장음표시 사용
181쪽
sidia adeo infirma erant, omnis salutis ratio erat in fidei opinione collocanda Vt enim fidei & benignitatis nome excellens omnium mortalium animos ad beneuolentiam allicit: ita infamia perfidiae & crudelitatis odium incendit, Scad vindictam stimulat . Quod tunc re satis perspectum fuit. Factiam enim est, vi facinus illud redderet Lusitanum nomen illis nationibus odiosum& inui sum. Almeida vero id indignissime passus est,Goemque honore priuauit,nem post illum diem ad suam familiaritatem admisit. Eo tempore Rex Cananoris obierat, & alius in illius locum successerat, qui erat in nostros animo vehemeter insino. Opera namq; Calecutiensis ad regnum peruenerat'. Erat Canan re Saracenus Mamele nomine, copijs & existimatione, eorum Saracenorum, qui terras illas incolebant, facile princeps . Nauarchus autem nauis illius,quam Goes in alto merserat, erat sororis illius filius. Hic cum percepisse merces suas, quas nauis illa convehebat, esse direptas, nauemque depressam, & hominem sibi coniunctissimum cum reliquis crudelissime demersum, dolore stimulatus ad Laurentium Brittium trecta contendit, de maximis vocibus de iniuria sibi facta conqueritur. Tu, inquit, nos prodidisti, tu nos in fraudem induxisti: quod nauem amiserim , quod bonis spoliatus sim , quod nepote meo carissimo sim orbatus,id perfidia & scelere tuo factum est .Qul fieri enim potuisset, si testimoni u literarum citarum bona fide conscriptum fuisse ut vir Lusitanus, atque naujs magnae praesectus, tam crudeli iniuria nos omnes affecisset, tantumq; in multos nostrae locietatis homines ladis inuexisset ' Brittius iurat se nihil fraudis admisisse. Saracenus nullam satisfactionem accipit. Itaque ut erat lacrymis oppletus, & furore acriter inflammatus, ad Regem properat. Sequebantur illum uxores, & parentes, de liberi eorum, qui suerant crudelem in modum interfecti. Ibi cum eiulatu lugubri clamores in coelum tollunt, manus in Resem intendunt,fidem illius implorant,ius acerrime postulant, &, ut de gente scelestissima poenas debitas expetat,obtestantur. Is se minime postulata neglecturum ostendit . Tum arcessito Mamele,sibi minime ingratum fore dicit, si illi quacunque ratione possint,scelus illud ulciscantur.Mameles continuo ad Saracenos,qui Calecutij negotiabantur iteras de hac iniuria misit. Illi rem ad Regem deferunt. Is confestim misit, qui nomine illius animum Regis Cananotis in nostros acriter inflammaret, opemque luam ad nostrorminexitium minime defuturam promitteret. Fore autem, si coniunctis viribus in perniciem Lusitanae gentis incumberent, ut illius memoriam e terris exterminarent. Hoc accepto nuncio, Rex totam suam cogitationem ad exitium Lusitanorum traduxit. Atque principio, quod animo moliebatur iecretum tenuit. Interim autem fossam latissimam a litoris unius fine, ad alterum litus perduxit . Ea fossa arcem erat enim in angulo, que mare circuntuebat, sita ab urbe dirimebat. Hoc te se ad urbem munienda facere simulabat .Puteus autem erat
no procul ab arce,e quo nostri ad bibendum aquam hauriebant. Hunc inter-
182쪽
cludere putenm hostis cogitabat. Asossan inaque ad puteum erat semita perangusta, quam aggeribus & turribus munire Rex statuebat, ut inde nouros .putei aditu prohiberet, atque siti conficeret. Haec res fuit Praesecto Principis opera, qui erat in regnum successurus, indicata. Is etiam demonstrauit, Regem Calecutij, praeter alias munitiones, viginti &quatuor aenea tormenta Regi Cana noris cum, quibus arcem quateret, misisse:& praeterea triginta hominum millia se in auxilium missurum pollicitum fuisse. Laurentius Princi pi gratias egit, seque daturum operam confirmauit, ne unquam beneficium apud ingrados collocasse iudicaret. Itaque suos continuit, ne in urbe hostiliciam vitae periculo vagarentur. Ad Almeidam vero nuncium misit , qui significaret, quo indiscrimine versaretur. Almeida filium misit, qui arcem militum praesidio, & commeatu, & armis firmaret, ut posset facilius obsidioneni tolerare: quod ab illo diligentissime persectum fuit. Brittius cum animaduerteret,aquatione interclusa omnibus esse pereundum, illud telluris spatium, quod erat inter arcem & puteum interiectum, fossa & vallo muniuit, eaque munitione utrunque litus inclusit. Tum pontem sublicium cxtruxit,qui vallum cum puteo coniungeret. Deinde varias turres excitauit, & tormenta in illis disposuit, quibus, si vellet hostis aquationem impedire, eum propelleret.
