De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

14ν LIBER

ponit, existimans fieri posse, ut qui pro CHRisTi religione pugnant, aliqua

verborum atrocitate perterriti, ab instituto facinore,& ii luscepta religionis lancti Limae causa continuo desistant. Socer ineus Fernandus, Rex invictissimus, dignum rebus a se clarissime gestis, dignumque virtute & lapientia tua responsum dabit. Hoc tamen scio, nunquam fore, ut ille sic hostis barbari minas extimescat, ut gloriar sempiternae,quam ex Hispania Arabum tyrannide liberata adeptus eis, e turi aliquando poeniteat. De me vero hoc tibi Pater sancti sisime affirmare possiim, milai maxime molestum esse, non multo grauiorem que rimoniae causam tyranno isti subesse, qua stimulatus, multo serocius verbis acceptae detrimenta vindicaret, & quos virtute frangere non posset, oratione minaciter exterrere frustra conaretur. Nobis enim , cum iter in Indiam salsibus nostris aperire, & regiones Maioribus nostris incognitas explorare decrevimus, hoc propositum fuit, ut ipsium Mahumetanae lectae canui, unde tam multa mala in orbem terrarum opera daemonis infestissimi reJuntirunt,extingueremus, de Mecha Arabiae ciuitas, in qua Mahumetis lepulchrum est, Lusitanorum armis excisa, sunditus interiret. Quod autem hoc non sit, ut cupiebamus, effectum, indignissime patimur. Spem tamen habemus, fore, ut Custis Ti praesidio id reus aliquando perficiatur, cuius iam nunc sundamenta Lusitanorum vii tute dc industria iaciuntur. Tunc igitur cum Mahu- metis monimentae uersa atque disiecta suerint, cum tellurem, quae tantum monstrum aluit,&quae reliquias illius gremio suo complectitur, excindi Z vastari perspexerit, fremat immanis & importunus hostis, & istas minas inanes proponat: & non modo, cum est tam leuibus damnis affectus. In quo vero nomini Christiano caedem, Cristis Ti sepulchro euersionem, Europae serro atq; flamma minitatur, non est, cur quisquam merito possit inania verbo Tum portenta metuere. Nec enim hostis auarus vectigalia sua, quae Christianorum religione amplificari cernit, excisione sanctissimi lepulchri ,&aliorum locorum, quae frequentari a Christianis cum magno illius comodo videt, imminui patietur: nec adeo mentis expers est, ut velit ea iniusta uniuersae rei p. Christianae facta, omnium animos irritare, & a mutuis dissensionibus ad il- , litis pestem atque perniciem traducere. Communis enim os sensio & contu- , , melia solet animos dissidentes cottingere,&stimulis incitare ad poenas de hoste superbissimo repetendas. Non est autem gens Christianaus ieco vellan elissimae religionis, vel antiqui decoris oblita, ut tantum hostismicinu& inultum & impunitum relinqnat. Non dubito igitur, quin si hanc stragem Sullanus ediderit, omnes Christiani tam iuuenes, quam senes, undique certatim confluant, ut tantum scelus animis coniuncti istinis ulcis tantur. Quod cum ille plane percipiat, non erit adeo amens, ut tantum sibi atq; suis opibus periculum struere velit.Valde tamen doleo,tantos ex Christianorum Principum

ducord ijs animos tyrannum istum assumpsisse, ut atrociter etiam illis minari

152쪽

audeat, set clitos potuisset facillime imperium illita iitque Homen exti tigili

ciuire Pater lanctissime te non modo hortor de moneo, ver ὐim etiam sLippliciter oro, Ut actionem istam dignam virtute tua, digitarii teli Une 5e sapie n tia, dignam istius loci , in quo C si R i s ri vicem geris, amplittidine & sancti tale sulcipias, ut Christianos Principes inter se ne serie disii dentes, in con eordiam authoritate tua sacrosancta reducas, Ut sititima viii noruiti conspiratio ne, ligna in Africam &Asiam inserant, quibus hostim non virtute sua, sed Chi istianorum negligentia serocem de statu deiiciant, Mahumetisti: tionacti

