De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

L1BER

nihil aliud , quam sagittar densissimae ,& globi ferrei, de lapidei, & plumbei

in tenebris illis, quas fumus esticiebat, de in illis horrificis incendi js cerni de conspici posset. Hic Paciectas animo conturbatus, oculos in coelum sustulit, dc maxima voce, ut ab hominibus audiretur, o summe coeli rector, inquit, scio me commisisse flagitia maximo lupplicio digna. Te tamen suppliciteroro, ut in aliud tempus vindictam disteras, in quo non decus de gloria tui sanctissimi nominis agatur. Haec ubi dixit, iterum tormentum dirigi, atque librari iussit. Emissus cum maximo stajore globus, Castelli bonam partem dissipat,de homines in mare deturbati nostri manus in coelum tendere, Christi nomen celebrare, numen illius praesens agnoscere, dc tunc multo alacrius hostibus obsistere. Fuit tandem Castellum alijs globorum ictibus diliectum. Alia tamen Castella nihilosecius in loco permanebant: dc qui in illis erant,

summa contentione pugnabant, ut Lusitanos obruerent. Sed cum non posse sent accedere, eminus pilas innumerabiles, de ingentem telorum multitudinem sine ulla intermissione iaciebant. E nostris nullum frustra telum in hostes accidebat. Multi enim ex illis caeli sunt, multique parones aut deprelsi, aut dilacerati. Dum ad hunc modum mari decertatur, Rex Calecutiensis invadum summis viribus invadit, de in ulteriorem ripam erumpere conatur. Ah Christophorus Ius artes, de Simon Andradius , qui minoribus nauigijs vehebantur, dc Laurentius Morenus, qui ex paronibus Cochimensibus pugnabat, summa ope resistere contendebant. Cochi mensis etiam Princeps cum mille e suis militibus, qui vallum tuebantur, strenuam eo die operam nauauit. Omnes ita se gesserunt, ut non modo transitum intercluderent, sed etiam multis incommodis hostes assicerent. Constat, hoc praelium filii se multo superioribus atrocius de immanius, in eoque multas naues hostium depressas, de magnam hominum multitia sinem extinctam. Praelium cum prima luce cominissum fuisset, ad vel perum ductum suit. Estus tandem violenter accedens, vadum compleuit aquis, δc Castella in contrariam partem compulit: dc sic tandem suit necessatio ab omnibus certamen omis-mini. Ex nostris multi vulnerati fuerunt, nullus tamen occisus. Post hanc pugnam , sta italiquot diebuς cessatum, quibus Rex Cochi mensis Paciecum valde laetus initi sit, multis laudibus affecit, Jc, ut nostros omni commeatu, de terrae fructibus reficeret, operam dedit . Calecutiensis vero cum iam victoriam desperasset, de domum redire vehementer expeteret, tamen cum multi illiina, ut signa rursus in Lusitanos inferret, dc extremum belli casum experiretur , importune solicitarent, post reliquas clades acceptas illos aggrestiis est. Sed chin nostri victorijs elati multo acrius depugnarent, de hostes cladibus es territi,nimis titubater de timide pusna capesserent,eueniebat, ut hostes mul eo facilius funderentur, de classis inultis partibus dilacerata e praelio discederet. Hi . e I Calecutiensis

