장음표시 사용
121쪽
pe pagos, quibus quamplurimum posset detrimentum inferre cogitabat, in
loco collocandis ini id ijs aptissimo copias suas continuit. Vbi diluxit, continuo montani in camporum planiciem descendunt erat enim iam tempestas
sedata ) alij, ut segetes suas inspicerent, alij, ut greges suos in pastua deducerent , alij postremo, ut venarentur. Menelius tamen nolebat e latebris exire, donec tanta hominum copia, in quantam ille inuadere cupiebat, in illius se conlpectum daret. Sed accidit, ut duo venatores in insidias illius inciderent: quo factum est, ut suerit illi necesse continuo prodire. In homines igitur inopinato serociter invadit, multos capit, plures interimit, magnamque Praedam facit, exercitumque incolumem reduxit. Vbi ad fluuium ventum est, abacti greges primum fluuium nando traij cem compelluntur, deinde ipsi lintribus ea)em ratione, qua nocte fuerant transiueisti,& multo etiam facilius eundem fluuium trant miserunt, Araiiamque cum ad uesperasceret ingrelsi sunt, cum magna eorum, qui relicti fuerant, admiratione. Ficri enim non posse crediderant, ut in tam laeua tempestate vel fluvium tran sire, vel, illo transmisso , hostium multitudinem armis exercitam euadere
possent, maxime vero, cum regressus es et dissicillimus,& posset facillime recisis lintrium senibus impediri. Interim dum haec in Lusitania de Aiaca geruntur, Trimu inpara in India, & Lusitani, qui cum illo erant, grauissimo bello premebantur. Rex enim Cale iij, ut supra dictum est, acerrime delectum habebat, classem maximam comparabat, antectum Albu quercij iter in Lusitaniam susciperent. Paciecus ab illis digrellus Canano - , Cochimum nauigauit. Rex ubi tam exiguas copias sibi praesidio a nostris relictas animaduertit, & crebris nuncijs accepi siet, tantum esse eXerci tum hostium, quantus neque iusto quidem exercitu sustineri posset, & simul intelligeret, non sollini mercatores Arabes, quorum opera res frumentaria in ciuitatem importari solebat, vertim multos ciues de fuga cogitare,&non paucos etiam ad hostem deficere, salutem omnino desperauit. Accedebat, quod fieri non poste putabat, ut Paciecus cum tam paucis hominibus haberet in animo , belli fortunam experiri :cii in magis temeritati & amentiae, quam virtuti merito videretur esse studium illius, si vellet in re perdi
ta armis frustra contendere, tribuendum. In eam tandem opinionem venit,
ut existimaret sibi data verba a Francisco Albuquercio suisse. Quomodo e nim , si sui stet vere & ex animo auxilium pollicitus , non firmiora praesidia reliquisset, cum Posseis Itaque se delusum existimauit,&hoc sibi suisse praemium pro tam sinsulari fide de constantia persolutum. His cutis anxius, ad Paciecum adijt, denens Deos obtestans, illum precatus est, ut mentem suam aperiret. Ita se de Lusitanis elle meritum , ut si fuisset ab illis in fraudem impulsus, iure de illorum iniuria conqueri perpetuo posset. Iam non, inquit, auxilium in re deplorata flagito, sed ne mihi illudas , id a te contendo. Si
122쪽
enim opis tuae spem mihi omnino praecideris, aliquid excogitabo, quo iiori funditus inteream. Si vero falsa spe delinitus, mihi, dum tempus est, minime prospexero,sublata salutis occasione,frustra aerumnas meas postea tamen labor. Non autem adducar ut credam, te ab Albuquercijs, ut mihi auxilio esses, sed ut rem Emmanuelis gereres, in India relictum. Quomodo enim tibi ex tam multis nauibus, ex tanta militum copia, tres tantum perexiguo naues ,& eas aliqua ex parte laborantes, cum tam paucis hominibus attribuissent, si me conseruatum vellent' Si, ut hinc Coulamum, aut Cananorem