ex hominum memoria penitus euellendum curent. Quod si seceris, praeclare iani in coelum munies, homenelne tuum memoriar sempiternae coiisectabis. Hoc quidem iam ab Alexandro Pontifice, in cuius locum succetasti, ali quot Principes Christiani mecum simul magna contentione postularunt. Sed idcirco fortasse tunc id effectu minime fuit, quod o g v s hanc uni tibi imi hol talis laudis de gloriar materiam reseruabat. In quo vero hos admones , ut quod responsium te Sullano dare velimus, tibi per literas significemus, animu istum in nos humanitatis & clementiae plenissimum libenter agnoicimus, que perpetuo vitae studio, dc debita pietate & veneratione prosequemur. Nostrum tamen noti est, vel sapientiae tuae, vel grauissimo Cardinalium senatui piaescribere, quid hosti rei pondendum sit: sed tantum, quae nostra mens sit, &quid animis agitemus aperire. Vt igitur quid habeam in animo tibi demohstrem, is plane lum, quem nulla minae, nulli terrores, nullae dissicultates impediant,

otio minus exequar id, quod semel insti tui, & eo omnes animi nertios in tendam, ut pro mea parte quanta maxima belli contentione possim; contunda descinga hostis seri & immanis audacia. Custis Tu M Optimum Maximii pre-em Λt lpiritus sui numine mente tuam co firme Vt perpetuo possis,queadmodum facis, illius Eccletiam cum magna sanctitatis tua floria gubernare.Cum his literis Emmanuel Maurum donis & muneribus afrectum dimisit qui alijsa Fernando Rege literis similiter acceptis, Romam redi jt, atq; inde cum Pontificis Maximi literis ad Sul tanum reueritis est. E quibus Sullanus intellexit; non minis, ted viribus else cum L usitano confligendum. Classem igitur ma-stnam i ii struendam sui cepit, qua in India Lusitanos opprimeret: de qua suo codicemus. Hoc anno Lupus Suarius Olysipponem peruenit. Et quanquamis tui stet tam a Rege, quam ab omni nobilitate cum maxima gratula tione acceptus, omni uni tamen oculi in Paci ecum, qui cum illo veniebat; eum incredibili admiratione coiiijciebantur. Illius enim ingerendo bello celaritatem, in periculis animi magnitudinem , in laboribus perserendis constantiam, in exitu praeliorum felicitatem multis in coelum laudibus efferebant. Rex supplicationem illius nomine decreuit, Ac i maximo Vrbis teplo in aliud templum sanctum&religiosum, diui Dominici nomine consecratum, cum lenta pompa cumsuis incessi . illius autem latus paciecus tegebat, ut omnes

153쪽

iso LIBER perspiceren i, quanto honore Rex virtutem honestaret. Vbi ad templum ventum est Iacobus Ortisius Visensis Episcopus, vir sanctis literis non mediocriter eruditus, atque disertus, orationem luculentam hahui qua hominis egre-. pia dc admiranda facinora verbis ampi issimis ornauit, ita tamen, ut omnia ad DBi gloriam, Ut par erat, & pie & sancte reuocaret. Nec hoc tanto honore contentus Emmanuel, literas ad omnes serme Christianos Principes dedit, quibus res a Paciem gestas debitis laudibus illustrabat: ut nomen illius per omnem Christianam rem p. cum maxima nominis gloria vagaretur . Sed ut in