142쪽

Calecutiensis igitur auguribus acriter insensus, qui quasi de Deorum sententia loquerentur, eum in firmissimam spem victoriae fraudulenter induxe ant, detestatus, exercitum reduxit. Non tamen cessauit insidias struere, quibus Paciecum interimeret. Sed detectis insidiis, erunt aliquot proditores a Pa eieco primum sustibus acerrime verberati, deinde ad extremum stipplicium detrusi. Sed cum te multi e Cochi mens nobilitate medios interponerent, dea Pacieco enixe contenderent, ut hominibus ignosceret , is eos ad Regem misit, ut de illis, quod ei commodius videretur, statueret. Calecutiensis igitur cum cerneret nihil sibi, ut cogitarat, processiste, odio vitae, & tanti dedecoris offensione regno se abdicauit ,&Naubeadarimum in Regia sede constituit, ipseq; ianum, &aedes religione consecratas in glessus est, ut ibi in Deorum suorum cultu, quod reliquum erat vitae, consumeret. Mater tamen illius, mulier natura ferox, illum literis atq; nunciis stimulabat, ut bellum repeteret. Non esse ferendum, ita constemari animo, ut vindici spem omnino deponeret. Praestare namq; millies mortem oppetere, quam tantum dedecus inultum relin quere. Illam religionis speciem non elle pietatis, sed timiditatis argumentum. Proinde si vellet hominum famae commendari, & in dignitatem amissam restitui, sorti animo pergeret, de hostibus demonstraret, te nullo casu de mentis statu detorqueri potuisse. His instigatus orationibus, rurius egressus est, ut bellum renouaret. Sed omnes Reges & Principes , qui eum sequuti fuerant,re bus illius desperatis abierant, neq; rursus ad belli societatem adduci poterant. Quin etiam multi pacem cum Trimum in & Pacieco fecerant. Ea desperatione stadius , se rursus in fanum recepit. Fuit bellum hoc a Paciem intra quinque menses maximo cum labore, & nominis insigni gloria consectum In quo quidem, ut postea compertum fuit, hostis undeviginti millia hominum partim morbis , partim praelijs amisit, Sc magnam praeterea nauium multitudinem . Profligato hocbello,&pace cum multis principibus firmata, fuit Pacie cus faetus certior, Coulami tumultuari coepisse, & Saracenos , clim fieri non poste crederent , ut Lusitani ex hostium manibus euaderent, de eorum, qui Coulami remant erant, pernicie coniurasse,unumq; Lusianum hominem eorum fraudibus occisum. Pacie sigitur Coulamu pergit e homicidis supplicium sumere non potuit,ne magnam discordiam in ciuitate cum maximo vostroru discrimine concitaret. A principibus tame ciuitatis ei flagitauit, ut in scedere permanerent. Cautum namque scedere suille, ne navis vlla aromatum Onus acciperet, antequam nauibus Lusitanis suisseti ullum pondus impositum. Se vero cernere in portu Saracenorum naves onustas,& Emmanuelis Regis naues inanes. Respondent, id non voluntate lua, sed Saracenorum importunitate & audacia, quam reprimere propter illorum summas opes nequiuerant, accidisse. Paciecus igitur de Principum consensu, Saracenorum nauibus exoneratis, & pretio aromatum eis peruoluto, ea confestim in Regias

143쪽

naues imponenda timuit . Deinde vela fieri iussit,& illam oram Lidicam cum nauibus instructis peruagatus est, & aliquot naves cepit, & ptaedas etiam secit. Tantaque erat virtutis illius opinio, tantusque ab eo metus & regibus, dc Dynastis, & piratis etiam incussus, ut nemo auderet armis illius obsistere. Haec autem ab eo gesta sunt usque ad Septembris mensis initium eiusdem anni,qui

fuit a C H R i s T o nato M. D. IIII. Eo tempore Lupus Suarius,cuius antea men,

tio facta est, cum classe tredecim nauium in Indiam peruenit. Is literis Petri Ataides , quas in urbe Morambiquensi, antequam obiret, scriptas reliquerat, fuerat de belli magnitudine, quod a Calecutiensi parari existimabatur, admo, nitus. Id etiam Melindius Rex, cum is ad illius portum naues appulisset, significarat. Eaque de causa magnam in illo cursu celeritatem susceperat, utq; eo, dum in Anchediuam intulam perueniret. Ibi Antonium Saldagnam,& Rodericum Laurentium, qui in ea insula hyemarant,offendit. Inde cum iam ver in regionibus illis inciperet, Cananorem profectus,e Rege Cananoris,&a Gongato Barbosa , qui Regis Emmanuelis negotia procurabat, de rebus a Pacieco gestis certior factus est. Postridie autem illius dici, quo fuerat cum Rege Cana noris amantissime colloquutus, venit ad illum Arabs quidam cum puero Lusitano, atque literis a Lus tanis, qui fuerant Capralis tempore capti, datis .Summa literarum haec erat. Resis Calecutiensis opes fractas atq; com minutas esse: consilium , quo bellum literat susceptum, post tantas clades aci ceptas sit ab imperitis fieri solet, qui non antequam temeritatis poenas luant, rebus suis consulere norunt ab omnibus improbari. Ciuitatis Principes eos admonuisse, ut scriberent ad Lulitanos Duces, si pacem cum Rege Calecutiensi fieri vellent, nullum tempus magis ad cam opportunum optari polle. Regem namque temper bellum illud detestatum fuisse. Esseque natura benignum , & in fide tuenda constantem. In literarum fine orabant, & obtesta

