Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

sole, superesse tantum vini, & liquoris, ut plus substantiae vini, quam alienae residuum sit. Ergo ex hoc capite desinit liquor ille, substantiam habere vini, quamuis a sapo-

Te omnino non recedat , nihilominus habet rationem Vsualis vini: Ergo ex utroque capite inepta est materia ad consecrationem, & male omnino , hic liquor expressus a sicca Vua , comparatur musto ex uua recenti & tumenti eliquato.

IEmulatione Amici prouocatus eiusdem instituti The logus Anthonius peres, quid simile confinxit, de materia consecrationis corporis , ad quam ex Aquila Propositione 3'. probabiliter credit, sussicere hostias rubeas , quibus admiscetur sinnabrium ad litteras obsignandas. De hac Propositione Cardinalis Delugo iudicium anteponendum censeo Amadaei aliorumque sitffragio, Materia inquit dubia est, & meo iudicio inualida, quia per illam nlistionem, alteratur notabiliter, & extrahitui a pane usuali: ita de Poenitentia disp. 4. se st. I. Ratio quae dubium tollit, petitur a natura sacramenti , ad quam attenditur quid rei, non quantnm admisceatur vino & pani , Ut excidat a conditione potus, & vini usualis: atque ita , ab hoc genere semouetur hostia , cui admiscetur Sinnabrium , quo non solum inepta, sed etiam noxia fidi ad alimentum , sicut ait D. Thom. 3. Par t. quaest. 9'. art. 3. admistio medica alterius frumenti , corrumpie V sium rei , eui insit triticum maiori quantitate. Atque hinc cadunt i11stantiae, x exempla, quibus Amadaeus Pro Positioni Peres nititur probabilitatem conciliare: demus: em minori quantitate, vino & pani admistam, ex hoc selum capite, non facere materiam ad lacramentum inualidam; secus est si excludat ab usu , qualis est admistici

medica. Et hinc etiam Amidum, licer ex mero tritico Confectum , ineptum est ad consecrationem : quia abhorret Ipane usitati. Ex eodem capite, larina subacta quam voeant crudum panificium Brinam depositiciam , vulga pasta , imo etiam panem, aqua toseacea concoctum, eχ ipsemet Amadaeo. Et utriusque una est ratio , quia neutrum ordinatii panis ussum habet.

Ad sinent huius propositionis more lao Amadaeus Caietanum carpit, quasi doceat contra D. Thom.quaest.7 .

st. 3. panem a Christo institutum, in huius sacramenti

292쪽

interiam , esse ex quolibet frumento, non ex solo tritico. si id dixerit Caietanus, liberius est assertum , quam patiatur Traditio communis Ecclesiae. Non contentus momordisse discipulum, Magistrum etiam carpit quaest. 7 .art. I.ad I. & confligentem induxit partim victorem contra Innocentium tertium de acrincio altaris cap. 6. negantem, acramentum hoc institutum, verbis expressis aiuconsecrationem usurpatis : partim etiam victum , conflictu cum Concilio Tridentino sest . I 3. cap. I. afferente secramentum hoc a Christo institutum, peracta panis &vini benedictione, qua censet D. Thomas fuisse ancitum. sed bsit ista dissensio a S. Doctore: concordiam ait initani a Ioanne a S. Thoma disp. ad summam, sed tacet legitimam ut fictitiam& D. Thomae iniuriam inducat, quasi non sit credendus Angelicus Doctor scripsisse deteria

minate, sed tentando. Verior concordia est,in actu exercito institutum benedictione , & confectum sacramentum fuisse, & in actu signato additum praeceptum se imitandi,& quae secerat faciendi, ad sei exemplum M memoriam. Hac de materia huius acramenti.

De usu Sacramenti Eueharistia. Mucia habet Amadaeus 4. huius Tractatus propositionibus: de usus ritu Propos. I. qua cum suo magistro Aquila propositione ri. ex Valentia , permittit laicis urgente necessitate , sibi sumere aliisque porrigere Eucharistiam: quamuis Soto hoc damnet intolerabilis era. roris. Prop. 1. & Is. Aquilae ex Becano & Fagundes uberiorem gratiam promittit, sub utraque , quam sub vria specie communicantibus. Prop. 3.& apud Aquilam a I. Ex Sa & Henriques concedit, dubii peccati consitientiam habentibus, si practice deponant praetermisia confessione ad acram synaxim accedere. Denique . cum Bauni praeceptum tollit sub lethali, de recipienda Eucharistia in aditiculo mortis, cum Aquila Prop. 22. A prima omnium examen incipiamus. Siquid excuta sare possit. laicum, se & alios communicantem , est m-

