Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

mus peccatum , obedientia legis , obstacula ad saluatem amolimur. At longe essicacior est res ad salutem ut medium instituta - ea enim nos recte ad Deu na

ducit , ubi praecepto via strata & munita fuerit. Hoc primo discrimine constituto, inde existit aliud , quod propius ad quaestionem accedit; nulli salutem constare posse, qui destitutus sit re ad illam consequendam nec C. faria , ut medio ; aut si desit, alia contineatur, quae sit loco illius , quasi supplementum aut votum lut loquuntur Theologii quod tamen ex usu & sensu communi non

admittunt eorum quae ex solo praecepto exiguntur. Rerum Vero quae salutem operantur ut cauta& media,

duplex genus est, ex vario gradu necessitatis distinguendum : quaedam enim sunt quas reipsa adhibere necesse sit, nullo voto si plendae, aliae re & voto iuuant. Exemplo priusquam oratione discrimen explicabo. Baptismus prodest, & omnino necessarius est ad salutem , hoc tamen interest, quod paruuli nequeant salvi esse, nisi re- ipsa suscipiant,adultis succurrit huius Sacramenti votum, adiunctum contritioni: quia collatum adulto est ex ordine rerum secundi generis, quarum vices alia implere posisunt, seu quod idem est voto continere, si per tempus non liceat adhibere. Atque ita Theologi docent, homini

Jarthalis peccati conscio , ad veniam impetrandam medium omnino necessarium este Poenitentiae actum, seu retractationem, aut detestationem peccati admissi , reipsa elicitam : quamuis tamen aliquando nihil vetet sui voto suppleri , ut cum quis, mortali culpa implicitus , rapitur ad Martyrium , & totus in Deum sertur ; peccatorum vero non recordatur , & vix per tempus licet. Hunc iustum& fatuum fieri concedunt omnes, quamuis formalis Poenitentia desit, essicacia medii ad veniam impetrandam, di recuperandam gratiam necessaria:& cum reipsa de peccatis nihil cogitanti desit, dilectione perfecta charitatis quasi in voto continetur.

332쪽

Dirimitur Controuersia. Hoc exemplum Superioribus obseruationibus illustratum, omnes dispellit tenebras, hic ab Amacheo offusas. Fidem explicitam Mysteriorum Trinitatis, MIncarnationis necessariam ad 1alutem ex utroque capite medii & praecepti pronuncio et idque multo certius Baptismo , quandoquidem totam vim suam ad abluenda peccata, taurit ab inuocatione , & subinde a fide Trinitatis & Incarnationi S. Neque id negant vlli Thomistarum e tota contronersiaco vertitur, an horum mysteriorum fides explicita, aliquo voto, ut Baptismus & contritio, suppleri possit te aliqua, qua praecontineatur e &ita censent Soto, Serraia& alii Thom istae, quos refert Amadaeus; nec a D. Thomahac re dissentiunt. Idque male probat ex qua h. I . de Veritate art. II. ubi nihil habet eorum quae ex illo referuntur. Exemplum vero de puero educato in sylvis,ad quem

Deus missurus sit Angelum, ipsium de rebus fiaei instruacturum. si primo instanti usus rationis, ad ultimum finem se se tetulerit, obscurissimam inuoluit quaestionem, quae nihil prorsus facit ad nostram. Praeterea quid inde elici potest , nisi fidem explicitam, de meo ut Authore gratiar & remuneratore, esse necessariam ad salutem , quae nulla alia, suppleri, aut praecontineri possit 3 Atque hoc differt eiusmodi fides, ab ea, de qua disputamus eaplicita Τrinitatis & Incarnationis. Vtramque dico necessariam ad salutem , id est, causam. esse salutis, non solum negatiuam, seu impedimento se- mouendo, sed etiam positivo influxu, quod primum constituimus discrimen, inter necessaria ad salutem, vi χ-sus praecepti & medii. Sed si fides explicita Articulo-xum , quae designat Apostolus , cum ait, accedentem ad Deum oportet credere , psa est s seu existit ut Author naturae & gratiari atque me remunerator est, cum altera de Deo Tgno Ec Verbo Incarnato conferatur, hoc differum,aM Bouus conumiunt; quod sicuti haec posterior, primeά

