Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Drs P. II. SEc T. IV. Iosse ex duplici capite , seu dote huius Sacrificii : Prima.

cet unicum sit, continet tamen omnia sacrificioru geneara: & altera; in quolibet genere habet virtutem intensiuxi infinitam, quae nullo termino sese exerat, in diuersos es-

. sectus & fructus, si addantur oblationes singulares, pro quolibet soluentium stipendium. Prima dos, sic paucis ad quaestionem subjectam explicari potest. Certum est unicum Eucharistiae sacrificium ,

abrogatis omnibus antiquis , eorum munera cumulatissime implere : & cum quadruplicis generis distingui soleant sacrificia, nempe latreutica, quae in unam Dei adorationem ,& latriam referuntur & absumuntur; Eucharistica, quibus gratiae Deo aguntur pro beneficiis acceptis, impetratoria quae noua petunt; & satisfactoria seu expiatoria peccatorum quibus grauamur : certum est Eucha ristiae sacrificio, ita cumulate impleri haec munera, Vt Vni nihil detrahatur, ex alterius consortio ι & ita plene prodeat latriae cultus, ac si gratiarum actiones , adjunctas non habeat, aeque digne persetuantur laudes , & gratiarum actiones, pro beneficiis acceptis , ac si noua non peterentur , nec vis impetratoria decrescat, ex satisfactoria

pro peccatis, sicut nec radio solis spargenti lucem , quid quani deperia, si lucendo calefaciat. Hinc forte aliquid luminis assulsit, iis quos e Schol nostra retulimus, censere idem sacrificium posse offerri nomine, & stipendio plurium, illiso cuiusque iure, si

constet unum petere sacrificium cultus diuini causa, ut latreuticum, alium ut Eucharisticum, tertium ut expiatorium ad poenae remissionem, alios ut impetratorium pro diuersis beneficiis obtinendis.Atque boc postremo genere, posse ita augeri, adiunctis oblationibus, &precibus sit gularibus, ut multis in solidum , seruato cuiusque iure, diuidi nihil vetet.

Sed vix ausim fidere huic primae interpretationi subtiliori, forte quam solidiori: quia credi bile est eos qui iusto pretio , more religionis constituto, Missas petunt , Velle sibi omnes sacrificij fructus vindieare , in alios minime diuidendo . Quare praeter hanc primam interpretatiOnem , opinioniSantiquae,occurrit alia,qua: ante decretum Vrbani defendi poterat. 'Eam vero obseruet velim Lector, posit m iriter dua

302쪽

extremas, quarum prima, nullas videtur pretio huius sacrificij, seu ad cultum Dei, seu ad satisfactionem, seu ad

impetrationem referatur, metas constituere , sed undequaque esse virrutis infinitar & efficientiae contendit. Si it

sit, sufficeret una toto Purgatorio vacuando,contra com

nem piorum sensum, qui plures pro quolibet Defunctorum Missas curant celebrari. His absiardis territi Suares,& alij Theologi , in aliam extremam sententiam delabuntur, & cuilibet Missae constituunt, certum pretium Mfructum , qui augeri nequeat, aut in plures diuidi, saluo singulorum iure: & ex hoc fundamento, depromptum interpretantur decretum Pontificium, quod vix crediderim , cum inuictis argumentis impugnetur. Quare probabilior videtur tertia & media opinio eleganter explicata a Cajetano Tom.2. Opust. 3. quaeil. 3. ubi pretium Sacrifici j, iuxta quadruplex genus distinguit, ex opere operato , & qua latreuticum & Eucharisticum, attenta rei oblaq-tae. & Christi offerentis dignitate, asserit undequaque infinitum i quia plus exhibet honoris Deo , quam omnivi creaturarum obsequiis, & gratiarum actionibus praestari possit, magisque placer quam peccata daemonum , & reproborum omnium displiceant, denique condignas Deo Ludes, & pares omnibus beneficiis receptis gratiarum, actiones persoluit. Sed de fructu impetratorio & satisfactorio, in nobis recipiendo aliter sentit Cajetanus. Neque enim infinitum reipsa esse, sicut duos superiores fructu s latriae, &gratiarum actionis , admittit , neque vult etiam ita desinitos, ut omnis augmenti sint expertes; sed augeri putat , pro offerentium affectu &,studio, vel pro ratione diuersarum oblationum. Aliud enim ait esse , an Sacrificium Millae , una in commune pro pluribus oeblatione , singulis proinde prosit , ac si seorsim pro iis selis fieret , an vero si oblationes pro quolibet singulares adjungantur, prosint cuique, ac si alij particpes nori. essent : Primum negat , assexit secundum Cajer nus. Idque confirmari potest, multis exemplis & argu mentis; quorum primum petitur a Sacrum audientium, vel offerentium conditione: nam ex communi Theolor .gorum sententia , participes sunt alicuius fructus, seu im-Pperatorii, se satisfactorii, ex opere operato , a virtute

