De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

LIBER .

sperabant transitum non ita dissicile suturum , propterea quod naues propter

breuia eum in locum penetrare non poterant. Inde vero cogitabant idem vadumpetere, quo Rex transiera cum,ut dictum est, Trimvmparam oppressit. Considebant enim illac se multo celerius , quam Paciecus opem afferre posset, irrupturos. Putabant enim Paciecum falli posse, neque ulla praesidia comparaturum,quibus regem transitu prohiberct.Hoc ita constituto,castra mota sunt.. Speculatores primo suspicati sunt, Regem Calecutium victoria desiperata reuerti. Sed cum eum petijsie Palignarium vadum animaduertissent, nuncium Pacieco confestim pertulerunt.Per alios deinde speculatores certior factus est,

in Arraulensi insula quingentos milites Calecutienses versari, qui sylvas laeti concidebant, quod est apud illos victoriae signum. Et quia insula non longe aberat,cum ducentis militibus Cochimensis Regis iam enim multi redierant,&flagitij veniam impetraran & paucis praeterea Lusitanis ,eo proficisci maturauit. Duplicem vero aciem instruxit, unam Petro Raphaeli attribuit, alteram ipse retinuit. Hostes autem cum resistere conarentur,m ima eae parte co-cisi suere: quinquaginta tamen capti,& ad Cochi mensem Regem preductissent. Et quia nec opus erat, ut Paciecus diutius in illius vadi praesidio remaneret , neque periculi magnitudo patiebatur, Vt is transitum, quem hostis petobat, liberum illi permitteret, ad alium opportunum ad transmissionem locum,nomine Paturtium,qui duobus millibus passuu a vado distat, naues mature conuertit. Ibi cum in anchoris consisteret,certior factus est, Regem Cale- cviij deliberasse,postero die,qui erat halendis Maij adum transire. At Paciecus

statuit cum minoribus nauigijs eo contendere , maiora vero cum Dueibus in Vado, in quo tunc se tenebat, relinquere. Nec enim dubitabat, sere, ut hostis utrumq; simul vadum tentaret.Sed antequam inde discederet,in ea insulς parte , quae erat nauibys opposita, arbores succidi & i ncendi iussit, ne possent hostes illarum praesidio tegi,atque quasi obiectis munitionibus occultari,ut a tormentis,quq erant in nauibus, minime lederentur.Naues autem statui Vt modico interuallo disiunctae permanerent,ita tame, ut inter se rudentibus ad mutuum praesidium necterentur, & vadum occuparent. In his autem dissicultatibus,hoc commodum inesse conspiciebat, quod utrumq; vadum simul transiri non poterat. Cum enim aestus se ex alto incitabat, ita vadii Palignarium fluctibus operiebat,ut pedibus transmitti non posset: nauibus autem paulo maioribus neque aestu accedente,neque decedente,aditus per illud patebat. VM dum Vero,in quo naues consistebant, aestu accedente transmitti poterat nausebus,decedente Vero non poteratata eueniebat,ut cum Palignarium vadum possibus transiri posset,paliartium nauibus transmitti non posset. Contra vero cu Palurtium facilem trasitum peditibus praeberet, Palignarium aestus vehementis accessione transitum militibus impediret. Hoc cum Paciectis animaduerti

sequirique vadosi uersis temporibus subsidium diligenter afferre statuebat t

132쪽

aesbi augescente, Palunium,minuente verbPalignatiuiueretur. Cum igitur Palignarium petere constitueret, Ducibus,quibus Paliartium custodiendu permisi i , quid ab illis fieri vellet, ostendit, & quo signo, si illis opus esset auxilio,

id significarent , demonstrauit . Tum omnes ad honestatem,& dignitatem, &aa studium religionis excitati it, docens , eam dimicationem, quae erat illis omnibus subeunda, fore multo acriorem atq; dissiciliorem. Scire se, quibus hominibus loqueretur, nepe quos nulla periculi magnitudo perterreret, sed quo

grauius periculum immineret, eo vehementius omnes animi vires exci tarent.