333쪽

quali voto, ita etiam illa possit hac posteriori contineri

di quaelibet sussiciat ad salutem, ut est votum alterius. Res potest illustrari exemplo insinuato : homine nulliu peccati conscio, ad salutem sussicit ut medium necessarium, amor Dei super omnia, sed contritio eodem titulo necessaria est reo peccati; quae addenda est dilectioni. Sic tamen hi duo actus comparari possunt, ut se mutuo contineant: & persecta dilectio sit quasi votum contritionis , sicut perfecta contritio esse poterit votum dii

ctionis. Hac distinctione conciliari posIunt Theologorum ,& Thomistarum discordes in speciem sententiae, ut Trinitatis & Incarnationis fides explicita, fide Dei existentis & remuneratoris quasi voto . & haec reciproce, illa

vi sui voto contineatur.

SECTIO SECUNDA. Animaduersiones in Tractatum de Charitate.

HIc . est ordine apud Amadarum, & iuxta nostra

methodum postremus Tractatus ; in quo plura Occurrunt reprehensione digna, quam breuitas harum Animaduersionum, pro dignitate refellere patiatur Cum. primum me accinxi huius operis examini, Appendicem cogitabam ad superiores Disputationes & obseruationes aliquot, non Dissertationem nouam aliis pene parem: sed exiit amphora, dum urceum moliebar: nec me poenitet prolixitatis. Non potui tot & tanta, in nostram Scho-Iam , aut potius in legem diuinum congesta probra, silentio praeterire, nec breuius etiam refellere, sine manifesta praeuaricatione cauta susceptae. Sed vindicatis a calumnia inferiorum ordinum Virtutibus, non est deserenda charitas omnium parens, in quam prae caeteris decem Propositionibus videtur magis saeuire

Aduersirius. Quid enim atrocius in illam moliri potuit, iis quae prima Propositione habet, dum charitatis praeceptum eleuat, ac fere tollit Dum Propositione 3 correctionis fraternae praeceptum in consilium vertit, & illius

ordinem a Christo praescriptum, Propositione 4. I. dc s.

334쪽

quasi praeposterum videtur damnare Dum Propositione L.& 9. honestat scandala in aliorum casium, de industria apponta, ad casum proximi Dum Propositione Io. alienae mortis vota permittit, & Propositione 7.& 8. duella, rixas , simultates accendit Si decurras Lector, huius Tractatus de Charitate titulos , & Encomta legas, quibus prosequitur, quae enumerauit mala , horumque ineas comparationem, cum iis quae de Charitate praedicat Paulus, ad cap. I 3. agnosces hunc Amadaei Tractatum, nihilo minus differre a Pauli mente, quam Alcoranum ab Euangelio. Deum immortalem l quid dicturus effet Apostolus, in eum qui totum. vitae Christianae cursum a praecepto Charitatis eximit, ad mortis usque articulum 1 cum in eos qui Christum Dominum non diligunt, Anathema pronuntiet Et longe grauius castigansi sunt, qui legi Charitatis praeuaricari docent , ipsis praeuaricatoribus. Quid magis alienum ab indole Charitatis, quam quae toto hoc de Charitate Tractatu leguntur, ut scriptum dixeris ad Charitatis excidium Charitris Chri vriet nos,

ut Deum diligamus, at si Amadaeo fides, nihil mali est,

dilectionem Dei ad mortis usque articulum procrastinare.

Chariι- beisina est, proximum errantem Vt mater cor

rigit , semotis arbitris eius consulit honori, pudori parcit. Verum ex Amadaeo licet, imo praestat, eius pudenda reuelare Praelato, nulla praemissa correctione priuata, im iam emendati occestum crimen aperire praelato, cui mablet abscondi tum, quam mille extraneorum. Charit- non euitat malum: at ex Amadaeo licet mortem, Ac quaelibet mala imprecari ad tuam Vtilitatem ex Propositione Io. Charitaε non agit perperam , offendicula amouet , odit

scandala : si tamen Amadaeum de Charitate differentem. audias, licet tibi ad ebrietatem compellere ,& aliud malum grauius machinari, ex Propositione 1. & viro suspicioso uxori occasionem praebere ad adulterium. Charita patiens est, omnia sustinet: sed Amadaeus ab omni Ch ritate alienus , non inlum Propositione γ indulget tibi mendacium improperare, conuitia ingerenti, sea etiami duellum inire cum prouocante, ex Propositione g.