Hoc cum Rex animaduerteret, insidias detectas esse cognouit. Non igitur vltra dissimulandum ratus, arcem oppugnare constituit. Quadraginta hominum millia tunc in castris habebat, partim ex suis copijs, partim ex auxilijs, quae Calecutio iam aduenerant. Itaque copias eduxit, iscvallum confestim aggressus est. Nostri maximo cum labore homum impetum sustinebant. Sed de aquatione praecipue acerrimum erat inter nostros & hostes certamen institutum, cum illi maxima contentione, ne Lusitanis vlla facultas aquationis daretur, pugnarent: contra Lusitan i, ne aqua excluderentur, periculosissimam dimicationem subirent. Aqua igitur ijs, qui bibere cupiebant,erat multo languine comparanda. Nostri vero consilio Thomae Fernandi, pnestantis archi tecti , ab arce in puteum cunicui uiu egere: qui tanto silentio perfectus est, ut
nunquam id ala hoste animaduerti posset. Tum paulo supra illud cuniculi ostium, quod ab arce ad puteum medium pertinebat, trabes immisit, tu si
per eas alias transiuersas iniecit.Tum magnam materiae vim super eas trabes demisit, quae puteum tegeret, ne possent hostes Venenum in aquam infundere. Postremo ore summo putei disturbato terram omnem congessit, ne posset hostis materiam extrahere. Sic autem fiebat, ut nostri tuto hostibus inuitissimis aquarentur. Rex igitur ab hoc conatu depulsus, Vallum oppugnare multo acrius instituit. Cum vero multi in ea oppugnatione caderent,ut tutius rem
gereret, i ngentes saccos lana dc simili materia insarciri iussit,ut his opposi iis tormentorum imis exciperet . Dum aute hoc opus apparabatur, castra retro mouit,&suos ab oppugnatione prohibuit. Brittius id non sine consilio fieri ratus,: M v excogitauit
183쪽
excogitauit rationem,qua hostis consilium exploraret. Faber quidam lignarius
illius iussu laqueum extruxit, eumque non procul a Vallo ea parte, quae valli portam respiciebat , leui materia atque tellure contexit. Brittius quadraginta milites ius sit extra vallum egredi, ut urbem versus pergere simularent. Hostes illos conspicati , in eos impetum laciunt. Nostri se sensim recipitit: hostes acri iater insistunt. Eorum autem Dux, cum omnibus piaeiret, in laqueum incidit. Quo facto nostri hostibus repugnare multo acrius incipiunt: alij extra vallum egressi, se cum illis coniungunt,& hostes re inopinata perculsos expellunt, &paulo longius insequuntur, signoque dato se recipiunt, & Ducem laqueo expeditum ad Praesectum pertrahunt. Ex illo cognouit Brittius quo animo Rex bellum intermitteret. Praeterea Princeps regni haeres per unum de suis comitibus , scapha commeatu onusta silentio noctis inuectiam, illi Regis consilium aperuit. Nostri ad propugnandum se comparauerunt. Persectis operibus Rex confestim aciem hoc ordine instruxit. Saccos primum sic oppositos esse iube. bat, ut essent instar valli, quo milites possent si ne periculo ad Lusitanorum. vallum accedere. Deinde milites cum arcubus, & serreis fistulis, & varijs telorum generibus sequebantur.Postremum agmen Rex cum valida manu firmabat. Arcis tormenta quanuis globos ingentes partim serreos, partim lapideos emitterent, cum hi saccis exciperentur, nullum detrimentum hostibus afferebant. Ea res animaduersa hostibus animos extulit, ita, ut quasi debellatum: iam foret, clamores ingentes ediderint. Sequenti die fuit oppugnatio multo