, bantur, ne a consilio pacis abhorreret. Forenam'; , ut praeter utilitatem, quae

. pollet ex ea Lusitanis afferri, ut ipsi e miserrima seruitute in libertatem vindi carentur . His lectis literis, Suarius Saracenum dimittere, & puerum retinere voluit. Puer autem constantissime repugnauit, dicens, se nunquam tantum in te dedecus admissurum, ut contra datam fidem, causam cruciclissimae cae disri quae erat, si ille non rediret, Christianis qui vincti remanserant afferenda, . metu mortis aut seruitutis afferret. Suarius illi; dimissis, Calecutium vertus nauigare instituit. Cum vero iam in Calecutiensiportu consisteret, ijdem es, . uitatis Principes ad eum varia ciborum genera, dc fructus multiplices, in lignuamicitiae cotinuo miserunt Quae omnia ille repudiauit, adserens, se nullo mon do quidquam ab eis,antequa pax fieret,accepturum Nunqua enim hostile muυ nus ulla iucu nditatem hostibus attulisse. Venit deinde Cojebiquius Saracenus il le,cuius,ut antea dictu est,egregia in Lusitanos merita constiterunt. Cum illo autem duo ex captiuis Lusitanis veniebant: de pace agi continuo coeptum est. Principes

144쪽

TERTIVS

μιPrincipes orabant, ut Regis aduentum expectaret, qui erat intra quatuor dies Venturus. Dixit Suarius, se pacem minime daturum, nisi prius sibi Lusitanicum Mediolanensibus redderentur: & in eo perstitit. De Lusi tanis quidem fuisset illi facillime fatisfactum. De Mediolanensibus vero quomodo id, quod postulabatur, absque nefario scelere fieri posset, minime videbant. Turpissimum namque facinus existimabant, eos, qui fuerant in fidem recepti, contra datam fidem ad lupplicium tradere. Quo autem illi rectius se gerebant, eo Ducis nostrisonsilium reprehensione maiore dignum arbitror, qui pluris este statuebat, de duobus transfugis & peregrinis supplicium sumere, quam tot ciues in libertatem asserere. Accedebat etiam turpissimae timiditatis indicium, cum adco pertinaciter in eo postulato perseueraret, quasi post res hostium aD flictas , posset aliquod maximum malum a duobus illis hominibus in nostro rum perniciem comparari. Praeterea qui in alijs perfidiam vindicandam arbitrantur, quomodo par est, ut eos, cum quibus tacem conciliari volunt, fidento violare compellant. Et ut nihil aliud dicam, cum bellum cum hoste ciuium is caula suscipiendum sit, multo vigilantius est de ciuium salute, quam de ho- is sitim interitu cogitandum. Haec quidem non considerans Suarius, minima de Lusitanorum vita,& de Colebiquhetiam, qui propter Lusitanum nomen in summo discrimine versabatur, statu & conditione solicitus, cum illius postulato minime satis ret, ursem tormentis conquassauit, de aedes quam plurimas diruit. Inde vero Cochi mum petijt ,&Regem inuisit,& Emmanuelis nomine fidem illius collaudauit, regiaque illi munera satis ampla detulit. Deinde Duces duos, quorum unus Petrus Mendora, alter Vascus Caruallius appellabatur, cum nauibus, quibus praeerant, mi sit, ut totam illam oram, vique ad Calecutij portum, amicis atque scederatis tutam ,&hostibus infestam redderent. Alionio autem Lupio Collae, de Petro Alsonii, Aquilari, & Leonello Coutino, de Roderico ASraeo negotium dedit,ut Cou-lamum peterent, ut aromata, quae erantiam industria & labore Padieci congesta, a procuratore acciperent, 5 naues sibi attributas onerarent. Paciecus autem , nauibus ex animi sententia oneratis, Cochimum reuersus est, &a Suario tantis laudibus allectus, quantis erat omniumnsessione dignissimus . Hic suit Suario nuncius allatus , Cranganorem ciuitatem, quae in Calecutiensium

