Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

D 1s p. IV. S E c T. F.

quamuis enim prioribus editionibus Notarum , quaesti nem de probabilitatis usu laxiore constituerit his verbis,

rum choro 'pati : integrum tamen illi fuit , nec vitio vertendum, ex ipsamet hypothesi data, & aliis de causisFacti & iuris quaestionem seiungere , & hac tacita, Vel in aliud tempus dilata, illam prosequi: tum quia in Vererum Theologorum, quos a se stare omnes scripserat oen-drochius, sensum & scripta diligenter inquirendum erat, tum quia licet Theologos recentiores nihil moratus aduersarius , nullo loco videatur habere ,'ιntegrum agmen ut loquitur vltro deserat, alia tamςn mens est plurium Scriptorum quos a se alienos aegre tulisset Author quaestionis, sibi conciliandos putauit ascito omnium recentiorum , si id posset efficere suffragio , & consensit. Et cum nos a Scolasticorum , quacumque aetate vixerint, contemptu simus remotissimi, hinc longe alia a V Vendrochiana nobis ineunda fuit examinis ratio , & accuratius nedum nostrat Familiae , sed etiam aliorum ordinum,

tum antiquorum, tum recentiorum opiniones accuratius

expendere oportuit, ne Scholasticam Theologiam professis vitio verteretur, eorum quos socios aut magistros habere gloriamur , sensum vel nesciuisse omnino , vel suisse aspernatos sequi, aut inquirere. Hinc scholasticos en E contemnens vVendrocnius plurimum remisit de

iligentiore indagatione, aut interpretatione Veterum, aut modernorum Theologorum , quorum magno numero nomina recensentur.

Praeterea cum unus D. Augustinus sit illi omnium instar , in eo uno interpretanὸo totus est , nec minus hac.ctium parte , quam superioribus , diuersa ab illius via tentanda , nobis & calcanda fuit. Memini ab uno SS. Patrum egregie dictum , per immoderantiam plus perenaei evacuatam totam summam debui, quo genus humanum Protoparentes nostri peccato vendidere , a Christo redimendum, deleto peccati chirographo, hoc maximEnomine , quod is in cuius potestatem deuenissent soli Adae posteri vitam ac libertatem hominis insontis & Dei,' nullo sibi titulo obnoxiam depoposcerit, de depraedatus sit.' ereor ne consilium omnino non dissimile, & immδd

382쪽

Fantia plus petendi, idem consequatur fructus, ut iustam habeant Probabilistie, quae iure exiguntur , c uiam recusandi : dc obtendant se a debito tutioris probabilitati exolui, quod plus iusto in maius auctum sit, non sine magna verisimilitudine. V Vendrochius L. Appendice, & nouis obiectionibus: Contra Mercorum contendit, quasi dogma fidei ex Augustino isnorantiam quamlibet profundam , cuiuscum-Jue vel minimi apicis ex iure naturali, quae nullo pulsetur ubio, in peccatum imputandam,si quicquam ex illa quis moliatur, nedum in prima syndereseos principia, quae numquam ex animo deleri possunt, vel in apertas inde conclusiones deductas, quarum summam habet Decalogus , sed etiam in remotissimas illius iuris naturalis fim-bxias, quales a Decalogo sepositas, Scriptura de usuris, de Tatione tradit, quibus annumerare licet de actibus humanis, lege diuina permissis, & quoad speciem ad bonum , malumque indifferentibus, illorum altero imbuendis , dum ab homine rationis compote eliciuntur Is er-so VVendrochii sensus , ut ne vel minimum quidem ex iure naturali apicem condonet, quacumque ignorantia laborantibus , vel ab aetate teneriori, vel ab innato stupore, inter hominum & brutorum sortem medio , vel ex Sapientum qui ista doceant , aut consulantur , inopia. Atque hinc grauem litem mouet, nedum Theophilo&Caramueli, aliisque laxoribus, sed etiam Mercoro, quod de isto rigore aliquid visus sit remittere; atque ea indulgentia, bonae cauta praviaricari. His tamen se praesidiis texit, & muniuit Mercorus, ut non admodum dissicile sit,