te recipias, cum met belli mole vehementer amictum perspexeris, satis est in tanta nauium & militum paucitate praesidij. Si , ut impetum Regis potentissimi a regni mei finibus arceas, illorum sapientiam requiro. Quare te per DEUM , quem colis, oro &obtestor , ne me deludi sinas: &, an sis mihi opem in rebus amictis allaturus, an hinc, ut impendentem calamitatem effugias,
migraturus, enuncies. Hac oratione Paciecus iracundia vehementer exarsit,&cum Rege de tam insigni conuitio sibi facto nimis acriter expostulauit. Erat enim oratio hominis de illius fide dubitantis, qua nullam maiorem' contumeliam nomini honesti hominis inuri posse confirmabat. Sibi vero semper fuisse fidem vita chariorem. De Albuquercijs non erat cur que ri posset. Eas enim copias reliquisse, quas satis esse viderant, ad Regis scelerati &insani elationem coercendam. Non enim multitudinis inconditae temeritate, sed paucorum vigilantia dc consilio victoriam contineri. Praeterea aditum in chimi regnum a Calecutij finibus fluuio &aestuario disclusum, esse perangustum, & eiusmodi, ut a paucis posset contra infinitam hostium multitudinem custodiri. Postremo tantum esse Cia Risaei optimi maximi numen ,Vt nutu, cum vellet, omnes hostiles copias profligaret. Nec enim humanis opibus posse diuinas impediri. Se vero pro certo habere, auxiliHydiuinum sibi minime defuturum. Idcirco bono animo esset. Se namq; paratum esse, pro illius statu de dignitate usque ad extremum vitae spiritum decertare. De belli vero exitu , se firma spe teneri, sore, ut Cale iij Rex non modo victus, sed etiam catenis alligatus breui in Portu galiam duceretur. Hac oratione Regis animum demissiim erexit, atque ad spem salutis excitauit. Abeo autem digressias, eos Arabas, qui opibus &authoritate inter reliquos excellebant, acceum iussit,&admonuit, ne metu aliquo turbarentur,
ne ve loci illius, in quo tam commode ad illum diem vixerant, deserendi consilia sutaperent. Multas deinde rationes attulit, quibus persuadere conatus est , non esse illis ullo modo de victoria desperandum. Postremo nimis atrociter illis minitari coepit, qui vel perfidia a Ttimvmpara desciscerent, vel ignauia sugam pararent. Id se publice testificatum esse velle, flagitium eorum, qui ab ea urbe demigrare conarentur ,minime impunitum tire. Ne suspi-H 4 caretur
123쪽
caretur autem quisquam, illum posse falli. Esse namque sibi vigilandum,
de omnibus hominum conatibus occurrendum, &ijs custodijs exitus omnes tenendos, ne quisquam pollet vel mari vel terra manus illius effugere. Qui igitur vitam caram haberet, 'se domi contineret, de consilia plena dedecoris& infamiae detestaretur. Secus enim, pro certo haberet, esse sibi vitam cum
acerbilsimo supplicio deserendam. Hanc autem ultimam orationis partem, qua minas proponebat, Voce adeo contenta&atroci pronunciauit, Vt Omnibus ingentem metum inijceret. Ardebant enim oculi, dc facies inflammari videbatur, & e vultu apecies quae tam furoris eminciat. Illi respondent, se in officio futuros, neque paliuros ullo modo, ut Rex de illorum perfidia conqueri pollet. Factum est deinde, ut omnes, qui de urbe deserenda consilia frequenter inibant, illa partim voluntate, partim metu deponerent. δε- ciectis interim secundum fluuium di lcurrebat, vigilias disponebat, omnes exitus & mari Sc terra, quibus custodijs poterat, vigilantissime scpiebat, ne quisquam auderet abeundi cogitationem suscipere. Accidit autem, ut pisca tores quatuor, quod illius iniussu piscari ausi fuissent, ad illum ducerentur. ille eam causam praetendens, quod