De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LIBER

Rex ipse contineri non potuit, quin Portu Pliam saepe maximis vocibus inclamaret, & in Ducum complexum rueret. Nostri vicissimillum ad spem pristinae sortunae confestim recuperandae magnis clamoribuS excitarunt. Nai- res Calecutientes, qui erant Cochimi in praesidijs, continuo urbem prae metu reliquere. Iam hoc tempore Odoardus Paciecus, qui cum Alsonso Albu quercio Olysippone prosectus erat, nauem suam ad eas oras appulerat, & secum Francisco Albuquercio coniunxerat. Franciscus Albuquercius ubi Rcgis fidem collaudauit, eique Emmanuelis nomine gratias egit, cum videret illum exhaustum, de rei numariae difficultate vehementer implicitum, praeter alia dona atque munera, decem millia ducatorum ex Emmanuelis pecunia donauit. Fuit hoc donum non modo propter temporis illius angustias Trimum parae gratissimum , verum dc omnibus magnam admirationem incus sit. Reges enim Indi quantiis elati &insiolentes natura sint,& opes magnas habeant, tenuissimo tamen victu contenti, dc ad rem nimis attenti sunt Cum

igitur illius rei fama cum ad alios reges, tum ad Calccutiensem perlata suisset, obstupuit. Eo die Albuquercius nihil enim in tantis rebus procrastinandum existimabat Trimum param Cochimum transduxit, de illum Rcgis Emmanuelis nomine in urbis atque regni possessione constituit:& ne tuos otio torpere, &animos hostium confirmare sineret, in aliam insulam Cochimo oppositam, cuius princeps a Cochi mense ad Calecutientem desecerat, inuasi z, hostesque inopinantes aggressus dissipauit, multosque ex illis occidit, ct aliquot oppida atque vicos exussit: dc Cochimum continuo reuersus est. Postera die in aliam insulam traiecit, quae similiter ad ditionem Trimum parae pertinebat, illiusque princeps se eodem crimine defectionis alligarat. At princeps habebat in armis ad tria millia sortium militum, Sc multi parones Calecutienses armis Sc militibus instructi, ut illi opem afferrent, circum insulam versabantur. Hic Albuquercius ita duces distilbuit, Vt Paciecus cum paronibus in mari congrederetur, Coelius vero, dc Antonius Campensis,&Ataideus in acie prima cum hostium copijs dimicarent. Paciecus hostium classem inuasit, paronesque partim depressit, parti m in fugam coniecit, multosque ex hostibus de serro dc flamma consumpsit. Reliqui duces in insiti la primo impetu hostes fundunt, & vallum, quo principis aedes septae sue rant, revellunt,& in aedes irrumpunt, ipsumque principem interficiunt, &aedes inflammant.: eodemque die parta victoria reuertuntur. Postridie vero ad aliam insulam nomine Repelinum Albuquercius naues accedere iunst. Illius princeps idem in se scelus admiserat. Timore igitur admonitus, ne idem cum reliquis proditoribus supplicium subiret, magna vi se ad resistendum comparabat: Nairumque duo millia sub signis habebat. Ad litus igitur, ut nostros aditu prohiberent, adcessit. Fuit ibi acriter utrinisque dimicatum. Sed hostes tandem in fuga salutem ponere coacti sunt. V

