장음표시 사용
161쪽
sertas inuadunt. Erant autem nimis angustae,& aedes ccenaculis sublatae. Esenestris, & e tectis non enim sunt fastisiata, sed ad libellam directa P in .
gens vis lapidum & iaculorum cos obruebat. Nostri eo incommodo praepediti, cedentes hostes insequi non poterant. Fistulis autem ferreis,& reliquis tormentis uti propter angustias minime licebat. Quidam e nostris in aedes ir- ruunt, res & repagula convellunt per statarum gradus ascendunt,& magno cum periculo in tem frequentes evadunt. Cum vero pedes ita coniunctaeniissent,ut tecta continuarentur, illi totam illam aedium contignationem hostibus nudant, & ita liberum transitum ijs , qui relicti suerant in via, praebenti Hostes interim parietes domus unius disturbarunt. Ea ruina nostroru aciem impedivit. Praeibat Laurentius Almeida aciem vero postrema firmabat Ioan . nes Novius. Moles autem lapidum alterii ab altero ita dis unxit, ut tibi mutuo opitulari non possent . Hic rursus e senestris & e tectis tanta telorum multi tu do decidebat, ut nostri in maximo discrimine versarentur. Ita cogit tur iterum
nostri aedes alias expugnare, & a primis aedibus ad alias transilire: ubi magna hostium multitudine partim concisa, partim ex summis aedium tectis detrusa, malu quod nostrosas nictabat, suit omnino depulsum. Laurentius vero cum intelligeret, quo in discrimine,qui erant in sublidijs,versarentur, regressus est, ut opem illis afferret. Sed iam illi erant periculo perfuncti. Itaque coniunctis copijs in Regiam contendunt. Ibi Petrum Bermudium reperiunt, cui Almeida Regiae custodiam comiserat. Ab eo autem intellexere, quanta virtute Franciscus Almeida hostes repulisset, usque eo, dum in Regiam penetraret ,&quo Setu perterritus Rex urbem deseruisset. Laurentius patrem sequitur: qui quiem in via quadam cum consertis hostibus acerrime dimitabat. Ibi filius impetum in hostes dat. Illi verb terga vertunt, & in densam Sylvam, in quam se Rex abdiderat, incredibili celeritate confugiunt. Nostri ubi sese paulum a labore resecerunt, urbe diripiunt. Praeda no magna fuit. Ipsit namq; hostes inde
maiorem rerum suarum partem asportauerant. Tela tamen & tormenta varia reperta sunt . In hac expugnatione, ut compertu postea fuit, ceciderunt ex hostibus mille & quingeti viri.Capti vero fuerut supra duo hominu millia.Equibus Almeida ducentos homines primarios, & lectissimas sceminas seruauit reliquis libertate cocessit. E nostris qui nq; desiderati sunt: E quibus unus suit Fer-nadus Decius vir insigni nobilitate,qui in pede venenata sagitta vulnus acceperat. Multi vulnerati luerunt. Ciuitas Almeidae iussu fuit rursus incensa. Dum Almeidam haec negotia morantur, potium subijt Nauarchus alius nomine Vasciis Gomegius Abraeus, cuius nauis tempestate fuerat a reliqua classe disiacta. Hinc Mel indem versus cursum tenuerunt: sed aestu vehemetissimo cursu deducti sunt,& in sinu delati, qui Melinde viginti quatuor millia passitudi-
stat. In eo reperit Almeida naues duas, quae etiam suerant tempestate disiecta . Vnius erat nauarchus Lupus Chanoqua, alterius autem Ioannes Homo,vir &corporis
162쪽
corporis & animi viribus praestantissimus: militaribus tamen artibus quam imperatorijs accommodatior. Almeida cum cuperet Regem inuisere adueria tempestate erohibitus, se in classe continuit. Ad illiim tamen misit, qui eum nomine illius salutarent, & Regis Emmanuelis munera deserrent.Rex fratrem quendam suum ad Almcidam cum maximo commeatu atq; muneribus legauit, qui diceret quam moleste serebat, se illius aspectu privari. Hinc prosegi ad insulam Anchediuam peruenere,decimo tertio die Septembris eiusdem an 'ni, qui fuit. M. D.v. In ea insula suit literis Gongati Egidij Barbos, , quas praecipiebat dati cuiuis Duci, qui primus e Lusitania eo nauem appulissct,admonitus, iam magnam aromatum multitudine ab eo congestam, qua facile possent multae naves onerari. Expectari praeterea ex Arabia tres naues multis mercibus onustas. Quod si toto mele Septembri in ea insula aliqui e nostris in specula