sugere decreuissent, homines corripi vehementissime , & in insulam traduci,& suspendi maxima voce iussit. Rex ubi id resciuit, ab illo postulauit, ut miseris hominibus veniam tribueret. Ille vero dixit, se vehementer admirari Regis lapientis in tam atroci scelere vindicando negligentiam. Non esse rempublicam in periculis dissolute gerendam , sed leuere N. actiter administrandam. Illorum hominum supplicio sanciri disciplinam, venia verb confirmari eorum , qui similiter abicedere vellent, audaciam. Se nullo modo passurum , ut propter Regis inconsideratam clementiam, dignitas illius, & regni totius latus in discrimen veniret. Clan-sylum vero per fidelem nuncium Regi significauit, se homines minime vita priuaturum: sed ut eo timore iniecto, reliquos in officio contineret, illis mimis usum suille. At illi, quibus necem te allaturum simulauit, in insulam traducti, noci e suere rurius in urbem reducti, & apud Regem diligenter occultati, ne Miset quisquam iuspicari, eos per simulationem tantum fuisse perterritos . Neque fatis habebat Paciecus, si urbem diligentissime tueretur, nisi etiam damna quamplurima hostibus inferret. Itaque fluuium cepe transemisit,& in Repelini fines, & in alias finitimas terras inuasit . Multos vicos exunsit, multos homines occidit, & incredibili celeritate multis in locis incautos opprelsit. At Calecuti j Rex celerius exercitum eduxit, ut illius impetum reprimeret, Repelino appropinquauit. Interim literis Roderici Reineli,qui Cale-
cviij morbo grauissimo laborabat ex quo paulo post mortuus est intellexit
Pacie S, quantas copias Calecutiensis educeret. Hoc allato nuncio, Cochimirumultuari coeptum est,& Arabum perfidia multi fuere ad desectionem soli -
124쪽
citati, qui tamen metu Pacieci se,qua uis essent timore perterriti,continebanta Cochimen sis autem regio verius Septe ntriones, qua erat hostis venturus, est frequentibus aestuarijs concita,qu e insulas complures essiciunt.Non patet autem ab una in alias hominum armatorum multitudini facilis aditus, propterea quod neq; freta pedibus transiri postulat, neq; propter frequentia vada co-mode nauigari. Cum tialle vero lato mari Cochi mentem Vrbem inuadere, etiam erat propter ipsius portus aditum perangustum valde dissicile. Tentare autem vadum, quod Calecutiensis superauit, cum primum Trimum param regno expulit, admodum ei periculosum videbatur, eo quod meminerat, quantum tam num in eo loco acceperat ,&multo se maius accepturum sormidabat, si ad Regis Cochi mensis pravidia auxilium Lusitanorum accede ret. Est insula non longe a Repelinosita, Cambalamus nomine, quae mam s ad Orientem pertinet, cuius Principem diximus a Trimum para deiecisse se .Ex ea in stula & transmissio in Cochi mensem regionem facilis,& vad uiri militibus non valde impeditum sere videbatur. Illuc igitur Calccutientis cum clasle& exercitu se contulit, ut expugnato vado,&copiis traductis,Cochi menses 5c Lusitanos opprimeret. At Paciecus ut illum eo transitu prohiberet, Omnes animi neruos intendere cogitabat. Vt tamen interim ostende ret,quantum Calecutij opes negligeretis una nocte in Repelinum copias tra iecit,& oppidum ingressus, hostes partim graui somno consopitos, partim semisomites ferro concidit,&locum flammis exussit. Accurrunt multi milites, & cum is re gesta receptui cecinisset,illum vestigijs insequuntur Eorum impetus a nostris egregie sustinetur: itaque omnes, octo duntaxat exceptiS, qui saucij rediere, incoluimes eualerunt. Cum vero Calecutiensis ad vadum accedere pararet, Paciccus hac ratione Lusitanos distribuit. In maiore naui viginti quinquereliquit, eisque nauis Magistrum nomine Iacobum Perei ram praesecit. Erat autem nauis armis & tormentis, & bellicis munitionibus instructissima. Illis autem hoc munus assignauit,ut urbem & arcem ab hostium incursione defenderent. In arce vero triginta de nouem hominum
