장음표시 사용
191쪽
bugius enim omnibus, ut se continerent, imperauerat. Integram noctem in arx li immis hostium vitibus oppugnata: clim tamen eorim conatus omnes in nihilum reciderent. Vbi diluxit , Mambugius primum quidem instituit, ut res diuina fieret, de numen Custis Ti religiosa precatione propitium redderetur. Deinde admonuit, ut omnes cibum sumerent. Itaque animis religione
expiatis, Sc corporibus cibo de potione resectis, aciem magno silentio instruxit:&equum album sibi soli afferri praecepit. Erat enim valde senex,& claudus . Nam clim Ioannes secundus, Regis Alion fi filius,in bello,quod Alfontiis cum Femando Rege Castellat & Aragoniae gesserat, oppidum in transtagana Lusitaniae prouincia, quod Alcinium nominatur, armis expugnaret, fisit
Arambustus , qui tunc Ioanni acrem operam nauabat, in crure graui vulnere perciissius. Is igitur solus eo die ex equo pugnauit, reliqui pedibus rem gesserunt. Omnibus igitur rebus rite paratis, cum esset meridies, eriipit Aram Rius , α te inopinata magnu terrorem hostibus iniecit. Nec enim suspicari poterant, paucos homines, quos metu exanimatos elle crediderant, in tantam hostium multitudinem impetum famaros . Itaque cedunt,& in temptu comfugiunt. Nostri eos acriter insequunttir, mult&qtie caedunt. At postquam holles in templo se a repentino illo timore resecerunt, pusna recruduit. Sed cum ex illis mul ti caderent templum fui t ab eis alia porta fugientibus incredi. bili celeritate desertum . Multi tamen se se in eam urbis arcem,quae eorum praesidiis tenebatur, receperunt :& inde ingenti tormento arci, quam Mambu pius extruxerat, maximum damnum afferebant. Hoc cum cerneret vir quidam huius artis peritissimus, nomine Sebastianus Rodericus, cum tormentum contradii poneret,& aptissime collimaret, globus ingens per os hostilis tormenti vehementer emissus, tormentum perfregit, & eum, qui illi praeerat,
dilacerauit. sic tandem Saraceni ab omni spe depulsi, se se in fugam dederunt,& Haliadux in oppidum, nomine Targam, se recepit. Reliqui, qui in urbe
manlerunt, pacem ab AZambugio postularunt, quam ille concessit,& leges illis scripsit, de tributum, quod quotannis penderent,imperauit. Quanuis autem non certus hostium numerus, qui in ea pu*na ceciderunt, iniri potuerit, magnam tamen multitudinem suille constat , cum E nostris unus tantum desideratus sit, qui erat Arambugij familiaris,qui prope illum pilae unius ictu
concidit. Mesio autem cum Mambusto minime conuenietat. Nam Her
que cotum diuersam in tuenda ciuitate sententiam ab altero sequebatur: quo factum est, ut offensus Melius in Lusitaniam rediret,& solus Aram. bugius Emmanuelis nomine urbi praeesset. Attamen post urbem captam, bolles, qui in pagis habitabant, crebras in nostros excursiones faciebant: sed semper suere cum detrimento tepulsi. Sic factum est, ut ciuitas illa opibus Scarnatorum praesidijs munitissima,paucorum hominum virtute & industria ac Regis Emmanu felicitate, ipsus Knanuelis impetio subderetia,Sub ideserme
192쪽
ferme tempus quo haec gerebantur, ante tamen quam diuitas illa caperetur in oppido, quod Abrantes appellatur, ubi tunc Rex Emmanuel, pestilentia Olysippone repulsus, se tenebat, natus est illi nonis Iunij, Anno a C M RI Tonato. M. D. vij. ex uxore Maria filius, cui Fernandi nomen inditum fuit. Va-.Iuit autem multum ingenio: fuit in antiquitate pervestiganda valde curiosus: maximarum rerum studio flagrabat, multisque virtutibus illo loco dignis prγditus erat . Qui tame in iuuentutis flore immatura morte sublatus est. At Emmanuel cum nullo modo studium Indicarum rerum intermitteret, sedecim in Indiam naues comparauit. Quatuor ex illis Iacobum Siquetram praesecit, quem iussit ultra Gangem nauigare, & auream Chersonesum petere , situmque ciuitatis opulentissima quam Malacam