permanerent, sore, Vtearu nul la posset euadere. Hac re comperta, Fran- cilcus Almeida Ioannem Homine dimisit, qui Cochimi,Cananore, &Cou-lami, illius aduentum nunciaret, Icadmoneret regios procuratores, Ut quanta indu stria possent, onera, quae in naues erant imponenda, ad aquas exportaret. Lupo vero Chano tuae &Gongalo niuae negotium dedit, ut nauibus suis illas regiones di ligentisisime perlustrarent, ne naues illae, quae expectabantur, effu gererit. Iple velo arcis continuo sundamenta iecit in loco non multum amari disiueto,in quo parietinas reperit,crucibus colore nigro & rubro multis in partibus insignitas: quod sulpiciqne ficiebat, fuisse olim insulam illa a Christianis frequentata. Opus multorti operis intra breue tempus ad magna fu i talii tudine perductum. Nec enim uti cuiqua vel nobilitatis vel dignitatis excusatione licebat. Interim peruenit Emmanuel Paragna, que Almeida antequam Bonae spei promontortu fleeteret,clasiis parti prefecerat.Cum illo veniebat Antonius Vascius. Gondis saluus Valcius Goes Quiloae manserat: sic enim Almeida prae cep t. Lucas Fonseca Mogambique hyemabat. Lupus Sanctus fluctibus oppressus , cum omnibus,qui in eadem erant naui, interierat. Quinque tantum viri euaserunt,quos lemi uiuos Petrus Barretus in nauem suam recepit. Hi auteerant Nauarchi,quibus Paragna Almeidae iussu praefuerat Ex eode Paragna in tellexit Almeida, Habraemu tyrannum, qui suerat per Almeidam regno spo' Iiatus, opera dedisse, ut Rex Mahumetes per insidias interficeretur. Ad id atr-tem facinus patrandum,virum valde strenuu misiste , qui cum te per amicitia: simulationem in Mahumetis familiaritatem insinuasset, illius brachium sica transfixerat. Vulnus autem non sui sic mortiferum: proditorem Vero com prehensum sceleris poenas nece atque cruciatu persetuisse. Non multis post diebus Chanoqua Sc Palua redeunt cum aliquot nauigijs, quae ceperant, in quibus erant Arabes permulti. Erat etiam inter alias partias uaties Celox Indi'ca, qua vehebatur Lusitanus quidam, a Barboga missus cum literis ad Alε-
metium, quibus significabat, unam ex illis tribus nauibus, quas ex Arabia
163쪽
venturas scripserat, iam Calecutium peruenisse, reliquas autem duas expecta ri. In ea autem naui, quae iam erat in portu,quatuor homines Venetos ab AEgypti Imperatore,quem Sullanum appellabant, missos suisse comperit, tormentorum conflandorum artifices, quos ab eo Calecutiensis per literas postularat. Narrabat praeterea, ab eodem Sullano magnam classem contra nostros aedificari:&similiter Calecuti j maxima industria bellum comparari. Almeida via ea coperit, Chanoquam rursus & Patuam dimisit, quibus praecepit, ut summa vigilantia mare tenerent, & specularentur, ne reliquae duae ex Arabia naues enfugerent. Ipse vero triremem magnam, ad quam aedificandam, materiam ELusitania comportarat,Arabum captiuorum remigio diligenter instruxit: illii Ioannem Serranum praefecit. Duas praeterea celoces illi atribuit, quibus
mare illud ab hostium incursione prohiberet. Vni ex celocibus praesectus erat Simon Martinus , alteri Iacobus Diagius. Hic Merlaus Onoris Rex est autem Onor ciuitas ab Anchediua triginta & duobus millibus passuum distans ad Almeidam de pace legatos misit . Erat autem Onore Timota pirata, cuius antea mentio iacta est, qui etiam cum Almeida foedus serire in animo habebat,& cum Onoris rege de eadem pace consenserat. Hi in fidem recepti sueruntAb ijs didicit Almeida, no procul inde arcem egregie munitam esse,nomine Tincaturam, quae ad Datami regnum pertinebat . Arcis tamen praefectus stipen. larii 1ς erat Zabaij, quem diximus Goam imperio tenere. Onorensis cu Goeta bellum saepenumero gerebat.Praecepit Almeida Laurentio filio,vt altitudinem illius portus exploraret. Is cum Ducibus illi attributis ad ostili fluminis , quod secundum arcem fluit, accedens, triginta pedum altitudinem esse comperit: ulterius.vero progressus, quinquaginta. Arcem vero conspicit in colle litam. Milites autem ubi scaphas conspexerunt, in litus properarunt. Erant autem