praesidia disposuit, eosq; Iacobo Fei nando Correae dicto audientes esse tui sit. In Cara uelam aute viginti & sex homines ingredi iussit, eisq; Petrii Raphae lem Ducem constituit. Et quia altera Carauela reficiebatur, illius loco duo parua nauigia instruxit, quorum unu Iacobo Petreio cum viginti & tribus militibus comisit. Alterii sibi reseruauit, in que viginti & duos homines im posuit inter quos erat adolet ces nomine Simo dindius,qui ia eo tepore magna virtutis militatis documeta dederat.Itaq; omnis exercitus, qui tribus illis nauigijs vehebatur, erat hominu unius&septuaginta. Qui tamen prius qua e terra discedere homines flagitioru consessione atq; detestatione, de more san -ctissimae religionis expiati iunt,& epulo coelesti,quo lanctissimu Iesu Christi H s corpus
125쪽
corpus Christianae nationi porrigitur, mitifice confirmati. Deinde omnesse Sacramento obligarunt, ne ullum in se dedecus admitterent, ne pedem ullo timore reserrent, ne alij pro aliorum defensione mori recusarent, neve se capi permitterent, neque postremo iuga salutem peterent: sed aut honeste decumberent, aut victoriam domum cum honestate summa reportarent. His cohortationibus excitati, atque fiducia pleni nauigia ingrediuntur: ab arce autem digressi, ad locum accedunt, in quo Rex eos in litore expectabat. Qui cum Paciecum tanta alacritate in hostes innumerabiles ire perspiceret, summa laetitia assectus fuit. Paulo tamen post cum cerneret omnem spem suam esse septuaginta hominibus innixam, conturbari de afflictari coepit. Accessit deinde misericordia, qua dolenter admodum serebat , illos homines in pestem ante oculos positam ruere. Et quo magis eos acres & animoses , & nullum periculum recusantes animaduerte bat, eo magis miserandos existimabat. Indignum enim esse statuebat, tam excellentem virtutem tam senesto exitio consumi. itaque cum multis lacrymis Paciecum orauit, ut ab incepto desisteret. Se namque de regni defensione omnem spem prorsus abiccisse. Ne vellet igitur morte sua& aliorum Lusitanorum, quos ipse fraterne diligebat, impendentem cladem , quae vitari non poterat, cumulare. Sibi iam ab illo egregiὸ satisfactum esse. Cernebat enim, illos neque morte quidem proposita a fide de officio deduci potuisse. Non minus igitur dolentet se talium hominum
casum esse laturum, quam regni iacturam. Paciectas quanuis animo ma- ximo fuisset, Regis oratione mollitus, vix lacrymas tenuit. Illum tamen bono animo esse iussit, dc admonuit, ne oculo' in perexiguam classem, nec in hominum paucitatem , sed in numen coeleste conijceret. Neque enim se viribus humanis confidentem, sed diuinis tantum nixum, in ho
sies ire. Fore namque, ut CHRISTus summi DEI filius, quem Christiani coeli atque teme dominum confitentur, praesentiam suam in praelio declararet, Sc hostes potentiae suae nutu perverteret. Quid deinde a Rege fieri vellet, exposuit. Rex eo tempore quinque tantum millia militum habebat. Reliqui enim , cum bellum comparari cernerent, ad hostem transfugerant. Ex his Paciem quingentos assignauit, quorum Duces erant ij, Candagora, dc Frangora, qui viri satis sortes habebantur , dc duo praeterea Dynastae Paludensis atque Darraulensis, quibus Rex imperauit, ut omnia, quae Paciecus illis praescriberet, sine ulla recusatione conficerent.
