장음표시 사용
141쪽
IACOBI GOR SCII . eam religionem potissimum Roma pr0fugum amplecti oportuerit, nulla vis tibi fiebat, tua sponte eo Venisti, Religionem & libertatem eorum sponte appetisti, arma eorum aduersus pontificios, te induisti, praeter etiam eorum ipsorum opinionem, dc praeter quam illi probarent, aut vellent, effudisti, & impudentiam eam, quae illis adhuc ignota esset, eos docuisti, argumentumque eis dedisti. te omnes eorum Doctores & impud ita & impietate superaturum. Et non solum tecta Ecclesiae verae, sed etiam fundamenta eius euersurum, Christumque cum spiritu sancto aggressionibus illis tuis, & sophistarum captiosis argumentis alligatos coelo de 'i tracturum, quam impudentiam illi
tuam cum viderent; dc quod scelus quamque impietatem animo volueres, impetus tuos credo eos voluisse
g. rinis tionem credendi proposuisse. Extra des. cuius limitem te progredi vetarent, quod tu factum eorum, tyrannidem illam immanissimam esse iudicasti, liber
142쪽
. A'POLOGETICVs. Nlibertatem, quam animo tuo natura ipsa insevisset,arctari non tulisti, & liberiorem te apud Pontificios fuisse recordatus,ad eos redire, & placatos tibi reddere coeperas , ut seruitutem Caluinianam effugeres ,& collo tuo impositum abijceres. Quod quidem co filium tuum, & palinodiam tuam scelus grauissimum ais esse, ad quod tamen te non sponte prolapsum , s edimmanitate quorundam hominum credere te ut velles, nihilque de Deo sentire prohibentium coactum narras, & a te crimen alio transfers. Et quidem cum audiant illi te scelus ἀse iudicare, consilium ad Romanam Ecclesiam redeundi, conscisionem tuam eos probare non dubito. Hoc etenim illi grauissimum scelus iudicant, pontificios ut hostes veritatis& verae religionis damnant, Vt cum animum auresque suas ad eam partem orationis, quae eorum immanitatem dc vim. te in tantum peccatum
impulisse testatur , miror te ab illis no statim ad supplicium abripi, quis enim eis Francken adiungi, quis se iaE s e
143쪽
ν IACOBI DORICII ' eorum religionem praecipitari pati e uuisis xur, si Vera ea esse, quae tu de Tyranni
grauiter Mea de eoru refers homines crediderint.
ρα , Ego sane, sint necne ita immanes noinquiro, penes te, qui aliud stans, aliud sedens loqueris, authorem fides esto, illud scire velim , quae illa libertas animorum nostrorum sit, quam naturam nobis largitam esse ais' CL cisis Mis cero equidem e Stoicorum sente tia, libertatem definit, potestatem vivendi ut velis, quam potestatem tibi ab eis eripi miror: Cum nemo alius ante te, hoc nomine de illis questus suerit, nulla religio, nulla secta, quenquam cogit, ut quod illa praescribat, cogatur quis recipere & seruare, datur potestas legis & religionis vel reeipiendae, vel non recipiendae, quam recrum di etia libertatem, apud immanes Christip/-- stiani nominis hostes Turcas integra
seruari non ignoramus, cogut nemi-- nem,ut Christo abn egato, in suam legem iuret, libertas credendi cuiq; relinquitur,atqui se eoivel consilio coiecerint. vel temeritate praecipitauerint, etsi secundum leges gelis eius liberi
144쪽
, APOLOGETICVs. Nheri sint,&ea quae volunt agant; tamen amplius 'repudiandae religionis violandaeve potestas illis non datur, intra metas religionis illisus ac legueius vivere coguntur, terminos religionis transgredi non possunt, quicunque alicuius ciuitatis iura receperitieiusq; ciuis factus fuerit, leges eius seruare tenetur: si quid contra
ius, legumque authoritatem libertate abusus commiserit,mulctatur, iuraq; Violare vetatur,vinculis. damnis& alijs poenis cohercetur. Liberu cuique est, hoc vel illud genus vitae deligere, hanc vel illam religionem recipere, at cum semel elegerit, non datur illi potestas violandi eius leges 'instituta Machometiun & religione eius approbasti liberum tibi erat ap. probare i mprobareue, at semel receptam non patientur illi te aut desere. re aut violare leges, & praeceptρ eius religionis,quam probasti. Nec Moyses nolentibus leges imposuit: scri tas omnibus legit, placerent nec ne, qu siuit,si probarentur illis ut reciperent, receptas inuiolate seruarent,
145쪽
νs IACOBI GOR SCII . monuit, liberamque potestatem eis. vel recipiendae legis Dei, vel repudiandae dedit, quam cum probassent, cum recepissent, & in verba eius iurassent, repudiandae eius nulla facultas illis relicta, nemo sine graui icet