circiter mille egregie armis instructi. Octo solum equis vehebantur, e quibus unus arcis prae ruis erat. Nostri pacis signum sustulere. Quo conspecto p sectus continuo ad Laurentium contendit, & cum illo pacem facit. Ad Fran- elicum vero fructus telluris &munera ad vires militum reficiendas satis large misit. Deinde intra nouem dies, missis ad Almeidam legatis, pacem maiore cum caeremonia confirmauit.Eo vero tempore cum nongum Almeida ab Anchediua discessisset, conspicati sunt nostri nauem ingentem, quae equos e Perside serebat. Nostri scaphas conscendunt,& in nauem incurrunt.Persae & Arabes, qui in naui erant, metu perterriti , ex parte alia in suae nauis scapham disiliunt,&in terram confugiunt. Navis vero impegerat, ita, ut eam nostri remulco trahere non possent. Hic subito saeua admodum tempestas coorta est, ita, ut scaphae Lusitanae maximo in periculo odarentur. Equi,qui suerant in naui, erant undeviginti, e quibus iam nouem erant scaphis impoliti. Nostri fluctibus in terram eij ciebantur. Arabes autem telluris illius incolae undiq; concurrunt. Nostri ab illis petunt ,ut equos tantisper custodiant, dum illi sedata
164쪽
tempestate uertantur. Arabes equorum curam suscipiunt. Nostfi A aedi-uam magno cum periculo se receperunt Postqua tempestas sedata est,redeunt. ut equos traijciant. Aiunt incolae,onoris Regem equos habete. Ad illum misi. Almeida continuo, qui admoneret, ut pacis foedera sanctius conseruaret, de equos si bi confestim restitueret. Regis autem risiponsum id suit,ex quo posset intem , gentem illam nulla foedera religione, sed utilitatis praesentis imagine metiri, eamque saepenumero illius animos cogitatione periculi consequentis abducere. Almeida igitur, Emmanuele Paragna in arce Anchediuensi cu modico praesidio relicto, Onorem cursita petij t. In ostium vero fluminis, qui ciuitatem alluit, inuectus, regionem populari, & naues quae erant instatione,in flammare constituit. Arabes qui erant cu nauibus in portu, se persecturos esse polliciti sunt, ut Onoris Rex Almeidae satisfaceret. Ea promissio unum diem Almeidam morata fuit. Interim omnes urbis incolae in proximos montes cum bonis, quae potuere,nocte commigrarunt. Rex etiam eo se contulerat. Hic Almeidantium misit, ut continuo naues omnes,quae erant in ea statione, incenderet. Rex nec enim erant montes valde disiuncti cum animaduerteret naues omnes in ultimum esse discrimen adductas, quatuor millia hominum armatorum subsidio mist. Ignis vero partim in naues, partim in urbem coniectus, magnopere utebat. Almeida ne posset ignis hostium opera restingui, filio praecepit, ut eos, qui suppetias afferebant, aggrederetur. Hostes erant eo ordine instructi , ut facile pelli non possent . Cetrati namque primum agmen ducebant. Sagitatij eorum cetris protecti,nostros tuto vulnerabant. Praelium anceps esse videbatur. Tandem nostri impresilone facta , eos in fugam coni j ciunt. Almcida cum Lusitanos cerneret auidius insequentes, receptui signum dedit. Hostes clim suspicati suissent, nostros timore in classem redire velle, globati rursus in illos impetum dederunt. Nostri eo ordine se se receperunt, ut tumultus nullus fieret. In ea pugna multi ex hostibus ceciderunt: quatuordecim naues incensae sunt, dc urbs propemodum uniuersa miserabili incendio conflagrauit. Unus autem tantum e nostris occubuit. Almeida in pollice manus dexterae vulnus accepit. Rex confestim per legatos pacem dc veniam postulauit. Almeida respondit, sibi tunc non esse otium ad firmandum foedus , sed breui filium missurum, ut id firmioribus conditionibus sanciret . Hac regesta Cananorem se contulit. Dum haec geruntur, Ioannes Homo, ut suerata O AD mcida missus, de illius aduentu dc imperio ubicunque necesse suit, omnibus nunciauit. Deinde Coulam uim versus,ex Antonio Sala,qui erat Regius procurator , intellexit, nauibus Regijs Arabum importunitate onus aromatii, quod debebatur ex scedere, denegari. Erant enim in portu triginta dc quatuor Sara