appellant, celeberrimum Orientis emporium, explorare. Uandauit praeterea,vt in cursu insulam Sancti Laurentis perlustraret,quam audierat esse& amplissima,&multis rebus abudantem . Cum hac classe Siquetra Olysippone prosectus est nonis Aprilis, Anno a CHRIs To nato. M. D. viii. Duodecim vero nauibus praefuit Georgius Aquilaris. Huic imperauit, ut cum quinque nauibus promontorium, quod appellant Guardaium, ea parte, qua ab Austro ad Septentrionem in introitu Ara-hici sinus inflectitur, peragraret, & maria illa sipecularetur, Vt naues, quaecunque ex Arabia in Indiam nauigarent, interciperet. Septem vero naues reliquae cetiis Ducibus attributae sunt: E quibus unus suit Franciscus Peretra Pestana, qui iussus erat arci Quiloen si praeesse. Alii praeterea Tristanus is Sylvius appellabatur ) dedit in mandatis Emmanuel, ut cum duabus triremibus ex In dia in Guardasti ense promontorium nauigaret,&se cum Aquilari coniungeret. Haec classis soluit Olysippone eodem mense, quinque diebus postquam prima classis vela dederat. Eam vero tepestas subito coorta disiecit,& malu nauis,cuius Pestana nauarchus erat, perfregit,& armamenta dissipauit, ita, vico geretur Olysipponem reuerti. Vnde reiecta naui decimo quarto kalen. Iunii rursus prosectus est. Is impeditus hyeme, Quiloam peruenire non potuit, Scin insulis citra Mogambiquem sitis hyemauit. Nauarchi qui erant in Indiam profecturi , varijs casibus agitati, Cochimum tandem delati sunt. Aquilaris autem naufragio perij t. Odoardus Lemius unus ex nauarchis,qui erat Aqui lati sanguine coniunetiis,cum naues ad Morambiquetem portum appulisset, inde dii cedere noluit, antequam de Aquilaris vel salute vel exitio aliquid certi cognoiceret. Cum vero multis argumetis perspeetiam suisset,Aquilaris natio fractam, atq; dissipatam, Sc fluctibus oppressam extitisse sin eode enim cursiimulta nauis lacerae fragmenta,cum dolijs &instrumetis nauticis apparebant=nauarcho iii omni u comuni contentu statutu est, ut Lemius in locu illius succederet. Itaq; cum primum per anni tempus licui Pestana,qui iam se in eandeinsula Morambiquentem c6 tulerat,Quiloam recta contendit.In illius nauem Lemius conscendi uam vero Vasco Sylvetrae concessit,& ita in promontoriae Guarda-
193쪽
Guardalaense cursum tenuerunt. Petrus Ferre ira Fogara , qui arcem Quil ἀ- pialem cum imperio tenebat, Melindem, sic enim iustus erat, prosectus est: de ibi tandiu constitit, quandiu per anni tempus nauigare non potuit. Cum primum vero tempestas secunda fuit, se se ad Lemium aggregauit.Lemius igitur cum classe leptem nauium Taco toram cursu peti j t. Regiones autem regum , qui erant stipendia ij, circunuectus, tributa collegit de cum aliqui tributu imperatum pendere recusarent,eos bello domuit. Magadaxum oppugnare cum Vellet, propterea quod vidit ciuitatem esse stu de natura munitissimam,& stationem nauium parum tutam, & adi tum ex mari in urbem dissicillimum , de nauarchorum omnium consilio ab ea mente destitit. Ibi cum in anchoris consisteret, vigilum neglisentia factum est, ut nauigit,cui praeerat Georgius Qua
dra, anchoralia praeciderentur. 2Estu porro vehernentissimo delatus, tantum maris trant milit, ut cum milites atque naute de somno sulcitarentur, no possent, in qua tunc regione versarentur, ulla ratione conijcere. Ergo tantisper remis nauigium inhibuere, dum exortu Solis tenebrae dispellerentur. Cum vero neque sic possent, quam regionem praeterveherentur, agnoscere, se ventis agi permisere.Sic in Teilae portu,quae ciuitas non procul abest ab ore&introi tulinus Arabici,&UAEthiopiam pertinet, delati sunt: atque ita factum est, ut omnes a Saracenis, qui eam ciuitatem incolebant,caperentur. Lemius a copatu, quo Magadaxum oppugnare constituebat, depulsias, in Zacoloram te nit , atque ibi Petrum Fogaram