quae in illum noua, aut verius eadem aliis verbis . instaurantur argumenta infringere. Sed antequam ad hoc PGecipuum , & sere unicum. controuersiae caput descendam, decurrere placet utramque Appendicem & annota-xe, quibus nobiscum conueniat, quibus dissentiat, quae habeat singularia & erudita, seu diuersica nostris, seu eadem pauci, colligere, in eorum gratiam, quibus vel libri copia deest, vel ieetio prohibita religioni esset.

383쪽

Vna mendroch, obseruatio qua 'Mionis pars

prae ι sua euertitur. LΙcar contra V Vendrochium sentiam, sine graui hallucinatione, a iuris quaestione alteram facti problinstitutam suisse, cum illo tamen conuenio & approbo, quod s. a. acute obseruat, disiunctas quaestiones reipsa,&sensu Theologorum, qui reseruntur, de deIectu licito minus tutat, probabilioris tamen opinionis , cum altera minus perinde probabili, ac tuta, male permixtas fuisse; non ea tantum de causa, quam ipse urget, quod primani Quaestionem de opinione minus tuta probabiliori in medio cum Montallio reliquerit, nec vitio verterit aduersa riis ; secundam vero de minus tutar, minusque probabilis permisso usu, falsitatis & multorum errorum conuicerit: Sed quod antiqui Theologi omnes ad unum ante Bartholomaeum Medi nam, & post istum recentiores plures, maximὸ ex Thomistis quos refert Author Quantionis quod prima parte de delectu probabilioris minus tutae opinionis , concessa & praemissa, negauerint idem iuris esse de opinione minus tuta & probabili: unde constat non ex sola oscitantia, sed profunda calliditate, id suisse flastum . quod sibi utilissimum re senistit apud Lectores quaestionis Author. Nam ut ipse V Vendrochius obseruat, permiscendis illis quaestionibus, de quarum altera nulla lis erat, hoc assecutus est, ut cum nullum omnino pro illa quae proprie inter nos vertitur Quaestione, utrum scilicet, minus probabilem , ac minus tutam opinionem sequi fassi, veterum Scholasticorum protulerit, ad eam tamen imperiti vel incauti, transferrent paucula loca quae ad alteram tantum, de qua nulla lis inter nos est Quaestionem pertinentia . qualia sunt ferὰ omnia , ex antiquis Theologis &SS. ΡΡ. ex Leone, Alberto Magno, D. Thoma primum a Ioanne Nider Libello cui titulus, Consistoriismram rata Conscientia, deinde a D. Antonino , & ex illo a Sylvestro relata.

iamuis enim nostra discussione obseruauerunu , ho

384쪽

IvDICIUM DE CAsVISTIS. tres Dominicanos scripsi Ie remedia , iis qui anxia religione & scrupulis, ac pene superstitione torquentur, non regulas communes ab omnibus excipiendas, & illorum verbis expressis, probauerimus da innasse delectum opinionis minus tutae, nisi probabilior si atque eo sensu quae ex Leone, Alberto Magno , & D. Thoma reserunt, suisse interpretatos , non possum tamen dissimulare , magnam lucem horum Dominicanorum testimoniis allatam, ob- seruatione subtilissima V Vendrocliij, qua planε concidunt , & in ipsim Authorem Quaestionis regeruntur,quaecumque assumit argumenta, ex D. Antonini verbis expressis, aut aliorum Patrum & Theologorum, ab illo relatis. Certum enim est D. Antoninum illos laudasse &suisse interpretatum , iuxta propriam sententiam , quae omnino damnat delectum opinionis minus tutae, nisi aduersam probabilitate vincat, &eam fuisse mentem omnium antiquorum Theologorum , & recentiorum Tho-mistarum , Alvares, Lopes, Gregorij, Ioannis Martines,& Baptistae fuse probauimus. Haec tantum recolo, ut V Uendrochio acceptam reseram hanc obseruationem, quae totam nostram Disputationem confirmat, atque illo

sensu diximus Gregorium N artines docuisse , non licere minus probabilem sequi opinionem, nisi praeitcε tuta sit. Inde uno quasi impetu validε conuellit testimonia ab Authore Quaestionis pro se congesta, ut merito dixerit Titulo Paragraphi tertij, ad oculum ostendi locorum a