Confiderent porro, idem Custis Ti numen,quod illis tam praesens reliquis in praelijs adfuerat,illis in eo,quod instabat,minime defuturum.Dei namq; summi potentiam nec ullis terminis definiri, nec ullis hominum vi tibiis impediri, neque innumerabili multitudine retardari Tum illos,ut cibum sumerent,admonuit . Die namq; sequenti dubitare se, an liceret cis alijs epulis frui, quam ijs, quae virtutis inuictae tructii cotinerentur. Faciunt illi quod iusserat,& lumpto cibo, & vigilijs disposi iis conquiescunt. Non tamen Dei opem implorare, quoad fieri poterat, intermittunt. Prima luce Paciectis in vado constitit, & in ripa vidit Cochi mensem Principem cum sexcentis militibus, qui iussit Regis,

ut vadum etiam tueretur,aduenerat. Expectabat autem Paciecus, ut Calecutiensis invadum sedare vellet. Sed cum nihil ab illo moueri cerneret, de aqua iam aestus reciprocatione locum compleret, & vadum tueretur, ad naves rursus se contulit,&inde in omnibus circumquaq; locis, in quos impetum ferre poterat, edes faciebat. Hoc aute ii uenoete,siue die, siue screnitas estet, siue tepestas omnia commoueret, factitabat, ut cum aestus decessisset, in Palignatio, cum rursus accessisset, in Palurtio cerneretur. Nunquam tamen alterutrum vadum incustoditum relinquebat. In prosundiore namque maiores naues, in altero, nempe Palignario, minora nauigia collocauerat. Cum vero ex exploratoribus intellexillet, Regem constitutum habere,die sequenti vadum Palurtium summis viribus oppugnare, ad illius defensionem omnia, quae videbantur necessaria, summo studio comparauit. Ante lucem vero veniunt ad illum Christophorus Iutartes, & Simon Andradius, qui cum duobus paruis nauigijs in Palignario collocati suerant, ut praelio interessent. Vado namque aquis oppleto, dicebant non esse, cur tam praeclaram occasionem decoris & dignitatis amitterent. Se , cum aestum imminutum cernerent ,continuo in Patig

rium reuersuros. Cum primum diluxit, hostes, qui iam aduenerant, e litore tormentis classem Lusitanam acerrime verberabant. Classis item hostium se in conspectum dedit. Erat autem ducentarum & quinquaginta navium. Sed cum adhuc procul abesset, visum est Pacieco aliquid interim moliri , quo minore cum periculo tanti p iij impetum sustineret. Itaque minora nauigia remis in litus impelli, & milites, quos ad rem gerendam educebat, in terram continuo descendere iussit,& cum illis in hostium munitiones inuasi t.Illi acri

133쪽

ter initio restitere. Sed tandem partim caesi, partim in fugam pulsi sunt. Tormenta verb, quia in naues trahi non poterant,ne quidqua nocere possent, clauis per foramina, quibus prope basim ignem accipiunt, adactis, impedita. Hac re celerrime gesta, incla illam e vestigio reuersus est. Iam vero clajsis appropinquabat , & crebris tormentorum ictibus naues impugnabat, & horrifico telorum omnium stemitu perstrepebat. Paciccus imperauit, ut omnes se abiloerent, atque silerent, donec ipse pugnae signum proponeret. Hostes id metu atque desperatione fieri suspicabantur. Praecedetant autem quadragin ta parones catenis, ut nostros obruerent, inter se deuincti . At cum Pacie visum est, signum sustulit. Continuo clamor militum,&clangor tubarum, Sctormentorum fiagor, quanta esset in militibus Christianis alacritas,indicauit.

Cum acerrime utrinq; tormentis aeneis certaretur, horrenda caligo ex tormetorum fumo profluens, omnium ocul is ollula, tam densas tenebras attulit,ut conspectum coeli, atq; terrae, ex maris adimeret. Nec enim aliud cerni poterat, nisi horrificum incendium ex innumerabilibus tormentis erumpens. Paronestamen hostium primi tormentis dissoluti atque dissipati sunt. Illis autem fia-etis, Dynasta Repelinensis alios integros continuo submisit. Interim victoria anceps erat. Hostes propius accedebant, neque iam pilis tantum, sed sagittis, atque iaculis, & omni missilium genere pugnabant. Sed cum nullus e Lusitanis caderet,&ingens hostium multitudo cecidisset,&aquae multo sanguine cruentae fluerent, hostes cedere incipiunt. At Dynasta Repelinensis, ut in Regis conspectu aliquod facinus ederet, quo gratiam illius adquireret,bis vadum