Nec tamen dubitat Tractatui, quo ista docet, Charitatis sanctum nomen inscribere, per antiphrasim ma la

335쪽

stam, qua densas & opacas sylvas, lucos antiqui appella bant , quod maligne aut potius omnino nihil lucerent. Haec omnia grauiori crimine cumulat, aduocato per semmam fraudem & calumniam , D. Thomae eiusque Discipulorum patrocinio, ut breuissime eo demonstratum.

Expediuntur ex hoc Tractatu faciliores Propo

sitiones. BREVIT AHM & compendia citra rerum dispendium

captaturus , examen huius Tractatus ineo a Propositionibus minutioribus, quas ex positis principiis facile refellam , & ad reliquarum refutationem viam parabo. ΡΑRAGRΛPHUS PRIMVS. De voto mortis abena . PROPOSITIO IO. apud Aquilam est go. & vix differta nTractatus primi iam refutata , ex Hurtado deprompta- quae apud ipsum ita expresse habet: Sa ιnιmιc- esime vexa - μων, ego possum desiderare o re que Desm,ve eum e vivis taliae. Licet adeo expressis verbis , hic Author votum mortis alienae permittat, defendit tamen Aquila ridicula excusatione, illum non permittere desiderium mortis aduersiarq ; sed tantum vi E vita exeat, & extrahatur , scilicet in nouum orbem deportandus , non in regionem

mortis.

Ineptae excusationi addit sceleratam defensionem, Ca-jetanum 2. 2. quaest. s. art.'. quid apertius docere. Quid vero illud est 3 Cajetanus eo loci docet non eme aduersa-xio, qui te offendit, dum occurrit, singularia amicitiae de urbanitatis signa exhibenda, ut v. gr. hero denudandum caput , dum post ossensam se adit semus & hanc regulam statuit : sincere hamim , prompto esse animo, ad νήμ-σεendum quod tenetur seeun m Desm quando is ubi te-

νιbitur. Quid mali Quid asperius habet voto mortab

336쪽

aduersatij precibus a Deo enixe repetitae, hoc documentum Cajetani Quam innoxios & a modernis laxitatibus alienos oportet esse Thom istas , cum ad illarum patrocinium ascisti nequeant, nisi his locis quibus pro fiugant Parum firma visa est Amadaeo haec Aquilae defensio :aliam tentat magis fraudulentam & sceleratam. Exerte pronuntiat hanc Hurtadi Propositionem expresiam estis sententiam D.Thomae: Quibus vero locis3 Ex M. Sc 3. Sent. quae Propositione tertia demonstrauimus fraude prorsus punienda corrupisse Amadaeum. Nec minus in Sotum peccat cum ad huius propositionis praesidium ex eo loco aduocat, ubi docet licere Chrisianu hos=ιbus, id est Turcis,

res onem vastantibus, mortem amprecari r ut itide concludat ;Pudeat ergo νmmunιeare mrtari Qua vero Quod docuerit ex priuato commodo, non minus licere aduersario mortem imprecari, quam ex ipsius aduersarii, aut ex communi bono Ecclesiae : hoc secundum concedunt D.Thom .eiusque Discipuli. Iudicet Lector an legitima sit consequentia ad astertionem Hurtado qui idem votR honestat ex priuato commodo. PARAGRAPH vs SECUNDUM

De prouocante ad ebrietatem.

PosτRεMAι hanc secundam adiungo, cognatione ar- gumenti. Ea vero apud Aquilam Eo. ex Lessio l. . c. I. dubio 4. deprompta, falso vero Laiman adscripta. Docet videri licitum prouocare ad aequales haustus, & alterum inebriare, si nequeat a peiori consilio quod meditatur, deduci. Hanc Lesiij opinionem re vera damnat Laiman , ex regula communi, non esse facienda mala rus memant bonarqualis est sine dubio ad ebrietatem inductio. Sed Thomissas & alios magno numero inducit uterque defensor, in Lessii subsidiuiti, qui docent te consissenti persuadere posse, Vt e duobus quae meditatur malis, nempe adulterio& fornicatione, hoc postremum eligat. Sed aliud est il-

