Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

& eo etiam reuocat vasa, & vestimenta sacrorutri ustildestinata, quae x. conclusione, asserit citra ullam simoniam vendi posse, non ut sacra, sed quatenus res quaedam sunt , aliis usibus aptae. Priori conclusioni dubium annectit, de interuentoribus,& utrinque proposita ratio De dubitandi , hinc pro excusiante, inde pro damnantesimoniae sententia , tandem concludit, tanti apud se vigoris esse rationem pro sententia posteriori, ut ei libentius , quam priori astensum praebeat: Ergo decepti sunt Sanches & Amadarus,aActa illi priori sententia. Et minus cxcusiari possunt, cum Sotus astertionem probet hoc argumento : si huiusmodi intercessiones nihil habeant simoniae , se non videre, cur munus a lingua inter simoniae

peccata numeretur.

Propositio tertia. Ea ex Asorio immunes facit a simonia , & huius peccati poenis, eos qui pecunia corrumpunt electores, ut se eligant ad ossicium Generalis, Prioris,&c. Ea vero apud Aquilam est ordine 126. & uterque Asorium defendit ex eodem fundamento, nempe simoniam non contrahi, nec Canonibus castigari, nisi Ordinis, & beneficii collatione. Licet vero Caietanus Veis. Excom cap.72. ossicium Ecclesiasticum beneficio aequiparet, & inde ins rat , simoniae & poenarum , quae illi iure infliguntur ι reum esIe, qui pecuniis corruptelam molitur electorum, eorumque sum agia aucupatur; tamen plures Thomistatum, quorum loca tacet Amadaeus, & unius tantum Gaulegi refert, ossicia a beneficiorum ordine semouent, & ad aliud reuocant genus : Ergo ex illo sundamento liberant Isimonia, eiusque poenis, quotquot pecuniis ambiunt beneficia. Sed nos relictis ullis ignobilioribus Thomistis, adhaeremus Caietano , qui de principatu inter D. Thomae discipulos cum Capreolo certat.

PERVεNr Mus tandem ad postremam & nobilissimam partem Religionis, qua lilius virtutis defensionem

312쪽

tib soluimus. Ius censiurarum est a poteitate clauium , mi' a potestate ligandi soluendi , quae est veluti clauux totius Ecclesiae. Hac de re grauissima, minutiora tantum. si unam aut alteram propositionem excipias, suppeditat Amadaeus examinanda et quia ubique volatum Aquilae sequitur.

Expenduntur tres Propositiones de excommunicatis ministrantibus: de foeminis ingredientibus monasteria virorum : de Religiosis relinquentibus claustra. PRiMA Propositio huius Tractatus apud Aquilam est

I 3. ea vero ex Filllucio sumpta, Clericus minore ex- Communicatione innodatus, eximitur a peccato etiam veniali,si administret tacramenta. Vterque Filiivcium defendit primo hoc arsumento excommunicatione minori implicitis, prohibitam Canonibus participationem, non administrationem Sacramentorum : Ergo licet

mortaliter peccent, si eo impedimento grauati suseipiant sacramenta , insontes erunt, etiam si admistrent. Addunt nubem testium & Doctorum, qui suffragentur Filllucio. Qui quid sit de extraneis, falso asciscitur Solus t & Aquila quidem testatur, se hunc authorem non consuluisse, dum citat distinctione 11. quaest. 3. art. 3. cum eo loco quaerat utrum Christus sumpserit sibi & discipillis corpus suum impassibile: Amadatus hoc erratum negligentia effugit,

relato Soti nomine, nullo citato loco, quo id doceat. Verum si attendisset ad dist. I . quaest. I. art. 7. concl. 4. Comperisset eum ab hac propositione dissentire. & peccati mortalis damnare suscipientem sacramentum, venialis administrantem. Secunda propositione, ex Layman asseruntur Reminae infredientes Monasteria monialium, nec peccare mo taliter, nec excommunicationem incurrere. Eandem ha bet Aquila Propositione 1 . excusant vero a peccaro, de eximunt ab excommunicatione huiusmodi ingressum eχGregorij XIII. & Pij V. dectetis in eas tantum seminas