transire conatus est: sed se ita conatu cum ignominia&suorum caede repulsus. Dum haec geruntur, Candagora venit ad Paci ecum cum nuncio ingentis, Ut

apparebat, discriminis: Naubeadarimum cum manu firmissima in Palignarium properare, & Regem vestigijs illius insistere, ut vadum summa contentione superaret. Paciecus illum bono animo esse iussit. Adhuc enim vadum tantis fluctibus operiri, quantis opus esset ad hostium impetum retardandum. Se in tempore subsidio occursurum. Itaq; in pugna tandiu perseuerauit , dum

aquam transitum impedituram animaduertit. Cum vero magis imminutam cerneret, continuo properauit, ut Naubeadarimo resisteret. Ibi vero tanta vi hostium impetum repressit, ut quantiis Naubeadarimus Rege inspectante, Scverbis ad praelium acriter adhortante , in alteram vadi partem erumpere cona Tetur,suerit tamen retrocedere compulsus.At Rex hominem increpabat,&co

tumet ijs onerabat, minimeque dignum esse dicebat, qui Principis personam sustineret. Esse namque Repelinensis Dynastat ignauia dc timiditate simillimum. Se namque 1 pectante, hostibus utrumq; in utroque vado celsisse, & epraelio turpissime discessisse. Naubeadarimus hoc sibi conuitio ab avunculo facto vehemetius irritatus, statuit, conceptam illam dedecoris maculam pro posita ctiam morte delere. Rursus igitur amplius duodecim millibus homi-

134쪽

num stipatus ,in vadum irrumpere conatur . Fuit aliquotemporis sipatio sortis. si me utrinque pugnatum, donec tandem hostes multis incommodis affecti, in fugam conijcerentur. In his utriusque vadi praelijs quot naves, & quot homines hostis amiserit, incertum est. Complures fuisse constat: naues tamen nostrae perseratae, multaeque munitiones dissipatae &disiectae sunt, dei Lusitanis aliquot etiam vulnerati. Interim pestilentia castra hostium vehemen. ter oppressit, quae Regis animum tantispera bello infeliciter insti tuto auertit, dum malum illud finem interimendi faceret.Quae res nostris magno usui fuit

Naues enim reficiendas curauerunt: magnum armorum atque telorum numerum comparauerunt atq; Vt essent rebus omnibus ad bellum multo acrius

gerendum expediti, summa vigilantia prouiderunt, Antea verb Paciectis serreos stimulos, palis infixos, in luto vadi ipsus insederat, quibus se hostes si vadum transire conarentur, induerent. Sed cum stimuli propter luti mollitiem altius, quam conueniebat , fuissent in vadum depressi, nullum hostibusn ocumentum attulere. Tunc vero Paciectis praeustas sudes prceacutis acuminitas , cum aestus omnino decessisset, subter lutum abdidit, & ab infima pane revinxit, ne conuelli possent, ut hostes vulneribus, & acerbissimo dolore conficeret, ne vel ingredi, vel vestigio haerere possent. Calectitie sis interim Brach manas euocat, eosque monet, ut Deos considant,atque ab illis sciscitentu quo die praelium iniret, ut de hostibus debitum pro tantis iniurijs supplicium sumeret. Erant autem Brachmanae irati Regi, eo quod illos multis malediet confixisset, atque mendaces & celestii simos appellasset. Victoriam enim illide nunciarant,&is pro victoria innumerabiles clades acceperat. Respondent Brachmanae, Deos illi iratos esse. Antequam vero illorum numina placaret, itinia illi deterrime casura . Opus igi tur esse, ut fanum aedificaret, in quo ponsent homines religiosi illorum sacra procurare. Rex se id facturum vovit. Hi Deorum nomine victoriam pollicentur, & praelio diem praestituunt. Interim multi ex illis,qtii ad rimum para defecerant, bonis illius successibus inuitati, se rursius ad illius nomen adiungunt, & Pacieco inuito veniam impetrant. Calecutiehsis cum illius diei fructu, quem Brachmanae portenderant, nullo modo pritiari voluisset, religioni diligentis si me paruit. Hoc autem ordine ad nostros accessit. Tria millia sortium hominum praeibant, qui triginta tormenta aenea curribiis inuecta custodirent. Deinde prima acies sub Iuctu Naubea-darimi sequebatur, quae duodecim hominum millia continebat. Totidem Dynasta Repelinensis milites educebat. Postremum agmen,in quo inerant ad quindecim laominum millia,ipse Rex arebat. Paciecus eo tempore in Palignario vado, in duobus nauigijs, cum qua)raginta tantum hominibus Lusitanis nas tantas copias expectabat. Calecutienses, qui antecedebant, in loco naui-gijs opposito tormenta disponunt, ingentesque globos emittunt, ut Pacie- Mim e vado propellant. At ille paululum se continuit, ut cos securiores essce-