fide permanserat, esse in armis, omnesq; ciues ad bellum solicitari, de Ducem nomine Maim amem octoginta parones&quinq; naues instruxiste terra verbNaubea larimum magnu exercitu eduxisse ,&copias in dies augeri. Haec auteomnia eo consilio fieri, ut cum primum Lusitana classiis e portu Cochi mensi solueret de improuisse Rege opprimerent. Alio namq; vado, nomine Pali porto,quod multo comodius arbitrabatur,copias traducere cogitabant. His belli motibus exploratis, Suario de reliquoru Ducit sentetia visum est, Cranganore festinanter inuehi,ut hostes inopinates de conatu depelleretataq; una nocte cu

145쪽

scaphis quindecim, paremibus quinq- &viginti,& Carauela una, magno silentio proficiscuntur. Erant in eadasse Lusitani mille,& mille Cochi menses, Cochimensis vero Princeps eos in Paliporto cum octingentis militibus opperiebatur. Inde Pri eps terra, nostri Duces mari, eo quo destinarant, lacrcs 3c pleni fiducia contendunt. Suarius Tris anuisi Sylvium,& Antonium Saldagnam, & petrum Alsonsum Aquilarem, de Alsensum Costam, de Vascum Caruallium in clasiis tante constituit. Dux vero Maimames eo tem pore in auabus magnis nauibus catenis interse fortissime colligans, cum du laus filijs insidebat. Naues erant iam tormentis & munitionibus,& magno telorum numero b& militum etiam multitudine, ad confligendum, si opus ita fuisset, comparatae. Quinque illi Duces, qui primum agmen ducebant, in eas inuehuntur. Maimames & illius filij incredibili animorum robore resistunt, eotamque virtute factum est, ut diutius, quam quisquam opinari potuisset, pretium traheretur ..Tandem Maim ames cum filijs occiditur, milites atque nautae se in mare aliaex parte conijciunt'. Reliqui Duces cum in parones incurrerent, non magno certamine eos in fugam compulerunt. Supe-

fata classe, Lusitani Duces in terram copias exponunt: Cochimensis Princeps suas etiam adiungit . Naubeadarimi exercitus obuiam prodit Fuit continuo prael ium summa Vtriusque partis contentione commissum. Cum tamen ex hostibus multi caderent, reliqui tanto metu perterriti sunt, ut in urbem trepide fugerent, omnemque illius tuendae curam deponerent. Itaque ea celeri tate, qua per unam portam i ngressi fuerant, per aliam egrediuntur. Nostri in illorum tergis haerentes, uno impetu in urbem ingressi, eam contems ignibus inflammant. Sunt aedes e ligno maxima ex parte aedificatae, & congestis palmarum solijs integuntur, ita, ut lubito flammam corripiant. Dum ignis omnia populatur, incolae Christiani, qui antea hostium metu latitabant, accurrunt, &a nostiis petunt, ut incendium restinguant, ne sacras aedes, in quibus illi reljgioni operam dabant, simul incenderent. Cum id nostri facere conarentur, non tanta potuit adhiberi diligentia, ut non, prius quam ignis Opprimi &extingui pollet, multae etiam Christianorum aedes eisdem pammis absit merentur. Vomicilia Arabum atque Iudaeorum, quae nondum fuerant Incensa, spoliata repente sunt. Naues & parones eodem incendio conflagrarunt. Tormenta tamen ptius & arma, di munitiones, quae nostris vlui esse poterant, in nauibus impositae. Hac re gesta, Suarius cum reliquis Ducibus

Cochimu redijt. Sed quia iam saepe Cranganoris metio facta est, opem pretiu erit,de illius stu de magnitudine,de gentis,quae illa incoleba multi ludi ne, de Christianoru,qui in ea habitabat,moribus de institutis pauca dicere.Distat Cra Hor,ut ante diximus, Cochimo ad Septetriones, decu &sex millibus passuri. Fluminis,quod propter illa in mare influit, varijs flexibus alluitur. Erat urbs sa- magna,&amultis nationibus propter admodu celebre emportu freque tata.