Stephano prolatorum , magnam partem inutilem esse. Subtilissime etiam expendit locum ex Leone , & demonstrat argumentum inde a P. des Champs & a Cor-Deio depromptum, peccare materia & sorma. Quamuis enim ad bonam mentem optima sit Leonis regula: In js qua vel dubia seunt, aut obscum , nihil sequendum , quod

nec praceptis Euangelieis contrarium , nec decretis SS. PP. inuemtur a esum ; non tamen haec regula totam legem

implet, nec omnem seruat & continet iustitiam , quia praeter apertam dissensionem ab Euangelio, qua haeresis incurritur, potest in illud peccari, si dubitemus, an quod Credimus, aut meditamur agendum, aduersetur legi Dei,&. Euangelio. Quare fallax est illa argumentatio ι nulla opinio probabilis quamlibet minus tuta, minusque probabilis inueratur aduersa Scopturae & S . Patribus: ErgR

385쪽

licet sequi quamlibet opinionem, etsi minus tutam , dc minus probabilem. Ex illo enim subsumpto,& ex l8c Leonis assirmative concluditur, quasi ex duabus praemissis negantibus , quod nulla Dialecticae lege licet. Eamdem responsionem aliis verbis tradiderat subtilis Scotista; a. nobis supra cum laude memoratus, eo praecepto LeonIs haeresim vitari, non tamen peccatum , si aliquid tentes,' quod non certo stias, sed vel dubites, vel probabilius credas , aduersari praeceptis Euangeli, , aut decretis S S. PR-

Eadem responsione conuellitur argumentum ex tetranaonio Alberti: neque enim illud extat, nisi apud D. Antoninum , eius seniu interpretandum , ut non pat atur delectum opinionis minus tutae, nisi aduersam probabilitate Vincat. Mirε etiam Paragraph. r. vexatur Authon Quaestionis loco D. Thomae ex Quodlibeto g. art. quem perperam ad defensionem minus tutae , & minus. Probabilis opinionis delectus accommodatum , inuictis argumentis demonstrat. Placet etiam quod ad finem illius Paragraphi obseruat, & nos obscurius insinuavera mus ; in reuerentiam S. Antonini, Ioannis Nider, & Sylvestri, eos mentem D, Thomae non fuisse plenἡ allecutos . quod etiam nunc tacerem nisi idVVendrochius publicumifecisset. Eos enim, tres nominati Dominicani, qui pro babiliorem opinionem sequuntur , eximunt a dubitan

tium numero , & a peccato liberant, modo ne errent In

iis, quae Scripturae ac Ecclesiae decretis manifeste repugnant. E contrario vero S. Thomas, etiam in iis, de quibus homines habere se certitudinem arbitrantur , axatione videlicet, reperiri posse quamdam dubitationem sentit, ex dissidio Doctorum ortam, nec veretur illos peccati damnare: sed hic cauenda est V vendrochrj calliditas, addit enim prudenter quidem , sententiam hanc μνιο

grauiorem ει veriorem babendam a Manto D Nomas S. Antonino , authoritate saddi possunt Nidet & Sylvesteri infi

Quid vero hie a V Vendrochio cauendum Nempe quod Velit D. Thomam peccati damnare, eum qui contra te' gem agit, ex duplici capite : Ita, inquit, si permanentae..il; Lbitatione ad actum prosiliant, qui sequuntur probin . borem thminus tutam opinionem, quos ab saluit