135쪽

ret. Tum repente nauigia propius terram incitari, & tormentis rem acerrime seri praecipit. Quod tam scienter dc diligenter ei sectum fuit, ut hostes metu perterriti, te in deniam Sylvam abderent. Cum ad hunc modum initium pugnae fieret, Naubeadarimus in vadum irruit, idque s imma vi transire contendit . Nostri glandibus plumbeis, densisque telis serreis in cubi speciem figuratis, quae fistulis serreis compacta de inclusa vi tormentarii pulueris intorquebant, multos eorum grauissime fauciabant. Maioribus etiam tormentis non paucos interimebant. IEstus autem adhuc decedebat. Metuens vero

Paciccus, ne nauisium, quo vehebatur, in Vado haereret Uaululum cessit,&Christophoro Iularii, eo quod nauigium illius breuius esset, S ad vadum excipiendum conuenientius, ut in loco,quoad pol set, intillet et, imperauit. Ses in aestus, ut fieri necesse est , motum reciprocaret, continuo rediturum. In de vero pugnandi ardorem non intermitit, ted non minus acriter quam Iu-

sanes, qui propius aberar, hostes ab ingressu vadi repellebat. Erat locus, in quo in ilites a Rege Cochimensi in auxilium missi, se tenebant, ut hostes si sorte

vadum transirent, inde reprimerent, & narura& vallo egre e munitus . liubi copias Regis vadum ingressas animaduertunt, repente distugiunt. Cochi metas Princeps non aderat. Fuerat ille quidem a Pacieco per quendam Brachmanam accersitus. Sed Brachmanae scelere & improbitate factum est, ut non posset ad tempus venire. Neque enim quidquam illi significare voluit, ante suam Calecutiensis rem exanimi, ut sperabat, sententia conficeret. Maxima Nero eorum pars, qui in eo praelidio erant, sub uno ex proditoribus, qui a Corichimense defecerant, & fuerant in illius gratiam restituti, militabant. Ea autem de causa Paciecus, quod illis minime fidebat, Principem suturae pupna: Certiorem facerς voluit, ut cum firmiore praelidio veniret. Nam proeter belli intcrinilsionem in urbem redierat. Deleriorum autem stagitium Iutartes Paciem maxima voce lignificauit. Sed tantus erat armorum stagor ,& hominum clamor, ut Paciecus audire non posset. Eo iam tempore Repelinensis 3 ynasta Naubeadarimum sequutus, in vado consistebat. Rex eorum etiam Vestigijs ingrellus, ut vadum superaret, summa animi contentione labora bat. In eum Paciccus sillum enim ex regiis insignibus agnouit) tormentum dirigi iussit. Globus emissiis, ad illius pedes, duos ex intimis familiaribus repente dilaceravit: quo metu Rex ipse perturbatus, pedem retulit. Et tamen Naubeadarimum,& Repelinensem adhortari, ut acriter instarent, minime desistebat. Illi sustibus eos, qui praecedebant, ut in ulteriorem ripam euade xent, impellebant, &gladijs etiam, si non impigre quod erat imperatum con ficerent, acerrime minabantur, de aliquos etiam vulnerabant. Itaque alij alios Vrgebant,& se ipsos praepediebant. Cum verb ad sudes peruentum est, multiplantis pedum grauissime sauciatis cadunt. Fit clamor & luctus,& ubique lamentatio admodum lugubris audiebatur. Alij super alios procumbunt. In terim