ferocius instaurata. At Brittio venit in mentem, tormentum Vnum, quo non
dum usus fuerat, quod multo vehementius globos eiaculari cognouerat, col-, limare.Cum ille igitur qui tormeti curam gerebat,ignem admouisset actum est,ut laccos disjceret,ictibusque crebrius repetitis,omnes moles oppositas di-:sturbaret. Cum igitur maiora tormenta in aciem hostium propugnaculo nu-idatam ingentes pilas, minora glandes valde frequentes emitterent, magnam, stragem cdiderunt. Ea nocte vir quidam nobilis Castellanus, cognomento
Guadelatara , postulauit a Brittio centum & quinquaginta homines, quos ipse deligeret, quibus hostium castra terrore compleret. Cum id illi suisset concessum, de quarta vigilia erat autem nox pluuia, caligoque densissima erat camstris offusa) nostri hostes, nihil hostile propter nostrorum paucitatem suspicantes tubarum cantu & clamoribus magnis exterrent,& alios graui somno
consopitos, alios lemisomnes obtruncant, reliquos in fugam pellunt. Vbi primum diluxit, nostri potiti castris, praedam non mediocrem in arcem conuehunt. Hunc felicem successum casus aduersus deformauit. Erant frequentes aedes arci coniunctae,arcis ipsius praesidio ab hostium impetu & incursione defensae. In his erant variae merces, & multiplex&pretiola supellex, &annona, qua milites in ea obsidione alebantur. Factum est autem , ut pueri cuiusdam negligentia, qui cum iret cubitum, candelamincensam reliquerat, ut candela
184쪽
in aridam interiam decideret, quae subito ignem edirimi,& domu inflammavit. cautem eum omnes mes illae essent e ligno aedificatae,& Llijς palma, rum contectae, & coniunctae,iactum est,ut omnes eodem incendio conflaumiem. Qua nuis autem iactura multarum rem maximi H eiij seisset, nihil praesectum aliud angebat, quam annonae penuria. Commeatum euim maxima ex parte flamma tonsumpserat. Nec erat es vlla, quandiu hyems vigebat, ut aliunde posset commeatus importari. Ergo cum fames nostros opprimeret, cogebantur seles primum,mures deinde & lacertos comedere. Praelactus aliquid audendum ratus, cognatum quendam tuum cum triginta viris satis acribus misit, qtii in hostes improuilb erumperet, & videret, an posset aliquid ci
Hecastris non valde munitis abripere. At hostes in nostros inuecti, multos convulnerarunt, ipsius cognati Ducis vultum conciderunt, crura etiam sauciarunt, ita, ut gradum iacere nequiret: parumque abfuit,quin in hostium potestatem veniret. Sed adolestentis virtute, annos nati quinque & viginti, cui Ioannes Gregorius nomen erat, fuit e med ijs hostibus creptus, &in arcem in millius. Quatuor autem e nostris in eo confiterii cecidere. Interim per seruos transfugas suit Rex certior iactus, nostros grauissima fame premi . Existimauit igitur eam occasionem rei bene gerendae non esse