telligi possit, quam fallaces sint spes humanae,non erit abs re cognoscere, quod tandem sucrit praemium meritis hominis sertissimi persolutum. Cum Rex intelligeret, Paci ecum esse nimis tenuem 'uidquid enim habuerat,erat in armis ablumptum neque quidquam ex India oraeter egregiam laudem ex bello tam periculoso sortiter & feliciter administrato reportaret, illum praefecit vini AEthiopiae, quam Sancti Georgij nomine nuncupari diximus, unde aurum in Lusitaniam importari ibi et , ut in ea praesectura commode post et rei familiari prospicere. Sed cum is inuidia maxima flagraret, fuit ab inimicis &inuidis in limulatus , quod Regem maximo auri pondere fraudasset , multaq; scelera&flagitialii scepisset. Rex igitur illum vinctum catenis in Lulitaniam perduci iussit, ubi longo tempore carcere inclusus miserrime vixit, usque eo, dum re diligentius excussa compertum suit, crimina illi ab inimicis illata, partim falsa, partim leuia suisse. Tunc igitur vinculis expeditus, de in dignitatem restitutus fuit, sed non illo praemio affectus, quod tam eximiae irtuis ti debebatur, adeo, ut vitam in egestate traduceret. Tantum valet saepenuis mero quod est opera malevoloru hominum, optimorum Regum auribus in-υ culcatum, Vt eos a Virtute debitis muneribus at scienda, in quo maxime lau- , dis regiae magnitudo consistit, abducat. Eodem anno Rex leges multas Vetustis legibus addidit,&antiqua instituta correxit, multaq; sanxit amplificandis Vectigalibus accommodata, summamq; diligentiam adhibuit in regendis finibu praediorum, quae erant locis religiosis,&peregrinorum,& pauperum ae grotantiu usibus destinata. Per idem fere tempus Ioannes Siquetra, Regis per-. missit,in AEthiopiae regione, quam Gadanabarum appellant, in promontosi nomine Guer arcem extruxit quam postea, cum eam tueri minime pollet, Regi tradidit, qui laborem&sumptus illius Regia magnificentia compensa uit. At Octobri mense pestifera lues Olysipponem inualit, multosq; mortales ablumpsit t. qua pestilentia coactus Emmanuel, se Almeirinum motulit. Erat co tempore ArZilae Franciscus Peretra Pestana, vir nobilis &acer,qui iam multa in re militari facinora egregiae virtutis ediderat . Is a Ioanne Menelio , qui, Vt dictum est, Argile praeerat, equites septuaginta obtinuit, quibus stipatus,pa- Rum in monte praecelso&edito situm spoliaret. Nocte igitur egret Ius,insidiasn looge a pago potuit. Vbi diluxit, montani , qui pagum incolebant, greges

154쪽

resespecudum 3c armenta pastum egere. Pestana illos inopinantes aggressus, im fugam compulit, omnesq; greges abegit, dc cum ea praeda domum redire instituit. At Mauri de gentis more s ublatis clamoribus, de signo dato, vicinitatem excitarunt. Multi igitur equites conuenere, Pestanamq; celeriter insequuti sunt. Pestana eorum impetu ira, ut poterat,sustinebat, oc sensim se Aretilam recipiebat: & interdum in hostes incitatis equis impetum dabat, ut eorum serociam frangeret. Cum vero iam octo millia passivim progressus suisset, & Arrita quatuor ad huc millibus abesset,& valde hostium i ncursu premeretur, os in collem editum sit bduxit. Hostes cum suspicarentur insidias post collem latere,1 ubstiterunt. Reliquum igitur iter expeditum nostris esse videbatur, ut tutose reciperent. Erat in eo comitatu eques quidam valde strenuus,nomine Iacobus Viegas, qui magnis vocibus omnes, ut in Mauros incurrerent, incitare coepit. Agite, inquit, in hostes in uel amur. Impetiam,mihi credite,nostru minime sustinebunt. Pestana cum esset natura ferox, iracundia flagrauit, hominemq; asiperis verbis accepit. Et inter alia probra, illi cannabeam vestem, qua tunc erat indutus, obiecit: dc tamen tam demens eris,inquisivi tale consilium

homini bellandi perito dare audeas j Hic Viegas ridens, i nquit: haec cannabea vestis , o Pestana, chalybea tibi confestim apparebit. Hac oratione Pestana in-eensus ait. Si adeo sortis es, id videre statim cupio. Agite igitur commilitones, in hostes seramur. Itaq; omnes in hostes impetum serunt, eosque re inopinata perculios exterrent, atque tandem fundunt fugantq;: octoginta interficiunt, triginta vivos capiunt. Interim vero dum praelium comittitur, Pestana in Vie gam oculos conijcit. Ille autem tanta virtute dimicabat, ut ipsi Pestanae ingentem admirationem comoueret. Itaq; praelio consecto, Pestana ad illu supplex Mihi, dixitq;. Vir sortissime, da veniam temeritati, aut,si lubet, me suste contunde Merito enim hominem tuae virtutis ignarum plagis asscies. Hac prose elo mente sum, ut si tales lex equites sub signis haberem, minime dubitarem Constantinopolim ingredi, ut Turcarii imperatori catenas inscerem. Sic demum laeti & bene conuenientes Arritam cum omni praeda quae fuit satis magna,reuei si sint .Interim vero in Lusitania pestis in dies ingrauescebat, quaecuScallabim contagione per uasisset, ne inde propter loci propinquitatem in Regiam penetraret, multi metuerent,suit coactus Rex inde celeriter emigrare. In oppidum autem se contulit cis Tagum in edito colle situm, quod Abran tes appellant. Ibi vero cum Regina grauida esset, atq; ad pariendu vicina.iij.die mensis Mariij anno.M.D. .filium peperit, que pater Lodovicum appellauit. In quo quidem Principe fuit summum virtutis,ingenij,&humanitatis,& religionis specimen, tantisq; laudibus excelluit, ut a multis orbis rerrarum imperio dignissimus haberetur. Qui tamen quantiis virtutis militaris de imperatoriar disciplini segregie instruetus fuisset, & pacis etiam artibus cu magna omniuadmiratione floruisset, nulla tamen clarior laus apud illum viguit ardentissi-