Nostri

112쪽

Nostri illos vique ad maximum insulae oppidum insecuti fuerunt. Ibi cum insulat princeps rem in extremum discrimen inductam cerneret, s uos a fuga collegit, instructaque rursus, ut potitit, acie, sortissime reptagrauit. Redintegrato praelio, fuit ut inque si imma contentione certatum : sed hostes in fugam versi tandem sunt. Nostri cum multos occidissent, dc reliquos ex insula praecipites eiecissent, insulam diripiendam Trimum parae militibus concessere. Hoc facto,oppida atque pagi Albuque i iussit incensi, de exusti sunt. His rebus gestis, Albuquemus Regem iam letissimo rerum succestia recreatum adijt, ab illoque peti jt, ut faceret tibi potestatem arcis aedificandae, qua de Lusitani pollent pericula ab hostibus intenta propulsare, de statum ipsius Regis multo facilius a Calecutiensis immanitate tueri. Rex id facillime concessit, dixitque, qudd viueret, dc dignitatem recuperaret,& contra hostis improbissimi conatum muniretur, i) totum sibi esse, dc illi, dc Regi clarissimo, de Lusitanorum virtuti in acceptis referendum. Proinde si illi videretur, arcis illius aediscationem ex re Emmanuelis Regis esse, velle se sumptum omnem sup peditare. Itaque locus ad eam delectus suit valde opportunus. Erat enim edi tus, dc maris illius angustijs imminebat, e quibus,quoties Calecutij Rex bellum nauibus inferre conaretur, nostri illum facile aditu prohiberent. XXvij. die Septembris anno. M. D. III. arcis sundamenta iacta sunt. Magnaque hominum multitudo Regis iussit operas perpetuo nauabat.Neque Lusitani quidem sese a labore, vilius vel nobilitatis, vel aetatis excusatione defendebant, quanuis eos Rex ab opere avertere conaretur. Quatriduum iam fuerat in arce aedificanda consumptum, cum Alsensus Albuquercius Cochimum peruenit. Multiplicatis igitur operis, arx ad summum peruenit, de absoluta tandem suit. Deinde, re prius deliberata, Albuquercius cum reliquis ducibus, de aliquot Trimuinparae militibus, in oppida, quae ad Repelinentem Dynastam pertinebant qui, ut diectum est, a Trimum para rebellarat) se contulit. Ea vero viginti passuum millibus Cochimo si istabant, erantque a fluminis ripis, quod in aestuarium influit, non magno interuallo disiuncta. Nostri igitur scaphis dc paruis nauigijs egressi, improuiso hostes adoriuntur. Multos interimunt, reliquos fundunt sugantque, dc vastitatem, dc populationem eo rum rebus inserunt. Huius stragis fama celeriter ad omnes vicinos perue nit. Rem namque esse in magno distri mine , sublato clamore significant. Qui clamorem excipiunt, rursus ut alios ad auxilium excitent, eadem significatione clamoris utuntur: dc sic fit, ut partim nuncijs ad eam rem misi sis, partim clamoris successione continuata intra breue tempus magnae mili tum copiae congregati soleant. Tunc igitur supra sex millia eorum , quos Naires appellant, ad auxilium suis asserendum repente prouolarunt, & in nostros impetum fecerunt. Nostri ordine instructi cedere paulatim inci piunt.Illi tamen nimis ferociter instabant, dc nostros grauissime premebant: nequc

113쪽

LIBER

neque solum telis odiaculis eminus,sed strictis etiam gladiis dimicabant .Quod

si per ordinem, quo Lusitani erant instructi, non stetisset, magna tunc clades accepta suis let. Sed cum nauigia non procul abessent, de a nostris nullus tumultus eXcitaretur, omnes se, magno tamen cum labore, de vitae discrimine, in scaphas Mnauigia receperunt. Odoardus tamen Paciecus cum scapham tuam suorum namque temeritate a loco deducta sue nat) minime reperisset,magnum periculum adij t. Hostium namque multitudo illum circunstetit, ut, antequam subsidium afferri posset, opprimeret. Ille tamen cum elset acer Sc strenuus, eorum dantisper impetum instita Virtute repressit, dum Albuquercij, periculo , in quo is versabatum, animaduerso, subsidio occurrerent. Itaque Omnes recepti, se Cochimum contulerunt. Fuere in praelio Octo tantum vulnerati, nemo autem occisus. Ex hostibus magna multitudo cecidit : septem parones in fluuio capti,&.quindecim incensi sunt. Inse- quos antecedebat. At hostes in armis excubabant. Itaque conferti , summa contentione resistunt: duos occidunt, viginti convulnerant. Alsonsiis Albu