praetermittendam. Itaque in loco sitis accommodato, milites in insidiis locauit, duas autem vaccas propius vallum agi praeceperat. At nostri chira vaccas cernerent, Ducis iniussu nec enim imperio, sed fame mouebantur repente desiliunt. Qui erant in insidijs, in nostros impetu seruntur. Nostri tamen tanta virtute illis restitere, ut priusquam maiora lubsidia possent aduenire, vaccas per valli aditum hostibus seu stra repugnantibus introducerent. Harum carnibus diebus aliquot nostri sustentati sunt. Sed his contumptis, necelle erat nostris aut deditionem secere, aut semesunditus interire. Sed ope diuina in extremo illo distri mine adiuti sunt. Mare namque ventorum natu agitari coepit,& cum maximos fluctus ei jceret, magnam squillarum ingentium vim in litus expulit,quibus nostri samem depulerunt, de aegroti ianitatem recuperarunt. Sic autem sectum est, veLuli tam obsidionem per totam hyentiem tolerarent. Ver autem appetebat, subsidium, crim primum mare nauigari potuisset, expectabatur. Hoc cum Regem minime lateret, statuit, antequam Cochimo auxiliuni adueniret,wlis viribus experiri, an vallum & arcem expugnare posset. Magnam igitur classem instruxit,& duo maxima Castella super naues excitauri, ea ratione, qua fuerant erecta Castella, quibus Rex Calecutiensis Paci ecum euertere cogitarat. Huius apparatus indicium fuit per eundem Principem ad Praesectum repente delatum, a quo fuit admonitus, Ut eam arcis partem ,quae ad mare pertinebit, diligentissime tutaretur. Erant milites, quos Rex sub signis habetat, ad quinquaginta millia. Alia namqye sibi auxilia conquisierat. Vbi primum Omnia parata suerunt, cum terra & mari nostros oppugnare instituisset, uista
185쪽
est ,ut uno tei pore & classis eam arcis partem, quὰ ad mare spectabat, cum
castes lis inuaderet,& magnus exercitus in vallum impetum serret. Vtrinque tamen Iberunt cum magna suorum strage, & nauium etiam iactura repulsi. Praelium fuit acerrimum ,& ab exortu Solis usque ad occasum durauit: quod tamen non humanis viribus, sed diuinis gestu hiisse constat. Cum enim maxima multitudo hostium in pnelio cecidisset, nemo tamene Lusitanis desideratus fuit. Insequente die Brittius magnam tormentorum partem,quae erant in arce disposita, ad vallum transportari praecepit, & inde ciuitatem globis ingentibus concutere iussit. AEdes quamplurimae dirutae fuerunt, & in his Saracenorum templum , in quod multi conuenerant,ut Mahumetem precibus fatigarent, ut illis subsidio occurreret.Tantus autem terror fuit &ciuibus & pe- regrinis iniectus , Ut omnes a Rege contenderent,ut pacem cum Lusitanis iaceret: aliter enim,le inde continuo migraturos.Quod ut vehementius agerent, secit classis, cui piaeerat Tristanus Cugna quae tunc aduenerat: quae Opem no stris , si in maiore tum dis inmine suill ent, attuli siet. Pax igitur certis legibus facta fuit, ea conditione, ut tum demum rata esset, cum eam Praetor Almeida comprobaret.Quas Vero res Tristanus Cugna,antequam Cananorem classem appelleret, in eo cursu gesserit, alio in loco memorabimus.