293쪽

xime praeceptum ad id cogens, quod ille sitis tulit Prop. ἰ

ergo haec male conuenit cum altera. Quamuis non nosem id fieri posse in reuerentiam sacramenti, & licere laico id tangere , si in terram ceciderit, & nullus adsit sacerdos qui tollat, vel si futurum sit ludibrio haereticis , Equorum manibus nequeat eripi, nisi a laicis sorbeatur :tum enim existimo propositionem obtinere. Sed quidni inquit, possit a laico dari, ad damnationis periculum auertendum , cum attritione Peccatorum elicita fatuus esse nequit, nisi iuuetur aliquo sacramento mortuorum , aut tuorum & Eucharistiae, si illorum copia desit 3 tum enim D. Thom. 3. pari. quaest.79 Art. 3. homini accedenti ad Eucharistiam , cum attritione Vera putata contritione, Eucharistia sumpta, per accidens primam gratiam confert, vi sacramen ri vivorum; quod remittendi peccata vim habet, si ex attritione displiceant: unde infert Amadaeus, peccare mortalitet, eum qui moribundo Eucharustiam negarit. Id licere , ex ea probabili opinione multi Thomi statum concedunt, sed tanto onere,ut si secus agat reus sit peccati mortalis; non facile concesserim : quia stas certum pro illo praeceptum, de Eucharistia , ex reuerentia non contingenda, colitra summe dubiam opinionem quae sacramentis vivorum asserit vim conferendi per accidens primam gratiam. Reliqua parte Propositionis, animo carpendi D. Thom multa ex illo refert in .dist. I7.quaest. 3. art. 2. quaestium cula 1. de necessitate baptisimi & consessionis faciendae laico si morituro desit sacerdos, cui sacramentaliter conia fiteatur. Sed P. Nicolay huic venenoso morsui antidotum appostiit , eruditis notis ad illam quaestiunculam non esse mentis D. Thomae parem statuere necessitatem utriusque sacramenti : Neque enim inquit baptismus adultis, sed paruulis dumtaxat confertur: quia cum remedium suptere nequeant ullo modo, quoad illos ab - , solutae est necessitatis, & ideo conserri oportuit a laico :poenitentia autem ad adultos pertinet, quam cum supplere possint interno dolore, non est par necessitas confitendi laico, qui nequit effectum poenitentiae conferre

ac baptismi auscipiendi per laicum, qui effectum illius

confert; quamuis in signum quoddam Christianae prosissionis praedicta confessio fieri possit. Haec est mens vera

294쪽

1 . Thomae a nobili Thomista explicata , a qua caeteri non recedunt, ncc assentiunt Soto , qui permittit sacerdoti

morituro, solum panem consecrare, ne hoc sacramento destitutus moriatur: neque enim ulla authoritate, licet unius speciei consecrationem tentare , alia praetermisia.

Minus mali habet 1. Propositio de uberiori gratia. ex Vtraque specie, quam ex Vna i licet enim probabiIiussit, eandem conferri gratiam , quocumque modo fiae communio , tamen BellarminuS l. 4. de Euchar. c. 23. merito contendit, ex illa inaequali gratia , non consequi communionem a laicis faciendam , sub utraque specie quia e duobus malis, minus est eligendum. Est vero minus mali, nos carere aliquo augmento gratiae, quod ad salutem non sit necessarium, & aliunde possit comparari, quam ut acramentum euidenti periculo itreuerentiae

obiiciatur, quale est, si indiscriminatim populo detur, sub specie vini. Sed cum hac legitima responsione non desinant haeretici insultare Catholicis, ne hoc quidem illis concedendum est : & videtur esse quaedam praeuaricatio causae Catholicorum , si eo praesidio nos ipsos nudemus, unde non possint haeretici nos depellere suis argumen

Sed leuior fiet hic error, collatione alterius, qui seb 3. propostione latet,dum si gratia consessonis peccatorum practice dubiorum, ad recipiendam digne, & cum mustu Eucharistiam. Propositio naec est voluti surculus regula Probabilistarum, quodlibet probabile iudicium prudens

esse, & securum ad salutem : & iisdem argumentis impugnanda est quibus tertia superioris Traliatus, eaque instauramus, assi impio, quod Amadaeus resert ex calego

axiomate, ad communionem nos teneri, ea peccata confiteri , ad quae alias, ex praecepto integritatis consessionis iure diuino constringimur : Atqui illo nomine & titulo, ab accedente ad Fuc naristiam, exigitur consessio peccatorum , quae dubia sunt, non ex quacumque, aut leui, sed ex graui & probabili ratione : Ergo ad minus illa confiia

tenda sunt, quorum nos reos esse aeque, aut magis pro

babilis est dubitandi ratio, quam ab illis esse immunes. At inquit Amadaeus, sic dubitans', non est constius pec Cati morralis , quod tamen ex Concilio necessarium est, ad consessionem praemittendam. Sed nos reponimus 'ec.