- Ciuitas

146쪽

tur. In patrocinio tamen Calecutientis Regis latebat, & illius partes, ubi bellum aliquod motum erat, sine recusatione sequebatur. Ab illius tamen fide defecit, postquam illius res nostrorum armis ait lictas esse cognouit. Habitant

templa habent non satis eleganter aedificata. Sunt enim eorum opes valde tenues . Septimo quoque die , quem dominicum appellamus, in templum conueniunt, ut sacris intersint, dc conciones audiant. Summus eorum antistes in

montibus, qui ad Septentriones spectant, a mari disiunctissimis, quam illi regionem Chald am nominant, sedem habet. Is cum duodecim Cardinalibus, & duobus Patriarchis, domuitis Pontificibus, qui in consilium similiter

adhibentur, omnia,quae ad religionem sanciendam pertinent,decernit. Huic omnes Christiani , qui in orientis Solis regionibus habitant, obtemperant. Sacerdotes in capite ita sunt attonsi, ut Crucis imaginem in vertice summo contineant. Vino ex palsis vitis confecto in lacrificiis utuntur. Omnibus sine dii crimine, cum ad Eucharistiam accedunt, non sol sim CHRisTi corpus in panis specie, verum dc in Calicis consecrati potione porrigitur. Nemo tam ea epulum illud diuinum i umit, ante quam flagitiorum confessione animorum sordes eluat. Pueri infantes nullo modo ante quadraselimum diem, nisi periculum aliquod impendere eorum vite perspe etiam uterit,sacris aquis eXpiantur. Cum aliquis periculoso morbo premitur, lacerdos illum in uilit: aegroti sacerdotis precatione animum alleuari confidunt. In ingresIu templi, lustralibuS aquis, perinde atque nos facimus , asperguntur. Eodem etiam ritu mortuos ,& eadem religione sepeliunt. Deinde cognati de affines epulum dant, dcocto dies in conuiuijs, rivorum gratia instruetis,accumbut,& illorum memoriam celebrant, de pro eorum sempiterna salute Chii flum venerantur. Viduae , quae ante annum post virorum obitum nubunt, dotem amittunt. Sanctas literas Syrio sermone, quem Chaldaeum nominant, scriptas,studiolii sime colunt, caninaque interpretes in locis publicis omnes, qui conueniunt, ad earum intelligentiam diligenter erudiunt. Ieiunia temPoribus, quae Aduentum & Quadi agesimam appellamus, diligenter obteruant. Sacra solen nia, quibus utimur, summa cum religione & celebritate procurant. Eanfiam anni computationem cum die intercalari, qui quarto quoque anno in

stri solet, quam obseruamus, diligentissime retinent. Kalendis Iuli j no Christiani tantum sed indigenae a sacris Christianae nationis abhorretes, in ThQmς honore die festu agunt. Sunt apud illos de monachorti sodalitia, dc virginii sacraru coetus aedibus semotis inclusi. Ab omnibus illis pudicitiacti summo probitatis,&abstinenti Adcreligionis studio coseruatur. Sacerdotes uxores ducunt.

Prima

147쪽

LIBER

Prima tamen uxore mortua, est illis in posterum nuptijs omnibus interdictu'. Aliorum matrimonium nisi aut viri aut uxoris morte dirimi nulla conditione licet. Hanc autem morum institutionem a tempore Apostoli Thomae, qui

primus eas nationes ad C H R i s T I notitiam instruxit , ad haec nostra tempora continuatam lummo semper studio, non solum in Cranganoris regione, sed

in multis alijs, Christiani, qui in India sedes habent, summa semper religione & studio tenuerunt. Corpus illius in urbe, quam Malipiar appellant, quae