Iercius inopinato casu distinetur, neque quomodo tantae multitudini resiat, neque quo pacto retrocedat, rationem inire potest. Quod tamen erat viti ionis ossicium, acriter dimicandum statuit, Vtque eo, dum reliqui Duces opem afferrent. Sic ad primam lucem impetum hostium sustinuit. At Fran-cticus Albuquercius cum caeteris Ducibus se se e scaphas eiecit, dc incredibili celeritate ad locum, in quo pugna committi coeperat, se contulit. Torum aduentu nostris animus additus fuit, & hostes in iugam coniecti, magnaque eorum pars serro concisa, de pagi flammis exusti. Eodem die aliam insulam, nomine Cambalam, aggressi sunt, ubi supra septingentos homines interfecerunt. Neque hs rebus contenti , in terras alias ad ditionem Calecutiensis Regis pertinentes ingressi, hominum stragem ediderunt, & populationem maximam intulerunt.Sed cum supra sex millia hominum ad eorum impetum reprimendii conuenirent, aegre repulsi sunt. Odoardus interim Paciecus triginta& quatuor parones Calecutiensiis Regis, qui aditum in portum Cochimi mercatoribus intercludebat,superauit,& fugere compulit.Post has calamitates hostibus illatas,cum mercatores Coinimum piper,& alia aromata in Cochimen sem portum convehere non auderent,visum est Alsonso Albu quercio Coulata mum petere, ut ibi tres naves oneraret. Ciuitas erat omni u priscis teporibus iri

regionibus illis de amplissima Sc opulentissima.Sed postqua Calecutium a metratoribus seequetari,&opibus augeri coepi magna Coulamesis imperi j inclinatio facta est. Cochimo abest circiterquadragin ta de octo passuu millia: ad orta solis spectat. Nauigatio est tutissima secundu fluuiu,nisi cum propter fluminis

angustias,

114쪽

iii an stia , insidiae ab hostibus ab utraque parte in ripis collocantur. Flumen

enim est valde profundum: cum marinis enim aquis,quas accedens aestus in ducit,commiscetur.portus est optimus. AEdes, phanagelisio, mores, instituta sunt eadem serme,quae apud reliquos Malabares suisse diximus.Gens est asse sueta praelijs: continenter enim bellum cum Rege Narsingae gerit. Quanuis AELen im Narsingae regnum maxima ex parte latus Indiae, quod spectat ad flem Solem,occupet, cum tamen latitsimum sit, ad confinia Solis occidentis extenditur. Rex maximam temporis partem in urbibus mediterraneis consumit. Coulamum vero regenὸum hominibus committit, quos fide praestantes esse iudicat. Regio a Christianis illis etiam colitur,qui Thomae disciplinam acceperunt,&in tanta temporum varietate,& regnorum commuta

tione, de aduersis rerutii incidentium casibus inuicta semper fide & constantia retinuerunt. Est in ea urbe templum peruetustum, quod Christiani perhi- . bent suisse a Thoma aedificatum. Apostoli autem coi pus est in ora Resiai Nar-D' p . . . Asingensis sepultum, in templo, quod non a Christianis tantum, feci etiam a Saracenis & reliquis gentibus sanctissimum habetur. Fama namque constans est, viri illius diuini meritis multa miracula diuinitus edi,& complures, qui opem illius vel in grauissimis morbis, vel in rebus amictis implorabant,mirabiliter alleuatos ,& maximis malis liberatos extitisse. Eo tempore quo Al sensus Albuquercius in eam urbem nauigauit, mulier quaedam vidua Re gnum nomine fili j, qui nondum aetatem maturam ad regendum habebat, non segniter administrabat. Fuit a ciuitatis principibus, qui nomine Re nae omnia, quaecunque vellet,le facturos ostendebant, valde bonorifice receptus. Itaque oneratis ex sententia nauibus,& amicitiae foedere percusso, d traditis regiae fidei Lusitanis,qui erant gerendi negoti j causa Regis Emmanue lis nomine in ea urbe relinquedi , Cochimum reuersus est. Dum hec geruntur, Calecutij Rex animaduertens,in quam fraudem suisset Arabum cohortationibus impuli us,magno silentio, ne Arabes foedus perturbarent, pacem cum Lusitanis facere constituit. Ad quam celerius constitu edam au beadarimi, I=quem, ut dictum est, animi inclinatione in Lusitanum nomen egregie propendere constabat , assiduae cohortationes impellebant. Conditiones foederis hae fuerunt: Vt omnes classes, quae erant in mare,bellicum Lusitanis aut cum illorum amicis gerendi catisa, deductae, continuo subducerentur. Vt omnia bona Regis Emmanuelis, quae tempore, quo Atius Correa suerat interketus, Arabes, & reliqui eorum socij diripuerant,restituerentur. Et pro illis Caleculii Rex certum piperis pondus intra tempus assignatum persolueret. Ne Saracenis, qui Calem iij negotiabantur, facultatem tribueret in Arabiani nauigandifflagitabat praete ea Franciscus Albuquercius,ut Mediolanenses,qui ad Caleculii Regem traffugerant, illi redderentur. Id solum Rex pernegauit.