,um delevium docere habere minus mali , quod liceτοῦ

337쪽

aliud in illum impellere, quod expressis verbis eoncedi Iessus. Nec huic propositioni fauet exemplum, quod

affert Amadarus ebrietatis praescriptae a medico, tamquam remedium unice essicis, ad lethalem aegritudinem Curandam : nam ut ex Caietani interpretatione explicatum est,

illa ebrietas sano immoderata , ac proinde mala, aegro moderata est, & ex fine proximo bona, Vt ad sanitatem conducit,quo referri debet cibus & potus. Nec tamen aliis qui Thomistarum hanc Caietani interpretationem admittunt , sed ex mente D. Thomae largiorem solito po- tum , ex praescripto medici moderatum esse patiuntur, dummodo non absorbeat rationem in quam sententia Propensior sem, ob reuerentiam Faculpatis Parisiensis, quae ita D. Thomam interpretatur.

PARAGRAPHUS TERTIUS.

De viro uxori scandalum praebenti.

HAEc etiam superioribus accedit, aliqua cognatione.& consecutione , minus tamen necessaria. Apud

Aquilam est 11s. ex Lalman deprompta qui inspicios

marito, indulget proximam uxori adulterae praebere o casionem lapsus in adulterium, ut deprehensam & com Pertam criminis corrigat. Advocat cum Aquila Αm

daeus Layman defensionem a Petro Nauarro, qui hoc: ex- Presse docet de marito zelotypo, quod Laymari expresse xat de hero aur patre, seruo vel filio, furti occasionem dante, ut illorum fidem exploret , aut furti conuictos castiget. Vno verbo potest haec quaestio satis intricata dirimi distinctione occasionis prox1mae & remotae ad Peccatum hanc permitterem ad emendationem uxoris , vel filij ; illam vero numquam: hoc enim perinde est, ac in peccatum impellere, quod numquam licet, etiam emendationis aut maioris peccati euitandi causa. Atque priori sensu , non posteriori, interpretor Thomistas, & ipsum D. Thomam,quos aduocant Lede a & Amadaeus. Sed hic Glito enotmiori fraude, elegantissimum D. Thomae t Rum ea quaest. 3. de Malo Art. 4. ad I'. corrumPiv truncari

338쪽

tis Verbis, quae aperte sensum D. Thomae interpretabantur , & fraudem Amadari refellebant. Illa vero Responsio sic habet, pro nullo ineommodo eo orata ustando, debet homo consentire an peecariam alterius 3 licet litius causa psit uti alterias malitia, vel ei non subtrahere materiam,sea praebere. Hactenus ex D. Thoma. Quid clarius inquit Amadaeus , Sed cur tacuisti quae sequuntur verba siet enim prosequitur S. Doctor , Amisi latro aliquem ιών

re vellet, ad vitandum mortis peraculum , atiquis iatroni thesaurum diripiendum detegerer, non pecaret: exemplo illorum decem virorum, qui dixerunt ad Ismael; noli σ cidere nos, quia habemus thesauram in agro , ut habetur

Hierem. I .

Vides ex D. Thoma non licere quamcunque occasionem, aut materiam peccandi praebere, sed tum tantum, cum quis non solum paratum habet animum ad facinus,

sed etiam illi iam accinctus est, & vitam invadit; atque ab homicidio semouet, permissis eius arbitrio fortunae bonis. Quare ut paucis me expediam a dissicultatibus, &a testimoniis Theologorum, quae congerit hac Propositione de famulis ad turpia inseruientibus, & aliis id genus: Nunquam licere materia subiecta, proxime irritare a petitum nihil mali cogitantis, sed ad silmmum uti licere materia indisserente,unde alter peccandi occasionem arripiat , suo vitio: atque ita Theologi docent, homini ut rebus suis amictis consulataicere mutuam pecuniam petere, ab homine ad id parato, quia utitur iure si currendi rebussus.