regnum Narsinguae pertinet, sepultum est, multis miraculis celebratum. Tempore quo Martinus Alsensus Sousa, vir sortissimus, pro Rege Ioanne tertio Indiam cum imperio obtinebat, fuerunt ad illum aeneae tabulae delatae, in quibus erant incitae literae, quarum usus obsoleverat, ita, ut nemo eas legere posset. Fuit tandem ab illo Iudaeus accersitus multis linguis eruditus, & minime antiquitatis ignarus,qui eas tandem cum dissicultate,propter scripturae antiquitatem, & linguae parum notae rationem erat enim ex multis conflata perlegit. Literae autem nihil aliud in summa continebant, quam Regis, qui. Thomae temporibus illis terris imperabat, donationem Thomae factam telluris certa dimensione definitar, in qua templum extrueret. Et quia huius diuini viri mentio facta est, non alienum arbitror, hoc in loco aliud testimonium antiquitatis asserre,quod Thomae monimen tum conti net. Annoa CHRis Tonato. M. D. lxij. Pontifex Cochi mensis misit ad Henricum Cardinalem testi' monium publicis literis consignatum, quod historiam commemoratione digna continebat. In ea ciuitate, quam diximus appellari Maliptarem, & nunc, postquam a Lusitanis frequentari coepit, Sancti Thomae ciuitas appellatur, erat in colle sacellum aedificatum,eo quod assirmarent incolae,in eo loco Thomam suisse a religionis hostibus interfectum. Erat autem hoc solenniter institutum, ut in eo lacello octo diebus ante diem natalem C H R is T i res diuina feret, & omnes Christiani eo conuenirent. Fuerat quoq; ante quatuordecim

annos in illo colle inuenta Crux in lapide incita,in cuius fastigio columbς imago infidebat : basis vero erat in specie quadam herbarum, quae diffundi lati ssi me videbantur,collocata,& tam fastigiti, quam basis, & brachia in lilioru sor -- mam desinebant. Arcus eam ex eodem lapide factus undique muniebat. In arcu erant incisae literae, quas nemo legere poterat. Totum hoc opus integrum, quod erat satis magnum, suit sta per altare eiusdem sacelli multorum operis statutum. In Cruce eminebant notae sanguinis insignes. Accidit autem die,quo Christiani conueniebant , ut in eo fano salutationem ab Angelo factam sanctissimae vi RGiNs, octo dies ante quam dies CHRisTi natalis adueniret, celebrarent, clim sacerdos, qui rem diuinam faciebat, Euangelium inchoaret, Vt Crux in nigrum colorem verteretur, & liquor ex illa incredibili copia dim naret: deinde color coeruleus pro nigro subiret In locis autem ubi notae sanguinis extaban rosei coloris splendor eluxit. Sequentibus deinde annis eodem die

148쪽

idem semper eueniebat. Nec enim alio die quod magnam admirationem

commouebat id in illa cruce cernebatur. Fuit tamen aliquo tempore eius rei, quae admirabilis omnibus videbatur, intermissio. Anno autem. M. D. lxj. cum Christiani in eundem locum cum eadem pompa & celebritate conuenirent, eo die quo Crux, dum sacrificium fieret, stillare solebat, & facerdos Euangelium inchoaret id enim etiam admirandum videbatur,quod nunquam priusquam Euangelium legi coepisset, ea Crucis mutatio fieret) Crux repente nigris maculis , splendidis tamen, inficeretur, donec tandem Alijs atque aliis subeuntibus, tota nigresceret. Ita vero splendebat,atque si fuisset oleo delibuta.Tii instar roris guttae defluere coeperunt, quae paulatim grandiores effectae, totam Crucem humore largissimo compleuerunt. Peregit sacerdos cum multis lacrymis, & crebro singultu sacrificium. Deinde ascendit in altare,desinteis, quibus in rebus sacris de more procurandis uti solebat, Crucem extersit. Lintea maculis sanguineis tin ista repente fiunt. Ciuitatis praesectiis,& reliqua multitudo,