295쪽

sic comparatus , est tultificatus, aut expers, peccati mortalis , a quo liberari nequit si eo teneatur, nisi vi, aut voto clauium : & cum dubitatio illa grauis, fiaggerat memoriae& conscientiae peccatum remittendum vi clauium, est

necellario consessione aperiendum. Confirmatur argumentum : non minus confitenda sunt peccata praeterita 1 quam futura cauenda : Atqui peccatum est a dubio peccato non abstinere : ergo non Caret culpa , peccata praeterita tacere. Si dicas omne

abesse periculum noui peccati, si dubium practicum deponatur , siue de praeteritis confitendis , siue de futuris cauendis. Amadarus post Aquilam hanc loquendi formulam , peccata practice dubia reprehendit , cum tamen frequens sit apud sui instituti Theologos . & Laynaan cauaerat, utrum peccata dubia practice, sint in confessione aperienda: & ipsemet aduersarius damnat alibi distinctionem, opinionis iidem est iudicium de dubio speculative & practice probabilis quam hic passim obtrudit: nec capio , quid aliud sit dubium practicum deponere, nisi

certo sibi persuadere, si quae etiam minimae probabil1tatis dubitatio facti, an peccaueris, vel Confestus fueris peccatum admissum , vel iuris, an quo certus es te teneri, nec confessum esse, peccatum sit VenIale, te eximi ab omni onere consessionis: quamuis stet contra grauior dubitatio, & opinio , te reipsa teneri reatu peccati mortalis. numquam consessi. Quos refert Theologos , eximere a confessione peccati

dubii interpretor de dubio levi: si ad graue & probabile extendant, omnino ab illis dissentio: nec puto illorum consilium sequutos, magis a diuino iudicio tutos, quam venatorem i cuius exempli supra meminimus in ab indi-nnatione Principis , vel a poena statuta homicidio, si apud iudices, vel apud regem, ita suam causam ageret, ingrciloseluam occurrit, nescio quid, speciem praeferens ferae, canis regi, & hominis cum exploras lem , quid reipsa

esset, nec quidquam compertum habere pollem,ex Theolo orum regula, putaui me prudenter acturum , si feram probabiliter ratus , praedam non sinerem elabi: quamuis non dissimulem me non caruisse dubio, saltem speculatiuo dum seram impeto , hominem aut canem regi' charissimum posse perire. Si id contingeret , puta sine hac

296쪽

dia ingenua confessione, nullas Regi ob canem occisum,& iudicibus propter homicidium, aut iniustas poenas daturum

Dices eamdem regulam probabilitatum sequutos, maiiere aliud Dei, aliud homitium iudicium. Sed quaero, unde tibi constet, hoc iudiciorum discrimen 3 Et si probabilitatum regulas, semoto dubio, iuste puniant Principes & Ιudices, & ab illo exigant poenas caedis, & homicidij, quod dubitabat secuturum, nee eurauit deuitare, unde certiorem me facies hunc Deum absoluturuma Absit Ut meam salutem , adeo temerariis consiliis & magistris

Permittam.

Amadarus ubique sui similis praecipitem consiliarium agit, & Dominicanorum demorsorem. Huc aduocat intempestiue omnino. qua tionem grauissimam, & ante Concilium Tridentinum ambiguam, Zc in medio relictam, an peccati mortalis conscius possit Eucharistiam sumere praetermissa consessione , sed vera contritione praeuia, cuius se credat certiorem. Agnoscis Lector, hane dissicultatem alienam esse a subiecta propositione de peccatis dubiis confitendis , tamen huc aduocat, i carpat Cainietani opinionem, qui ante definitionem Trid. I 3.sessione, Consessionem Sacramentale Eucharistiae negauerat praemittendam esse omnibus, qui conscientia peccati mortalis grauantum. Ita senserat Cajetanus,ut iam insinuatum est, nec tamen Concilium eius opinionem damnauit veHaereticam; sed ut a periculosa nos cauere iussit, sicut testatur Cano lib. s.cap. s. quaest. . qui Concilio interfuit, Mmagna etiam pars fuit. Quare comitia nostra generalia

singulari decreto prohibent, ne quis nostr&n opinionem hanc defendat expunctam E libris Cajetani ab Inquisitione Hispana. Sed hoc parergon assuit Amadaeus suae 3. Propositioni, cui nulla intercedit cognatio,cum altera, de contrito peccati mortalis ,sumente Eucharistiam, Consessione non praeuia,& dilata spe Confessarij magis idonei, haec enim omnia opponebat si etanus, quae eius lapsium

excusant.