in arcis praesectura constituit. Quae deinde Lemio acciderint, alio in loco reseremus. Nunc quae Tristanus Cugna gesserit, explicanda sitnt. Classis illi comissa erat undecim navium. Alias praeterea quinque naues insauctas Emmanuel Alsonso Albuquercio permisit,quem volvisivi postquam Almeida muneris sui definitum tempus expleret, Praetor Indiam cum imperio teneret.Cugna cum hac classe in MoZambiquem peruenit mense Decembri. Ibi propter hyemem hybernare coactus fuit. Aliquae tamen naues ab illo tempestatibus ieiunctae, minime comparuerunt. Alsonius namq; Lupius Costa nauarchus rasalae portu subierat. Lioneius Coutignus se Qui loam receperat. Alvarus Tellius in promontorium Guardassiense maximo cum periculo delatus extiterat. Ibi cum se a iactatione resecisset, praedas e Saracenis egit ; quibus cum militibus suis ditatus est. Postea vero Zaco ram ρο- tijt, ut se cum Tristano Cugna coniungeret. Rodericus Pere ira Coutignus tempestate similiteragitatus, in sinum insulae Sancti Laurentii introiuit que sinum propter ilius amoenitatem, pulchrum appellauit, quod ad huc nomen obtinet. Ibi cum decem & octo adolescentes lintre inuecti ad nauem illius accederent, eos benigne accepit,& vestibus donauit:&cum reliquos dimi sisset, duos muneribus allectos retinuit, quos ad Cugnam in Mogambiquem perduxit. Cum Cugna multa de insulae huius magnitudine percepisset, de nondum tempus esset idoneum ad iter Tac oram versus suscipiendum , reprius
194쪽
prius cum Alsonso Albuquercio communicata, in eandem insulam nauigare constituit, ut mores gentis, & instituta, & telluris etiam amplitudinem, & fertilitatem aliqua ex parte oculis usurparet. Duxit autem secum Alsonsum Albiu- quercium & Antonium Campensem,&Emmanuelem Tellium,& Franciscud auoram, Ioannem Gomecium Abraeum,&Rodericum Peretram Couti-gnum,&Tristanum Aluarum .Reliqui aute nauarchi cum nauibus luis in Moetambique relicti sunt. Cum vero ad aliquot portus appulisset,& in terram descendere vellet, suit a consertis incolis aditu prohibitus: quos tame magna caede perterritos, in sugam coniecit. Oram deinde omnem, quae ad AEthiopiam spectat, perlustrauit. Cum vero promontorium, quod pertinet ad occasum. flecteret,& totam insulam circumvehi cuperet, ut eam etiam partem,quae pertinet ad Austrum, cognosceret, ingenti tempestate impeditus est, quo minus id, luod conabatur, efficeret. Ea tempestate nauis Roderici Peretra ad vadum allisa, demersa est, maximaque pars nominum, quae illa vehebatur, interijt. Cugna receptui signum dedit, de in Mogambiquem reuersius est. At Ioannes
Gomecius Abraeus cum ea tempestas excitata fuit, iam insulae promontorium superauerat. Cum vero oram Australem legeret,in fluuium incidit regionis illius insulae, quam Maiaranam nominant. Ibi ut aquationem faceret, consistere in animum induxit, clim repente multi lintribus inuecti, nauem circundant, nutibus hominem perbenisne salutant,pisces recentes osserunt radices,
quibus gens alitur, & arundines, e quibus saccharii exprimitur; munifice praebent : omnia denique signa singulatis humanitatis ostendunt. Ea gentis facili
tate nauarchus alleistus, magistrum nauis iubet in lintrem descendere, ut videat cerat enim multarum linguarum peritus) an posset cum illis sermonem conserre, & simul admonet, ut aliquot homines muneribus delinitos in na-Dem conscendere persuadeat.'At illi ubi ptimum magistrum acceperunt, tanta celeritate lintrem remis egerunt,ut se intra breue spatium e nostrorum con