Ne regerente conuitia, ct de duello. SEpτrΜA Propositio ad superiores aliquo modo pertinet , nec videt ut esse magni momenti: eam vero habet Aquila numero 6. de ex Hurtado permittit homini contumelioso, & conuitia congerenti, regerere hoc Verbum mentiris. Amadarus post Aquilam excusat Hurtado hoc nomine , quod non docuerit absolute opinionem obiectam, sed cum limitatione, quando inquit, contumeliosus non speratur se colubiturus, std perstiturus in

339쪽

D1s p. III. SECT. II.

contumelia semel dicta, aut alias aggressurus; tum is quaeam patitur, potest illi dicere mentiris , & si reuera salsa obiiciat , nihil mali habet ea defensione uti, ad infringendam hominis authoritatem, & audaciam. Sed non approbo quod addit ex Baniae 2.2. quaest. T .art. I. dub.2. solum este peccatum veniale mendacii, obiicere crimen testi iniquo quando talis obiectio prodesta resutandum eius testimonium.Sed idem Bannes,quem sequitur Cardinalis Delugo, valide refellit commentum illud: si huiusnodi crimen inutile est ad defensione, erit in famatio proximi gratis facta, atque adeo mortale peccatum, sillaturum si utile: probadum erit per iuratos testes,& adhortandi erunt ad periurium , quod graue scelus est :.ςrgo illa accusatio non solum venialis tutura est , sed

etiam mortalis culpa, maxime cum grauitet noceat testi, nullo rei accusati commodo. Quamuis non aperte audeat Amadaeus duellum innoxium pronuntiare : tamen dolo & quasi cuniculis actis, eo rem deducit Propositione g. & apud Aquilam tueo. ubi Vterque ex Layman & Mendoeta videtur, singulare certamen permittere, cum prouocante, si eo detractato incurrat ignauiae notam. Excusiat uterflue Layman quasi

exerte illud non pronuntiarit, sed adli ibitis multis conditionibus , ut si vir equestris in aula & ossicio, aut Princi-Pis gratia, ob ignauiae suspicionem semouendus sit, nisi

identidem prouocanti se sistat non audeo inquit damnaraeum ' ι mera des nis causa paruerit dum ori spei sie fere certa victoria : alias illicitum putat, certo mortis peri culo se obiicere ad vitandum dedecus ex nullo delicto, sed ex vulgi sinistra opinione ortum. Sed praestat responsio Bannes 1.2. quaest. 6 . art.T. ad 3. homini sic prouocato, respondendum Christiane & prudenter ubicunque se aduersarius aggressus fuerit, probaturum se virum este , cum aduersarii periculo. Caietantas multo seuerior est & ex illo resert Amadaeus 2.2. quaest. 9s. art. 8. indicere duellum nunquam licet: quamuis excipiat,

si accusato inualescat certam mortem, aut mutilationem.

illaturus , nec alia defensio supersit, quam ex singulari Certamine. Sed hoc damnant diuinae & positivae leges: a pProinde nulla ratione nisi defensionis causa, singulare cer-

amen salua c scientia iniri potest.

340쪽

De praecepto Correctionis Fraterna ct ordine ex Christi prascripto in ea peragenda.

GRAvassi MAM de hoc praecepto quaestionem versat

Amadatus Propositione 3.& tribus sequentibus: graue Vtrinque impendet periculum, hinc recedendi a Christi Praecepto . nisi ordinem ab illo constitutum seruemus, prius secreto monendi fratrem delinquentem , quam prauato illius lapis aperiatur, λrte essicacius corrigendi admonitione maiorum, quam priuata amici & socij reprehensione. sed cum certum sit constitutionibus Societatis a Gregorio XIII. confirmatis, hunc praetermitti ordinem, & nulla praeuia admonitione, delinquentis caia sum praecipi aperiendum superiori si hoc quis damnet, videbitur censiira recidere in Summum Pontificem , qui constitutiones Societatis approbauit,& seuerissime prochibuit, ne ab ullo sugillarentur. Hinc Amadarus Diatriba

quarta oblique mordet Bannem his verbis de Correctione interna post Sedis Apostobra constιtuteonem , dixit Banne3 qua seponita indigeant. Oedipo aut natatore Delio hic opus est, ad certam horum verborum interpretationem. Nos salua praecepti Euangelici & decreti Pontificij reuerentias in quarum alteram nonnulli incaute aut maligne im- Pingunt in Bannem a contumelia vindicabimus , imo Societatis constitutiones magis legitima, quam quae Suare-sio placuit,interprctatione propugnabamus. PARAGRAPHUS PRIMVs.

Conciliatur Euangelium cum suffragio Gregor, XIII.

LE ρ a s ergo Societatis a sede Apostolica probatae statuunt posse & debere prius Praelatum admoneri, quam reus secreto correctus fuerit. Nolim disputari, an id iure liceat, neque enim patior constitutiones a Summis

SEARCH

MENU NAVIGATION