Turpisiimum namque sibi sore iudicabat, si homines semel in fidem receptos

. .. proderet

115쪽

proderet: reliqua omnia concessit. His ita constitutis Naubeadarimus Cran- sanorem petii ut ibi bonam piperis partem appendi,at ue Pacieco,qui eo iussisti Francisci Albuquercij ad eam rem venerat, assignari iuberet'. Accidit interim,cum iam bonam piperis partem Paciecus nauibus imponi iussisset, ut na- uigium pipere onustum,quod Calecutiensis Regis erat, Cranganorem versus nauigaret. Id cum ad Iacobum Fernandum Corream perlatum esset, Albu quercij iniussu misit, qui nauigium caperet, & Cochimum perduceret. Illi qui erant in nauigio,cum se captos animaduertunt, indignum facinus esse clamitant. Pacem inter Regem Pontigaliae & Regem Cale iij esse iam solenniscedere constitutam. Et tamen post factam pacem,Calecutiensis Regis minimos atque famulos per vim a Portugalens bus capi,& piper regium diripi Praeterea piper illud Cranganorem convehi,ut Portugalensibus traderetur, & Rex Calecutij citius fidem suam liberaret. Ne vellent igitur,quod erant sine cuius --. - quam iniuria confestim accepturi,cum lata Regis offensione per vim ἡ Regiorum manibus extorquere. At Correa nihilominus in instituta iniuria sortissime perseuerat, uigiumque oppugnat: Naires sex occisi sunt, & multi praeterea vulnerati. Ex nostris vero non pauci vulneribus acceptis E praelio discesse-ὶ Tunt, ita,Vt non magnum piperis illius pondus, quod per vim &iniuriam direptum fuit, multorum sanguine constaret. Id ubi Naubeadarimus resciuit a. Francisco Albuquercio postulauit, ut Regi satisfaceret. Foedus enim violatum suisse, Regisq; animum grauiter ostensum, materiamque datam hominibus qui pacem hanc turbare cupiebant,ad bellum acerbissimum temere concitandum. Praeterea turpisiimum sere Lusitanis, si lcelus quod in alijs vindicare conabantur,in se ipsos admitterent.Iure enim visi fuerant Regi Calecutiensi bellum mouere,quod noluisset in eos,qui facinus illud in caede Aris Correae, & inopum regiarum direptione c'nciueran animaduertere Emmanues Regii latisfacere:cur igitur idem facinus a suis susceptum inultum esse pateretur'Cur non aliquam Regi Calecutiensi satisfactionem daret, qua illius animus tam atroci iniuria stimulatus placari posset' Regem esse natura mutabilem, & iracundum, & Saracenis obnoxium, ita, ut eorum sermonibus induetiis cum a nostris nullam iniuriam accepisse eas tamcn illis clades,quas acceperan intu- . sisset. inlid igitur facturum existimaret, postquamis iure bellum suscipere vi- deretur. Hic& alia multa cum Naubcadarimus in eandem sententiam repeteret, Franciscus Albuquercius postulata illius contempsit.Quo quidem crimine vel sceleris, si negi exit fidem, vel timiditatis, si non ausiis est coercere hominis vesam temeritatem audes, quas fuerat adeptus, obsicurauit. Rex Cale-cutilua grauissima commotus, classem rursus instruere,& delectum habere

an 'it mari atque terra bellum Cochimensi Regi atque Lusitanis inserret.Vbiad J timvmpara compertum habuit, a Fracis D Albiiquercio enixe po-itulatu ut ea sibi pranidia relinqueret, quibus posset Calecutiensis impetus