quae conuenerat, manus in coelum tendere , CHRls numen implorare,flagitiorum veniam postulare, δc ad studium ardentius religionis excitari. Crux autem postquam multo liquore fluxit, clarius splendere coepit, & color sanguineus euicientius eluxit. Hoc signum commouit&Praesectum urbis, S primarium facerdotem, ut diligenter inquirerent, ecquis esset, qui literas illas interpretari posset. Aiunt incolae,in Narsingae regno esse Brachmanam, in ter omnes Brachmanas literis & eruditione praestantem, qui varias linguas tenebat. Hominem continuo acceriunt, Scinterrogant, an illas literas nollet. Respondet iteras esse priscas,quibus antiqui sapientes utebantur: negligentia vero hominum factum esse, ut earum cognitio interiret. Quin etiam linguam, quaerant descriptae, a paucis admodum teneri. Admonent illi Brachmanam, ut in altare ascendat. Restitit ille,& nesarium facinus e sic dixit, altare, in quo res diuina fieret, humanis pedibus conculcari. Inuitus tamen subi jt, & literas perle fit, quarum vim eam esse dixit, ut una nota decem,& quindecim,& vigintiterarum officio fungeretur. Sententia vero literaru haec erat in summae Thoniam diuinum virum fuisse a Dei filio,cuius erat discipulus,in eas oras Sagami Regis tempore missum, ut D E i tum mi notitia gentes illas erudiret. Ibiq; tem plum extruxisse, de res admirabiles essecisse eam: tandem cum genibus flexis ad Crucem illam aifixus, orationem ad Deum fit rideret, a quodam Brachmana fuisse hasta transfixum. Crucem vero eiusdem viri sanctissimi cruore tincta ad memoriam virtutis illius sempiternam relictam fuisse. Haec erat sententia, quae literis continebatur. Fecit autem maiorem fidem alius eiusdem sectae viraliunde accersitus, grandis admodum natu, & lapientiae opine praestans, qui literas in eandem sententiam interpretatus est. Huius autem Crucis exemptu, in eodem ligno, ex quo templum aedificatum perhibent, insculptum, cum literis publicis multorum virorum testimonio consignatis,retineo .cuius fides: K tantis

149쪽

LIBER

tantis tunc argumentis explorata suit, ut nemo posis it de tam claris atq; testatis viri diuini monimentis ambigere. Haec quidem inserenda putaui At rectius

percipi possit, quam clara sint apud Indos Christianos Thomae viri diuini mo

nimenta. LIBER Q V A R T V s.

VM HAEC AUTEM,

quae sunt paulo ante scripta, gerebantur, Emmanuel magnam classem in Indiam comparabat. In ea verocia flemisit Francit cum Almeidam, virum insigni virtute praedit uin, cum summo imperio, qui in Orientis regionibus Regis vice & ossicio iungeretur. Partim

- enim quod vellet in India aliquod imperij sundamentum iaci partim ne Lusitani, qui negoti j gerendi causa relinquebatur,vitae periculu adirent,& foederati etia Reges inco modum aliquod propter studiit Lu-stani nominis stubirent,visum est illi, ut unus Dux in I ndi acu imperio versaretur,qui id posset industria,fide, Sc vigilantia perficere. Hoc eode anno, qui fuit M. D.v. misit Romam Iacobum Sola fam Portugalensem Pontifice,&Iacoburici ecum, vim iuris ciuilis scientia& dicendi etiam facultate no vulgari pr di- tu,qui nomine illius fide Iulio .II. Pontifici maximo, qui tunc ad eam summae dignitatis amplitudinem summo patrum consensu peruenerat, obligarent, Mab illo peterent, ut quoniam bellum Assicanum non abiq; magnis sumptibus administrari poterat, eos, qui in id aliquid opis sponte sua conferrent, mune ribus ex diuino Ecclesiae thesauro depromptis assiceret. Eodem serme tempO revenit ad Emmanuele vir religionis opinione praestans, ex Francisb diuini hoininis institutione &disciplina, qui Iemlolymis praefeci us erat monachorum,

qui Sionem montem incolunt. Huic nomen erat Maurus. Caula autem ad-

Mentus illius hic suit. Sullanus, qui tunc Egyptum & Syriam imperio continebat , grauiter offensus detrimentis, quae Lusitani rebus luis intulerant , literas ad Iulium Pontificem Maximum dedit, quas per hunc Maurum mitten das esse sitatuit, ut illius religione & authoritate facilius Pontificem in eam mentem, quam cupiebat , impelleret. Literaru in sententia haec erat. Se a Rogibus Hispaniae admodum graues iniurias accepisse. Fernandum namq; Ara poniae Regem Hispaniam Beticam armis inuasisse, & Saracenos, qui eam posse fidebant, partim crudeliter occidisse, partim omnibus bonis euersos, in exilium compulisse,& eos, qui domi remanserant,durissimo dominatu violenter . oppressisse