R iiij

303쪽

sacrificii,existentis: nec minus certum est, hunc fructui augeri, seu multiplicari, pro adstantium & offerentium numero, nec quidquam singulis, ex illo deperire aliorum participatione: alias captandae essent Mita quas soli. aut cum paucissimis audiremus, quod est contra communem omnium piorum sensium , qui ex multitudine adstantium Sacro, plus sperant emolumenti, quam damni timeant: & hoc etiam Suares concedit. Inde necessaria consecutione cum aliis deducit , si contingat idem sacrificium numero , a multis conficis quod multi Theologi censent tum contingere , cun Sacerdotes initiantur , & Episcopo consecranti cooperantur ad Sacrum , & verba consecratoria, eodem quo ipse temporis momento inchoant & absoluunt in tum enim Sua res nobiscum assentitur, illam a pluribus in solidum, peragi sacrificium, & suum cuique fructum contingere , ex singulari oblatione, quae aliarum adiunctione, nihilo minoris sit virtutis & fructus. Apertius multoque certius est tertium exemplum & axgumentum, a Baptismo eadem larmula verborum , pluribus collato , Ego vo/baptiso &c. quis enim neget validum esse, & multiplex sacramentum , nec singulis quidquam deperire, ex aliorum conssirtio, qui sub iisdem verbis eodem momento abluuntur Ex iis omnibus elicitur quartum & vltimum. argumentum : nihil esse, quo definiatur ad certum gradum , fructus satisfactionis , aut impetratorius ; non axe oblata , neque a primo octrente Christo, quia sunt infinitae virtutis,quoad omne genus sacrificiorum extensiue& intensiue infinitum, intra quodlibet genus , neque ab oblationibus, quia supponimus multiplices esse, pro numero offerentium , & soluentium stipendium : Ergo

.sacerdos non iacit illis iniuriam , si in sinsulos diuidat

fructum , qui respongeat singularibus oblationibus, quae. nihil minuantur aliarum adiectione. Dices : si ita res se habeat, cur decreta Pontificia, & R mana prohibent secrificia fieri, plurium nomine At stipendio, & in illos diuidi Respondeo primo quae tradidimus

ex Caietano, pro bilissima quidem esse, non tamen Omiseno certa , neque tutiora, quia tauent commodo, con- . exa legem. Qtus enim neget, longe tutius esse, Missam

dicere via, integrum stipendium soluenti, quam uru

304쪽

partiri in plures Romanorum vero Pontificum perpetua est haec & vere aurea regula, in dubiis listiorem partemesse eligendam. Addo praeterea, quamuis abesset omne periculum , fraudandi parte fructus soluentem stipendium, more regionis integrum , id tamen iure prohiberi, ne inducatur sordida mercatura in templum , nec exardescat cupiditas , &auaritia ad lucrum , ex sacrificiis captandum:&adeo longe abest Ecclesia ab illa profana nundinatione, Vt non patiatur quemquam sacris initiari, cui patrimonium desit ad victum, ne cogatur mendicato vivere, aut ambire sacerdotium , quasi artem mechanicam , qua se suosque alat, nec excuset sacerdotem, qui eo animo frequentet sacrificia, nisi extrema sui, aut parentum eo ad sat paupertas ut non supersit aliud quo se & illos honeste sustentare possit. Hactenus de Eucharistia.

SECTI O QVINTA. Animaduersiones in Tractatum nonum de

siimonia. CVM una sit de rebus contrariis, & inter se pugnant bus stientia, & cum religioni simonia capitaliter aduersetur, adiungenda est tractationi de religione, & de rebus sacris , Distraratio de simonia, quae nihil aliud est,

quam profana emptio, aut venditio xei sacrae, & spiritualis, pecunia appensa , cum sit supra omne pretium. Re- Iigionem parum reuerenter Amadatum habuisse, abunde probatum est s. Tractatuum, de horis Canonicis, de Em charistia , aliisque sacramentis examine : quid inde consequitur, nisi simoniae indulgentia, quasi lexie aut nullum Peccatum sit, spiritualia vendi