speetii proriperent. Hoc cum ex improuiso accidisset, Nauarchus scapham in mare demittere iussit,& in ea tormenta disponere, & cu viginti & quatuor hominibus in eam desiliuit, ut lintres sequeretur. At cum terrae appropinquaret, cernit rursus eosde lintres cum magistro stapham versus silmina securitate nauigare. Magister autem nutibus aὸmonebat, ne quid hostile molirentur gentem esse benignam & perhospitalem. Cum autem ad scapham peruenit, narrauit te suisse ad Regem perduetiim, qui eum fuerat singulari humanitate complexus,illumq; praeterea torque argenteo,& armillis atq; annulis argenteis donarat,statimq; remiserat,vi nomine suo nauarchu precaretur,ne vellet congressum hominis illius cupidissimi fugere.Se namq; illius gratia omnia,quq nauar
chus ipse vellet,libentitsi me facturu . Hac specie humanitatis inuitatus nauarchus,in terra descendit. Rex in litus cotenderat, & ut homine omnibus amoris
signis sibi egregie deuinciret, summa ope nitebatur. Conuiuium instructum
195쪽
de more gentis ita fuit,ut nihil, quod tellus illa ferret, desiderari posci. Sermo
praeterea multa iucunditate conspersus. Sol iam praecipitabat, & nauarchuiscapham repetebat, cum subito immanis quaedam tempestas exorta syit: caligo densissima lucem eripuit, Sc ingentes fluctus eiecti sunt, quibus im e ditus nauarchus, in nauem redire non potuit. Ea tempestas quatuor diebus terram illam tenuit, cum mare iam esset tranquillum. Qui erant in naui si, spicati fuerant, nauarchum manum cum gente illa magistri gratia conseruis
te, dc in eo praelio cecidisse . momodo enim fieri aliter potuisset, ut is tandiu. in terra incognita ersiaretur follithos diuturna solicitudine distineri sineret Quibus epulis, aut lenociniis agente barbara & inculta inuitari potuit f Sed sic suit,inquitit: nugistrum, ut sibi redderetur, postulauit: illi postulata repudiarunt. Is iniuriam armis ulcisci voluit, & a circunfusa multitudine interfectus est Quid igitur faciemus 'Expectabimus dum nauis tempestate rursus excitata ad litus allidatur, & omnes siue in mari fluctibus, siue in terra furentium hominum manibus scede pereamus' Haec cum secum reputarent, Vela secerut At nauarchus scapha peroras illas circumueetus,cum nauem minime reperisses et, ad Regem redi j t. Rex illum valde amanter excepit, omniblisq; modis expertus est,an pollet hominem ab ea moestitia qua miserrime premebatur,auocare. Sed frustra conatus est. Ille namq; cum te videret in illa astitate relictum,& omni spe in patriam redeundi omni no destitutum, &gentis victum & ces-. tum at pernaretur,omne sblatium respuebat, & te lacrymis dc lametis dedebat: atque ita tandem moerore contabuit. Similiter odio illius comites dolore consecti, e vita cum multis gemitibus excessere. Reliqui scapham resecerunt, α multum lui deliderium Regi, ut appareba relinquentes,inde prosect cursum in Morambi quem tenuerunt. Incidentes vero in nauem, cui Lucas Fonse
praeerat, quae in Zofalam nauigabat, ab illo excepti, & in Morambiquem de- dudi sunt. Locus autem postulat, ut huius insulae situm, & variarum gentiti, quae eam incolunt, mores & instituta, & telluris etiam naturam aliqua ex parte reseramus . Insula a nostris,insula Samni Laurentij nominatur, eo quod die Diui Laurentij memoriae conlecrato suit a Lusitanis cognita. Patet in longitii dinem circiter mille atque ducentis milliarijs: in latitudinem vero quadringetis de octoginta. Est varijs regnis distincta. Regionis mediterraneae cultores simulacris dediti sunt: qui oras maritimas incolunt,maxima ex parte Mahumetis sectam sequuntur. Partim nigri, partim colorati, breui autem dc crispo capillo stat. Ditiores vestibus gossipinis amiciuntur: tenues vero pudenda tantum gossi pina veste contegunt. Licet eis tot uxores ducere, quot eis libuerit. Regio est singulari fertilitate praedita. Fontes habet quamplurimos, dc aquas dulces atque perennes. Est praeterea densis sylvis atq; nemoribus culta. Abundat multum piscatu, venatu, dc aucupio, variasq; fruges modica cultura adhi bita profundit: multiplicesque radices, quibu* homines vice panis Vtuntur, effert.