386쪽

n iam, tum si eorum opinio a veritate atque a lege ater

dissentiat. His verbis V Vendrochius summa subtilitate & at te, ne dicam fraude, aut mala fide, extruit sibi prassidium contra Mercorum. D. Thom. eb loci s ut id in antecessum dicamus in peccati damnat eos, qui dissidentibus Doctoribus, non solum de iure naturali, sed etiam de positiuo , quod inquirendum sit buiusmodi Doctorum consultori , ex

ossicio iudicis , aut medici corporum , & animorum aut quocumque alio , si minus tutam contra legem, & oTeium , licet probabiliorem , pro libertate & commodo eligat opinionem, quod existimet non posse , non pulsari dubio graui ex dissidio Doctorum, se contra ossicium agere , ac proinde vel abstinendum fibi esse ab actu vel opero sus inquirendam veritatem cuiuscumque iuris, etiam postiui,' quod sui referat scire, ad implendum ossicium vel sapientiores de hoc confisendos. Vnde si omne duiasium semoueatur, quale de iure naturali suboriri solet, ex ipsa lege naturae cordibus nostris inscripta, vel ex Docto Arum dissidio de iure positivo . contendo illum eo loci aD. Thoma non damnari: ac proinde praeter illius mentem , inserta a V Vendrochio illa verba, damnare peccati

hoc solum nomine, semoto omni dubio graui, si quam

sequ3tur , opinio probabibor , a veritate, atque adeo a Iega

aeterna dissentiat. Quare quidquid sit de re ipsa , ex hoc D. Thomae Articulo euincere non potest V Vendrochius contra Mercorum , D. Thomam damnare peccati, quidquid fit contra legem, hoc ipso quod dissentiat a veritate, M a lege aeterna, nisi suppetat dubium ex alterutro capite iam insinuato ortum. Nihil ergo alienum ab Angelico

Praeceptore docuimus cum Mercoro, cum duodennem

puerum exemimus a peccato, si neget homini hostem insecuto ad mortem, se quemquam vidisse; quia conclusio haec, nullo casu etiam seruandae homini vitae, licere mentiri. Haec enim conclusio longius semota est: a primis syndereseos, & iuris naturalia principiis, quam Ut puer duodennis solus possit eam certo inserre, &non posse quacumque causa honestari id genus leuissimi mendacii. Hanc controuersiam fusius prosequemur examine secundae Appendicis.

387쪽

Testimonia SS. Patrum egregie a mendrochia

reuocata a Regulas ex Mercora constitutas. HAc etiam parte non nego Vrindrochium de nobis optime meritum, quod Paragrapho q. & duobus sequentibus, magna eruὸitione & subtilitate, omnium S S Patrum & nominatim D. Augustini sententiam, totamque Ecclesiae traditionem reuocet ad haec tria principia, primum ex Ciceronis sensit & verbis , nefas id agere quod dubites aquώmsit, an νm sum. Huc enim pertinent,quaesumque diximus, ad muniendam hanc iuris Pontificij r gulam , - bais tutiorem partem elixendam Secunduat

Principium , proprie ta bitare, cui pos expens AE

tra que partis rationes, stra qua issicitum abluid probant, sque probab les iidentur , ae q- probant esse iscitunia Hoc tota prima classe argumentorum euicimus, sicut MLertium principium, C a dua opiniones aque probab les vi- Mutur , s vinossisa partis rationes aque probaboles 3 dicat.