gerebantur, in Africa haec acciderunt. Safinest ciuitas in Mauritania Tingitana sita, extra ste tu m Gaditanum, ad Austrum spectans, quam Atlanticus Oceanus alluit. Erat autem sanema gna, multisque opibus opulenta, ad quam Vndiq; mercatores quaestus gratia libentissime cor . meaban t.Regio est valde fertilis,frugibus de pecoribus abundans .Fuit autem ciuitas h clongo tempore in ditione Regis Mariochiensis, cuius imperium maximam Mauritaniae partem continebat. Sed tandem familia quaedam nobilis, cognomento Farhomia, ab imperatore desciuit, opibusque, suis
186쪽
tuis, Sc popularium gratia freta, tyrannidem occupauit. Huius tandem semiliae princeps extitit quidam, nomine Abdearus Rhamanus, vir magni animi,
di supra modum dominationis appetens qui,ut ciuitati imperare patruo fio, cui nomen erat Hamedux,qui tunc opibus& potentia multum gentilibus anteibat,vitam per summum scelus eripuit. Deinde specie liberalitatis & huma- Qitatis plebis animos sibi conciliauit, ita, ut ciuitatis imperium facillime teneret . Erat autem Abdearo Rhamano filia eximia specie, quam adolescens nobilis , nomine Haliadux, non vulgari forma praeditus amabat ,& illius concubitu,matre puellae non inuita ruebatur. Haec consuetudo cum suisset ad Rhamanum delata, eo familiae dedecore grauiter offensius, necem adoleicenti anserre constituit. Quod cum Rhamani uxor atque filia suspicione assequutar fuissent, rem ad Haliaducem deserunt. Is ut Rhamani consilium praeriperet, caedem Rhamano machinatus est. Re autem cum iuuene sibi amicitia valde coniuncto, cuius fidei & audaciae valde confidebat, quem Iehabeninsusum appellabant, communicata, ut facinus summa celeritate patraret, excogitauit. Erat autem sacrum solenne Saracenis summa ab illis religione celebratum . Rhamanus in templum profectus, per nuncium Haliaducem ad solennis precationis communionem inuitauit. Esse dicebat praeterea sibi cum illo postrem diuinam de re maxima consultandum. Haliadux eo nuncio intellerit, tempus appropinquare, quo sibi erat aut Rhamani crudelitate moriendum, aut Rhamano nexasserenda. Arcessivit igitur Iehabentasulam,&ambo cum decemviris sortibus ex gentilibus atque domesticis, qui erant coniu- rationis participes, recta in templum gradiuntur, & Rhamanum confodiunt. Qui Rhamanum sectabantur, ut illius necem vindicarent, se comparabant.
Cum tamen viderent duodecim viros nobiles, & impigros districtis stadiis
serociter imminentes,& suspicarentur eos non sine multitudinis consensione tantum facinus ausos esse, seque, Duce quem sequebantur occisis, praesi dio nudatos animaduerterent, repente diffugiunt. At Haliadux & Iehaben- talaias in sorum se conserunt, & ibi aduocata concione Haliadux orationem
habuit, qua dixit, se merito tyrannum occidisse , qui illi insidias comparabat rneque inediocri beneficio ciues suos obligasse, cum hominem maleficum &parricidam de medio sustulisset. Fore namque, ut post illum diem res eorum rub benigno & moderato imperio multo magis florentes essent. Ibi tunc populi conpensu gens enim leuis & inconstans facile in quancunque partem illam pellere velis, inclinat uterque eorum ciuitatis moderationi praeficitur.
Eo tempore Iacobus Mambugius praeerat castello, quod iussit Regis Emmanuelis, ut dictum est, non procul ao ea urbe extruxerat. In ea vero ciuitatis trepidatione atque tumultu, tredecim Hispani captiui, nauigium adepti,consu-giunt , dc ad castellum delati, statum ciuitatis Mambugio nunciant. Deinde post biduum Haliadux cum cerneret cognatos Rhamani & amicos, qui mul
187쪽
tum in ciuitate poterant, illi atque socijs perniciem moliri, ad Arambu
gium se conseri, &, ne occasonem diuinitus oblatam amittat, adhortatur. Se namque persecturum, ut ciuitas illa Regis Emmanuelis imperium it - 'bentissime subiret. Opus tamen esse, ut qui hoc animo essent, ope Lusitanorum aduersus hostium insidias sulcirentur. Iacobus AZambugius quan- uis Aphrorum perfidiam exploratam penitus haberet, cum tamen animaduerteret, rem in tanto tumultu &ciuium dissensione in eo statu esse , ut Ha-