196쪽
193 effert. Citreis malis, & alijs arboribus odore miro redolentibus vestita est. Arundines innumerabiles, e quibus saccharum vel natura instillatur, vel arti ficio exprimitur, in ea proueniunt. Tingiber passim inunditur, quo quidem viridi vel cuntur: siccum conseruare nesciunt. Habent argenti metalla quam plurima. Gens est natura simplex, Scad humanitatem propensa. Artificio na Migandi carent: lintribus tantum gratia piscationis utuntur. In praelijs non alijs armiς, quam leuibus iaculis utebantur: sed nunc Lusitanorii usu & conluetudine melius armati in aciem prodeunt. Et haec quidem de insulae situ &natu ra, de gentis moribus, fatis esse dictum, quod ad praesens institutum attinet, opinor. At Tristanus Cugna primum e Morambique Meltiadem contendit,
ct cum Rege amanter collocutus,munera, quae Rex Emmanuel ei dono miserat, cum honorifica amici tiae significatione detulit. Ei deinde tres homines tradidit, e quibus unus erat Lusitanus, nomine Fernandus Gomecius Sardus: alter natura Maurus, qui tamen Christianae religionis lacris erat initiatus, cui nomen erat Ioannes Sancitis: tertius vero suit Saracenus quida Tunere oriu' dus, qui Mahunietes appellatur. Hos autem mittebat Emmanuel cum literis ad AEthiopiae Regem, quem nostri satis imperite Ioannem presbyterum nomisnabant. Hos Rex Melindius in fidem recepit, ut inde in AEthiopiam, quae supra AEgyptum est, ipsius Regis fide deducerentur. Haec ubi mandata confecit Cugna,in Hotam urbem a Melinde octoginta millia passuum distantem ,quae bellum cum Melitidio gerebat, inuectus, eam coepit, diripuit,&incendi multari: Saracenos occidit. Inde in aliam delatus urbem, quae inde sexaginta passuu millia aberat, eam, cu armis nollet resistere, Regi Emmanueli subdidit, 3 ea tributi nomine certu auri pondo, quod singulis annis penderet, imperauit. I nde vero in alia se contulit urbem, muris de moenibus egregie munitam , celebre regionis illius emporium, nomine Brauam. In illius portu cum classem constitueret, ad ciuitatis Principes Lionelium Coutignum misset, qui illis Emmanuelis nomine pacem osterret,e6s': ad comunionem scederis inui taret. Illi simulabant a scedere haudquaqua abnorrere, id tame differebant,atq; procrastinaban Soletenim illis temporibus ventus quidam vehementit simus incitari , qui naues omnes, quas in portu illo reperit, afflictat: atq; tande ad varda vehementer allitas effringit. Hanc malitiosam calliditatem cum argumentis Cugna exploraret,urbe oppugnare constituit. Ante solis exortum copias in liΘtus exposuit, duplicemo; aciem instruxit prinia aciem , in quaerant quadrin 'senti milites,Alfonso Albuquercio attribuit, ipse secunda acie in qua erantsex centi milites, ducebat. Eratin ciuitate praesidiu, quod quatuor hominii millia continebat. Duo millia ex urbe conseitim egressa,nostris occurrunt. Fit atrox praelium. Nostri tamen eos grauiter urgent,& cedere copellunt. Illi tame ordire minime turbato se in urbem recipiunt,&absq; vlla trepidatione portis oc-iclusis Lusitanorum impetu retundunt. Nostri balariam diuisi, in varias partes,
197쪽
vivideant, sitne aliquis in urbem aditus, discurrunt. Hostes in terim missilibus& facibus in nostros e muro coniectis pugnabant. Tande cum Alsonius Albu quercius locum immunitu reperisset pars enim muri ea parte vetustate collapsa suerat) in urbem inuast. Hostes conserti se in eam partem contulerunt,oc
maxima armorum colentione in extremo salutis discrimine restiterunt. Vtrin-
ue fuit impetu satis acri dimicatum,donec Cugna accessit. Illius aduentu ho- es se in fugam dederunt. Nostri illos inlcqui parabant, quod tamen Cugna prohibuit. Vrbs sipoliata sui ingens': praeda in naues imposita: multi ex hosti.