305쪽

Tres is fimonia Propositiones Amadet

expenduntur. MIRAsa Ris Lector, duo aut tria tantum capita, de hoc sacrilegio attigisse, cum infinita ex sui instituti authoribus colligi possint, quae purgari & defendi oporteret. Dices abstinuisse ab iis reserend1s, ne sorte excusatio illi adhibenda esset, peior ipsa culpa, quae bilem Lectoris moueret, ut contigit ab aliquot annis, Casuistarum Apologistae. Sed qui ita sentit, parum compertum habet Animum Amadaei intrepidum , & audacem, qui nulla hominum reuerentia, ab iis paradoxis defendenssis deterreatur. Cur vero hac parte adeo ieiunus sit, & pauca attingat prae aliis Tractatibus . contra bones um & decolum ; cauta in Promptu est, quia propositionum quae ad simoniam pertinent, tres tantum reperit apud Aquilam, cuius interpre- rem agit. Atque hac forte ratione, apud Deum & homines excusaturum se putat, quae scripsit pudenda & horrenda , se aliena latine vertisse, quae Hispana lingua lege

bantur.

Hinc sorte etiam utcumque minui poterit iniuria. quam sibi ill tam ab uno Patre Capucinorum. Conqueritur Familia religiosissima, praefixo operi suctagio laudatorio , potius quam censorio quale commerebatur Patris Luisj a Valentia semel & iterum Prouincialis, Ministri Prouinciae saliguinis Christi. Commouerunt multorum animos illius suffragii prima verba , quibus censor ille aut

nsitum : quod piis de castis auribus fuit horrori. Retulimus supra ex Lipsio cum maxima huius austerissimae fa miliae commendatione, in ter ordines religiosos eo loca esse, quem seuerissimi Philesbphorum Cynici olim occuparunt. Tanta vero fuit huius seuerissimae sectae virtutis, pud omnes opinio , ut vitio longe maximo versium sit, gyidam ex illa Schola Philosopho, sua mantica l quae erax

306쪽

DEFENflo RELIGIONI s. 2Gyeluti insigne Cynicorum in Amicae essigiem occultasse. Si haec in viridi, quid in sicco Quis non videat scelus longe immanius, austerissimum Reirgiosum, erae se ferre

voluptatem maximam , qua gestiat, δum ait a se lectum

librum ne quid grauius dicam castis auribus, & animis ingratissimum , quam Cynicum lasciuam tabellam sui

pera circumtulisse λ Memini me legere alias apud Plutarchum , Pariorum ducem celeberrimum caede Crassi, &R'mani exercitus internecione, a grauissinio Scriptorsreprehensum acriter , quod inter impedimenta exercitus,

deserri curaret libros, qui de amoribus agerent. Sed quidquid est huius criminis , non Capucino , sed Amadae adscribendum est, qui in mentiti Capucini manticam, opustulum hoc ex insidiis videtur iniecisse , exemplo publicanorum qui sal , aliasque merces prohibitas , clam important in domos rusticorum , ut reos peragant laesae fisci Iegis , eoque colore , illorum fortunas diripiant. Plures suspicabantur commentitium esse illud Capucini elogium, & fraude Auctoris ingestum suo opusculo. Ea opinione nihil verius, probant Capucinorum querim hiae iustissimae,& praepositi Capucinorum Generalis omni

exceptione maius testimonium, cui cum sui ordinis res omnes sint notissimae, nec Prouinciatus, vel Prouincialium, aut celebriorum virorum nomen illum lateat, ut

ab uno Illustri Capucino accepi, sanctὸ iurauit, nullam extare hoc nomine Sanguinis Christi sivi Ordinis Prouinciam, nec ullum cognomento Luisii a Valentia Exprouincialem. Quid ergo λ Confinxit haec omnia Amadaeus,& veluti e nihilo tot mendacia cieauit, nullo sundamento , & nullo colore Non facile crediderim : Aquilae liber ex quo deprompsit Amadaeus, quae eruditionem , & Variam lectionem resipiunt , in Hispania primum prodiit, alicuius Capucini forte suffragio munitus t hi'c puto factum , ut Amadaeus, qui Aquilam ubique imitatur , dc ca- Iumnias ac mendacia cumulat, noluiste hac re disclepare ab Aquila, & Capucini suffragium suo opusculo appOsuisse , quale sorsan non deerat editioni Hispanae. Hinc ab aperto mendacio excusari potest, dictum cuiusdam viri gratis, ex eodem instituto, &magnae apud me aestDmationis , librum hunc non esse opus posthumum Ama-dini, quod aliquot ante annis, ab alio quihote publicii

307쪽

ris factum erat. Id verum fateor, restrictionis mentalis beneficio, nempe Hispano idiomate primum, deinde latino , plusquam dimidia sui parte , calumniis in Domini- Canos auctum , prodiisse, Amadaeo Partim interprete,

An liceat pacto expressos obligare ad rem temporalem pro stirituali conferendam.