Cenorum naues, qui tantum poterant, Vt vellent in omnes eorum naues tantum onus imponi, quantum illis libuisset, antequam Lusitaniae naves onus vllum acciperent: quouis scedere cautum esset, ut nullum aromatum pondus
165쪽
Saracenis daretur antequam Lusitanorum naues expletae sui sient. Hic Ioannes Homo, ut erat natura serox, & nunquam ullum in vita periculum formidaret, Saracenos velis & gubernaculis spoliauit, eaq; omnia Antonio Salae tradidit . Nunc demum, insuit, tuto naves onerabis.Nec enim naues & gubernacula perfidis istis hominibus 'lo modo restitues, antequam . nostrae naues iustum onus accipiant. Antonius Sala ita se facturum promisit. Inde princtus Ioannes Homo, duas Saracenorum naues in cursu cepit. Saracenos deinde inrauis utriusq; sentina arctissime colligatos inclusit singulis autem nauibus ε. Maui sua ternos nautas imposuit. Plures enim non poterat:&ventus erat secundus , ita, ut illis tantum ternis nautis eas facillime cursum retenturas suspicaretur. Iam erat in Almesdae conspectu, & portum intrare incipiebat, clim subito Saraceni, qui erant in una ex duabus illis nauibus, te vinculis improuiso expediunt, & Lusitanos nautas obtruncant, &comutata velificatione, te e nostrorum cospectu proripiunt. Tulit hunc casum Almeida permoleste, Ioannemq; Hominem indignum iudicauit pii Ducis aliquando munere & ossicio iunge tretur. Sed multorum tuncprecibus impeditus, nauis praeseimira eum minime priuare potuit. Antequam vero inde dii cederet, consilio Gonetali Egydij Ba bos e arcem aedificare constituit. Admonuit enim illum de Saracenorum per fidia, qui tam multis insidijs Lusitanos pellebant,ut Rex Cananoris,etia si vellet a nostris pestem auertere,non posset . Ibi ibitur tandiu permanere costituit, quandiu arcem , quam cupiebat, extrueret. Ibi accepit Regis Narsinguae legatii aduendisse, ut eum Regis sui nomine salutaret. De qua legatione ante quam aliquid dicamus , operaepretium erit de resni Narsinguentis situ & amplitudine pauca dicere. Regnum hoc est in ea Indiae parte citra Gangem,quae spectat ad
πωπε - - Orientem Solem. Pertinet etiam ad Occidentem,&est a parte mediterranea curegionibus, quae sint Goae coniunctae, finitimum. Cum hominibus autem, qui eas incolunt, co tineia ter bella gerit. Regio est latissima, multis urbibus culta: multis fluminibus alluitur. Eu valde fertilis & opima pittatu, venatu, &aucupio, multisq; pecorum & armentorum gregibus abundat. Homines superstitione dirilsrma c6flictantur: unum tamen summu Deum esse confiten tur i penes quem aiunt esse summam rerum omniti potestatem. Templa profusis sumptibus aedificant, quae tamen, ut alia Indiae templa, monstrorum atq; prodigioru simulacra contegunt, quibus diuinos honores habent. Brachma
n tam viri quam mulieres lacris praesunt,& in fumi no apud illos honore fiant. Est aliud genus hominia,quod valde sanctiim hcibetur. Hi Baneanes appellan tur .Lapidem otii magnitudine pertulum,e cuius soramine tria fila prooeunt,ecolis appensum gestant. Huius lapidis significatione summum eorum numecontineri praedicat, & ea de causa maximo honore ab omnibus assciuntur.La, pis tanta religione cultus, Tambarane nominatur. A carnibus & piscibusabstincnt. Semel in vita uxorem ducunt. Illis defunctis, uxores prope illorum cada
166쪽
uera vivae sepeliuntur. Reliquae, quae alijs hominibus nubunt, post virorum mortem vivae in rogum cuni agno suorum comitam, & multis cantibus atque laudibus inseruntur. Septimo quoq; die serias agitant. Hic dies est,qui Veneris apud nos appellari solet. Praeter hunc diem, multos Anno vertente diescantibus&sacris,&statis caeremonijs, insita gentis religione celebrant. Credunt animum immortalem esse, de post hanc vitam praemia bonis, improbis autem lupplicia elle iudicio diuino constituta. Sunt colorati, de eleganter ex culti ,&amoribus dediti, quorum gratia interie digladiari solent. Qui alium ad singillare certamen vocat, a Rege campum, in quo clim aduersario congredi illi tuto liceat, exposcit. Si de illius virtute opinio habetur,l ex illum spectat. Victorem aurea