Dus occisi, multi etiam capti su nt: maximae tame parti libertas donata.Ex nostris quinquaginta desiderati sunt,& multi grauiter sauciati. Duodeviginti homines auaritia caecati, tantum in scapham quandam onus imposuerunt,ut scapha demersa omnes interirent. Scapha tamen illorum pondere leuata, rursus cmeriit. Tanta vero fuit in militibus rusticanis immanitas, ut ne quidqua illos a praedandi studio remorari posset, manus mulierum multam praeciderent, quo minore labore illis annulos&armillas detraherent. Id tamen malii Cu-gna,ne ulterius progrederetur, maxima pCena constituta prohibuit Vrbs veto flammis coniectis, incendio, hostibus e propinquo intuebus, valde miserabi .liconi aerauit. Inde Magadaxum contendit,&Lioneium Coutignum in urbem milit, qui similiter atq; Brauae secerat, pacem & amicitiae foedus ostenderet. In litore equites cataphracti discurrebant, muros armatorum praesidiarin-mebant: alii vero extra muros cum armis inambulabant: omnia denique bel. tum Eorribili specie minitabantur. Coutignus ante quam in terram deicende set, unum ex captiuis, qui Brauae capti fuerant, in terram exponendum cura Mit, ut hominibus , se non bellum,led pacem nunciare significaret. Illi vero captiuum in Cotiligni conspectu dilacerant, deinde Coutigno,si in terra demponere ausus esset, idem les actia ros minabantur. Coia tignus ad Cugnam redit, di hostili ferociam atq; minas exponit. Cugna urbem aggredi volui sed a reliquis Ducibus,&a naui id magistris admonitus , id certamen omisit. Vt enim exitus diis illi mos,&statione periculosam&infestam,& urbis moenia valderaria nita,&militum copiam,quae urbem tueri terat, omittam, hyems insta' bacia nauigadi tempus es luebat, ita vi,si urbs non uno impetu caperetur,ma ximum claisi periculii cum summo dedecore sancis, & interitu exercitus immineret. Inde igitullia Zaco toram properauit, ad qua intra breue tempus na- aes incolumes appulis sunt. Haec insula suspicantur multi eam esse, qua olim Dioscoridem appellabant, quae ad Prasum promontortu spectat. Est aute varijs montibus dii lineta: abundat varijs fructibus&oleribus.Homines sunt colorati. Se Christianos esse profitentur. Templa more nostro cum altaribus ae dificat. Cluce; tantum habent in ipsis altaribus statutas: imaginibus no utuntur. Dies ieiuni js dictatos e Christianae religionis more,singulari ciborum ab stinentia obseruant. Nec enim illis,cum ieiuna pisces edere licet. Vna tantum
198쪽
uxorem ducunt. Eosdem festos dies , quos nos agimus, & ijsilem temporibus
celebrant , de diuomm etiam memoriam famne col u nt. Decumas frugum &fructuum sacerdotibus integre persoluunt. Navibus carent. Sunt disti plinarupro rius ignari, usq; aded, ut cum Chiillianum nomen retineant, Christianae religionis imperiti sint. ignauia & otio torpent: animo demista&abieem lunt, utque adeo,ut sine ulla recusatione paucis Saracenis obtemperent: & cum impotenti ab illis tyrannide vexentur, nullam tamen pro libertate dimicationem iubeundam exilliment. Rex Caxemi 'it autem ea regio felicis Arabiae, quam Oeeanus definit in eam tunc durissimo dominatu oppressam tenebat, &,ut illis spem recuperandae libertatis adimeret, arcem non procul a litore extruxerat, multisq; praesidi js& bellicis instrumentis egregie munierat, filuimq; suum,iuuenem acri animo praeditum, eidem praesecerat. Hanc Cugna expugnare statuit, ut Christianos incolas ea tyrannide liberaret. Primum tamen Abrahemu sic enim adolescens ille regius appellabatur per legatum admonui Vte regione,in quam pater illius nullo iure armis inuaserat,confestim excederet , de arce sibi omni praesidio nudatam traderet.Abrahemus respondit, se patris sui imperium reuereri,aliorum vero Principum iussa pro nihilo putare. Ad bellum igitur se pararet. Rem enim non verbis,sed armis esse gerendam. Cugna omnia, quae ad oppugnationem necessaria videbantur, impigre