136쪽

terim tormenta, quae erant in nauigijs disposita, ctim in multitudinem adeo consertam & implicitam pilas emitterent, magnam stragem faciebant. Ingensi nter hostes virbatio secuta est , cum multi dolore vulneium regredi frustra cori tenderent, multi, quan uis metu perterriti cedere vellent, suorum gladijs vlterius festinanter progredi cogerentur. Dum ad hunc modum res geritur, null-tiali.i ex parte cum securibus in vadum prouolant, illudque sine olsentione Uaiiciunt, vallumque relcindunt, des iam a Cochi meruibus delerium occupant. Quod cum Paciectis animaduertisset, rena perditam esse credidit. Animum tamen minime demisit. Ad Iusartis autem nauigium propius accedens, in idie coniecit,&Ius arti imperauit, ut in illius nauigium desiliret. Maius e nim nauigium terrae appropinquare non poterat. Sic autem cum ad vadum propius accederet, hostes e loco repellcre telis atque tormentis instituit. Sidtiueruenit Naubeadarimus, qsu praelium ita redintegrauit, ut tunc videretur in pille. Hostes autem acriter instabant,&, ut nostros circunsisterent, confluebant. Multi nauigii remos manibus retinebant, Vt se commouere non posset. Hic Paciecuscum te funditus euersum cerneret , diuinam opem maximis vocibus implorauit, Deique praesentissimum numen sibi adesse perien sit : aestus enim se vehementius incitabat,& vadum aquis operiebat. Nostris animus augetur, nauigium remis agere,& propellere nituntur. Res iaculis; α hastis,& missilibus, i cludibus etiam praeustis gerebatur. Sed quo magis fluctus vadum operiebant, eo nostri maiores animos assumebant, & acri vehementius, ut se e mediis hostibus eriperent, certabant. AEllus tandem cum ma lina iam aquarum copia redundaret, illud praelium, quo nullum eo in bello acrius extiterat, diremit. Itaque Paciectis hostium multitudine liberatus ad Iulartem te contulit, qui in eo certamine praclara facinora militaris virtutis ediderat. Tum cum nauigia facile nauigarent, uterque tormentis utendum censuit. Non enim erant ii, qui vellent ullam oblati temporis occasione prae termittere. Itaque in eos hostes, qui prope vadum in terra consistebant, globobaneorquent, multos occidunt, reliquos in Sybiam fugere compellunt Calecutientis eo die fractus desperatione, dedecus suum acerbissime lamentatus in , quod cuna tantis copiis quadraginta tantum homines Vado pellere nequi uerit. Cum verbe loco illo discederet, S lectica sublatus, in locum, qui non procul a prosundiore vado distabat, perueniret, Petrus Raphael in illum non mediocrem globum intorqueri praecepit, cuius ictu tres illius familiares ad illius pedes dilacerati sunt, & ipse eorum sanguine conspersus suit metuq; perturbatus , in terram subito desiluit, & pedibus sese ab eo loco cum celeritate

subtraxit. Hoc praelium cum prima luce moepisset, ad nonam circiter horam perductum fuit. In eo autem Calecutiensis tam multas naues atque milites amisit, quam multos nullo adhuc in praelio cum nostris inito amiserat. Ex nostris autem cum sagittis,iaculis linis, ct infinita pilarum multitudine, acer-