313쪽

latis, quae ad huiusmodi ingressum praetexunt priuilem rquamuis expressis verbis Pius V. hanc poenam statuat ita Reminas , quocumque praetextu ingredientes. Laudo Amadaeum , qui Rod riguer cauillum improbat, hanc declarationem non esse authentice promulgatam. Tertia Propositio , etiam leuioris est momenti. Ea vero apud Aquilam 6 s. ex Fagondes permittitur Religiosis a alendos parentes, in graui necessitate constitutos , ubi claustro ea de causia recesserint,sabitum dimittere, si nequeant decenter eo induti opera seruilia exercere, quibus omnino incumbendum est: ut egenis parentibus sectu rant. Hanc propositionem tutantur exemplis Religib-sorum, qui habitu occultato, aut dimisso, versantur ex dispensatione Apostolica inter haereticos; ut illorum sal ti consulant. Si par sit necessitas aut ratio , quae id factum honestet, qualis est versantium in regionibus haere licorum , nullus Thomistarum ab hac propositione dissentiet: sed non immerito timent, & cauendum monent, ne citra similem causam habitus dimittatur.

Examen 3. Proposit de Clericis digladiantibis,

de interficiente veneno Clericum , ae exhibente arma ad inuasionem Clerici. GRAvio R Is simi momenti, quae supersent ex hoe

Tractatu Propositiones tres : quarum priore ex Fragoso eximuntur ab excommunicatione, Clerici qui se se

districtis gladiis inuadunt, & animo hostili plures sibi intentant ictus; sed nullum aduersiario infligunt : Proposiαtione s . ex Aquila immunis ab excommunicatione pronuntiatur , qui Clericum Veneno, infuso potui aut cibo interficit. Has propositiones sumpsit Amadarus ex g.& y Aquilae &iisdem fraudibus uterque defendit : Canonibus prohiberi excommunicationis poena, violentas ct rico manus inferre, quod longe abest ab illo qui ex insidiis veneno clericum perimit , vel impetit armis intercepto ictu: & hoc probat Amadaeus verbis Caietani ex

314쪽

ι, sed uuis non videat, hanc interpretationem , manifestam eliς Canonum corruptelam, & a stopo: quem spectant enormen exerrationem , confirmatam falso astitis Cajetani verbis Quis enim neget his Canonibus caperi immunitati Clericorum, ab omni vi & iniuria, qualis etiam ex Cajetano inferretur , digna excommMnscatione ex insectione pmlueris , s .li., aut aqua s vel extorsione rei quam pra manibuη haberet Clericus i Et post ista . yolunt etiam ex mente Caietani, immunem ab excommunicatione , eum qui hostili animo, millies Clericum totis viribus, enixus sit gladio confodere, & pluries dic plo serit in illum scripetum ., vel clam veneno sustulerit; quasi violentae manus, magis prohibeantur Canonibus ,

quam mors violenta. . .,

. Caeterum quod refert ex Caietano, excommunicationem non esse latam , nisi ictus pertigerit ad Clericum a fraude non caret. Tractatio de excommunicatione , est apud Caietanum longissima , & diffunditur ultra Sum in Tium per γ 6. capita , nec locum aut numerum annotati, quo extem Versa relata , ne. plagium deprehendatur. εCerte sicubi haec scripsisset Caietanus, legerentur cap.I . Contra manus Violentas : illud legi, & relegi, & nihil horum verborum reperi : Ergo commenta lunt. Nec meliori fide, aut magis ad propositum , resert Serram 2.2. quatis. 62. art. 7. Gub. I. hoc solum differt a priori fraude.

quod hanc sententiam non assingat Serrae, nisi quadam

leuissima coniectura. ., Propositio g. Propositio sexta ex Hurtado apud Aquialam s. ab irregularitate eximit illum, qui arma concedit Petro , certus , aut ad minus timens, illa peti ad homici dium , si absit animus Occidendi. Amadaeus post Aquilam negat id asserere Hurtado; cum tamen disp. 1. de irregularitate hanc opinionem adeo validis dicat a se argumentis confirmatam; ut vix aduersa opinio. defendi possit. In praesidium etiam huius opinionis, vocat Aquila, Ledes.