comparat. Atque altitudinem maris ea parte, qua facilior in terram aditus fore videbatur, explorat. At Abrahemus ea nocte locum muniuit, praesidiaq; in vallo disposuit,quae nostros aditu prohiberent. Cugna duplici acie instructa,cum primum diluxit, ad litus accelsit. Primum agmen ipse ducebat, postremum Albuquercio comiserat. At cum Albuquercius cerneret, alium aditum propius arcem, qui pridie propter salum multo periculosior apparebat, esse cilc valde tranquillum,ut hostes ancipiti praelio distineret, ad eam partem scaphas agminis sui remis incitari iussit, & ita sine cilcrimpedimento copias luas in terra constituit. Id cum mini me Cugna cerneret, palmetum versus contra Abrahemi praesidia celeri remigum contentione inuectus est. Id conspicatus Abrahemus, ut subsidio illis occurreret,qui erant in vallo,ex arce sestinater egreditur.Sed cum eos, quos Albu quercius agebat, in terra conglobatos animaduerteret, ad eam patiem se contulit, e qua maius sibi periculum intendi perspexit. In illius agmen Albuquer-cius armis egregie tectus inuasit. Alsonius Norogna, qui unus erat ex Ducibus, uos Albuquercius ducebat, in Abrahemu impetum dedit,& hostes retroce-ere compulit. At Abrahemus,ut illius copiae tuto se se in arcem reciperent,nostrorum agmen animo maximo sustinebat, de virtutis militaris mirum specimen exhibebantandem a reliquis destitutus,octo tantum militibus stipatus,ne
inultus caderet,iacinora memorabilia in nostros edebat.Haeccii Norogna cernerct, ut cum illo manum consereret, accelerauit. Nimis acre certamen inter
duos illos Duces institutum, breui spatio finitum suit. Lusitani namq; hostes
199쪽
circundederunt, qui quidem animo sortissimo in extremo vitae discrimine re'
sistentes, concissi vulneribus conciderunt,ita tamen, ut multos e nostris grauiter sauciarent. At Cugna interim cum in terram ea parte , quam oculis ante desionarat, desiliret,ij qui erant in munitione disposti, illum aditu telluris arcere
conabantur. Sed cum maxima vi repressi fuissent, in arcem sic recipere voluerunt: nostri illos insequuti sunt . Cum ad arcem propius accessissent, quaerant cum Albuquercio eos exterritos i n effusam fugam compulerunt. Pauci tamen ex illis in arcem recepti sunt. Cugna eos qui fugerant, persequi minime voluit. Nihil enim arcis expugnationi anteuertendum arbitrabatur. Itaque nostri co tinuo iussu illius ad arce accedunt,ut portas perstingerent. Arbitrabantur enim hostes exanimatos metu , non valde eoru impetum repressuros. Quod longe secus eueni t. Hostes enim missilibus & saxis e turribus Lusitanos vulnerabanti Albuquercium lapide coniecto ita contuderunt,ut diu vocem mittere no pos eset. Cugna hoc animaduertens, signum receptui dedit, & unum tormentum e classe/scalas importati iussit. Tormento autem portas dilacerare, & scalas moenibus admoueri praecepit. Hostes cum portas effractas cernerent, & se minime posse Lusitanorum impetum, qui iam ingredi parabant, ulla ratione pro pullare pauci namque reliqui erant,qui arcem tutabantur) se in arcis tuo,
rim muniti s simam receperunt. Nostri portis effractis in arcem te contulerunt, ct turrem aliam occuparunzad eam tandem quae maiore virtute defendebatut accessere. Hostes tam acti animo turrim morte proposita tuebantur,ut Cugna
molestissime serret, homines adeo fortes interire. Itaque illos per interpretem admonuit, te libenter misericordiam eorum virtuti tributurum, libertatemq; daturum,si se dedere vellent.Illi vero morte honestam deditioni,quam admodu turpem opinabantur facillime praetulere . Turris igitur cum eorum omnia strage,qui erant in praesidio,capta suit unus tantum, qui erat optimus nauium