297쪽

De praecepto Communionis. HAEc una superest ex toto Tractatu Propositio , ex

Bauni , nullo praecepto sub laetbali , recipiendam esse Eucharistiam ut Viaticum morituro , maxime s sa fissecerit annuae & Paschali Communioni. Multos Bauani adjungit Amadaeus patronos , etiam ex Thomistis antiquis , & recentibus: sed vix ullus eximit ab hoc onere imposito omnibus Christianis, consuetudine ab Apostosis recepta, per totum orbem Christianum, ad nostram Vsque arta terri seruata, aegris & morituris Eucharistiam, ut Viaticum sumendi: & ea de causa, in Ecclesiis peracto sacrificio, Eucharistiam solitam conseruari, in aliquo vaa se sacro, ad infirmorum Communionem : unde meretur censurae notam haec Propositio Amadaei & Bauni , quod repugnet consuetudini , ex Apostolica Traditione ad nos deductae. Nec aliud sentiunt Sylvester, C etanus,& alii , nec essent audiendi, si secus opinarentur: sed facile trahi possimi ad communem sententiam , quod ne-eessariam morituris communionem, nolint ex praecept diuino singulari, sed ex consuetudine Ecclesiae, de qua viadendus est Soto in . distinct. Ia. quaest. r. art. IIo ARTICVLVS QVARTV s.

Examen 3. Propositionum ex Tractatu 7. de erisicio Misse. δ

OV I N qua propositiones collegit Amadarus ex Α-quila, prae mysterij magnitudine paucas, nec ma- m momenti, si excipias, 1. & 3. de stipendiis, & subinde e fructu huius sacrissch, iis diuidendo, quorum nomine& causa offertur, de quibus sequenti Articulo erit agendum. Prima apud Aquilam I. ex Reginaldo concedit sacerdoti missas anticipate & indistincte celebrare, pro . , quem Deus nouerit, primum petiturum, & stipen-

298쪽

.ium collaturum. Licet uterque excuset Reginaldum , de contendat ab illo relatam ex Petro Nauarro, non tamen probatam. Sed quid ovai sit , ut probabilem faceret. um nihil taceat rationum & argumentorum , quibus muniri possit, nec soluat : & data opera omittat decretum Clementis g. contra huiusmodi Missas anticipate ce- Iebratas, quod cum fuerit Oecumenicum ad totam Ecclesiam, latere non potuit hominem doctum ,& de illo argumento scribentem Nec forte ignorabat Philiberti Martini eiusdem instituti Scriptoris opus prohibitum, quoad usque corrigatur , quia huic Propositioni fauebat. Si vero admittenda sit aliquo sensu, non potest magis legitimum pati, quam quo Corradus noster interpretatur , cum quis Miuam dicit illius nomine, qui solet Minsas commendare , licet Mndum exegerit nominatim stipendio collato , aut promisso , eam quae tum cele

bratur. . . '

Non est maioris momenti nec dissicilior . ex Layman, qua damnatur velut superstitiosa , consuetudo fidelium, qui adhuc superstitet curant , sibi quasi mortuis, exequias colebrati, solutis defunctorum Missis & ossiciis. Variant hic, & diuersem ineunt defendendi rationem Layman Aquila , & Amadaeus, ille quidem Propositione 46. ait Layman, non damnare Vmuerse hanc consuetudinem, quasi e tota Ecclesia extirpandam , sed ut minus consentaneam ritibus & hominibus Germaniae, ubi seribebat. Verum ipsemet Layman argumenta & verba, hanc excusationem non admittunt: inde enim reiicit, quod ritiabus & ordinationibus Ecclesiae Romanae non conueniatι't pro superstite fiant preces quae iam mortuum designent. Et ideo Amadaeus aliam init defensionem e refert enim Dianam & Tracinellum qui Layman assentiuntur& negant, pro vivis solui poste suffragia & preces , quae ex propria significatione & institutione, referuntur ad mortuos , nec est penes Sacerdotem Ecclesar mentem inuertere. Sed quid prohibet praetermissi* orationibus& verbis, quae mortuum designant, caeteras persoluere de recitare pro superstitibus λ . . occasione huius Propositionis aliqua addit Ama-. clarus, de vi suffragiorum , & sacrificiorum Ecclesiae r an prosint etiam damnatis , . ex D. Thoma aliisque Tho .