Cum his copijs prosectus est Paciecus de nocte decimo sexto die Martii,
anno CA Ris To nato. M. D. IIII. Et aestu secundo per flumen inuectus, quod in Cambalami portum influit' in vadum ante lucem peruenit. Nondum Calecutiensis aduenerat . Visum autem est illi, interim dum hostis
126쪽
aberat , aliquod detii mentum illius foederatis inferre. Repelinum igitur ea de causa contendit. Erant in Repelini portu sagittarij circiter octingenti, cum aliquot hominibus , qui ferreis etiam fistulis uti sciebant. Hi ut nostris aditu in insulam prohiberent, accurrunt, dc sagittis atque glandibus, & missilibus acerrime pugnant: sed tormentis facile repelluntur. Nostri in terram descendunt. Hi qui fugerant, postquam nostros in terra longius nauibus semotos animaduertunt, conserti in eos inuadunt. Media hora fuit utrinque magna animorum contentione dimicatum. Hostes tandem pulsi, & in fugam coniecti sint: multi tamen prius in praelio ceciderunt. Locus, in quem nostri serebantur, fuit confestim incensus , dc inde multi boves ad com meatum abaeti: quos cum Naires, qui cum nostris erant, occidi vidissent, non mediocriter ossensi lunt. Est enim illis nefas, bovem caedere vesci vero carnibus illius, sacra legium. Nostri vero cum multo magis famem, quam illorum ostensionem pertimescerent, de ineptitsima eorum religione minime laborabant. Eo die misit Cochimi Rex alios quingentos milites ad Pa ciecum, quibus tamen omnibus ille parum fidebat, omnemque spem primum in C H R I s T i praesidio, deinde in Lusitanorum virtute collocabat. Postero die venit Calecutiensis cum exercitu, cuius haec siimma fuit. Berta-Corolus Tanoris Rex quatuor millia hominum ducebat: Catanam barius Rex Bi puri de Cucurrami, quae regiones monti, qui ad Narsingar regnum ad Solis ortum pertinet , finitimae sunt, duodecim millia. Rex Cotagami, quae regio ad Septentriones spectat, & est inter Calecit ium& Cananorem nota procul a montibus interiecta, decem &octo millia sub signis habebat. Curri vacuitus autem , Curigae Rex, quae ciuitas intra Cranganorem ec Pana nem sita est, tria millia. Erant autem hi Reges signis & ordinibus inter se distincti, omnesque Calecutiensi tributa pendebant. Reliqui vero, quos Nau beatarimus,& multi praeterea Dynastae ducebant, erant supra viginti millia, inter quos multi Arabes censi fuerant. Hae copiae numerum quinqua ginta dc septem millia hominum,&eo amplius, emciunt. At vero praeter has copias , quae terra ducebantur, classem Calecutiensis instruxerat centum &sexaginta nauium, quae remis agebantur. E quibus sex & septuaginta parones erant, quorum latera suerant a Mediolanensibus munita saccis ingentibus, quos ipsi bombycinis laneis ad tormentorum letiis excipiendos inser-serant. Conflarant praeterea Mediolanenses ex aere ingentem tormentorum vim ,& multa belli machinamenta fecerant, quibus nostri facilius opprimerentur . Eorum etiam consilio viginti parones catenis inter se ferreis colli gati, reliquos antecedebant, quorum Ducibus erat hoc munus impositum, ut in Carauelam inuaderent, eamque manibus ferreis quanta possent celeritate corriperent. Milites, qui in hac classic vehebantur, erant duodecim hominum millia. His omnibus Naubeadarimus praeerat. Praeter haec omnia, Calecu.
127쪽
Calecutiensis de Mediolanensium consilio aggerem comportari, & turrim
contra nostrorum stationem excitati vita nocte praecepit , ut ex ea possent milites in turri dispositi sagittis nostros configere ,&crebra variorum globorum multitudine lacerare. Paesecus vero Carauelam modico interuallo ab uno nauigio disiunctam, rudente serreis catenis circumplicato , ne possct serro praecidi, cum nauigio mitigauit, dc illud idem nauigium cum tertio simi liter astrinxit: de sic omnem serme latitudinem fluminis occupauit. Interim clalsis , quae per mare, quo insidarum partessia Septentrionem pertinentes, alluuntur, nauigabat, appropinquauit. Hostes dc multitudine, & tubarum clangore, dissonis vocibus, d armorum , quae Solis radijs percussa micabant, atque vibrabant, splendore, de post, emo crebro tormentorum, quae terram tremefaciebant, strepitu , tantum Cochimensibus horrorem incutiunt, ut omnes repente diffugerent. Soli Frangora dc Candagora dψces inuiti erant . enim in naui) remansere. Hos Paciecus, non ut quidquam opis afferrent, sed ut proelium spectarent, retinuit. Praelium fuit ab hostibus magno impe tu commissum, dc terra atque mari pilas atque tela iaciebant:: omnia vide bantur incendio conflagrare: sumus lucem cunctis eripiebat. Nostri neque quomodo classi resisterent, neque qua ratione tela a turri frequenter iniecta .