hil minus quam de subiecta quaestione, sed an fides in sormis euadere possit in formatam disputatur: sorte deceptus quaestionem 4. pro M superiori apposuit, Ubi cum S. Doctore agit de signis, quibus occultatur fides, & subinde agit de nis , quae vendi possint infidelibus, citra ullum i

315쪽

fidelitatis consortium: & eo loci docet Caietanus vendinum non posse vendi ab eo qui conscius sit de malo usu futuro; nec arma tempore belli iniusti. Arguit Amadarus Caietanum inconstantiae,& aegre pos xeddere rationem; cur quis deneatur impedire primi faminortem corporalem,non vero spiritualem: utramque sine dubio,immo magis mortem animi, quam corporis Charia eas iubet arcere & prohibere. Sed longe dispar est utriuΩque,cum rebus quae venduntur connexio : mors corporis per se coniuncta est cum veneno, Ac cum armis, ad homicidium ramum quassitis & comparasis, ae proinde num quam licet vendere, conscio huiusmodi mala certo sec tura: mors vero animi accidentario, & ex malitia ementis , adiungitur rei per se indifferrenti, ad bonum Sc malum usum. Quare licet vendere, si tantum accidentario iuncta sit cum morte animae, numquam vero , si ex illa per se consequatur mors corporis. Eandem dissicultatem, alio loco ex Caietano soluimus de ebrietate: ubi hanc regulam statuimus ex Salmanticensibus, malam esse conssequentiatri necessitatis ab intrinseco 3c per se, ad nece statem extrinsecam & rei aduentitiam. Haec habuimul scribenda pro defensione Religionis contra . Amadaa Tractatus.

316쪽

DISPUTATIO III.

DE VIRTUTIBUS

THEOLOGICIS.

AE C est tertia & suprema classis viri 'tuiri Theologicarum , quas ab aliis disti ximus, maiori ad Deum accessu. Triplex enim est gradus cognationas virtutum cum Deo , insimus & remotissimus earum quae assectus moderantur, & aliqua boni honesti speciem spectant ut obiectum, de quae ut ut finem proximum, nec in Deum tendunt. nisi relatio ne communi, qua omne genus boni fertur in illum, ut communem & vltimum finem. Secundae classis virtutes uno gradu Deo propius accedunt, & licet aliquid cre tum spectent ut obiectum, a quα speciem hauriant: illud tamen ex se se in Deum referunt ut finem unicum & proximum; sicut explicuimus exemplo MArthae,quae coenam parabat Christo. Virtutes Theologicae Vni ne essario adhaerent : Deus illis est finis 3c obieetiim : illis omnia

sunt et num.. omnia in uno vident. omnia ad unum tris

Quis adeo arcta cum Deo cognatione, ad illius sedem. prouectas, non credidisset extra telum positas &in multu Dei secreto abscondιων , emigisse flagellum linguae Am daei 3 Sed in has m gis fruit virtutes, quam in caeteras inferiorumordinum; & videtur omnes peremisse, sublato, aut eleuato charitatis eraecepto. Oetab e nςscio quis, Romam Vnico capite vivere & contineri, ut posses uno C: u amputa te, & subinde totum imperium euertere. Min

317쪽

cessitae sunt seorsim virtutes singulae: sed modo omites in una charitate virtutum capite, forma, & vita perimui

tura

His duobus, qui supersunt Tractatibus de Fide, Zc Cha litate , multas quisquilias ex Aquila collegit Amadatus,

quas nec volebat tacere, ut fidum interpretem aberet,nez poterat ad aliud caput reuocare. Segregauimns pretiosuina vili, & minutas Propositiones a grauioribus , quae virtutes Theologicas apertius petunt.