155쪽

LIBER

.mo pietatis studio. Quo quidem adeo flagrabat, ut quanuis in corpore maneret, animo tamen in coelo sepenumero versaretur. Eodem anno fuit classis imperio Regis instructa, qua Tristanus Cugna in Indiam nauigaret. Perideser- me tempus Olysipeonc tumultus multitudinis furore& amentia concitatus fuit, quo parum abhiit, quin omnes Hebraei, qui, ut dictu est, ad CH Ris Tisdem conuersi fuerant, foede perirent. Res autem ad hunc modum gesta fuit. Maxima pars ciuium propter pestilentia aberat. Illis sorte diebus multi e Gallia Belgica de Germania Olylippone naues cum mercibus appulerat. Xix.vero die Aprilis no pauci ex ijs,qui in urbe manserat,in aedem nomine diui Dominici consecratam,cuius stiperius mentio facta est,ut rebus diuinis opera darent, conuenere. Ad sinistru latus templi est sacellum sanctu,& mira omniti religione celebratu,quod i E s v Sacellia appellat. In eo supra aram est imago Cristis TiCrucifixi collocata, in cuius latere vulnus illud assimulatu operculum vitreum

contegebat. Cum multi in vulnere illo oculos & mente defigerent,ex eo splendor emicuit. Conclamant igitur omnes,ingens esse miraculu, coelesteq; numepraesentiam sua signis admirandis ostendere. Quidam ex Hebraeis illis, qui noita pridem Christo nome dederant, maxima Voce miraculu esse negauit. nec enim esse verisimile, ut aridulignum miraculum ederet. Quanuis autem ultide miraculi veritate dubitarent,no tamen tempus, neq; persona,neque concio

erassatis apta,ut quisquam ex illo genere deberet luc in errore illo, intimis hominum sensibus penitus insito,depellendo opera frustra consumcre. Multitudo igitur natura praeceps, & inconsiderata,&specie quada religionis attonita, cum audiret homine Hebrarum miraculo fide derogare,fremere coepit.Iudaeuperfidum,& sceleratu, religionis proditore,& CHRISTi hostem immanem de importunu appellat,extremoq; liipplicio dc cruciatu dignilsimu .Cum ad hunc modum probra undiq; multi congererent, exarsit iracundia concio, de impetu in homine facit,& in capillum inuolat,& raptat,& vexat, dc in sorii, quod ante templum illud est, pertrahit,&crudelissime necatum dilacerat, isnemq; repente facit, in quem cadauer illud coniiciat. Ad hunc tumultu plebs uniuersa confluxit. Ibi monachus quidam oratione satis popularem habuit, qua multitudinem ad C A R i s T i vindicta nimis acriter incitauit. Multitudo satis sponte sua furens,ea oratione vehementius efferata est. Duo vero monachi Crucem

sit stulerunt, maximisq; vocibus populit ad caedem conci inrui. Et altero quoq; vcibo,haeresimi, resim,dicebat, nefanda vindicate, gentemq; scelerata extinguite. Galli dc Germani qui in nauibus erant,in terra destiunt, &se ad Lusitanos, qui iam caedem immane faciebant, adglomerant. Quingentos homines fuisse constat illos,a quibus suit hoc immanissimum ficinus institutu . Ruunt igitur amentia de scelere flagrantes, dc ingentem miseram nimis ferociter inua- Cunt, multos'; trucidant, dc in igne semivivos abiiciunt. Erant ad eam crudelitatem pyrae satis frequentes extructa eo in loco,vbiprimus ille, qui multitu dinem