150쪽

oppressisse: dc, quod multo grauius erat, eos per vim,ut Christi religionem susciperent, coegisse. Non licere autem nec apud Christianos, nec apud Mahum tanOS, malo cogere quenquam, ut eam religionem detestetur,in qua suerat ab incunabulis enutritus. Hoc autem quod ai) commune gentis incommodu& vallitatem , dc religionis iniuriam pertinebat, sic dissimulare non posse. Praeterea Emmanuelem Portu gallae Regem classibus suis Indiam infestam redde re, grauissimasq: iniurias hominibus, qui ex AEgypto& Arabia in uidiam nauigabant, intulisse, ipsiusque Sullani naues cepisse, & direptas incendisse. Id autem nullo iure fieri . Nec enim unquam ab illo Lusitanos fuisse ulla iniuria lacessitos. Opera tamen eorum atque immanitate magnam vectigalium,quae possidebat,inclinationem fieri. Se vero usque ad illum diem Christianos, qui vel in AEgypto de Syria domicilium habebant, vel negotia gerebant, vel Christi lepulchrum invisebant, ne ulla iniuria assicerentur, sedulo curauisse. Si vero Reges Hispaniae pergerent eius modi maleficijs Mahumetanam gentem diuexare, sibi tunc necelle futurum, ut pestem etia in nomen Christianum machinaretur, de iniuriam sibi illatam acerrime vindicaret. Se igitur necem Christianis omnibus,qui in regno illius inuenti essent, illaturum, illorumq; tem pia,& CHRisTI etiam sepulchrum demoliturum,'peramq; daturum , Ut nomen Christianum in illius imperio deleretur.Pr terea esse sibi in animo, in huius tanti facinoris ultionem, ingentem classem instruere, qua multas Europae regiones maximis detrimentis assiceret. Postremo ipsum Iulium admonebat, si vellet ingentem Christianorii multitudinem a nece de supplicijs eripere, dcrempla,quae in Asia de in AEgypto inuiolata permanserant, tueri, de Christi sepulchru desendere, &a multis oris Christianae rei p.incendium dc vastitate pro- pullare, ageret cum Emmanuele Rege,ne vellet amplius classes in India mittere . Aliter enim maximam Europae cladem vitari no posse. Has literas cu ab iplo Mauro Iulius accepisset, earum exemptu ad utrumq; Hispaniae Rege per eundem Maurum misit, de per literas ab eis quaesiuit, quodnam responsum vellent, ut ipsi Sullano daret. Quid Fernandus Iulio responderit, a nobis explorari non potuit. Emmanuel vero in hanc sententia rescripsit.Vidi Pater sanctissime i iteras tuas, quas mihi Maurus attulit,& simul exemptu literam, quas tibi Sullanus misit, accepi, in quibus de iniurijs,quas Mauris Granatae regnum incolentibu ntulit Fernandus Rex, quem in loco patris amantissimi colo dc obseruo, cohetitur: & simul de damnis,quae Saraceni a Lusitanis in India ac pere, grauissimis verbis expostulat. In quo quidem inuitusnome nostrum illustrat, dum ostendit,quam sit uterq; nostrum Saracenis insestus .Quid enim fieri potesta Christianis principibus ad gloriam sempiternam aptius & elegantius , quam omnes suos conatus ad Mahumetis diram de nefariam superstitionem tollendam, & nomen perditissimi latronis extinguendum comparares Minas deinde iactat, & terrores barbara quadam superbia dc immanitate pro-K a ponit,

SEARCH

MENU NAVIGATION