Iiaduci atque socijs fidem datam conseruare valde expediret, conditionem minime reiecit. In ciuitatem igitur duodecim viris nobilibus stipatus, se contulit: ibi octo dies commoratus, leges pacis scripsit , dc foedere Haliadu - cem & socios Regi Emmanueli devinxit. Ibi vero cum indicio Abrahami Iudaei cognouisset, sibi insidias fieri, in castellum Regium prosectus est. Illum vero quatuor viri nobiles Saraceni, quorum princeps erat Haliadux, prosequuti sunt, cum interim Iehabentasusus imperium ciuitatis administra- ret. Erat autem scedere cautum, Ut Mauri locum Arambugio in ea parte, qua 'muri fluctibus alluuntur, assiignarent, in quo domum magnam aedifica - 'ret: & ut ibi laxius & magnificentius habitari posset, turrim in muro aedi ibus coniunctam, & portam etiam , quae in mare respiceret, attribuerent. Rebus ad hunc modum constitutis, AZambugius cum quatuor illis Mauris in i Lusitaniam reuersus, Emmanueli rem totam exponit, & amplitudinem ciuitatis , & opportunitatem loci ad bellum mediterraneis Africae regioni bus inserendum explicat. Rex eo nuncio plurimum laetatus est, AZambu giumque in Africam remisit. Vt vero negotium rectius confici posset, literas ad Garsiam Melium, qui cum classe fretum Gaditanum tenebat, ut Mauros nauigatione prohiberet, dedit, quibus imperabat, ut se cum Mambu gio coniungeret. Is quan uis in morbo valde periculoso Versaretur, mandata tamen stamina celeritate consecit. Ad Safinensem igitur portum se contulit , quo iam Mambugius peruenerat: sed omnia commutata vident. Erat ciuitas in armis: fidem datam neglexerat: multitudo nullo pacto se Christianorum imperium passuram confirmabat: varij tu multus excitabantur. Haliadux, qui iam in urbem redierat,& Iehabentasusus in cbmmuni
scelere de perfidia conniuebant, oblitique foederis, erant valde Lusitanis in festi. Ibi tunc venit nostris Ducibus in mentem , discordiam inter duos il los tyrannos artificio serere, ut viribus utriusque partis diuisis, facilius urbe potirentur. Quod quidem sic ab illis excogitatum fuit. arsas Melius adhuc
codem morbo laborabat. Medicum igitur Iudaeum ad morbi curationem ex urbe arcessivit. Hunc autem pecunia facile persuaserunt, ut literas ad virumque urbis Pra sectum perserret, ita tamen, ut eorum neuter posset odorari, literas ad alterum scriptas esse. Literae autem erant scriptae nomine Gar
Melij, quibus Haliaducem admonebat, ut insidias praecaueret. Sibi
188쪽
rash mque exploratum Sc cognitum esse, vitae illius insidias intendi. Ad eas autem propulsandas opem suam pollicebatur, seque officio tuo minime desiturum confirmabat. Interim vero admonebat, nullas esse capitaliores insidias illis, quas imperij communio comparabat. Nam cum nulla unquam regni societas fidelis atque firma suisset, tum aditum ad perniciem eo iaci liorem esse , quo minus suspecti suissent illi, cum quibus societas muneris inita suerat. Idem ad Iehabentasusum scribebat, de admonebat, ut vitam suam contra Haliaducis occultas fraudes Se insidias muniret. Quoties Me dicus Melium invisebat, manum intra vestem stragulam ,quae spondam con texerat, immittebat, quasi tentaret, an febris aliqua ex parte qtidquam de selita vehementia remisisset. Et interim literas accipiebat, ne posset qui Dpiam quod gerebatur, aliqua ratione suspicari. Interim vero uterque eo rum clam altero gratias Melio summas agere, seque in potestate Emmanuelis futurum polliceri, obsecrare, dc orare,ut non permitteret Vllo modo , se fraude alterius interire. Hac igitur fraude contra gentem fraudis plenissi - .mam solerter excogitata, factum est, ut uterque eorum cum sibi ab altero timeret, muniendam salutem suam contra alterius perfidiam,Lusitanorum ope cogitaret. Vterque igitur, altero imprudente, AZambugium & Melium admonet, ut se in urbem conserant ' Se namque effecturum, ut breui urbem in Regis Emmanuelis potestatem redigeret. Itaque Mambugius, αMelius quinquaginta tantum militibus stipati, in urbem ingrediuntur, de aedes, quae Rnamani fuerant, quia amplae & munitae videbantur, 3c crant propius mare litae , sibi ad habitandum delegere. Clanculum vero varia armorum genera arcis & dolijs inclusia domum comportari faciebant. Mauri, ut est genus hominum non solum infidum, verum etiam