137쪽

-4LIB ER

rinna immanissimorum hostilina contentione peterentur, nemo tamen cecidit. Ex quo sicile conflat, totum hoc bellum fuisse numine illius consemim, qui nutu potest sui nominis hostes euertere, neque suos unquam praetenti opeis destituit. Quod si alicui incredibile visum fuerit, is non hominibus, sed Deois gloriam detrahit : atq; demonstrat, se, quantas vires vera relisio habeat,igno-1, rare. Ii vero, qui minime sunt verae pietatis ignari, & experti sunt in se pnesen tissimi numinis beneficia, intelligent plane, multo maiora facinora posse abis illis fieri, qui firmam spem in C H R i s T i praesidio reposuerint, maxime verbes cum pro illius gloria certamen initum fuerit. Id autem eo praetenim tempore fieri conuestiebat, quo nondum CHRIsTi nomen agentibus illis celebratum extiterat, neque imperium constitutum fuerat, ut illis signis facilius homine, ad n E i notitiam peruenirent, dc Lusitani confirmatis viribus standamenta ia cerent impe ij, cuius opera pollent gentes, quae ad orientem Solem pertinent, radijs disciplinae coelestis illustrati quod factum postea suit,ut cernimus,&clarius in dies suturum speramus. Pa iecus autem cum lc tanto periculo liberatu,& hostes lasos animaduerteret, ingentes D Eo gratias egit. Interuenit autem Cochi mensis Princeps, quem Paciecus auersatus est, & quali hominem timidum , & desertorem, & parum in fide cuilodienda diligentem, indignum colloquio suo reputauit. Quod Princeps indignissime tulit, & se purgauit, atque iureiurando confirmauit, non sua, sed Brachmanae sceleratissimi culpa praelio non interfuisse . Non enim illum euocare voluisse,nisi postquam nomen Lusitanum fuisset opera Calecutiensis extinctum. Accepit satisfactionem Pacie cus , & auunculi culpam este dixi t,quod scelestis simos homines in fidem rece, i pisset. Nunquam enim sapientem fidem ei, qui semel fidem prodiderat,habiis turum. Principium autem fugae ab illis factum fuisse constabat, qui stipendio Principis Mangatensis,qui a Cochi mense per summum scelus de flagitium desciuerat, alebantur. Principe dimis Iaciecus se se ad naves contulit,ubi illum Rex Cochi mensis inuisit, eique cum summa gaudi j significatione de tam insigni victoria gratulatus est. Paciecus verb de militum fuga & proditione conquestus,omnem illius sceletis culpam in Mangatensem c5tulit, Regemq; ad monuit, ut iure Regio uteretur, & hominem profligatum atque perditum, sio nollet occidere, a se dimitteret , ut Calecutiensi operam daret. Nullum enim υ periculum esse magis metuendum eo , quod a proditore comparatur. Esleu namque malum occultum de intes inum, quod priusquam prouideri possit, υ interimit . Itaque regias opes nunquam sceleratorum hominum praesidio sta, biliri: frequenter tamen euerti. Idcirco se vehementer optare, ut Calecutiensis talium hominum praesidi js sepiatur, ut facilius possit de statu conuelli, sescelerum poenas exoluere . His &alijs sermonibus cum diei bonam partem co- sumeret, Rex in urbem reuersus est, de Paciecus, ut se atque suos ab immensolabore reficeret, curauit. Calecutiensis aute suos probris omnibus maledietis

vexabat,

138쪽

vexabat, & per eorum ignauiam stetisse dicebat, quo minus nostri sunditus

interirent. Repelinensis ut ei aliquo pacto latisfaceret, quando viribus no poterat, ut fraude Lulitanos de medio tolleret, operam dare statuebat. Primum igitur Cochimenses aliquot pecunia corrupit, qui sontes,ex quibus nostri aqua hauriebant, mortiseris venenis inficerent. Deinde, ut venenum in pane illis daretur, summa sedulitate constituit. Haec cum ad Paciecum delata suissent, operam dedit, ut singulis diebus putei soderentur, E quibus omnes Lusitani biberent. Est enim tellus humilis,& aquis abundans, ut sunt serme omnes, quae mari sunt finitim . Ne aute quidquam cibi venderetur,quod no venditor praegustaret, diligentissime prouidebat. Cum hae fraudes Repelinensis mini-mὸ processissent, ut exercitum noctis silentio Cochimum nauibus duceret, cuius pars urbem incenderet, pars autem nostros inopinantes opprimeret, excogitauit. Sed etiam omnibus istis insidijs Pacieci vigilantia diligenter occursum fuit. Paciectis interim vadum sessa muniebat,& turres excitabat,& machinamenta comparabat, quibus se exitium Calecutiensi allaturum minabatur , & hostibus terrorem frequenter incutiebat, & in continentem saepe traij- ciebat,&detrimenta quamplurima hostibus importabat. Neque flumina dcaestuaria intacta relinquebat. Naues enim aliquot cum tormentis cepit, quas Cochimens donauit. Et ut fingeret, se non ita cito e vado discessiarum, prope illud aedes aedificari praecepit,&circuncirca fossam perduxit, in quam aquam ex fluuio deriuauit, quae illam compleret. His rebus Calecutiensis stimulatus, Vt Vadum rursus tentaret, in animum induxit . Sed interim classes stubmittebat, quae populationem Cochi mentium rebus inferrent: cum quibus nostriasti lue bellum gerebant, i hostes cum magno eorum detrimeto sugere compellebant 1 & Paciecus ipse cum vellet cum duodeuiginti paronibus congredi, filii ab alijs quatuor & triginta, qui in insidijs latebant, de improuiso circuirentus. quod periculum vehementer Paciecum exterruit. Parum enim considerase obuiam illis processerat, antequam nauium numerum exploraret . Fuem tamen in eo distaminea nostris edita praeclara facinora, & hostes tandem in su gam versi sunt: nostrique cum quatuor nauibus,& multis tormentis, atque