magister,reseruatus est. E nostris octo desiderati, & quapinrimi vulnerati fiant. Arce ad hunc modii capta,Cugna oppidi incolas admonuit,se,ut illos in libertatem vindicaret, iussia Regis Emmanuelis in eas oras peruenisse. Indignum namq; clarissimo Principi visiim fuisse,gentem Christianam Saracenorum superbissimu dominatum tandiu pati oppidani gratias agere, manus in coelum tendere, clamores laetitiae significantes emittere,omniaq; felicia &fausta Emmanueli precari. In templum inde, in quo Saraceni sacra impuraὶ Mahumetis disciplina procurabat,Cugna cum Lusitanis omnibus se contulit,in eoq; sacris expiato,res diuina si ngulari caeremon ia ato; sanctitate facta fuit.Cugna arcem
multoru operis multo melius munitam Alsonso Norognae, ut ab Emmanuele iussus fuerat, comisit. Inde vero decimo die Augusti,anno.M. D.vij.in Indiam transmisit,&cum ad Cananoris portu naues, ut iam superius emosuimus, appulisset,pax cum Rege Caranoris facta suit. Deinde Cochimu delatus, ab Albmeida Praetore fuit latis honorifice & amanter exceptus.No multis post diebus
200쪽
orcisi Atineida intellexi set ad portum Parianis est id oppidu m magnu ad ditionem Calecutiensis Regis pertinens ,aCochimo Septentrione versus supra quinquaginta titillia passuum distans) Arabum onerarias naues consistere, eccum ijs classem Calecutiensem Armis, & telis, & militibus instruetissimam,
ut naues amicastueretur, cui praeerat virim piger,Cutialis nomine,multum in
dicis rebusexemittis,cum ea i u ipso portu colligere statuit. Tristanus Cuman msuam pessicitus, illi lecbmitem admodum libenter adiunxit. Itam duo decini nauibus instructis Almeida Pananem contendit. Ibi ex captiuis, ciuminpordui cepta gnouit naues nondum in altum deductas ,sed esse uecudum flu- ritum in stationecollocatas.Cutialem praeterea iuxta fluuij ipsius ostium utraque ex parte stationes vallo muniuisse,s: tormenta inijs cum valida manu mi
litum disposuisse. Oppidum etiam praesidi js & munitionibus cimcisse,& habe resab signis i upraquatuor millia hominum sortium,partim ex Arabia partim ex Naaribus,qui stipendiis Calecutiensis Regis alebantur. Almeida Septingen-cos tantum Lusitanos eduxerat. Cum hac autem manu hostes hoc ordine aggressius est. Ducem Petrum Barrem nomine in stapha praemisit nec enimn Mes magna neque triremes,eo quod aestus decessera poterat in nuuio nauigare qui inhostiles naues inueheretur,&is triginta viros secuduceret. Hunc verbsequeretur Iacobus Petreius cum alijs triginta militibus,qui in statione, quae prope fluminis ostium,unde maius periculum imminebat,inuaderet. Bros
Laurentius Almeida, & Nonius Cugna Tristani Cugnae filius, scaphis simi-
Axetinuem eundem cudum tenerent: hos autem alij Duces sequerentur. Postremumagmen Almeida &Cugna duabus triremibus cogerent. stridie pri inaluce hocordine in fluuiu ingressi,ad hostes appropinquaru t. Almeida tan eum dc Cugna,proptereaquod nondum aestus accesserat,in fluminis ostio constitere Hostes tormentis de iaculis ignitis nostros obruere impetu maximoconabantur. Nihilo tamen secius nostri satis intrepide progressi sunt,& per flammas atque tela ruebant. Barretus cum ad naues,ut eratconstitutum, sestinater accederet , & in terram desilire naretur, triginta Saraceni capitibus & mentis abrasis in eum impetum tulerunt. Erat autem abrasio illa deuotionis indictu, qua sibi diras horribiles imprecabantur, si e praelio nisi victores excederent. Vt autem postea compertum est,isit tunc deuotorum magna multitudo, quibus erat necess4aut hosti vitam eripere 'ut in certamine mortem oppetere. Sic igietur multo atrocius praelium , quam pro hominum multitudine comissum repente suit. Similiter Iacobus Petreius cum ad locum,quo erat iussus accedere,se conserre voluisset, a Saracenis eadem religione constrictis exceptus seit.Cutia lis vero subsidia luis submittebat, & certamen summa utrinque contentione miscebatur.Praelio ad hunc modum commisso, Laurentius Almeidacum suis copiis aduenit, Sc inuitis hostibus in terram desiluit, ita tamen ut multi ex no- . stria grauissimesauciauillum sequerentur. Nostri tame c. o 'Cς -