suspiciosum, sinistra quadam suspicione tacti, non recte de nostrorum hominum sedulitate sentiebant. Ipsosque tyrannos iam tuae leuitatis valde poenitebat. Multaque tecte moliebantur, quibus conijci poterat, rem ab occultis insidijs ad vim apertam esse venturam. AZambugius rem omnem , in quo statu esset, Emmanueli per literas significauit. Is nullam moram interpoluit, quin firma subsidia illis mitteret. Quatuor igitur naves celeriter instruendas curauit, qui blis Gondis saluum Mendesium Zaco tum, virum in africano bel- lo exercitum, praefecit. Qui cum naues ad portum urbis appulisset, intellexit, nostros Maurorum perfidia esse in summas ditscultates adductos. Nec enim Mauri in foed e permanebant, sed multis fraudibus opus AZambu gij impediebant: neque solum omnia, quae ad aedes muniendas, sed etiam. quae erant ad victum necessaria denegabant: multisque signis apparebat, eis. non fraudem ad facinus, sed animum deesse. Clim nostri de uno ex tyrannis conquerebantur, is in tyrannidis locium culpam omnem conferebat. Nostri cum iam Tacoti aduentu maiores opes habuissent, confidentius in vi b M s versa -
189쪽
versabantur. Tyrannos igitur admonent, se minime passuros, ut ambo simul
Vrbem gubernarent.Eos namque animo inter se inimico Sc infesto dissidere,&Utrumque eorum de alterius exitio cogitare. Compararent igitur inter se, uter eorum esset ciuitatem illam Regis Emmanuelis nomine moderaturus. Illi vero tam cernerent eam sibi neceisitatem impositam, uter eorum eam prouinciam fulciperet , haud contentiose deliberant. Summa namque animi mode ratione, quod vix credibile videretur ei, qui utriusciue mentem cogno icere uterque eorum alteri imperium concedebat. Tandem pervicit Haliadux , ut Iebabentasu fuseam ciuitatem regendam susciperet. Is autem imperi j aemulo amoto, multo liberius fraudes in nostros concinnabat, omnique ratione, ut AZambugium opere prohiberet, contendebat . Lapides&calcem,& reliquam materiam ne quit quam importare auderet, faciebat: operari js etiam acerrime minabatur: &haec primum occultius,deinde multo in dici apertius &inu lentius gerebat. Quod ubi AZambugius intellexit, Haliaducem, quem sinebat valde moderationis, qua facile regnum socio concesserat, poenitere, arcessi uici eumque admonuit, ut suorum manu comparata,Iehabent usum ex impro- . ullo aggrederetur, & obtruncaret. Se nάmque opem Abi opus esset, conseium
at laturum, facturumque, ut ille solus urbis imperio potiretur. At Iehisen. tas usus cum se armis Haliaducis peti animaduerteret,& nesciret id consilio AZambugis heri, in aedes Rhamani, in quibus arx extruebatur, se fuga proripuit. Ibi tunc Iacobus Miranda, ipsius Mambugij nepos,habitabat: qui etiam cum ignoraret,eum aut consillio in illud vitae dilcrimen inductum, hominem ut fidem receptum ab imminente clade seduxit.AZambugius cum ab illo poenas expetere statuisset Maurus erat enim singulati solertia, de plurimum indicendo valebat) multis argumentis vlus, quibus demonstrabat minime ex pedire rebus Lusitanorum, serio tunc temporis spoliari, ab Mambugio impetrauit, ut ei potestatem in Lusitaniam eundi faceret, ut se Regi dederet, Scfidem suam scedere sanctis simo obligaret, fore, ut usque ad extremum vitae
spiritum pro illius dignitate de amplitudine dimicaret. Quod si Rex id facere nollet, tum fore illi uberum, ei supplicium, quod vellet itatuere. Id tandem ab Agambugio adeptus est, ut eum in Lusitaniam vinctum mitteret: qui tandem ab Emmanuele vitam impetrauit,& praesemaram equitus, quibus in campis finitimis in hostes incursaret, obtinuit. Qui beneficio & humanitvόRegis obligatus, ei fidelem operam in bello praestitit,neq; aliquid in vata gessit, in quo appareret, illi fidem parum sanctam fore. At Habadux, cui Agambu gius urbis imperiit comisit, longe secisis,quam fore quisquam existiniabat,se in eo munere administrado gerebat, mult6q; insolentius, quam Iehabentasuis
nostris aduersabatur.In eo vero praecipue neruos animi contedebat,ne opus in stitutu ad exitu perueniret.Minis fabros & operarios auertebat,materia importari supplicio proposito vetabat, β aperte odiu, quo erat imbutus,operibus indicabat.