varia praeda in vadum reuersi. Rex Calecuti j quanuis rursus in nostros cum maximis copijs invehi in animo haberet, pestilentia , quae iterum in illius regno saeuire coepit, belli consilia distulit. Attamen nunc yt aperta vi, nunc noccultis insidijs in Paciectam pestem compararet, vehementer elaborabat. Ax Paciecus insidias ingenio &sagacitate, vim virtute reprimebat, & multas de illorum classibus victorias consequebatur. Venit tandem tempus illud, quo

Calecutiensis in nostros copias iterum maximas educere cogitabat. Repelinensis primum agmen ducebat: magnumque numerum rusticanorum hominum cum ligonibus & securibus ,α instrumentis rusticis , qui vias mu-I iurent

139쪽

LIBER 'munirent, fossas ducerent , aggeres excitarent, et tormenta sua tuto collocari,

&a nostris defendi facillime possient,agebat. Rex ipse cum triginta millibus hominum & magno tormentorum numero sequebatur . Mari autem moles ingentes stupa circunligatae ,&pice oblitae, quae flammis, ubi opus ellet, naues nostras incenderent , ferebantur. Deinde centum &decem parones rebus o

milibus instructissimi, partim catenis inter se colligati, partim disiuncti veniebant . Postremam classis aciem centum naues longae,& octoginta actuariae claudebant. Sed quod Regis Calecutiensis animum efferebat, erant Castella; quae Saraceni cuiusdam Repelinensis ingenio, viri in bellis exerciti,qui multas, nationes peragrarat, extructa ad hunc modum fuerant. Duo parones detra- istis armamentis tanto inter se interuallo distabant, quantum ellet unius hastae modicae longitudo. Vtriusque autem proram tignum iungebat. Alterum dei nde tignum ab unius puppi in alterius puppim coniectum, utrumque paronem , ne posset alter ab altero disiungi, firme retinebat. Super haec autem duo tiona, alia tigna transuerso ordine sternebantur. Interuallum vero, quod duobis illis tign s continebatur, alijs tignis adeo frequentibus explebant , ut contabulationis speciem praeberet. Erant autem tigna singula tribus locis se in sortit si me reuincta. In quolibet autem huius quadratae contignationis latere, alius ordo tignorum in uniuscuiusque lateris extremitate praefixus Altitudine pedum quatuordecim, muri similitudinem reserebat. Erant autem omnia cardinibus, & coni missuris aptissime persectis, ita firmata, dc ferreis reti naculis coniuncta, dc solidata, ut nulla vi conuelli posse viderentur. Super liena ve- trabes inice totum opus multo firmiuς ei sciebant. Cratibus deinde atque longurijs consternebantur. In hoc summo tabulato in maiore Castello quadraginta milites commod) consistere,atque depugnare poterant. Ad hanc torruam odio Castella paulo minora super sedecim parones excitata sunt . I verutautem hae machinationes ideo factae, ut clim aestus decederet, nauibus a puppi vehementius impul sis, & nauibus Lusitanis applicatis, Castella nostris imminerent, & milites e superiore loco tela atque flammas adijcerent. Hac pernspecta machinatione, nemo erat ex hostibus, qui de victoria dubitaret. At Pamciecus hoc contra praesidium comparauit. Malos octoginta pedum longitudine inter se ferreis vinculis arctissime colligauit ,& sormam ex illis quadratam constituit. Tantundem enim in latitudinem, quantum in lonsitudinem pa' tebat. Hanc autem machinam ante nauium proras modico ab illis interuallo constitui iubet, & lecundum aestus naturam sex anchoris allisari: ut videlicet es arichorae, cum aestus accederet, aliae tres , cum decederet, ii iam firmissime retinerent. Id autem hoc consilio effecit, ut nauium carinae, clam appropin quare vellent, impedirentur, quo minus Castella nauibus nostris adjunge'rent . Petrus autem Raphael excisis aliquot malis,exillis columnas effecit, quas