catenula donat, quam is,qui victoriam obtinuit, tueri perpetuo debet. aliter enim parti decoris nomen & gloriam amittet. Licet enim ei, qui velit, armis cum eo de catenulae illius merito & dignitate certare. Calenu la namq; victorem sequitur ,&ei detrahitur, qui ab alio superatus extitit. Ne rue milites tantum, verum 3c artifices de artifici j praestantia armis inter se di-eptant. Maxima huius regni ciuitas Bilnasnomi natur. Ambitus illius supra quatuor millia palsuum continet, multis mutis cingitur, habet multas aedes amplas ,& templa valde magnifica, & est hominum ingenti multitudine restria. Mercibus quamplurimis ex omnibus partibus mirum in modum cumulata est. Mercatores, qui equos e Perside aut Arabia nauibus vehunt, por--toria minime soluunt. Reliqui portoria pendunt. Equos omnes Rex a mercatoribus emit inde eos, quos vult, reliquis vel pretio vel gratuito distribuit. Resia est amplissima, maximisque sumptibus aedificata: hortus habet amoenissimos, Ic piscinas, in quibus lunt pisces innumerabiles. Rex multorum militum praesidio circunseptus incedit,& maxima veneratione atq; adeo supersti tione a luis colitur . Illius mensa conquisitissimis cibis instruitur: corpus illius Unguentis nites it,& gemmis de auro perpetuo fulgens conspicitur.Vnam prae cipue uxorem, quam praeter caeteras eximiam habeat, minime ducit. Maximutamen concubinarum numerum habet, suae e Principum genere deliguntur. Cum Rex moritur, pyrae lignis odoratissimis incenditur, in qua regium in dauer insertur. Ibi concubinae omnes, Sc omnes illius familiares,& quicunque illi ministrauerant, aut magnum apud illos nomen obtinuerant,in rogum similiter inferuntur. Tanto autem studio,ut crementur,ad rogum accelerant,ut
appareat eos in ea mortis,qua Regem suum prosequuntur hocietate summum decus arbitrari. Colitura Narsinguae regibus mirabile ius Mercatores ab omni iniuria tutos δc incolumes praestant: sunt plurimi sub illo Dynastae. In eos tamen,si maleficium inserunt alicui, vel cae)e vel sustibus animaduertunt, ita ut nemo queat sibi propter magnas opes impunitatem polliceri. Reges ipsi maximos thesauros coacemant, de eos, qui a maioribus illis relicti sunt, attingereniticum extrema necelsitas urget,nefas existimant Itaq; auri,argenti gemma
167쪽
rum maximos acer os possident. Ex illis praecipue Vmmis, quos Adamantes appellant, qui in ea regione excidi solent ingeni magnitudinis&ponderis, in 'thesauros congerunt. Multos milites alunt, quibus equos attribuunt . singulis
diebus e Regia cibi Sc illis & equis assignati sunt. Eis, qui semel apud illum sacramento dicunt, absq; Regis iustu nullo modo e regni finibus cmigrare licet Pedites liabet innumerabiles. Multa alia de moribus Narlinguae, de Regis opulentia, de luxu illius & magnificentia dici possunt, quae, ne simus longiores,
quam instituta ratio postulat, omittimus. Rex qui eo tempore imperium te- 'nebat, fama earum rerum, quas nostri in India gesserant, commotus, cum Praetore amicitiam iungere, foedusq; serire constituit. Itaque legatum ad Almeidam misit cum literis & muneribus, quae nomine illius ad Emmanuelem deserenda curaret . Fuit legatus ab Almeida satis honorifice receptus. Legatus,
postquam Almeida literas legit eae autem non aliud uam ut legato crederet, admonebant legationem suam exposuit. Legationis sententia haec in summa fuit. Narsinguae Regem summo studio & cupiditate scederis cum Rege Emmanuele sanciendi ilagrare. Famam namq; virtutum admirabilium, quibus Emmanuel ornatus erat, illi acres stimulos admouisie,adeb, ut nihil ardentius expeteret,quam Principi tam praeclaris artibus praedito amore summo coniun-st. Se vero huius famae testimonium non aliud desiderare, quam admiranda 1acinora,quae Lusitani in India paucis illis annis ediderant. Nec enim fieri pota se in animum inducebat, quin Rex, qui tam sortibus hominibus imperabat, esset singulari, atque prope diuina virtute praecellens, atq; valde dignus,quem
omnes orbis terrarum Reges certatim amarent,dcomnia gratia illius cuperent.