Haec tria principia labsit verbo inuidiat nec Sinnichius quem omnibus anteponit VVendrochius , nec ipse V Uendrochius , Mercoro nostro validius & neruosius Confirmauit, ut merita laude fraudetur, si quemquam illi hac parte anteponat. Quod ad me attinet, nihil mihi vendico, quia quaecumque scripsi sere omnia , ipsi & D. Fagnano post D. Thomam refero accepta. Sed ne videar, ab ea quam mihi praescribo lege, vel

minimum, eodem quo commendo loco recedero, non inuidebo laudem Uvendrochio vindic ti nostrae sententiae Augustini. Locum citauimus libro I. de Baptismo c.3. Si quis dubiam , in parte Dianais non recte acciperet BV f-m m. quod in Cathotica recte aeripe eertum haberet, M ter peccaree in rebαν adfiastem pertinenlrbus , mel e suo quod certas. .neerta praeponerer. Exceperat Author

Quaestionis ex Granado D. Augustinum agere de sacramento Baptitat , quatenus medium est non ex sol Py cepto , necessarium ad salutem , sed ex institution

388쪽

diuina, in quo rerum genere tutior pars est eligenda, Sed contra subtiliter respondet iVVendrochius quaestio, nem, de qua agit D. August. pertinere ad res ex praea Cepto neces artas. Disputat enim cum iis , quibus cum conueniebat, baptismum validum esse : sed contendebat, ex praecepto illicitum esse, quamlibet validum ab haerericis susciperetur , quamdiu ab Ecclesiae Catholicae ministris conferri poterat: Ergo ad res ex praecepto tan-rum, non ex efficacia medii necessatias , spectabat haee dubitatio, in eo posita, an sit aliquod praeceptum diuinum,quo vetetur accipi baptismus extra Ecclesiam, licet valide ab haereticis conferri posthi. Quid vero ad illam quaestionem D.August. In rebus,inquit, ad salutem anima pertinentibam letiam ex selo praeceptοὶ Τωυ te peeerit, sirenis incerta praeponit. Haec Augustini aurea sententia, ψel nusquam , vel uniuersim obtinet, cum de quacumque im

De Casuistis Vondroch, nostrumque iudicium.

I IDE Tvst 3. II. acerbior, minusque aequus in Cassii - stas, quod ex nonnullorum vitiis , de omnibus statuat, & illud scribendi genus, in totum damnet, quasi SS. Patribus ignotum & aduersum et eos vero qui id sectantur miris conuiciis ἡ triuio Petitis exagitat, quasi ab Eccle ferreges , homunciones, es monachulos , communipiorum sensu damnatos. Quid durius de haereticis pronunciari posset, aut acerbius haeretici in Catholicos scriberent Uerum semotis conuiciis , quae pudet retulisse, contra sentio, id librorum genus origine pium , Ecclesiae ille, longo tempore a sordibus seruatum immune nee nisi a o. circiter annis degenerassh, nec in toto tollendum existimo , sed purgandum & pristino nitori resti

tuendum.

Summarum quas vocant casuum, S. Ramundus iuris

canonici consultissimus primam scripsit : illum plures imitati sunt , eum Ecclesiae fructu non poenitendo. Di DPutationi superiori ex Sylvestro, de usu probabilium t

389쪽

gulas excepi , quibus nihil sanctius unquam scripsie

VVendrocluus: nec puto illum aegre laturum si Grana tensem & Bartholomaeum a Martyribus hac in re sequamur. Quid vero de hoc librorum genere sentiebant viri sapientillimi,& iuxta sanctissimi Longe aliud plane,quam quod V Vendrocluus , si omnes Casuistas , sua censura

perstringat. Retuli Caietanum impense laudatum a Gra-natensi , cuius Summam cum Bartholomaeo a Martyriabus lectitabat, & quo utebatur exemplar , in reuerentiam tanti viri, adhuc seruatur in Lusitania. Et ne dicat Concio natores, & piorum librorum scriptores in explicanda morum doctrina aduersari Casuistis, nec minus illis infensos Ecclesiae pastores, si ita exerte nulla exceptione, ut videtur pronunciet : nam stant, praeter infinitos , a me nomia nati t Bartholomaeus a Martyribus nostri. ciculi abs hi-

tum Episcoporum exemplar, Su*mam Caietani lingua Hispana curauit verti, ac notis illustrari, & suae dioecesis confessariis legendam, & sequendam praescripsit : Grana- tensis scriptorum exegeticorum facile princeps siros libros