CV1Noae IM continetur Propositionibus Tractatio de Fide ordine tertia, hic paucis examinandis; quia vix quidquam habent, quod sint alicuius momenti, vel in usu apud nos: sed cum Authorem interpretetur Amadarus: ex Hispania, ubi viget Tribunal Inquisitionis , & seuerius agitur cum Haereticis; ideo 4. habet Propositiones de accusandis , absoluendis , denunciandis Haereticis , quae apud nos vix locum habent. Attingam tamen paucis Mexpendam ex regulis Tribunalium aut regionum, ubi visiget acrior inquisitio in Haereticos.

Examev quatuor Proposition m qua ad Iadicium de hars pertinent.

De Absolutione ab Haresi occulta.

SE c v N D A huius Tractatus Propositione, tertio lacri apud Aquilam, ex Suare consertur praelatis regularibus' ius valide absqlue di suos subditos a peccato,& ab excom S

318쪽

municatione haereseos. Amadaeus numero 2. huius Prosepositionis , paucis perstringit responsionem Aquilae, qui

Suarem excusat, quo tempore opera sua in hicem dedit,

id permissum regularibus praelatis ex priuilegio Pij V. Concesso Dominicanis, quod extat in Bullario Rod rigueκ sol. syo. & ex priuilesio Gregorij I 3. Iesultis concesso:

modo vero extare declarationem Sacrae Congregationis II. Nouembris anno I p. 8. editam , & ab Inquisitione

Hispana receptam cui omnino standum est. Nec aliud tradit Candidus Sacti Palatij Magister ab Amadaeo relatus, dum ait , Falso metiori audiero sequendum esse sententiam negantem P Iatis retiatarabus ιαν abso enda Fubd.- ros ab hares Oreultar quamuis inuitum trahat in opinionem assirmantem , ex alio fundamento, apud me incerto , nempe Superiores regulares eadem in subditos faculta rate gaudere , quam linent Episcopi in suos, decreto Trid lini, qua conceditur illis facultas absoluendi sub ditos ab haeresi occulta, quam non pluant rebularibus negandam , plures quos citat Amadaeus , Theologi diuerso rum ordinum. Hos suspectos habeo nisi constet voluntas Summi Pontificis,a quo uno haec facultas concedi potest Religiosis.

Tertia Propositio ex Bauni apud Aquilam I 8. est acces.sio ad Superiorem, qua praelatis regularibus facultatem concedit absoluendi ab haeresi occulta, nedum subditos, sed etiam Laicos quoscumque. Merito conqueritur Α- madaeus, hanc Propositionem adscriptam Bauni; quia revera non concedit hanc facultatem Praelatia regularibus, nisi in commodum Porum : sed illam munit testimoniis Crousers & Brunt Franciscanorum , & ex illis hoc argu mento Praelatis regularibus probant concessam, ab Urbano &Sixto 4. Facultatem ab his omnibus absoluedi,a quibus iure possunt Episcopi.At Theologi plures agnoscunt a Tridentino Concilio assertam Episcopis absoluendi ab haeresi occulta potestatem: Ergo id possunt Praelati regulares. Immo addit Amadaeus ex Bassaeo Capucino, & Leandro Praeposito Generalis Ordinis. Trinitatis , non fuisse reuocata priuilegia, vi quorum Regulares poterant absoluere ab omnibus casibus Papae reseruatis; dummodo Oc-sultum sit peccatum, quibus facile non assentiar, si ide-εretum Vrbani g. aliud serat : & iis reuocandis sinceta