Proinde se libentissime omnia, quae posset, pro illius dignitate perfecturum: neque commissurum, ut ab aliquo alio Rege amoris & llud ij magnitudi ne er-sa Regem Emmanuelem vinceretur Quod si connubij ius haud aspernaretur, se libentissime desponsurum filiam virginem, quam habebat excellenti specie di pulchritudine, cum dote summa, Ioanni Regis ipsius Emmanuelis filio, ut amicitia nuptijs eiusmodi sanctius firmaretur. Haec quidem legatio cotinebat. Attulit praeterea a Rege suo torques duos gemmis clarissimis distinctos,& an . nulos similiter cum gemmis ingentis pretij, & vestes aureas & sericas: quae volebat ut ad Emmanuelem , ubi primum nauigandi tempus esset, mitterentur. Hanc legationem Almeida laetus accepit, legatumq; multis muneribus affecit, Regisq; nomine, Narsinguae Regi honorificis admodum verbis restri plit, fidemque dedit, se munera illius Emmanueli missurum , operamq; daturum, ut intelligeret, vix aliquem reperiri,qui rneliore ansmo se se ad amicitiam illius applicuit et . Vbi Nars inguae legatum dimisit, in terram scaphis inuectus es h Ibiq; prope litus in palmeto quodam tabernaculum collocari praecepit. Quo in loco Rex Cananoris illum inuisit Ibi verbmultis sermonibus vltrocitroq; satis amanter habitis, Almeida a Rege postulaui ut illi faceret potestatem arcemi i aedificandi
168쪽
aedificandi, quae non sol um nostros a Saracenorum importuni late defenderet, x erum &ipn locum contra hostiles impetus & incursiones tutiorem essiceret. Satisfecit illius postulato Rex,&arx aedificari tanta diligentia coepit, ut intra paucos dies ad summam altitudinem perueniret. Egydius namque Bassioraiani pridem illius fundamen iniecerat. Non tamen arcem , sed domum ampla ic aedificare simulabat, in qua laxius habitaret. Timebat enim,ne ei plurismum nomen arcis in principio noceret, ante quam Almeida id in magni beneficii loco , postquam tempus maturius esset, a Rege postularet. Arx Sancti Angeli nomen obtinuit. Lupus Brittius praesectus illius extitit, cui centum Scquinquaginta Lusitani milites attributi sunt. Dum haec fiunt, fuit Almeidae nuntius allatus de nece Antonij Salae, qui, ut diximus, Coulami Regis Em nianuelis negocia gerebat. Postquam enim Ioannes Homo magis intrepide, quam prudenter Saracenis gubemacula & vela detraxit, eaque omnia Antonio Salarasseruanda commisit, tantisper dum Regis Emmanuelis naues iustu onus acciperent, ipse prosectus est, ut ad Almeidam contenderet. Interim ro Saraceni ea contumelia lacessiti, multo acrius odium, iam diu in Lusitanos conceptum, exprompserunt. Quod ut sicilius emcerent, ad facinoris societatem urbis ciues incitabant. Expectate, dicebant illi , dum homines ambitio ne & temeritate praecipites,postquam maiores opes habuerint, vestrae libertati faueant, & fidem, quam dederunt, religione summa tueantur.Videtis homi innes paucissimos, ab omni suorum auxilio disiunctos, audere tantum facinus, ut in ciuitate vestra, atque adeo in oculis vestris, nos homines vobiscum anti' quo scedere &societate coniunctos velis & gubernaculis spoliarint,& merca tores ingenuosi quibus tantum emolumentum quotannis accipitis,indignissima columelia vexarint,&quasi iam lint in huius regni dominatione costituti,vestra patietia ad tyrannide abusi fuerint Quid enim aliud egerui, cum hac
tam insigne iniuriam nobis intuleriit,quam ut nos omnes contemneret,&ipsi