-- - ab illius

116쪽

ab illius regni finibus propulsari.Indignissimum namque fore, sic, cum propter

Lusitani nominis studium tam graui bello,quantum erat illud futurum, premeretur, Lulitanorum ope destitui. Id Albuquercius sic facturum pollicetur. Sed id minime, vitar erat, praestitiae Unam enim tantum nauem cum duabus carauel is,quarum formam iam supra descripsimus,&aliud paruum nauigium illi cum ccntum Lusitanis reliquit.Erant apud eum praeterea alij quinquaginta Lusitani,ita,ut centum & quinquaginta tantum Lusitani ad tanti belli molem sustinendam eo in loco remanerent. His omnibus praesectus ecit Odoardus Paciecus, qui summa voluntate prouinciam illam suscepit, ut vitam , si ita opus esset,pro Cis RisTi gloria, & Regis Emmanuelis dignitate profunderet. Interim venit Usensus Albuquercius Coulamo. Albuquercij igitur Cochimo profecti, Cananorem peruenere, quo in loco cognouit Alsontus e literis Raphaelis Reines, qui apud Naubeadarimum piperis accipiendi gratia remanserat, maximum bellum comparari. Idem etiam Colebiquius, cuius iam antea

mentionem fecimus,qui plurimum Lusitanis fauebat,itteris ad Albuquercios missis indicauit. Inde cum oram Calecutij legerent, ad Regem miserunt, qui Lusitanos,quos apud se retinebat, mistas faceret: quodpostulatum ille reiecit. Inde igitur digressi,iter in Portugaliam suscepere.Alsensus Albuquercius Olyspponem peruenit. xvij. die mensis Iulij, anno a CHRISTO nato. M. D. IlII. Franciscus vero Albuquercius,& Nicolaus Coeli us quomodo perierint, incertum est. Nunquam enim comparuerunt, nec ullus euasit , qui posset illorum interitum nuntiare. Petrus Ataideus, stacta in vadis naui, in terram euasit: ia. qua nauigium nactus, cum Lusitanorum rarae,qui erant in eadem naue o Zambiquem se contulit, ubi mortuus est. Alia vero pars se Melindem recepit. Per idem serme tempus,quo haec acciderunt,Dux alius nomine Antonius Sal-dagna varijs tempestatibus iactatus fuit. Missiis autem suerat ab Emmanuele, post Albuquerciorum Olysippone discessum,cu tribus nauibus,Vt mare,quod Vltimo Elniopiae promontorio, Guardala nuncupato, & Arabico si nu continetur,armis infestum redderet. Vnus ex Ducibus, qui sub illo erant, cui nomecrat Iacobus Fernadus Peretra,vi tempestatis a reliquis nauibus segregatus, nauem suam Melindem appulit.Inde Zacatoram,insulam antea nostris incognitam ton ita lato mari ab introitu sinus Arabici disiunctam,peiij in qua hy mare constituit. At Saldagna gubernatoris imperitia cursum non tenuit, dc in insulam,quam appellant Sancti Thomae,aequinoctiali circulo subiectam,perueniti Postquam vero inde digressi sunt, alia coorta tempestate factum est, ut alter ex Ducibus Rodericus Laurentius Guascus ab illius conspectu distraheretur Saldagna verb cum promontorium Bonae spei superare contenderet,suit eiusdem gubernatoris inscitia , qui iam se promontorium flexisse credebat, in sinum delatus,in quo aquationem fecit. Cui loco deinde suit nomen,Aquatio Sestagnae. At Guascus cum multo citius promontorium flexisset,M0Zambi-

117쪽

quem versus nauigauit: inde vero Quiloam petiit, ubi viginti dies Saldagnam

expectauit.Quem cum diutius opinione sua morari cemere in insulam Zanetibarem nomine,cuius iam antea metio facta est,nauigauit.Abest autem hi c insula Monabaeta ad occidentem Solem octoginta palluum millia. Inter hac insulam de continentem,sretum interiectum est adeo angustu, 't nauis nulla eo trasire possit,quq non simul & ab insula,&a continente facillime cernatur Circu eam inlitiam Rauascus duos melas peragrauit, ubi supra viginti naues Zan-Yibarensiuim,diuersis teporibus, multis rebus onustas cepit :& pretio in sinou- las costituto,eas dominis restituit.Attul it hoc hominis flagitium grauissimam terris illis ostensionem, multorumque animos a nostris alienavit. Erat enim nostiis cum insulae illius incolis amicitia. Insulae princeps misit ad Raualcum rui diceret e vehementer admirari, quo iure Dux Lusitanus, aqua gente au- ierat fidem sancte coli,in res insulae illius,Lusitanis addictae,iam ferociter inuasisset. Se caetera,quae abstulerat, non iam curare. Arma falliem & tormenta, quae erant in nauibus, redderet, & reliqua sibi reseruaret. At Raualcus nota modo aequissimo postulato satisfacere noluit, sed responsum nimis asperum&contumeliolum dedit. Hac iniuria princeps irritatus, aliquot paruos parones instruxit, qui in Rauascum inuaderent. At Gomerius Carascus eiu idemnauis striba, & miles alius,nomine Laurentius Phaeus, Ducis iussu, priusquam parones comparari de egredi pollent nauis enim appropinquare terre non poterat in scapham tormentis & armis instructam repente desiliunt, & in paro, neS inuehuntur.Quatuor autem capiunt,reliquos in fugam conijcitat: aliquot homines occidunt, interquos fuit unus eiusdem principis filius. Princeps cum cerneret, se iiis tuum neque legitima disceptatione, neque armis obtinere potuiste, ne malum illud aci totius insulae perniciem emanaret, quantiis esset Scin commodis afferuis, & filio orbatus, pacem tamen cum Rauasco constituit, ea conditione, ut certum pondus auri quotannis tributi nomine Regi Emma niteli peti blueret. Pace ad hunc modum constituta, Rauascus Meltiadem petist. Erat aulctra acre bellum tunc temporis inter Mel indium Regem,& Regem MombaZae conci latum .Rauascus ut Mombaram perterrerer, nauem suam in MombaZae portu consituit: ibi duas onerarias naues, & tria nauigia minora pugnando pit.Inter eos, qui suerant in nauibus capti, erant Arabes duode

cim, viri de opibus & dignitate ciuitatis suae Principes. Ciuitas appellabatur Braua: aberat autem Mombara quadringentis millibus passuum. Ii aliam nauem expectabant multis magni pretij mercibus onustam. Cum autemde pecunia redemi sient, ciuitatem suam dediderunt, fidemque suam obstrinxerunt, fore se & reliquos ciues Brauenses semper in Regii Emmanuelis potestate.Illis similiter Rauascus,quod sibi visum est aurum, quod singulis annis Emmanueli sis luerent,imperauit. Foedere percusso,nauis, quam expectabant , in reruenit. Quam Raualcus non attigit, nec ut ab aliquo alio foederatis iniurias . fieret,

118쪽

seret,permisit. Intetim Saldagna cum tribus nauibus, quas in illo cursu ceperat,Mombagar portum subi jt. Rex cum iam classis speciem intueretur, veritus ne graue aliquod incommodum Lusitanorum armis acciperet, pacem cum Melitidio fecit. Saldagna vero inde in Indiam nauigauit,& insulis Canacaniae,&Ancheditiae classem applicuit: quid autem ab illo gestum suerit, suo loco dicemus. Hoc anno.M. D.IIII. Octobris mense Alsonsus equitum Magister, Iacobi Emmanuelis fratris filius, de quo supra dictum est, in adolescentiae flore graui morbo oppressus, e vita migrauit, unamq; tantum filiam, eximia pulchritudine & singulari virtute stemmam, reliquit, quae postea Pe tro Villaeregalis Principi, viro egregie sorti, nupsit. Eodem ferme tempore I fabel a Castellae Regina similiter e vita discessi t, maximumque sui desiderium cum multis lacrymis uniuersae Hispaniae reliquit. Fuit enim illa mulier tam excelso animo , &tam singulari prudentia, tantisque laudibus probitatά &religionis ornata ,ut merito videatur nomen illius sempiternae memoriae consecrandum. Ultimo die Decembris eiusdem anni peperit Regina Maria filiam singulari pulchritudine. Fuit illi impositum nomen auiae Beatricis . Quae postea Carolo Allobrogum Duci nupsit, ut postea dicetur. Hoc anno ingentes & crebri terraemotus extiterunt, aedes multae corruerunt, terra multis in

locis desedit, ingentesque labes factae sunt. Homines domicilia deserebant,& montes etiam attingere non audebant, metuentes, ne vel domibus disiectis oppressi, vel montibus de sede conuuIsis obruti, miserabiliter interirendi Campos & planiciem sequebantur: in tabernaculis habitabant. Per idem ser- me tempus Ioannes Menelius non indignum memoria facinus aggressus est. Est oppidum Mauritaniae clarum, nomine Larache, quod viginti millibus passitum Argila distat. Flumine autem Zilia, quod in Oceanum influit, alluitur. Ceperant autem Mauri quinque naues Portugalenses, quae lac in Larachensi portu consistebant. Id cum Menesus resciuisset, indigne admo- um tulit, & in portum invehi cogitauit, ut naues abduceret. Erat autem in ipsius fluminis ostio turris natura, & arte, & armis, atque tormentis egregie munita, in qua milites per vices excubabant. Erat autem is receptus piratis omnibus, qui ex ea Mauritaniae parte quotannis, Ut praedas agerent, egrediebantur . Menesius secum excogitat, quomodo sine periculo , quod a turri imminere videbatur, in eiusdem oppidi portum & stationem intraret. Id cum iam secum an :mo deliberatum & constitutum haberet, accidit, ut die qua

dam quinque biremes, 3 unam triremem conspiceret, quae occidentem Solem versus nauigabant . Quare an i maduersa, speculatores partim terra , parmari continuo milit, qui earum cursum diligenter explorarent. Renunciam illi omnes I in Larachis portum inuectas, in terramque subductas fuisse, ita tamen , ut triremis non procul ab aqua consisteret. Cum id compertuml, beret, quatuor Carauetis instrui consestim iubet, & milites, quos ad eam

119쪽

tem alacrius gerendam aptos cognouerat, accersivit, dc anchoris de nocte solutis Larachem petijt,& classem ante fluminis ostium prima luce constituit. Accurrunt Mauri, ignem tormentis applicant,& globos ingentes emittunt, summaque vi contendunt, ut aditum nostris intercludant . Menesius vero aestus opportunitatem expectabat, quem ubi vehementius incitari sensit, latera nauis via ius culcitris laneis, Sc saccis, quos lana diligenter inferciri iusserat, fulcienda, de molibus obstruenda curauit, & turri Opponi praecepit, ut tormentorum ictus exciperet. naues reliquae huius praesidio tectae portum subiere. Mauri interim lagittis, & iaculis, & plumbeis glandibus acerrime decertabant. At Menelius introrsus, illis frustra repugnantibus, cum integra classe penetrauit. Fluvius est & aquarum copia , de aestus accessione profundus , ita, ut nostri facillime possent ad illius ripas accedere. Quod cum sactum esset, illi, quibus id imperatum fuerat, in terram desiliunt,& ut coniectis facibus triremem incenderent, lumina contentione pugnant. Mauri contra, ut incendium arceant, undique prouolant. Fit atrox praelium, neque mediocri temporis spatio fuit utrinque acerrime dimicatum. Tandem cum multi ex hostibus caderent, multi etiam grauiter sauciati secederent, reliqui se insu am dederunt, quos nostris longius insequi per Menesium licitum non fuit. Sed quod erat illi propositum, triremem exurere confestim iubet. Quinque vero Diremes cum duabus nauibus longis,& una ex nauibus PortuDensibus eas namque iam in terram subdit Xerant) a nostris in mare continuo deductae fuerunt. Reliquae tres Portiagalens s naues deduci non potuerunt: dc idcirco cum trireme smiliter incentae sunt. Hac re ex animi sententia gesta, Menesius cum ingentem hostium multitudinem confluere vidistet, aestu secundo iam enim minui, & decedere incipiebat se sine ullo incommodo recepit. In hoc autem praelio unum solui in hominem desiderauit. Et cum quatuor tantum ex Argilae portu naues eduxisset, cum duodecim reuer-' sus est. Exterruit haec hominis alacritas &audacia vehementer l, stes , quod in intimo eorum portu, in praesidi js firmissimis,& intra munitiones, quaSipsi tutissimas arbitrabantur, non dubitasset inuehi , de eorum naues incendere, tantamque cum tam paucis nauibus, in oppidum munitissimum , pestem dc perniciem machinari. Nec eos tam solicitos habebat hominum caedes atque nauium iactura, quantum facinoris editi magnitudo. Metuebantcnim, ne tam felicis audaciae, parum, ut videbatiu , consideratae successit, nostri animos asumeret, quibus maiora facinora molirentur. Emmanuel vero cum huius facti nuncium accepisset, maximo saudio affectus suit, Mene-sjque virtutem, & sagacitatem,& industriam debitis laudibus ornauit. At is cum nullam bene gerendae rei occasionem praetermittere voluisset, ut aliud non leuius incommodum hostibus afferret, excogitauit. Est mons, Farro-bus nomine, quem minoris Atlantis partem esse suspico qui viginti passuum: . t millibus

120쪽

millibus Attila distat. Secundum illius radices amnis fluit, qu4 hyeme tantis aquis augetur, ut vado transiri non positi. Hostes ea re freti, secure in pagis, qui sunt in monte admodum frequentes, hyeinabant, maxim6sque armentorum pecudum greges alebant. At Menelius in intimis aedibus, ne ea res in vulgus emanaret , duas quadratas aedificari iubet. In quem vero vlum id

fieret, nullus ex fabris lignarijs, quorum fidei opus illud commiserat, suspica

ri potuit. Cuiuslibet autem lintris magnitudo tanta erat, quanta posset unius validi iumenti tergo supportari. His persectis, se tantisper continuit, dum noctem pluuijs de tempestate turbidam videret tam nactus tempestatem,quam optabat, signum excursionis propere faciendae dari iubet. Admirantur omnes eo tempore clanicum cani, quo Propter imbrium vim omnis mentio belli ne ocessario conticestit. Id tamen alapiente Duce, & in bellis exercito non temerire fieri suspicantur. Armati conueniunt, eumque sine ulla recusatione se, quuntur. Nemo tamen quid ille animo agitaret, aut quorsum tenderet,in quirebat. , Erant autem illi, quos tunc secum eduxit, equites viginti supra

ducentos, quibus ubi commodum visum fuit, quid sui consilii esset, veruit: quam facile res fieri posset, exposuit: quid ab omnibus fieri vellet ostendit.

Eos tamen, qui rem aggredi dubitarent, admonuit, ut domum redirent. Sese namque multo confidentius cum paucis, ijsq; sortissimis, quam sum multis, omnia pericula metuentibus, quodvis facinus aggrestiarum. Nemo tamen filii ita i ut decoris oblitus, ut domum redire velled. Vbi ad fluuium per uenere, qui tunc super ripas cfitisus, multo in iorem telluris partem, quam suspicati fuerant, inundabat, lintres, quas iumeota portabant, in ripa deponi praecepit. Tum vnie suis domesticis, qui Fernandus Freitas appellabatur,im perauit, ut extremitate cuiusdam senis mordicus apprehensa, fluuium nan . do traijceret, usque eo, dum modicae terrae planiciem, 'uae ultra aluei partem, qua fluuius maiore impetu serebatur, in aquis eminebat, attingeret. Eo sutae erat iam una ex lintribus alligata. Ergo postquam is, qui fluminis alueum transierat, in locum peruenit, & inde contrari m ripam superauit, lintrem ad te facillime traxit. Similiter cum funis alius, quo altera ex lintri' bus colligata suerat, ex prima necteretur, minimo cum negocio traducta suit, Cum igitur utraque suisset utrinque funibus valide retenta, fiebat, ut senibus altera ex parte laxatis, ex altera vero contentis, prout transmissionis illius

usus flagitabat, ut illae ultro citroque facile commearent. Equites ephippia detrahunt equis, eaque lintribus imponunt,ipsique lintribus ita fluuium paulatim traijciunt, ut equos habenis deductos transnare compellerent. Vbi omnes in ulteriorem ripam euaserunt, equos rursus insternunt, quibus msi

dentes, lenelium noctis illius silanxio per loca palustria & lutulenta sequunttur, quanuis eos interdum immodica pluuia tardaret, & aqua pectora equo

rum pertingeret. Menesius , qui regionis illius omnes anfractui nouerat, pror

SEARCH

MENU NAVIGATION