156쪽

dinem offenderat, crematus extiterat. Serui 3c homines etiam vi Issimi sem-mo studio Se alacritate materiam undiq; convehebanetne ignis posset tanto facinori perficiendo deficere. Mulierum luctus & lamentationes, 3c virorum implorationes acerbistimae, omniumq; miserabiles eiulatus eiu simodi erant, ut nolles immanes misericordia fransere pollent. Illi tamen, qui taedem faciebat, ita humanitatem exuerant, ut nulli neq; sexui neque artati parcerent, sed in omnes absq; ullo discrimine crudelitatem tua exercerent. Et eo quide die supra quingentos homines ex Hebraeo genere suersit necati, atq; comousii. Seqlaeninti die cdm immanitatis illius rumor late dilsipatus suisse homines ex pagis scelere de audacia furentes, supra mille in urbem conuenere, Sese ad reliquos scarios aggregarunt. Itaque caedem instaurant.Et quia omnes Hebraei generis sormidine perterriti in domibus suis latitabant, fores perfringebant,dc in domos irruebant: viros, & mulieres, Sc virgines immanissime iugulabant: pueros autem infantes ad parietes allidebant: omnes partim enectos, partim spirantes pedibus trahebant, ut in ignem conijcerent. Multi simul concisi quidem vulneribus, vitai tamen adhuc eodem igni consumebantur.Ingens eo iam die stupor adco milerrimae gentis sensus oppresserat, ut ne lamentari quidem cladem illam, de deplorare miteriam suam possent. Qui se occultabant, quan uis filios, aut parentes suos ad supplicium abripi viderent, ne lugubri gemitu proderentur, vocem emittere non audebant. Sic autem eos metus exanimauerat, ut viui no multua mortuorum similitudine distarent. Domus interim diripiebantur. Sicatij aurum, argentum, & pretiolam supellectilem coaceruabant Galli praedam in nauibus imponeban .eoq- praedandi studio factum est, ne multo plures eo die occideretur. Eo autem progressus est hominum perdi torti furor, ut in aedes Lacras absq; ullo numinis metu invaderent,& inde pueros,& lenes, δίVirgines, quae ad aras confugeran Crucibus, i hominu sanctorii imaginibus affixas,do Christi fidem miserabiliter implorates euellerent: quos repente crudelissime necabant, aut vivos in ignem pro ijciebat. Multi specie quadam desimilitudine cum Hebraei existimarentur, lummu vitae periculum adierunt, Scaliqui etiam ob eam causam intersecti sunt: Sc quida antequam explorari posse set,sibi cum Hebraeis nullam esse necessitudinem,plagis atq; vulneribus deformati suere.Multi cum in inimicos suos inciderent,eos Iud os esse dicebant qui antequam falsum testimonium resutare possent,sansui ne suo inimicoru crudelitatem latiabant. Magistratus non tantum animi habebant, ut multitudinis furori se opponere auderent.Multi tamen honesti viri, ad quos Hebraei co fugerant,eos humma fide tuebantur, dc clanculum e periculo crudelissimae necis educebant,dc in tuto collocabant. Eo tamen die supra mille ad hunc moduinterierunt. Tertia rursus die ad eandem caedem sicarii mente prorsus alienata redierunt: sed neq; que occideret reperiebant. Omnes enim serme,qui ad Hebrarum genus pertinebant, aut suga sibi salutem pepererant, aut in domibus