ad Caietani 9ummam, quasi ad regulam exegit. Meminia me aliquo loco legisse, impense laudatum a Granatensi opus Dominici a Soto , de iustitia &iure ob singularet ieruditionem & pietatem. Quid enim nisi pium laudare

poterat, is quem Praefatione ad libros de Amore diuino Episcopus Geneuensis magnum vocat pietatis Doctorem Quid vero sanctius scribi potuit institutione saeerdotum petro a solo authore, quem multi plus aequo rigidiorem causantur 3 Sed quid refert pluribus Casuvias tutari, cum haec nostra Theologiam Caramuelem , & Amadaeum, aliosque laxiores Casuistas , caeterorum vim Apologiae habeat , ὴ nostro ordine plures opinione V Vendrochii

demonstret severos esse, & tutos morum exactores Non

recuso cuiusquam iudicium t quidquid superiori & ista

parte scripsi, aut verius ex D. Thom. eiusque discipulis collegi, patiar ad incudem & ad lineam cuiusque seuerita smi censoris reuocari : neque grauissimam poenam d

precabor , si quidquam offenderit, quod a SS. Patrum

disciplina recedat. Non licuit omnium quos resert Amadatus Discipulorum D. Thomae libros explorare , quorum tamen copiam habui, qui adeo seueram censuram com meruerint , hactenus reperi neminem , ut agnoscas praeμ

390쪽

Iuni civM DE CAS VISTIS. . posteram esse & iniuriam , si nostros perstringat, & aliarum familiarum plurimos: neque enim ex uno Tambu rino , Scobario de omnibus Societatis Theologis , neque ex Vno Diana, aut Caramuele, de omnibus generatim Casiuistis , tum recentioribus , tum antiquis statuendum

est : quod V Vendrochii principiis euinco. Ille huius appendicis f. h. corruptelam Theologiae Moralis refert iri eos, qui opinionis minus tutae, minusque probabilis delectum permittunt, & securum pollicentur, nullam vero

litem ait se mouisse in eos, qui minus tutam eligi posse docent, dummodo sit probabilior: Atqui antiquiorum

nullus, ante Bartholos iam Medi nam, asseruit securltatem minus tutae, minusque probabilis, pauci recentiorum damnant si probabilitate vincat: Ergo cum a priore non a posteriore opinione eruperit corruptela Camistarum, pauciores quam putat V Vendrochius huius erroris

rei simi, & Magistri, ut mitius agendum illi fuerit cuiri

toto genere Casui starum, nec nonnullorum culpa, omnes

nullo excepto, illi grauissimas poenas, & iniustas opo tuerit dare , ipsiusmet lege absoluendos. Non dissitebor tamen veri aliquid habere, quod scribit de quorumdam Casui starum Lectione periculosa: expertus enim im , ea plurimum pietatem minui & intepescere, Et quod ab Alberto Magno dictum serunt, numquam E camera ad colloquium cum saecularibus prodiisse, quin minor , idest remissior, & ad exercitia pietatis ine- tior rediret, contingere obseruaui nonnullos Camistast egentibus. Hinc ab uno & altero Benedicti norum, &Cisterciensium excepi, Caramuelis ex eodem ordine libros , maxime Theologiam Moralem , qua S. Benedicti Regulam commentatur, a Bibliotheca communi inter

libros prohibitos reponi , & eius lectione interdici sitis Fratribus, quod nihil aliud videatur spectasse, quam sui

instituti corruptelam inducere in animos eorum , qui S. Benedicti Regulam vovent, & profitentur. De S. Ignatio refert Ribad enetra , cum aliquot Erasimi

libros legisset, styli & elegantiae causa, expertum iis etiam qui titulo pietate praeserunt i qualis est de milite Christi no seruorem animi sensim languescere, & illius Authoris Lectione suis interdixisse. Eadem certὰ cautela adhibenda esset legendis quibusdam Casuistis , nam praetur

SEARCH

MENU NAVIGATION