190쪽
dicabat Opus tamen paulatim ad iustam altitudinem perueniebat. AZambu gius interim se arcem extruere dissimulabat,sed amplas aedes aedificare dicebat,
in quibus Christiani mercatores merces imponerent. Fenestras autem, in quibus erant tormenta collocanda, luto atque tenui materia tegebat,& tectorium
calcis inducebat, ne ab hostibus quod in animo habebat animaduerti posset.
Praeterea nocte in muro portam aperuit, qua ex classe nostris aditus in arcem facile pateret. Portam autem utrinque fecundum utriusque viae latus, quae in portam serebat, vallo munivit. Erat autem arx in tan tam altitudinem excita
ta , ut facile defendi pollet. Sequenti die Arambugius expostulauit per nun
cium cum Haliaduce, quod in scedere minime permaneret, quod fidem nefarie violaret, quod iusiurandum impie & scelerate contemneret. Illum namque per Mahumetis legem iurasse, se omnia, quae ad extruendas aedes illas essent necessaria, large atque munifice praebiturum: promissa vero non modo minime conficere, sed contra odium acerbum 6c immane factis expromere. Disceret igitur fidem colere, unumen coeleste reuereri,&hominum pudore ab instituto flagitio reuocari. Haliadux respondet, se valde hominis clementiam admirari, qui non videat, iς neque unde cibum, neque aquam comparet , habere, nisi is eius copiam suppeditare velit, & tamen adeo magnifice loriqueretur, quali illi omnia, quae au vitam sustentandam opus essent, abunde suppeterent. Ad ea Mambugius respondet, Lusitanis hostium carnibus famem , & eorundem sanguine sitim explere, facillimum sere. Hoc dicto Haliadux digitum momordit. Hoc autem est apud gentem illam minationis cuiusdam acrioris indicium. Hoc ubi intellexit Arambugius, vidit opus esse festi natione, ut antequam Haliadux maiores ex pagis copias euocaret, illum op primeret. Sed ne fidem violare videretur, si prius iniuriam afferre putaretur,
quam esset hostis iniuria lacessitus, hoc excogitauit. Maurus quidam Lanio colaphum inflixerat in macello homini Lusitano, qui erat ex Regis familia. Is apud Agambugium de illata sibi iniuria querelam habuerat. AZambugius illum , ut patienter iniuriam serret , admonuit: sic enim temporis rationem postulare. Tunc vero,cum illum ab Haliaduce nuncium adeo serum & importunum accepisset, Lulitanum illum euocat, & ut Maurum , a quo fuerat affectus iniuria,interficeret, adhortatur. quod ut expeditius faceret,unu ex suis do mesticis il li lociu adhibuit. Abierunt illi continuo, & cum in soru peruenirent, in Maurum incidunt, quem gladio transfigunt.Clamor confestim& vlulatus exoritur,& tumul cus excitatur.Saraceni undiq; ruunt, & Lusitanos adori utur. Illi vero animo satis acri resistunt,paulatimq; cediit. tq; se tande in arta maximo cu labore recipiunt. AZambugius suos cotinuit. Saraceni arce circundant, multisq; telis & iaculis in arcem mi Isis, ut nostris perniciem inserat, enituntur. Tandem maioribus turmentis admotis, arcem quatere instituunt. Lusitani armati vigilias agitabant, non tamen eorum quisquam telum iaciebat. AZamm