vitarent , prouidere poterant. Non tamen animus illis velaa resistendum,
vel ad honeste moriendum deerat. Quo enim maior erat hostium vis, eo magis videbantur ad contemnenda pericula confirmari . Atque primum aliquot ex paronibus disiecerunt ceum tamen illi viginti, quos diximus cate nisaeuinctos suisse, propius accederent, multo grauiorem laborem Lusita nis militibus attulerunt. Crebris enim glandium ictibus ita certabant, ut . nullum nostris respirandi spatium concederent. Nostri autem erant ita pugnando de si, ut vix consistere possent. Cum iam praelium aliquot duranset horis , Paciecus ingens tormentum in hostes conuerti, dc globum mira magnitudine in parones intorqueri semel dc iterum iussit: quo facto parones distatuti sunt, dc quatuor ita dilacerati, vi secedere cogerentur. Suc cedunt reliqui, dc praelium redintegrant. Sed cum nostri octo parones deprimerent , dc tredecim dissiparent, dc hostes reliqui tardiores ad dimicandum suorum casu redderentur, Repelinensis Dynasta, qui erat in subsidijs, cum classe in nostros iam nimio labore defatigatos inuehitur, & Rex Calecutij in-
usta acie vadum transire, dc nostros armis obruere contendit. Fuit tundmulto acrius, quam antea dimicatum, ita, ut fluuius sanguine fluere videretur. Repelinensis clamabat, ut nauem harpagonibus alligarent, Sc in no stros acriter irruerent: 8c partim cohortando, partim minas iaciendo, ut rem conficeret, laborabat. Sed fiustra. Hostes enim tandem, qui e terra pugna'
bant, fusi fugatique sunt, dc classis retrocesiit, praelisimq; fuit sub vesperum
cum magna omnium admiratione finitum. Ex nostris nemo delyderatus fuit,
128쪽
sed aliquot vulnerati. Ex hostibus supra mille & trecenti homines cecidere. Practium enim, ut Paciecus futurum confidebat, diuinis viribus gestum fuit. Constat enim, multos ex nostris ferreis pilis acerrime percussos extitist e, qui tamen non aliud ex illis incommodum acceperimi, quam contusionis leuiter inflictae notam: ut appareret, nullis telis eos opprimi posse, qui coelesti ptielidio muniuntur. Hoc exitu praclij nunciato, Rex Cochimi incredibili laetitia affectus fuit, misitque statim Principem regni siccessiorem, qui Paciem de parta victoria gratularetur. Lusitani quan uis essent eximio labore fracti, ab
opere tamen se minime remouerunt. Nauigia enim continuo resecta sunt,
di altera Carauela, quae iam erat in pristinam integritatem restituta, ad reliquas naues adiuncta fuit: & cum de augurum sententia Calecutij Rex pu- nandi diem differret, Paci ecus quietem pati non poterat. Itaque in Cam- alamum traductiis, vas itatem frugibus & arboribus, inflammationem pagis , necem hominibus inserebat, Sc praedas non mediocres faciebat: & quanuis aliquot in locis illi suisset ab Lollium praesidijs occursum, semper tamen victoriam reportabat. Ad quas res faciendas, non modo celeritate & indu stria, sed etiam consilio optimi Ducis utebatur. Calecutij Rex quanuis vindictam ardenter expeteret, non ausus tamen suit, ante constitutam ab auguribus diem, rursus praelium inire. Accidit autem, ut dies ab illis dicta, esset
ea, qua IE sv CHRisTi a mortuis excitati memoria, cum summo totius rei p. Christianae gaudio de celebritate renouatur. Classis , qua hostis rem illa die gerendam esse constituit, erat multo maior. Centum enim parones,¢um longas naues, & octoginta praeterea minora nauigia continebat. Supplementum enim Calecutio crebrb submittebatur. Numerus militum,