S iiij

319쪽

existimo decretum Pontificium ad valvas sanisti Petri an fixum. Neque enim nobis, qui tuta, non probabilia sequimur & consulimus, licet eorum cauillis uti, qui dicunt huiusimodi Privilegia titulo oneroso propter obsequiae praestria Sedi Apostolicae concessa, non posse sine causa reuocari, quo titulo Ecclesia Gallicana suas immunitates tutatur, multo sanSuine & infinitis expensis bello sacro. comparatas. Ego lane nollem ex illo titulo ouerciso, Regularium PriviIegia mordicus seruare, si de reuocatione Pontificia coniter , quia ad unius Pontificis , non tum authoritate sed etiam arbitrio pendere existimo, & esse religiosae humilitatis, ubi omnia in Sedem Apostolicato. ossicia impleuerimus, nos seruos inutiles profiteti;& si quibus immunitatibus fruamur, non nostris meritis, sed liberalitati Pontificum acceptas referte: & si nos velint subiici ordinariis, nulla mora esse pareodum & cauillos tuuii

onerosi aut promulgat/onis ad reuocationem deCretorum

non satis idonei, esse procul abigendos. Praestat enim obedientiae exemplum, quocumque priuilegio immunitatis,dubiae aut controuersae. Hanc etiam facultatem Regularibus assertam absoluendi ab occulta haeresi improbat Amadaeus num. 7. in iis regionibus, in quibus viget Tribunal Inquisitionis , ad quod iure per et absolutio ab haeresi occulta. Sed ad huius Privilegij iacturam resarciendam, videtur Amadaeus 6. Propositionem ex Sanches statuere, ab Aquila num. 7. depromptam , ius Tribunali Inquisitionis affertam ab haeresi remittenda. interpretandum eme de

haeresi formali: eo vero non contineri fautores & defensores haereticorum, quae proinde ab hoc crimine, & ab excommunicatione inde Iecuta, possint Regulares abseluere. Hanc interpretationem munit Vterque, testimoniis multorum Theologorum, etiam Candidi, Cajetani. Soti. & Serrae ex Thomistis: sed vix tutam taciunt tutpatroni contra Inquisitorum ius , qui iubent ad sim m. Tribunal reuocari causam, eorum qui non solum haereseos rei fiunt, sed etiam quacumque r tione illi fritille viii sint, idque etiam ego tuti s egistimo.

320쪽

De Confessariis sollicitantιbus ad res venereas. DE hoc crimine extat Bulla Gregorij XV. seuerissima,

quam Amadaeus Propositione 3. & Aquila Propositione I. asserunt receptam non esse in Hispania, licet certum sit fuisse Romae promulgatam, & ad valvas Apostolorum assixam , quod satis esse diximus , ad legitimam promulgationem: unde non audet excusiane Aquila Castrum Palao huius assertionis authorem, nisi ratione tem poris, eo scilicet quo seribebat,nun suisse seceptam, quamuis modo obtineat. Nec diuersa est desensio Propositionis λ apud Amadarum , & Ii. apud Aquilam, confessiaritura in hanc Bullam non incurrere, si inter confitendum tradat poenarenti Epistolam amatoriam . & miro cauillo idem Palao -ctuin excusat; quia traditio Epistolae , non est inductio

poenitentis ad rem veneream. nec poenitens cum moue

turi sed cum absoluta consessione Epistolam legit. Verum haec est vitilitigatio, qua Pontificiae constitutioni illuditur , nec illi etiam fidit Aquila, aut satis idoneam putat ad excusandum Palaum, a quo dicit insinuatam esse, &iudicio Lectoris permissam , non probatam. Sed haec fraus est multo peior ipso cauillo, frequemeae tamen a plerisque usiarpata , ut obseruint Sa stolicenses Appendice ad Disput. Io. de Peccatis , multisque exemplis probant , nonnullos tentasse inducere opimones aliqua ratione fucatas : & ubi senserunt improbari, posteri .ri sed tionibus, aut eiusdem editionis diuersis exemplaribus retractasse, aut omnino submouisse, vel protestatos se Lectoris iudicio reliquisse examinandas , quod periculo &

fraude non caret.

Eadem arte defenduntur duae aut tres de haereticis, aut consesIariis sollicitantibus accusandis, vel denunciandis Propositiones ex FagundeL Huius generis est . apud A madaeum ,& s. & 6. apud Aquilam, nullam teneri deserre ad Tribunal Inquisitionis haereticum, aut consessarium ψllicitantem: maxime,si inde graue damnum timetat, Vel.

SEARCH

MENU NAVIGATION