se se pro dominis admodu insolenter ostentarent f Id enim ta pauci numero in alieno solo,&in excellentis Principis regione, & in maxima ciuium frequentia secerunt,quod Rex ipse ciuili dominus,ut faceret,nunqua in animu sibi condi
tionibus vllis induxisset, Quare columelia haec non nobis, sed vobis ab hominibus audacissimis illata est: qui nunc non id agunt, ut nobis molesti sint, sed ut vestram patientiam tentent: & si id dedecus inultum patimini, vobis no it bertatem modo, sed etia fortunas eritiant. His vocibus gente ad facinus incendunt, dc in Salam impetu faciunt. Ille vero cum duodecim Lusitanis non enim plures erant )in Fanum confugit Sanctissim vi Rcii Ni dicatu . Ibi tune acri animo ad re si flendu se parant,tantoque animo furore hostiu repellunt , Vr perrumpi no facile possenti Hostes eii cernerent,se no posse sine suorum caede Fanum oppugnare, ligna cirrundant,&igne subijciunt: atq; ita omnes Lusim
tant,qui erant in Fano, combusti sunt. Erat in portu Petrus Raphael, qui socijs
169쪽
opem afferre in re tam praecipiti & inopinata nequiuit. Qui tamen in caedis it
lius vindictam, quinque naues hostium , qui in anchoris consistebant, inccndit: deinde Cochimum vertus cursum tenuit, ubi iam Almeidam reperit,&ea quae acciderant, illi narrauit. Almeida sine ulla cunctatione filium iussit,
ut Coulamum versus cum classe, quantum fieri posset, acceleraret, &. in omnes naues, quas in portu inveniret, ignem coni jceret. Factum est hoc tanta celeritate , ut priusquam id Saracenorum aliquis suspicari potuisset, Lusitanae nauesse in conspectum darent,&viginti& septem hostium naues incenderent. Ioannes tamenHomo, in temeritatis i litus poenam, nauis praefectura ab Almeida priuatus est. His rebus gestis Almeida in terram delatus atque a Cochimi Rege honorifice admodum salutatus fuit. Eo autem tempore Rex
ille, qui pro teruanda nostris fide tantum salutis 3c imperi j periculum adierat,
minime regnabat. Religionis enim gratia se regno abdicarat, & in fanum quoddam apud illos valde sanctum , vis acris Vacaret, se contulerat. Regnum vero Nambeadarae sororis filio, ad quem regnum gentis more Veniebat, voluntate sua reliquerat. Almeida igitur cum existimaret esse superuacaneum, ad Rege m, qui prae se tulerat, & regnum & omnes regias opes pro nihilo putare, munus aliquod deserre, ea munera iuueni Regi deferenda esse statuit, quae erant auunculi fidei &amicitiae debita. Decreuit enim, ut ad eum, ad quem regni patrimonium venerat, praemium etiam virtutis & constantiae,
quali quaedam haereditas valde legitima perueniret. Itaque tabulatum altitudine modica constitui iussit, peristromatis maximi pretii & tapetibus i nstratum. Ibi vero Regem, ut ab omnibus conspici pollet, in sella collocauit,orati nemque habuit, quae illius animum spe multo felicioris conditionis erigeret. Dixit enim,Regem Emmanuelem pro meritis excellentibus, & singulari fide Trimum parae Regis, illum semper ornatissimum cupere,& socium & amia cum non appellare tantum ted etiam habere velle. Et quando Trimvmpara
fuisset eo animo, ut omnia vivens abiecisset, quae reliqui mortales maximi faciebant , omnia iure ad eum, qui in locum illius successerat, esse transserenda. Quo circa se nomine Regis Emmanuelis Nam beadaram corona aurea dona