K1 proborum

157쪽

LIBER

proborum hominum latitabant. Aliqua tame caedes saeta fuit. Illis tribus diebus circiter duo hominum millia ex Hebraea gente ad eum modii occisa sunt. Cum tamen advesperasceret, Arius Sylvius, & Aluariis Castrensis , viri adpri, me nobiles, qui tunc Regijs iudicum decurijs praeerant , cum praesidijs in urbe se contulerunt. Eorum aduentu furor repressus est. Galli & Germani se conse-stim in naues cum praeda magna recipiun t, datisq; velis in patriam ea qua potuerunt celeritate confugitit. Emmanuel ubi nuncium de tam insigni facino. re percepit, ira nimis acriter exarsit, & continua Iacobum Almeidam ,&Iacobum Lupium, viros primarios,cum summa authoritate Olysipponem misit; qui tantum scelus debito supplicio vindicarentNfinus hominu numerus ex tremo supplicio poenas immanitatis & amenti dedit Monachi vero,qui stibiata Cruce hortatores caedis extiterant, sacerdotij primum dignitate solenni ritu priuati l unt, deinde strangulati , atq; combusti. Qui vero legnes se praebuerutin se rore populari comprimendo, partim honoribus priuati , partim pecunia multati sunt: & ciuitas ipsa multis ornamentis spoliata fuit.Dum haec in Lusitania gerebantur , Franciscus Almeida cui sum in Indiam tenebat. Verum cum partim aduersa tempestate, partim diuturna malacia impediretur,& tarde admodum nauigaret, Bonae spei promontorium commode Rectere nequiuit. Erat enim tunc in illis regionibus ad Austrum pertinentibus Mems, ct nostri tempestatibus saeuissimis iactabantur. Nautae praeterea cursus errore decepti, ad Austrum longius quam oportebat delati stat, ubi dies, propterea quod sol tunc Septentionalem plagam peragrabat, erant propter illius abscessum breuissimi. Vt autem breuiores multo viderentur, faciebat densa caligo ,3c imbres immodici, & niues immenst , quae nostris intolerandis frigoribus grauisisimam molestiam exhibebant. Vigesimo indem die Iunij promontorium superarunt.Quo iacto Almeida classem propius terram dirigere praecepit. Secunda vero die Iulii tempestas atque procella repente coorta clatsem maximis fluctibus agitauit. Ea sedata,nostri Australes AEthiopiae oras praetervecti, in Qui Ioae portu classem constituunt. Almeida misit confestim,qui Resem illius no κmine salutarent. At ille sceleris conscientia perturbatus, noctis silentio urbem

deseruit. Mahumetes vero Anconius,cuius antea mentio facta est,in urbe mari

M. Milites, qui relicti fuerant, ad Maliumctem confugiunt, ut sub illius durictu nostrorum impetum a moenibus & urbe reprimerent. Almeida cum videriret neque Regem ad illum venire, nec ei de ea negligentia satisfacere, suspica, tus est hominem scelestum & impurum hostilia machinari. Itam urbem op' pugnare constituit. Cum autem aestu influente mare iam aedes urbis attingerimi, Almeida quingentos viros acres eduxit. Primam aciem, in qua erant ducenti viri, Laurentio filio satis impigro iuueni attribuit. Alteram aciem, in qua erant trecenti viri, sibi reseruauit. At eo tempore iam Mahumetes etiam metu perterritus ex urbe diffugerat . ingrediuntur nostr Cum verta nemo

158쪽

esset qui illos aditu prohiberet, Almeida suspicatus est,essse dispositas insidias,

ut noli ros securitate nimia dispersos,&in spolijs diripiendis occupatos de improuiso adorirentur. Itaciue substitit,filioq; praecepit, ut non nisi sensi mdc explorato incederet, nec ordinem turbari pateretur. Erat in urbe mira solitudo. Pauci tamen luberant, ijq; tanto animi motu perturbati, Vt neque quomodo suserent,neq; quemadmodum domi consisterent, ratione inire possent. Praeda ipsus Almeidae iussu suit in unam domum satis amplam congesta, & summa aequitate inter milites distributa: e qua tamen Almeida unam sibi sagittam reseruauit. Deinde arcem aedificare constituit prope litus, in loco ad impetum hostium propulsandia satis opportuno. Interim vero dum arx struitur, ad Mahumetem Anconium,& ad reliquos ciues nunciii misit, qui diceret, este quod DEo gratias agerent , quod suis Ient optimi atque potentissimi Regis Emmanuelis aulpiciis, de singulari bcnignitate, ex immanis & perfidi tyranni dominatu in libertatem vindicati. Admonebat deinde, ut secum animo reputarent

hominis malefici & iniusti fraudes, insidias, & flagitia, iniuriasq; frauissimas,

quas sub illo pertulerant.Tunc autem vice versa fore , ut aequitate singulari gubernarentur, dc eorum quilibet ius suum contra perfidi hominis impotentiam& scelus retineret. Se praeterea operam daturum, ut Lusitanorum armis muniti, omnium hostium iniurias facillime propulsarent. Et ut magis id futurum confiderent, se velle Mahumetem, hominem, cuius fidem & probitatem cum regia prudentia coniunctam multis in locis experti fuerant, illis Regem iraeficere. Venirent igitur,&foedus cum hominibus amicissimis ferirent,&onis suis impune seuerentur. Laeti nuncium accipiunt, Mahumetemq; equo pulcherrime instrato insidentem faustis acclamationibus insequuntur.Almei da nomine Regis Emmanuelis illum Regem appellauit, &corona aurea donauit, tributumque illi tolerabile,quod impenderet singui is annis, impoluit. Mahumetes vero fidem tuam iureiur*ndo astrinxit fore se semper imperio Regis Emmanuelis obsequentem, neque unquam ossicio stipendiarij fidelissimi defuturum. Interim dum haec sunt, veniunt ad Almeidam nauarchi duo, v-nus nomine Gonratus Palua, alter Irernandus Bermudius, e Morambique: quos ille eo miserat, ut exploraret, quo animo insulae praesectus erga Lusitania nomen esset:&num literis a nostris in eo cursu in insula relictis sciri posset, quo in statu Indicae res serent. Nunciant illi,omnia esse apud insulanos pacata μ literas afferunt a Francilco Albuquercio, & Lupo Suario scriptas, quas apud insulae praesectum reliquerant, dum in Lusitaniam nauigarent, quibus omnia laeta nunciabant. Accidit deinde ut nouus ille Rex Mahumetes Almeidam de more salutaret, & illum suppliciter oraret, ut omnes Arabes

qui captiui detinebantur, liberos esse vellet. Id Almeida libentissime concessit. Deinde Mahumetes cum illi summas gratias ageret, aliud postulaxum multo praeclarius interposuit. Mihi quidem, inquit, fuit magnus usus

159쪽

&ami itia, sancto admodum edere constituta, cum Alsudatio Rege, queni tyrannus hic, quem regno expulilli, per insidias interemit. Aliud allusti iri vi ta manereti ego illi regno cederem. Nee enim is sum, qui ullas regias opes fidei & ossicio presserendas existimem. Sed quoniam is vita priuatus est , te quantum possiim Oro & oblecro, ut facias mihi potestateria accersendi illius filium, quem regni haeredem instituam Filh mihi quidem sunt isto hono re ut mihi videtur, non prorsus indigni. Verum si filios meos in regni silea cessione liberis defuncti Regi; , quicum coniunctissime vixi, praetulero, vide hormihi maculam ignominiae sempiternam subire, quae non mihi tari turri, sed viii uersis persteritati meae lit in ligne dedecus allatura. Itaque malo libeatis hi eis fidei dc honestatis exemplum , quam amplissimum patrimonium se stamento relinquere. Attulit hoe postulatum magnam admirationem nciastris, cum animaduerterent hominem Mahumetanis disciplinis imbuituri

ea fide amicitiarii colere, & tanta animi magnitudine re ni opes contemneare, ut facile ossicium, amico mortuo debitum, caritati filiorum praeponeret e Omnes igitur illum certatim laudant, & eo soluin nomine, quod regnum

vellet a fi j; suis ad Regis filium transferre, maiore regno digni sis imum iudia eant. Itaque defuncti Regis fit ius accellitur, & ab omnibus ciuibus, Alineiadae iustu, fides datur, sere, ut post Mahumetis illius obit lim, illum Regium

adolescentem Regem habeant. Rebus ad hunc modum ordine const tutis iAlmeida Petrum Ferretratii FogaZam arci praeserit: cui omnia, quae erunt illi ad arcis custodiam facienda, diligentissime praescripsit. Inde vero prosectus, intra quatitor dies ad ostium potius Mombam peruenit. Ibi praemisit Gonaratu rei Patuam , ut portus altitudinem exploraret. Ducebat autem seculii Patua duos magistros Arabes, qui optime portus ipsius introitum tenebant. Dum Palua imperata conscit, ad turrim accedit. Qui erant in praesidio, tormentis nauern illius vehementissime quatiunt. At ille vicissim maioribus

tormentis turrim verberare instititit. Accidit autem cum emissiis globus aut tormentarium puluerem , aut materiam aliquam ad isnem repente conci

piendum aptissimam scintillis incenderet, ut flamma subito exoriretur, qui presidiari j milites perterriti, turrim desererent, & fuga se in urbem reciperent. H. cre gesta,&sinus altitudine penitus explorata, redijt ad Almeidam Palua, docetq; , ii ullum esse a vado periculu.Almeida igitur in portu classem non pro cul ab urbe constituit. Inde per unu ex magistris Regem admonitu esse voluit, se non vi bellum faceret, sed ut illius taluti &dignitati prospiceret,ad Momba r.e portu naues statuisse .Eam namq; Regis Emnaanuelis virtute & benignitate esse ut qui illius imperio tenerentur, multo meliore conditione essent,quam si nullius Regis potentissimi leges accepissent. Si enim nullius imperio altricti eDsent,sore, ut soli magno cum periculo hostibus repugnare cogeretur. At in Re gis optimi tutela oc patrocinio constituti , itum, ut facillime a tuis rebus

- hostium

160쪽

hostium iniuriam prohiberent. Praeterea non indecorum Regi Mombagensi fore, sub Rege illo esse, cui magni Reges in Africa, & in India libenter obtemperarent . Quod si faceret, se illu in loco Regis fidelissimi ,&cum Emmanuele foederati semper habitum, nihilq; omnino praetermissurum,quod ad illius dignitatem dc incolumitate pertineret. Secus enim fieri non posse,quin eum cogat Regis optimi dominatu pati, ut in illius ditione felicius vitam degat .Hacculegatione prosectus est Arabs: quem Mombagenses i terra descendere minime palsi lunt. Si in terram, inquiunt, pedem posueris , dilacerabere. Abscedehinc protinus, & Lusitano isti denuncia, hactenus ei cum sceminis Quilo ensibus, nunc vero cum viris sortissimis rem suturam. Quod quidem si voluerit experiri, sentiet continuo, magno suo malo classem hanc in Mombagensem portum delatam suisse. Almeida cum hoc accepisset, illa nocte iussit Ioannem

Nouium cum alio nauarcho aliquem ex incolis illius urbis arripere, ex quo sci- .ri posset, ecquid Rex deliberatum haberet, aut quibus praesidi js circunseptus

esset. Illi magno cum silentio in terram deseruntur, & hominem improuiso corripiun t, aci Almeidamque perducunt. Erat au tem is ex Regis domesticis de familiaribus. Is minis exterritus narrat, Regem Mombraentem, cum accepisse set, Quiloam esse a nostris occupatam, praeter milites suos, quatuor millia militum ex vicinis gentibus mercede c9nduxisse, de alia duo millia expectare.

Habere praeterea magnam tormentorum vim, dc omnibus esse rebus instructissimum, quibus confideret,sic impetum multo maioris exercitus a moenibus

de urbe repulsurum. At Almeida nihilosecius ciuitatem oppugnare constituit. Itaq; postridie Laurentium filium cum alijs Ducibus praemisit, ut in terram silmina celeritate se conserrent, &coniectis undique facibus,eam ciuitatis pa erem, quae ad litus pertinebat, incenderent . Factum est hoc ab illis tanta alacritate, ut priusquam hostes obsistere possent, multas aedes flamma corriperet. Multi tamen occurrunt, & in nostros impetum faciunt. Nostri summa contentione resistunt. Fit atrox praelium, in quo ex hostibus septuaginta caesi sunt, E Lusitanis duo tantum ceciderunt. Interim flamma vehementius eXcitata, ciuitatem populabatur,&ciues ancipiti cura distinebat. Nam & cum nostris erat necessario dimicandum, &ignis, ne omnia incendio vastaret,atque con- .ficeret, extinguendus. Tanta interim vis incendij illius extitit, ut nostri ardorem sustinere non possent. Festinanter igitur sese in scaphas de in naues recipiunt. Sequenti die Franciscus Almeida antequam dilucesceret, in terra copias exposuit. Tenebras autem noctis flamma, quae nondum erat prorsus extineta, dispellebat, ita, ut animaduerti posset, nullos esse iam in litore, qui nostros aditu arcerent. Almeida tamen veritus insidias, noluit ante lucem ciuitatem oppugnare. In aliam vero ciuitatis partem Laurentius Al meida te contulit, quam aggrederetur, ut a patre suerat imperatum. Murus

nullus erat oppos tus, qui illorum impetum retardaret. In vias hostibus consertas

SEARCH

MENU NAVIGATION