qui classe vehebantur,suit tunc supra vindecim millia. Vt autem Rex faci lius posset rem totam conficere , unum educibus suis cum septuaginta paronibus Cochimum misit, qui nauem ad urbis custodiam relictam expugnaret, aut saltem Paci ecum ad illius defensionem eliceret. Sic enim distractis nostrorum viribus existimabat, multo citius bellum profligari posse. Parones per angustum aestuarium , quod in fluuium excurrebat, nocte, ne sentiri possent, in urbem nauigauerant. Erat autem aes uarium elusimodi, ut. per illud facillim tota classis inuehi Cochimum posset. Sed Calecutiensis vel quod aestuani angus ita metueret, vel quod loco cedere minime dignitatis esse putaret, vel, quod magis reor, Christi beneficio , qui nostris praetens aderat, consilio orbatus extiterat,id facere noluit. Cum parones in nauem inuaderent, Rex Cochi- mensis nuncium confestim ad Paciecum misit,qui ei demonstraret, in quanto periculo nauis illa versaretur. Paciecus hoc nuncio valde conturbatus est. Intellexit enim,in quem finem ea oppugnatio fuisset institu ta. Sed necessitate coactus, illi subsidium afferre constituit. Itaq; cum una ex Carallelis, & paruo nauigio, quanta maxima potuit celeritate, aestu secundo Cochimu inuectus est,
129쪽
Hostes autem ubi illum conspexere , repente diffugiunt, & in Repelinum
se contento cursu recipiunt. At Paciecus nec eos insequi vol uit, neque nauem ingredi, nec suempiam alloqui: sed cum iam aestus accessione ventus simili ter, ut saepe fit . immutatus suisset, eadem celeritate qua venerat, redire festi nauit. Cum vero ad Cambalami transitum peruenit, res erat in ultimum discrimen adducta. Nam Carauela, quae in transitus custodia remanserat, erat
crebris ictibus perforata, illius armamenta dissipata, bombycinae moles dis te e. Parua similiter nauigia peti istis stutis,& munitionibus dissipatis, in
maximo periculo versabantiit: hostes mari atque terra Lusitanos acerrime premebant. At illi nihil de pugnandi studio remittebant: imo quo acrius undique petebantur, eo vehementius repugnabant. In hoc statu Lusitanorum res erant, cum Paciectis ad shos reuersus est, qui continuo in hostes a tergo nimis acriter inueetiis, eos re inopinata perculsit. Lusitani autem, qui a fronte pugnabant, cum suillet illis animus additus, multo sortius institere. Hostes ancipiti praelio distenti, fugae se mandant. Prius tamen quam euadere pos sent, decem & nouem parones amisere. Ducenti vero & nonaginta milites intersecti sunt, cum ex nostris nemo cecidisset. Et ut clarius cerni posset, totum hoc bellum fuisse ope diuini numinis administratum, hoc plane compertum fuit, multos ex nostris suisse pilis secundum caput aut pectora, aut brachia, aut reliquas corporis partes vehementissime sine ullius interitu per,culsos. Quae tamen pilae tanta vi contortae serebantur, Ut cum e corporibus, in quae primum acciderant, elaberentur, ingentia scuta perfringerent, simo les ubiectas facillime dissiparent. At Rex Calecutiensis cum tantum dedecus pati non pollet, clas Iem in ordinem redigi, ut nostros rursus oppugnarer, continuo praecepit. Paciecus vero suis imperat, ne telum Vibrent,ne tormentucollime't, ne vocem mittant vllam, antequam ille pugna: fgnum det. At hostes cum silentium nostroru animaduerteren existimariat eos iam vulneri bus consectos,& metu exanimatos sipem diutius repugnandi prorsus abiecisso. Itaq; voces in cinium tollunt,& incredibili celeritate mari atq; terra sine ordin. yllo ad nata es accedunt. Cum iam appropinquare inciperent, Paciectis signun dedit. Nostri repente prosiliunt, clamorem tollunt, tormentis &omni gens remissilium certant. Multos parones depri munt: complures etiam dissipansiatque dilaceranx r multis etiam mortalibus vitam