140쪽

TERTIV s.

in nauium tabulato praefixit, & in summo earum fastigio capitella instituit,in quibus possent seni milites inlistere,&illis, qui erant in Castet iis, repugnare. Altitudo enim cuiuslibet capitelli, altitudinem Castellorum,quae hostium naruibus ferebantur, adaequabat. Per exploratores enim Paci ecus non modo exercitus multitudinem, sed etiam genera machinamentorum, eorumq; di mensionem exaete nouerat,& quid hostes animis cogitarent,exploratὸ cognoscebat. Exercitus , qui terra gradiebatur, dissi,nis vocibus, & instrumentorum bellicorii strepitu inanes quosdam terrores inijciebat, qui potuissent homines rerum bellicarum ignaros metu exanimare. Sed dum illi inanes sermidines ia, stabant, Paciecus ut veras proponere operam dabat. Nam in Arraulensis insulae partem, quam non longe a nostris nauibus fluinus marini subluebant, egressus, Ut primum hostium agmen carperet, enixe contendit. Sed ne circunfusa multitudine opprimeretur se post aliquod detrimen tu hostibus importatum , in nauigia abique ullo incommodo recepit. Cum tamen praelium fieret, Calecutiensis cum nominis audaciam accepisset,iracundia & surore flagrare coepit, neque tantam contumeliam, quantam tibi eo facto impositam arbitrabatur, serendam putauit. Itaque Ducibus luis imperat, vepaciecum ad

se vinctum trahant, ut illum tormentis excruciatum necaret. illi aduolarunt,&Vt impigre, quod iuerat imperatum, efficerent, lii immam diligentiam adhibuerunt . Paciectis autem non modo perductus non fuit, sed antequam in nauigia regredi potuisset, non paucos ex hostibus intei emit. Dum haec geruntur, bol exortus est. I stus autem decedens, hostium classem in Lusitanos impet lebat. Primo moles, quas diximus, inflammatae cum in malos ex anchoris alligatos, ut dictum est, incidissent, repente substiterunt. Itaq; non mod nullum damnum intulere, verum non mediocre allevamentum nostris affere

bant. Dum enim incendium vigebat, hostes propius accedere non ausi sunt. Hoc inani terrore depulso, cum iam incendium fuisset restinctum, classis hostium adcessit. Castellum vero, quod erat maximum illorum, quae diximus riambus inuehi, primum cum in malos incideret, nec ulterius progredi posset, necessario constitit, & inde certare globis maximis, & plumbeis etia glaudibus instituit. Nostri contra tormentis parones primos, qui prope Castellumesanti, agerrimo Verberabant , ex quibus aliquot dissiparunt . Paciectis unum sane magnum tormentum ex his, quae nostri Camelum appellant,in Castellum conuerti, &globum intorqueri praecepit. Fragor quidem horrendusi fuit: stellum tamen integrum permansit. Cum id iterum fieret, &Castelnium nulla ex parte labaret, hostes multo confidentius nostros urgere & acrius, instare,&intempe antius exultare,& voces laetitiae ingentis in)ices attollenaee. Reliqua' Castella cum hoc animaduertissent, multo audacius in eundem,

se locum contulere. Tanta deinde telorum vis ab hostibus coniecta fuit, ut

Ι ue nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION