장음표시 사용
351쪽
CONrra MANT hanc Propositionem exemplo commuisitionis praecepti, qua Vna per totam vitam , etiam viaque ad mortem dilata impletur: quasi ex malo aut falso. exemplo, possit deduci verum eonsequens & eadem sit Tatio communionis, positivo praecepto praescriptae, & dilectionis Dei super omnia, iure naturali constitutae & necessariae, veluti fundamento totius vitae Christianae. Nam ut aduertit D. Thomas, nullum Decalogo praeceptu singulare continetur de Fide & Spe,& eadem est ratio de Charitate: quia harum omnium virtutum actus, requiruntur ad suscipiendam, & acceptandam legem diu,
Addunt etiam Aquila & Amadaeus, testimonia Thomistarum Serrae & Bannes , qui videntur huic Propositionx
assentiri. Sed Bannes z. a. quaest. . dub. I. quem Io- cum citat Amadaeus, expresse habet Conclusione praeceptum dilectionis Dei supernaturalis, speciale esse omnium maximum & primum ,3c ex D. Thoma cum Soto. Iib de Natura & Gratia I. cap. 22. ait, hoc praeceptum Vrgere primo instanti usius rationis hominis Christiani: quod etiam probauimus Disput. se periori, duplici rationea priori, quia fundamentum institutionis hominis Chri stiani, est amor vltimi finis, quo tota vita dirigi debet: Ma posteriori, quia nisi eo instanti aut tempore, hoc praecepto ligemur, vix ullum praeter articulum mortis, ad illud implendum, assignari poterit: quam sententiam Baninnes post Soto, ridiculam vocat: ipse vero licet dicat satis, fieri huic praecepto, cum quis semel per annum digne δε- mit Eucharistiam, tamen quasi huic responsioni gissisus. addit i quod non debuerat tacere Amadaeus huius praecepti omissionem nobis ignorantibus, posse ad peccatum laethale imputari, ac proinde identidem usurpandam pre Cationem Prophetae , αι occultu meis munda me Da.
352쪽
DEppusIO CHARITATIS. Amplissimus se se campus aperit ad disputandum,quei
decurrerem , nisi iam ab aliis occupatum esset, quicquid in hanc rem dici potest. Eam vero accurate tractarunt
Sinnichius I. 383. & 69. & illi qui ex profestis impugnarunt singularem opinionem Antonij Sirmundi ; a qua
non recedit Amadaeus. Nam argumentorum quibus hoc Praeceptum Charitatis eleuat, quaedam supponunt dari Praeceptum de amando Deo, sed non ligare aut urgere, nisi mortis articulo : alia vero in totu hoc praeceptum tollunt, qua speciale est,& ab aliis disti irinum. Vtrouis modo interpretemurAmadaei mentem,certum est non solum hoc prς-ceptum sed totius vitae Christianae Ceconomiam euertere.
Nam cum institutum hominis studiosi, qua ratione regitur, & Christiani , qua ex fide vivit, praestantissimumst , ac subinde oporteat esse ordinatissimum , si tollas praeceptum charitatis , deiicis infra abiectissima artificum
ossicia, & agricolarum munera : nam cuiuscumque instituti ratio, duplici parte constat, nempe bono, quod thatuitur ut finis, summe amandus, omni cura prosequendus , & media quibus comparari potest. Harum vero Partium multiplex discrimen est: primum bonum insti- uti, ratione sui quaeritur & amatur , caetera illius caus eliguntur : deinde bonum illud intra instituti metas impense diligitur , & optatur si fieri possit infinitar perfectionis , nullo praefixo gradu, nisi ex impotentia : sed qui modo caret reliquis omnibus modum imponit. Praetera bono illi adhaetendum omnino, imo & parendum: & ex illa adhaesione existit imperium& ius aliis utendi. Res manifesta est exemplis. Qui artem medicam profitetur , finem sibi constituit valetudinem corporis, quam Vnam curat, eius rationem habet, illi se subiicit, optat& si fieri posset, vellet immortalem, nullum illi modum ponit, nisi ex impotentia : at qui ita comparatus est ad sanitatem, ex illius commodo & affectu caetera, quae ad medicum pertinent, administrat, conficit, adhibet remedia, modumque illis imponit, ut iudicat magis profutura finitati. Itaque, ut paucis absoluam, qua medicus , Valetudinem sui causa quaerit ut finem . reliqua ingratiam sanitatis : pro comperto habet quaerendam esse
nec de hoc deliberare sibi permittit, sed de remediis ad am comparandam idoneit , illi se s licit, ut caeteris
353쪽
imperet, nullum illi modum imponit, ut aliis prestri.
Hic iam quaeritur quodnam sit bonum hominis studio si, dc Christiani, quis huius instituti finis, nisi Deus si1--
me amandus Qua vero ratione λ Ea qua par est finem diligi, ur primus omnium quaeratur, sine modo ametur, R ex illius amore, & fruendi desiderio, caetera omnia ex illo dirisantur & ad mihistrentur. Hinc licet intelligere, quam impia, quam absurda sit assertio , quae speciale Charitatis praeceptum, de amando Deo tollit omnino,vel differri posse docet ad finem usque vitae, vel impleri aliorum praeceptorum obedientia. Hoc enim perinde est aps quis dicat, attem medicam professo. non esse valetudinem Per se amandam, nec ratione sui quaerendam.
Argumenta contra praevium Charitatis obiecta refelluntur.
HI Nc convelluntur argumenta Amadaei , quorumi primum sumitur a comparatione Baptismi. Idem inquit, iudicium est de praecepto Charitatis, & Baptismi r Atqui ex D. Thom. quaest. 6. sup. art. s. praeceptum Ba Ptismi, potest sine eulpa differri usque ad mortis artic Ium nec toto decursu vitae urget: Ergo satisfacit praecept sharitatis, qui illud dissert implendum. Argumentum hoc vitiosissimum est & nulla sui parte Verui ' : falsa est prima propositio , quia praeceptum charitatis ad finem pertinet, & Baptisimi ad media, quae Ve-λο probe iniri potest comparatio. in ullo instituta finis Mmeati, cum ille quaeratur causa sui, istud ratione finis, Cum amor illius sit fundamentum , ac proinde praeire debeat aliis, aliud vero sit aceessio 3 Falsa est etiam Proposi- io a. nec potest ascribi D. Thomae, nisi per summam calumniam , cum ibidem doceat dilationem Baptismi lin- xari ad culpam, interdum venialem, interdum morta-ζm , pro dilationis ratione & causa : nec dubium est quin g ue peccatum , si disseratur Baptismus ad lautius vi-Ηςud . Et fraus est aperta Amadaei, dum Caietanum
354쪽
inducit pari. quaest. 68. art. 3. quasi discordem a D. Tho ma, & damnantem illius principium de dilatione Bapti cmi citra culpam, usque ad mortis articulum, cum hoc alienum sit a mente D. Thomae. Iisdem vitiis laborat α. Argumentum petitum ab exemplo contritionis , cuius praeceptum vult, non magis Vrgere quam charitatis & amoris Dei: Atqui praeceptum comtritionis non lisat lapsium in peccatum stati in post casum, sed disserr1 potest ad finem usque vitae: Ergo idem
de praecepto charitatis probabiliter alteritur. Falsae sunt omnes huius argumenti propositiones: prima quidem , quia praeceptum de amando Deo urget prima instituti ne vitae Christianae, cum adultus peruenit ad Isiam ratio iis, : arceptum contritionis est quid posterius lapsu inpecc m. Et disp. h. probatum est dilationem quam Cumque, non esse nouum peccatum , nisi accedat negligentia desiderio liberioris vitae r tum enim habet reatum peccati venialis , aut mortalis, pro ratione &causa dilationis, sicut de baptismo diximus ex D. Thoma. Idque certius est de contritione,cuius dilatio minus excu-stri potest quam baptismi: quia hic sepleri potest voto,
nihil vero suppetit, quod vicem obeat contritionis. Hinc Amadatus occasionem sumit Caietanum carpendi, quod docuerit de contritione improbabilia, & quae Soto lib. 1. de natura & gratia c. I . visa sint instar miraculi. Primo dari contritionem adeo impersectam, ut sit informis,& sine charitate,ac subinde iuncta peccato: Haec dicit Amadatus haberi in summa Verb. contritio editione Veneta . & Parisiensi, quae in ea qua utor desiderantur. Deinde quod mirabilius est Soto, 3. parte quaest. 4. art. I. attribuit attritioni, quod negat contritioni : distinguit enim triplicem gradum attritionis, primum ita persectae, ut sine sacramento tollat peccatum; secundum infimum, vi ne id quidem essiciat iuncta sacramento, 3. medium t sacramento iuncta, reatum tollat peccati. Nolim haec ex Caietano defendere , quamuis possem vero sensu interpretari, primum assertum illius interpres Gaugericus propugnat px Sylvio , cum quo agnoscit
contritionem adeo imperfectam, ut extra sacramentum
ponsit idonea, & vltima dispositio ad remissionem pec- ati,quod admitto, si sit paturalis, seu viribus naturae, non
355쪽
gratiae elicita, quo sensu defendi potest secundiasserti pa est
altera , attritionem adeo imperfectam esse posse, ut etiam iuncta sacramento gratiam non conferat e & reuera ita est, si sit naturalis & concepta ex metu alicuius mali temporalis. Vnde in Amadaeum , haec Caietano extra propositum illata arcusatio regeri potest i nam e suis nonnulli
ausi sunt propugnare hanc Thesim , attritionem naturalem ex metu alicuius temporalis commodi, sacramento iunctam, peccatorem iustum facere, quod apertam haer
Primam secundi asserti partem, attritionem sine sacramento conferre gratiam, nec intelligo, nec defendo 1 nis dicamus, Caietanum velle, sicut attritio accessione 1acramenti euadit interdum in contritionem, aliqua gratiae. sngulari opitulatione , id etiam extra sacramentum, Velit aliquando contingere. Tertium argumentum deterius est duobus superioribus illo enim contendit Amadaeus, etiam quod mirum. est, ex D. Thoma, praeceptum charitatis Amandi Dei
nullum dari speciale. Eodem, inquit, modo, illi potest satisfieri quo praecepto dilectionis inimicorum: Atqui ex
D. Thoma 2.2. quaest. 2 s. arr. 3. impletur hoc postremui Prqceptum , quamuis nullo speciali dilectionis motu feramur in inimicum , dummodo paratum habeamus animum diligendi inimicum , si necessitas occurrerit , ad. euitandum illius odium : unde concludit argumentationem Amadaeus 1 Osid ergo dicemus ne , in doctrina D.
Thoma, neminem teneri amare Deum ambus interni pe- alrs amoris , nisi ciam opus fuerit ad evitandum ossium' pende vim consequentia.
Expendo plane, nec video, plus virium habere, quamis quis dicat,non esse medico magis amandam , aut quaerendam valetudinem, quam remedium amarissimum &crudelissimum, qualis est amputatio brachii ad curandun, Vulnus. Quis istaserat, adeo praepostere ex doctrina D.. Thiam aenitistissima, deduci consequentias impias & absurdas Deus ratione sui, ut summum bonum , & finis vltimus amandus est, proximus & inimicus Dei tantuineausa, quia iubet, quia ad illum pertinet; quo sensu, ex Veteri prouerbio apud nos, cuius meminit D. Bernardus, 4ici soler qui amat me, amat ta canem mcum : Ergo sicut
356쪽
'nem amici ex amicitia non debeo singulari alli pro sequi, sed iuri amicitiae satisfacio, si habeam animum paratum ad canem diligendum , cum occurrerit occasio amico testandi assectum, eius cane non omnino neglecto,
ita satisfaciam praecepto charitatis in Deum , d illum
eodem loco, quo canem reponam. Et adhuc serimus ista dici, & ex D. Thom, trahi,cum hoc monito, expende v/- consequentia Valere concedam, si obtineat a Deo omni
amore prosequendo, ad proximum & inimicum odio per se dignum : si obtineat a fine ad media, a sanitate ad remedia , a Domino ad Canem. Quandoquidem hic de consequentiis agimus; obseruari velim ex D. Thoma suem comparari ad media, ut principia ad conclusiones: unde mirum est, non posse conclusionibus assensum dari , nisi principiorum specialissi naum praecesserit, &velle Amadaeum proximum, & ini micum diligi ex Charitate, nullo assectu in Deum praevio quod per inde est, ac consequentiis & conclusionibus ac sentiri, nullo praemissarum & principiorum assensu pra uio. Hoc si quis dixerit, omnes Dialecticae leges euertet tSed longe grauius in legem charitatis peccabit, qui primum asseruerit. Consequentiam fulcit Amadarus, Ioannis Sancij Theologorum laxissimi testimonio, duobusque
argumentis, quorum primum Disp. I. ex Tamburino alis tigimus, praeceptum charitatis Dei, nullum tempus designat: Ergo relinquit arbitrio hominis, Deum diligere, quo placuerit tempore, & si visim fuerit ad finem v ne vitae disserre. Si ita sit, quid vetat quin filius ad articulum mortis sitae, rei patris disserat obsequia patri praestanda,
quia praeceptum honorandi PMentes vagum est , & nullum designat tempus Addit aliud ex eodem Authore, ab exemplo innumerorum , qui per totam vitam nullo singulari actu amoris Deum sent prosecuti, contenti tum caeterorum mandatorum obseruatione , quos damnare temerarium sit rSed viderit ipse, ne grauior , 'uam temeritatis damnatio in ipsem cadat, quod a maximo omnium praecepto eximat , & securitatem polliceatur. Sed Gregorius fauet illis, cum ait, vere enim Deum diligimus ,si mandata elias cuin f Lmss. Sea quaero, an nudae obedientiae praecepti ieiunii, & castitatis quoad substantiam, ut dici solet, etiam
357쪽
seiunctet a modo accidentario ex charitate reserentis ad
Deum dilectim , sit is amor de quo Gregorius 8 Si ita sit,
peccator & ethnicus , qui multa praeceptorum iuris nat ratis obseruat, vere Deum diligit, & in charitate manet, ac proinde dignus est vita a terna. Si refugias tam grande absurdum admittere, fatearis necesse est, non quamcumque praeceptorum obedientiam esse Dei dilectionem ς sed quae adiumstiam habet modum ex speciali charitate. Sed instat Amadaeus hanc suam assertionem , non leue fundamentum habere apud D. Thomam, eiusque Discipulos quorum aliquot loca citat: primum quidem 2. 2. quaest. . artic. I. ad 3. Vbi ait praecepta charitatis non fuisse connumeranda inter praecepta Decalogi, sed in omnibus includi; quod scilicet ordinentur ad dilectioneni Dei, & proximi: & art. 4. ad L. Dupliciter ait ex toto corind Deiam ἐυm I. actualiter, sa est perfectio patria da habitualiter , ita etit, totum cor homιn s in Deum ferri, sit nihil contra Dei Gemonem cor hominis recipere , ta hac
est perfectis via, cui non repugnat peccatum veniale; quia non tollit habitum charitatis , cum non tendat in oppositum obiectum, sed solum impediat charitatis vim : Ergo ex D. Thoma, licet detur habitus charitatis specialis, non tamen specialis actus ex praecepto ad salutem necestatius est , sed fatis est ad euitandum peccatum mortale, nihil agere contra dilectionem diuinam; quod posIumus consequi saluo habitu charitatis & aliorum praeceptorum o
seruantia. Idem confirmat ex quaest. I 8 . art. s. ad 2. Addit testimonium Caietant: unde concludit cum Tamburino libro r. capite 3. non ignobiles Doctores docere praeceptum hoc generale esse imbibitum in omnibus aliis,sicue docent Sua res , Vasques,& alij de dilectione proximi r Idque confirmat ex Quod lib. 4.art. 2 . ad M
358쪽
indicantur loca D. Thoma , ct principia citata, a falsis interpretationibus Amadai , es Sirmondi.
LIcar ubique magnus , reliquos Scholasticorum ,
superet S. Doctor, tamen cum de charitate agit seipso maior videtur, & sese vincere, Ut merito damnandus sit Amadaeus, qui apertissima, & luculentissma de charitatis singulari praecepto principia S. Doctoris, ausus sit temerare falsis omnino consecutionibus. Quo pulchrior & gratior est facies , eo plus habet foeditatis, qua deturpatur macula, & plus incutit horroris ulcus, quo exeditur. Quid de his dicam Amadari deprauationibus, quibus , ut vim, & praeceptum charitatis virtutum p&estantissi inae resoluat, & tollat omnino , totius doctrinae Angelicae principia solidiora , & sanctiora conuellit, &corrumpit 3 Sansi quisqvis soc speciale praeceptum negat, quod natura suggerit, ratio suadet, authoritas euincit, in cuius inculcationem, Ut loquitur sin nichius, uniuersa
διna conspirant: non promi ab Atheisimo dissae .llius agertio r imo multo facilius omnrum bareticorum cit piorum errores poterit propugnure.
Quis enim non videax , multo dissicilius ab illis euinci, dari unum numen infinite bonum & perfectum , & le- em aeternam vitet humanae constitutam , quam si haeeuo agnoscas ratione demonstrari, aut fide credi opotatere, ex concessis concludas numen illud rerum omnium principium, ex charitate amandum, & omnia in illum vein ultimum finem referenda, atque haec obsequia aliqu, praecepto singulari praescribi Z Haec adeo aperta & necessaria via siunt S. Doctori , ut sicut praeceptum de Fiderecta in Deum, & Spe in illo collocanda, ita de amando excludat a Decalogo, hoc nomine, quod euidentiora sine huiusmodi praecepta , quam ut oportuerit Decalogo evulgari.
359쪽
Triplex oedo praeceptorum quorum primo reponitar
praeceptum charstatis. OVARE I. 2. quaest. IO Q. art.ri. tria distinguit praeceptorum moralium genera r quςdam inquit sunt communissima , & adeo manifesta, quod editione non indigeant, sicut mandata de dilectione Dei, &proximi,
&alia huiusmodi l qualia diximus praecepta Fidei & Spei
quae sunt quasi fines praeceptorum; unde in eis nullus potest errare secundum iudicium rationis. Quaedam vero, Inquit, sunt magis determinata, & veluti conclusiones
ex primis, & per se notis syndereseos principiis, quorum stans & interpretatio obuia est cuilibet populari. Sed quia interdum contingit peruersum de his iudicium humanum , opus fuit Decalogo edi & promulgari; tertij denique generis praecepta occultiora, & solis sapientibus nota & haec addita sunt decalogo tradenda populo per
Moysen & Aaron, ut usura & fornicatio. Ex hac enumeratione praeceptorum constat primo loco reponi a S. Thoma charitatis praeceptum de amando Deo. Et ne dicas eum Amadaeo, commune esse , & inclusum caeteris, non singulare : hoc obtendiculuna ut loquitur Sinnichius, Occupauit & amolitus est S. Doctor Articulo superiori, ubi ita habet, actus charitatis duliciter considerara potest, uno modo , secundum quod est quidam AE . per se , atque ita c dit 'b pracepto legio quoa de hoe necialiter datum , scilicet dabies . omιnum Deum tuum, es diliges proximum tuum , Et statim subdit, alio modo potest considerari actus charitatis , ut est modus actuum aliarum virtutum , ut ordinantur ad charitarem , quatenus est finis praecepti, ut dicitur ad Timotheum I. nam intentio finis est quidam modus formalis actus ordinati in finem. Ergo nihil certius aut euidentius est apud D. Thomam , illo speciali praecepto charitatis, sicut aliarum virtutum Theologicarum , quae S. Doctor docet este principia & fundamenta Decalogi. Nam si Deo credendum est, quod verax sit, & omni-sciusa
360쪽
scius, nec fallere magis possit, quam falli, si in eo Spes
nostra ponenda est, quod nec facultas Omnipotenti, nec voluntas summe bono desit ad bene faciendum ; nonne etiam eodem iure Deus infinitae bonitatis, ex praecepto est summe amandus Negare non potest Amadaeus citra apertam haeresim , praecepta singularia ' pei , & Fidei, quamuis Decalogo non significentur nominatim , sed aliis ad salutem necessariis operibus & praeceptis includantur ι quo ergo animo & consilio negat charitatis singulare praeceptum , quod Fidei & Spei concedit, cum charitas sit longe praestantior, & finis ac plenitudo totius legis Vel ergo harum omnium virtutum Theologicarum , 'uarum non meminit Decalogus negandum est, aut asserendum praeceptum ι Vel discrimen aperiendum , cur Fidei admittas te S , Charitatis , neges, cum tamen hoc primum pronuntiet Christas , & maximum
Eodem exemplo praeceptorum Fidei & Spei conuellutur argumentum Amadaei ex primo D. Thom. loco, quaasIerit praeceptum Charitatis , alijs includi. Certum enim est, eodem sensu de Charitate interpretandum , quo accipi ilet de Prudentia , de Fide, & Spe. Quid quia enim
impletur praeceptorum ex Euangelio , ab homine qua Christianus, Fide praeuia & duce peragitur; ac proinde Fidei praeceptum & actum , aliis virtutibus adjungi neceς se est. At si inde nulla nisi Laeretica consecutione potest deducere, non dari praeceptum speciale de Fide, quia aliis includitur, cur id ex D. Thomae verbis inseri, CDaritatis non dare speciale praeceptum , quod aliis dicat admisceri, cum hoe illi Fidei & Prudentiae sit commune Z Quare vesvirobique, vel nullibi valet haec consecutio, ut dandum sit utriusque speciale praeceptum , vel neutrius. Fidei negare non potest sine haeres: ipse viderit, qua probabilitate tollat singulare Charitatis praeceptum.