eripiunt.. Reliqui cum hormines, quos ipsi concissis vulneribus existimabant, sanos atque valentes latra acriter praeliari conspicerent , vehementer exterriti sunt, maxime vero S ii 'tantam stragena edi curnerent. Itaq; quan uis in Regis conspectit praelium serret, nullo tamen Ved pDdorq Vel metu impediri potuere, quo minus te in Θgam darent, inlod. animaduertens Dynasta Repeli iacia sis, fugientcs recipi dc rursus instruima: dasse in n0stros impetum facit, ita tar ut non pro pius ac dere audiaret, si d Elonginquo sp tio certandum statueret. ouod di i Reae
130쪽
Rex fieri videns, hominem multis asperis verbis accipit: ignauiam & timiditatem increpat,&graues in illum contumelias intorquet. Naubeadarimum euocat,&adhortatur, ut sine ulla cumstatione in Lusitanos irruat, homineseque tantis iam laboribus amictos, acri atque vehementi impressione proster nat. Suscipit negotium Naubeadarimus, dc in vadum contendit, nostrosque . perrumpere conatur. Nostri vero tam acriter illi restiterunt, ut non modo impetum illius reprimerent, sed omnes in fugam compellerent: quos nostri insequuti, magnam illis cladem intulerunt. Nam supra viginti parones deprcsserunt, & plus sexcentis hominibus interfecerunt. Rex cum transitum eo vado desiperaret, tormenta in turri disposita detrahi,& castra moueri iussit. At Paciecus illius classem longo spatio persequutus, tandem constitit,& in terram descendens, duos maximos pagos exussit. Ad vadum deinde redi jt hora decima: ad illud enim tempus praeli uiri , quod prima luce fuerat initum , durauerat. Paucis deinde horis aci quietem lumptis, cum ex speculatoribus intellexisset, oppidum este non procul inde situm, multitudine quidem hominum stequens, sed immunitum, eo sine mora contendit, Sc homines securos& inopinantes aggressus est. Multi fuerunt occisi, de oppidum excitato inccn dio deflagrauit. Cum vero se Paciecus recipere vel loc, hostes, qui erant dissipati, coeunt,&conserti in illum inuadunt. Is vero magna eorum parte Vesoccisa vel vulnerata, reliquos fudit, sugauitque. In quo quidem minime victorias admiror, sed duritiam,&celeritatem,&diligentiam hominis obstu -- pesci . Nec enim ullo labore frangebatur, neque ulla dissicultas eum morabatur, nec ullum vitae periculum a perterrendis hostibus auertebat. Cima vero
ad vadum redijsset, multos satellites atque ministros Cochi mensis Regis ODfendit , cum multis dapibus, & fructibus ex illis, quos regio suppeditat , quibus tam ille, quam milites recreati sunt. Eo tempore iam Calecutiensem instituti belli poenitebat,&cupiebat, dimissis maxima parte copijs, in Urbem redire. Hoc consilium Naubeadarimus maxime probabat. Sed Repelinensis Dynasta,& Arabes,qui in consilio aderant,&Mediolanenses etiam contra disputabant, iam Regi non esse integrum id omittere, in quo non modo dignitas illius,uerum etiam latus agebatur. Si enim re insecta domum redijllet, so-re, praeter ignominiam ,qua nomen illius notari necesse erat, hostes seroces&in stos re)deret, & cum dissicultate summa eos postea a Calecuti j finibus
D reprimeret. Rem non inchoari absque magna dignitatis imminutione po- is tuisse : at institutam deseri, sine maxima dedecoris de ignominiae labe non γ' resse. Praeterea transmissionem non esse desperandam, cum alia lata non- dum tentata suissent, per quae exercitus multo facilius traduceretur. Non longe ab eo loco erat aliud vadum,nomine Palignarium,adeo lutulentiam,vtqui id transire conaretur, non facile pedem in prosundo coeno demersum melleret. Ripa vero ulterior densis vepribus , dc dumetis erat obsita. Eo tamen sperabant