re . Praeterea fide dedit, illii in Regis Emmanuelis patrocinio semper futuru , ccuius manu regnu tunc sibi &haeredibus His accipiebat: eumq; Calecutiensis Regis imperio atque dominatu liberabat fidemque suam astringebat, re, ut ab illo omnium hostium impetum propulsaret. Praeterea iaciebat illi potestatem aeris, auri, ct argenti constandi, cudendi, & seriendi: & ut esset semper immunis , eoque iure regnum possideret, quo optimo quisquam Rex maximus opes suas tueri potuisset. Rex summas egit Regi Emmanueli gratias,sdemque dedit, se semper in potestate illius suturum, nullamque dimicationem pro illius amplitudine recusaturum. Almeida vero coronam auream,
quam manu tenebat, capiti illius imposuit. Hanc orationem tubarum con
170쪽
ntus csen xuiti sunt, & Rex corona i calijs p t a muneribus, M. ue ceperat, lanis domum redij t. Almeida onerandis octo nauibus , quae erant in Lusitaniam continuo reuersurae,strenuam operam nauauit . Nauarclii in 'de prosccti, cursum suum tenuerunt, quo tandem kalendis Februarij anno. M. D.vj.in terram incognitam delati sunt, latissimam, multisque sylvis den ,sissimis vestitam, & pecoribus abundantem. Cons iciunt deinde decem lin rips, quibuli homines colorati, capillo crispo, nudo corpore, cum arcubus &sagittis vehςbantur. Hi in nauem, cuius Fernandus Suarius nauarchus erat, seruntur. Qui nq; de viginti ex illis naue coscendunt Fuerunt libenter admissi.&cibis liberaliter inuitati atq; vestiti. Sermonis sonus erat isnotus. Nutibus mentis sensa proserebant. Discedunt illi laeti,ut apparebat: sed ubi paululum Rantui remouerunt, hospitij mercedem agittis solliere constituunt. Nostri tormetis eos propellunt. Fernandus Suarius cum videret alios prope nauem, nauarchus Rodericus Fretrius appellabatur, eum admonuit nec enim paues inter se valde distabant ut aliquos interciperet . Fuerun t viginti & oetqcapti. Inde secundum oras illas nauigantes, incidunt in flumen, ubi aqua tionem fecerunt. Quo in loco incolae manu comparata in illos impetum tueterunt. Nostri se in scapham receperunt, dc hostes e nauibus tormentis acervrimo vulncrarunt: qui partim intersecti , partim in sugam conuersi sunt. His signis Lulitani experti sunt, gentem illius orae minime hospitalem esse. Atrique primum insulam esse minime putabant. Postquam omnes illius orae praetervecti, promontoria extrema transmisere, tunc liquido perspici potuit, eam intulam esse, quae nominabatur olim Madagascar. Nostri insulam Sanrieti Laurentii nominant. Ea vero est illi regioni opposita, quam appellandalaesimbam,& ad ortum Solis sita est. Classis Olysipponis portum subhi
vigesimo quarto die Maij,anno.M.D.vj Interim in ea asithiopiae parte,quam o iam nominant sea autem AEgesimbae pars est haec acciderunt. Anno M. D. v. Rex Emmanuel, postquam Franciscus Almeida Gysippone prose-.etus est, aliam classem instruendam curauit, cuius praefecturam Francisco Gnatae attribuit . ea lex naues continebat. E nauarchis aulcm unus, nomine Ioannes Lacteus, dum oram thiopiae legeret, & hamato telo piscem trans- fgerevellet, in mare demersus,nusquam comparuit. Alius au tem nauarchus dum in terram , ut carnes naui pararet, paulo audacius ingrederetur, ab inricolis cum multis, qui illum sediabantur, occisus est. In utriusque locum alij. substituti sunt. Hinc profecti, dum ad promontorium Bonae spei cursum dirigunt, tanto interuallo ad Austrum deflexere, ut illis aqua conglaciare de ipsi nive & pruina torperent, nimioque frigorc distenti, vix feloco moue re possent. Tandem ad Septentrione promontorio su perato delati, ad oram Zoialae naues constituunt. Gnata cum quatuor minoribus nauibus duaen mque maiores portum Intrare non poterant in intimum Zosalae sinum ii 4 L q penetrauit.