299쪽

nustis nititur assingere assirmantem , quia neganteiri sententiam dicunt tutiorem esse, quasi aduersam hac comis Comparatione, patiamur aliqua probabilitate frui. Sea iam pluries dictum est, comparativum illud a S. Thomaeiusque discipulis aduersiatiue usurpari, nec ullam relinquere contrariae sententia probabilitatem, licet vi verbo

Tum non eripiant.

inta propositione ex Layman iumpta, asseruntur praecepto de sacro audiendo , diebus festis satisfacere, qui ab ossertorio ad benedictionem usque, Missa intersint. Respondet Amadarus interpretem agens Aquilae Pro positione 6 6. LMman non esse illius sententiae, sed retulisse tantum ex Amalario, apposita hac clausula : Mhia

conrea eammunem doctorum sententiam bιe definio. Verum quid sibi volunt verba , quae subjungit Dώrius

es m videri , si hominem , qυι eirca ossertorium , ad Missam accessit , pereriti mortalis damnaremus. Deinde cum eodem Aquila, hanc laxitatem regerit in Dominica nos , in D. Antoninum, Sylvestrum, aliosque recentiores, idque per summam calumniam i nam ut Sylvester

habet , Secundum Archiepiscopum t id est secundum S.

esse introitum. Qui vero accedit post lectum Euangelium , plusquam tertiam partem δt fere dimidium o mittit, ac proinde ex Dominicanis, vix lethalis peccati cxcusari potest i reus vero erit venialis, si gratis , & nulla

causa absit ab Introitu, & Cantico Angelorum. Multa admiscet Amadaeus de attentione ad sacrum audiendum necessaris , quae non improbo. Addit etiam, uonnulla de ministro Sacri , & videtur velle cum Soto nulla necessitate admitti oportere foeminam , quae respondeat, aut ministret: quia inquit Soto mallet sbi resepondero&ministrare, quam pati foeminam alterutrum munus sibi praestare. puto hanc quaestionem mouisse , madarum, ut pungeret Nugnum celebrem ex Dominit nis Theologum vallisoletanum, satis notum Commen- tariis in 3. partem : dc qua s. 83. art. 3. dubio 2. docet Vr

gente necessitate celebrandi Sacri, si desit vir, qui nesciae respondepe illo ministrante, posse aliud munus obiri a

300쪽

Reinina . uti fieri solet ad Missam maiorem, alta voco decantatam a Sacerdote, cui respondet Chorus Virginum Montalium: &si absit vir, qui ministret, non esset magis absurdum & incommodum, famuli vicem seppi Le foeminam, quam , ut plerumque fit accedere ad Alta- . Te, ad ostulandas illius manus, qui nouum Sacrum facit:

haec exempla satis excusant Nugnum, & si quid ab illo

peccatum sit contra decorum, alius Dominicanus nempe Soto satis hoc erratum correxiv. ARTI cvLvs VLTIMUM

Circa Propositia em a. ct de pretio ct stipendiis Misse.

HI c unus superest nodua vindice dignam , a quo se, suosque expedire , eoque Dominicanos implicare nititur Amadaeus post Aquilam Propositione 4.3. & LPriore ex Filii io concediturSacerdoti,agere contra de

Cretum Urbani g. die Σs. Iunij an. I 62s. editu prohibentis, ne pro uno Sacro quacumque ratione duplex stipenditam sumatur, multoque minus, ali1 Sacerdoti detur pars sti- Pendij, altera sibi seruata, quod licere asserit Bordonas Franciscanus, & Amadarus post Aquilam conqueritat,

falso fuisse aggregatum siuo instituto, inuidiae illi creandae

causa, quam totis viribus , a suis in nostros desiectunt,&multos referunt, qui videntur permittere Sacerdoti, tot stipendia pro una Missa accipere, quot sussiciant ad honestum victum toto illo die , & ad sustentandos parentes, ςum in grauem necessitatem redactis , ex officio tenentur si1ccurrere. Non abnuo quid simile legi apud nostros Authores, qui scripserunt ante decreta Vrbani, & Congregationis Cardinalium: idque licere spectato iure naturali censent Angelus, Petrus Nauarrus, Vasques, dc alij ι contra Suarem, Bellarminum , Tolatum post Sco- R , quorum sundamentum est, pretium cuiuslibet ΜΚ-fe, diuina constitutione certa quantitate finitum, no posse ex ullo capite augeri, nec diuidi in plutes, qui inregrum stipendium soluerunt, citra singulorum damnum, α illaeso iure, quod sibi stipendio compararunt. sed illa incommodum palant aduersae sententiae Authores, vitar

SEARCH

MENU NAVIGATION