QViuvio tandem sit, prima Propositio ex Tannero, a simonia excusans expressam pactum, quo quis sie adstringit ad rem temporalem, pro spirituali conserendam , est m. apud Aquilam ι & uterque in assertionis patrocinium citat Caietanum: Aquila quidem 2.2.quaest. I 6.art. . quae duos tantum habet, & de praecepto fidei disputat, de simonia vero ne verbum quidem. Erratum illud corrigit Amadaeus, sed in aliud impingit, citato Caietano 2.2. quaest. Icio. art. a. ubi nullum verbum habet, e

rum quae ex illo refert, sed diuersia prorsus omnino, qua statim adducam. .. Thomas aliud omnino , quam quod obtendit Amadaeus , docet quodlib. s. art. 23. quem citat: cum simonia inquit circa emptionem & venditionem. consistat, hie distinguendum videtur. Si praelatus in te dat eum obligare , cui dat beneficium ad compensationem, sibi aut suis faciendam, simonia est: fi autem nolit obligationem inducere , sed tantum aliquod inde commodum captet, praua est, & carnalis intentio , non tamen simoniacar quare D. Thomas a peccato non excussit illum, qui confert beneficium , eo animo, ut iure etia' micitiae aut grati animi, aucupetur aliquod emolumentum. Quid dicturum putas ad duas qua hiones , quas su Iungit Amadaeus, si beneficii collator paciscatur, de illa commodo sibi ex amicitia, aut ex grato animo, aduen-ruro Nec tantum a D. Thoma hac re dissentit Amadarus, ii detiam a seipi: nam ut hic refert ex Soto, de simonia rerum spiritualium , idem iudicium serendum est, 'inod de lucro ex mutuo captato : Atqui ipsemet damnati opinionem P lippi a Criice , qui concedit lucru

308쪽

Mittio amicitiae aut grati animi titulo promissum, quod tabulis publicis conprmari licite posset. Ad quid enim opus scripto tabularii manu subscripto, nisi ut inducatullciuilis obligatio , qua conueniri possit iudex , & illius

sententia cogi ad tolutionem, ille cum quo paciscitur, nisi stet promissis 3 Hoc vero uti agnoscit Amadaeus, usurae culpa non caret, cum de mutuo agitur : ita non potest excusare a simoniae sacrilegio, cum ea conuentione pactum sit, de lucro ex collatione beneficii rircipiendo.

Nec minus abhorret S. Doctor ab alia conuentione, qua ex gratitudine, aliquod temporale lucrum caperetur, ante beneficii collationem : hoc enim ipse Amadarus non

excusat: sed addit duo , nempe factum illo iudice damna tum iri, ut simoniacum: deinde dissicile esse, in his forma litatibus, sub praecisa doni ratione consistere; quamuis concludat id non esse impossibile, ac subinde licitum.

venenum in cauda apposuit: nos diceremus, rem spec

latiue probabilem , secus practice , quod vix simoniae mens possit ab iis circumstantiis seiungi. Nec huic dicto Amadasi fauet Lede a citatus , & si in eam partem inclinet, est omnino improbandus; tamquam discors discipulus a suo Magistro , & a communi Scholae suae sensu. Atque in hanc rem memini, cum Lede a legeretur ad communem mensam , cui P. Rodulphius' olim ordinis Magister Generalis assidebat;& ex illo aliquid laxius,quod

magis recentiorum probabilitates resiperet, suam puram Familiae nostrae doctrinam , audiuisset, axarsisse virum sapientissimum,& vultu gestuque testatum,id sibi displicere, parumque abfuit quin Lectori mensae silentium indiceret,& lectura illius libri interdiceret nostris resectoriis : adeo alienae sunt nostrorum Theologorum sensu, eiusmodi

laxitates. Nititur tamen Amadatus aliud de nostris hominibus , Lectorum animis ingerere; & ad hoc refert aliqua Tabienae verba ; quae an vera sint, AP ex antecedentiabus aut consequentibus correcta, re in bonum sensum

trahi possint, explorare non licuit, nec nec arium puto, quia ait insontem esse Tabienam, collatione Soli quid grauius & periculosius docentis, lib.9. de Iustitia quaest.ε. art. I.ad I. Certe si reus non sit Tabiena, nisi grauiori rea tu teneatur Sotus; hoc absoluto illum falso accusatsi, facile erit demonstrare. Quid vero Solus eo loci docuerit, pauin

