quem opo teat Vere effundi, pro hominum peccatis. Atque ita habore consecrationis verba ex textu Graeco , non negant haeretici, sed aut corruptum volunt,aut Lucam scriptorium Canonicorum elegantissimum in crassum solaecum impegisse. Eo impietatis & dementiae prolapsi sunt, quia videbant inuictum inde argumentum, pro utraque controuersa, de praesentia naturali corporis Christi, veraque Sacrificii ratione trahi, quod nec infringere nec declinare se posse sentiunt, nisi textu corruptelae, aut D. Luca ignorantiae
Ea est signorum conditio, ut quae propria sent prototypo de se directe efferri non patiantur. Quis enim ferat, hoc est virginis simulacrum quod Dei Verbum concepit,&peperit At non minus singulare est Christi sanguini, in peccatorum remissionem effundi, quam Dei parae Verbum aeternum peperisse: ac proinde si nefas sit & ridiculum, dici simulacrum virginis peperisse Christum , eius dem ineptiae & impietatis esset, dici Calicem sanguinis fusum , in remissionem peccatorum , nisi adsit verus Christi anguis , etiam in Calice ritu facto , sub aliena speci
susus. Haec paucis placuit perstrinsere , de oobilassi
289쪽
diso D I s P. II. S E C T. IV.
parte religionis Christianae, de Eucharistia qua sacramentum , & sacrificium , ut inde agnoscat pius Lector, quam Parum reuerenter habita sit ab Amadaeo, propositionibus
quarum examini nos accingimus. ARTICvLvs SECUNDVS.
Examen sex Propositionum ex Tractatu r . de Eucharistiae sacramento ..SEx propositiones de cacramento Eucharistiae, & quinque de sacrificio Miffae,omnes ad unam impsit Amadarus ex Aquila, cuius volatum senex decrepitus ubique sequitur quasi pullus. Primi senarii haec est partitio , rei subie me accommodata. In sacramentis conficiendis, aut instituendis, primum spectanda est materia , & certa semper adhibenda , nisi urgeat periculum salutis , & peccati : deinde usus in quem institutum est, praeceptum, &fructus qui inde sperari possit. Eucharistia cum aliis con-Uenit sacramentis, necessario delectu materiae , a Christo designatae, sed usu est singularissima: nam aliorum sacramentorum usus ad essentiam pertinet, & individuus est est hominis, cui confertur sanctificationi, & ad illum verba diriguntur , ut constat ex omnium sacramentorum formulis. At Eucharistiae diuersii est omnino ratio : conficitur qua sacramentum, & qua sacrificium, mutatione mirabili materiae, seu panis & vini in Christi corpus , &inde existit apta ad sinoptionem : qua sacramentum in alimentum animae, & ad oblationem , quatenus est victima incruenta. Atque hinc nascitur discrimen in sinu tum ab aliis sacramentis , quod cum sacramenti, & sacrificii vim habeat, mutatione & consecratione materiae, non usu solo seu applicatione ad hominem sanctifican- .um peragi oporteat.
His breuiter notatis ad propositionum examen accedamu . eas omnes non omnino improbo, sed singularum
disicussjone aperiam , quid, recte, quid secus dictum sit a
290쪽
CVM materiar huius sacramenti consecratio, longe aibtecedat usimi , ab illa initium sumimus examinis liti iusTractatus. Communis & certa omnium Catholicorum sententia est, vinum ex vite, & panem ex tritico idoneum ad usum , seu ut potus & cibi usualis rationem habent, certam esse & indubitatam huius sacramenti materiam, a
Christo institutam , & qui mutat non solum substantiam horum elementorum, ted etiam usum ordinarii potus &cibi tollit, ad nullam , aut ad summe dubiam huius a
ςramenti materiam trahere, quae extra grauem necessitatem , citra mortale peccatum adhiberi nequeat, neque
Vlla probabilitate excusari possit, ex regula de opinionum delectu , in re sacramentar id est , de rebus necessitate medii requisitis , in quibus eligenda semper est materia serta, probabili quacumque relicta.
Ex his certis principiis aeducimus s. 6. Propositionem periculosam esse. Priore .n Amadaeus post Aquilam Pro positione 38. ex Amico defendit, ut certum sacramentum Eucharistiae consectum liquo te ex uuis passis , aqua irrigatis , aliquo instrumento expresso, tamquam materia ad consecrationem idonea. Id probant exemplo musti, quo fieri consecrationem posse, tamquam apta materia, quod nihil disserat a vino, docent post D. Thomam eius Distipuli, idque usurpari solere aiunt festo solemni Corporis Christi Valentiae in Hispania Taraconensi, consecratione more gentis facta musti ex recentibus uuis. Accedit Palu-dani suffragium qui ex Tabiena assentiente , docet clare- tum vinum, quod vulgo dicitur Hvocnu, idoneam esse ad consecrationem materiam. Confirmat opinionem Amici Amadaeus ex regula D. Thomae 3. pari.quaest.66. art. . ad 2. aquam ad baptismum, ac subinde vinum ad Eucharistiam sussicere , nisi tanta sit resolutio eiust nodi liquorum, ut plus habeat admistum alienae siubstantiae , quam propriae : Demus haec omnia vera esse, negamus conuincer
Amici Propqsitioncm : quia incrediabile est,ex uuis siccatis