309쪽

Cis perstringam, & occasione accusationis Amades silbiraciam Lectori trium Dominicanorum concentum, de graui quaestione gratissimum , & eruditissimum. Solus igitur eo loco quaerit, an adulto liceat pecunias ἡare auaro sacerdoti, qui sibi iam moribundo , veI quod grauius est,puero alias sine baptismo perituro, illud sacramentum negat, nisi pecuniae sibi numerentur. Ad hoc inducit primu Paludanum negantem , id licere quacumque ratione, etiam redimendae iniustae vexationis causa: & ad

hoc statuit egregiam & subtilissimam distinctionem: quidam inquit obesie postunt, & nihil prodesse, ut si haeret1-ci invadant reditus beneficiorum, quae iure conferre nequeunt ; alii obesse possimi, & prodesse; quales sunt, qui

beneficia conferendi, vel ad illa electionem confirmandi ius habent & quidquid istis confertur , etiam ad vexationem redimendam, simoniae damnat ; quia ab illis ambiunt , quod in re conserunt , excusat vero quae aliis donantur .: atque ita negat, quidquam posse numerari s cerdoti auaro ab adulto , ut sibi , aut puero morituro baptismum largiatur. Caietanus quaest. Io o. art i. quem falso citauerat Amadaeus, hanc dissicultatem verint, & partitia a paludans dissentit, aitque cum Panormitano , non licere quidem

adulto dare pecunias ad obtinendum sibi , sed paruulo bapti sinum. Dii crimen inde repetit, quod alia sit adulti alia paruuli conditio, & ille possit loco baptismi, suae saluti consulere contritione elicita; paruulo autem , si baptismo fraudetur, nullum aliud superesset remedium : ae Proinde illa extrema necessitate , honestari poste, & a macula simoniae purgari , numeratam sacerdoti pecu

niam. e

Soriis partim assentitur Caietano, partim ab illo recedit; docet primum, extremam illam necessitatem paruuli, purgare a simonia pecuniam ab adulto traditam ; nec putat aeque vitium inhaerere huic pecuniae, ac mendacio , Ut scut isto numquam, ita nec pecunia, liceat a sacerdote extorquere baptismum paruuli: sed sicut, inquat,grauem necessitatem patienti, conceditur mutuum petere a Peneratore; & licet iste peccet, ille tamen immunis est a peccato; ita statuit hac controuersia , licere adulto pecunii u sacerdote obtinere baptismum paruuli, & rem Puta

310쪽

illa extrema necessitate honestari r quamuis addat sore illicitum , si in contemptum religionis testaretur , qui baptisin uiri renuit gratis date, pecuniaS exigere. Certe cum Sotus ita caute agat, & tot apponat conditiones, quarum aliquot retuli, & alias relinquo Lectori videndas, vel nulla, vel certe leuis est culpa Soti, Ut non debuerit eius opinio ut improbabilis omnino, post Suarem damnari ab Amadato. Eo enim deducta est quaestio Q Soto, an perinde illicitum sit pecunia, ac mendacio ba Ptismum emercari: id negat solo,& probat validis argumentis contra Caietanum , quibus respondendum erat Amadaeo, ut legitimam haberet adeo grauis censurae causam : iniquior est, qua notat Caietanum ex Catharino, quod a simonia liberet, eum qui emit Episcopatum , animo non soluendi pretium constitutum; sed potius fallendi. Reus quidem est grauis mendacii, & simoniae etiamtaure positivo, non tamen naturali constitutae: & ita tu merito damnatur Caietanus, a canonibus deviasse.

Vtrum pecuniam dare liceat vel electori, vel alteri ut intercedat apud collatorem beneficii.

PRopos retro secunda ex Sancheet, eximit a simonia, eum qui pretium dat, ut qnis intercedat apud collatorem beneficii, quod tamen ipse conferre nequeat. Quidquid sit de Propositione apud alios ι certum est falso illi

aduocari Sotum in patronum a SancteZ, cuius errorem secutus est Amadarus , cum debui stet corrigere : nam quaestione 7. art. 3. ex lib. '. quem locum uterque citat, apertissime hanc propositionem damnat simoniae, & argumentis etiam conuincit. Ibi enim has duas statuit conclusiones ex D. Thoma : Bifariam , inquit , accidie eemporale quidpi M spirituatibus esse annexum o uno gus dem modo , eum a spirituali dependet ς & hoc genere connexionis , I. conclusione pronuntiat, neutiquam id quod hoc pacto spiritualibus adnectitur, esse citra simon am' vendibile. Secundo temporale opirituaribus coniunctum est satenus ad ilia refertur : cuiusmodi est ius Patronatus

SEARCH

MENU NAVIGATION