re & supplicio discedere & praeuaricari potuit, graues poenae ab illa gemte saepe exactae ob violata Moysi instituta quod erat liberum recipere . nocrat liberum repudiare, & alia dogmata serere liberum erat Israel Remgem vel recipere, vel non recimierat receptum non licebat repudiare, ut nos historia Samuelis, dc aliorum docet, nemine tibi instante, nemine nullam vim tibi faciente Christo nomen dedisti, Romanae Ecclesiae instituta probasti & in ea Ecclesia , tali
quam in ciuitate libera censeri voluisti, leges eius recepisti, di in verba c- ius iurasti liberum tibi erat, poteras ELuthera natu a institutioe,quo velles te vertere, libere ad potificios venisti, religione viroru vitς S doctrinet probatae Societatis Iesu recepisti, indisciplinam eorum te dedisti, di te vltro
146쪽
, APOLOGETICUS. ν tro legibus eorum subiecisti, libertatis hoc tuae fuit, at ut in quam receptus es ciuitatem violes, Ut prodas, Vt oppugnes, ut leges euertas, instituta contemnas, disciplinamque turbes, hoc tibi non concedetur, ut nulla ciuitas sine legibus est, quibus homi- , nes in ossicio contineantur, quae pacem tueantur, quae iustitiam foueant, insolentes coherceant, ita nulla
religio est, absque legibus suis & insitutis, secundum quae eius religionis homines vivant. Habet Roma RQ ma e na quae sola vera est.& Catholica illa 2-- ' Ecclesia, quae sola veritatis mater occustos est leges suas habet, fidei ceritam & perpetuam constantemque formam, ad quam ut ad lydium lapidem fidem cuiusque ciuis sui exploret , nec ab ea quenquam qui in eam adsicriptus fuerit, discedere patitur, qui vel sua instituta violat, vel nouas leges illi fert. qui noua dogmata, nouam fidei rationem fingit, eum Vt benigna mater primum monet, ab eri Tore reuocat, errare non patitur, dcut errantem ovem suis humeris, ex
147쪽
IACOBI GOR SCII tra septa ovilis egressam reportat,d inde si insolescat, si sua monita negligat, leges eius violet, nouas doctrinas proleminet, & ipse in errore perstet,& alios eodem trahat, legibus in ea aduertit, damnatum clyris deuouet, ciuitate sua proscribit igni dc aqua illi interdicit: Aut si ita meritus fuerit, si eo insaniae processerit, ut medicinae in eo locus nullus sit. supplicijs meritis castigat,& ut medici solent, membra quae sanari nequeunt, dc caeteriSpestem afferunt, ferro & igni a corpore suo praecidit. Et si enim libertas potestas est vivendi ut velis, linienne quis ea vel in suam. vel in aliorum pernitionem abutatur, leges quae ad dissolutos cohercendos institutae sint,ei potestati moderantur.Et propterea Imperator eam libertatem
describens ait, eum liberum esse, qui quod illi libeat facit, legibus tamen eum interdum prohiberi, ne semper musii liber quod libeat, agere illi liceat. Ait enim, ili libertas quidem, a qua liberi appellantur, est naturalis facultas
eius, quod cui facere libet , nisi, si
148쪽
hild vi aut iure prohibetur ,' non
quod quidem ius cuiquam naturalem illam agendi facultatem eripiat: ius enim a natura originem ducit.Sed quoniam multi sunt, qui cancellos naturae,aut temeritate sua, aut
effrenata cupiditate effringunt, oc extra septa, intra quae nos illa apposuit, manereque perpetuo Velit, euo. Iant, leges ut custodes, dc ius ad eam vim cohercendam a magistratu, T rumq; publicarum gubernatoribus adhibentur, nec tamen eo facto, potestas i ila libere agedi nobis eripitur,
imo non solum non eripitur, Verum enimuero stabilitur dc augetur: tum μenim liberi sumus, cum legibus strui vivitiis Lmus,cum ea quae concedui, praecipiuntue facimus, cum ab ijs quae vetat, abstinemus,curecta sequimur, cum
ossicio gaudemus, cum instituta, culeges sequimur dc colimus, quod eq-dem facere nequit, cui vivendi via considerata atq; prouisa no sit, dc qui ea quae ratio damnat,affectat. Neque
equidem omnes liberi sui, qui quod velint faciant , cum multa sint, quae facta
149쪽
8o IACOBI GORsCII facta seruitutem pariant, ut praeste, ea nec voluisse, nec fecisse. Nam qu&admodum non omnes beati, qui vitiunt ut velint, ita non omnes liberi,
qui faciunt quod velint, re ut velle quod no decet ipsum, hoc miserum fest, ita facere quod non deceat,quod
leges damnent, quod natura auers tur quod Deum offendat,hominumqae iocietatem turbet, acerba serui tus est, an tu putas Francken te liberum esse,quod credas ut velis, quod
Deum blasphemes, quod religionerio Em turbes, nullum scito mancipium te miserius esse. Nam ut omittam,
quod te homines sani oderui, quod auersantur, quod Germania, quod Gallia,Italia,& aliae regiones ad supplicium fugientem perquirunt, sententijs suis damnatum undique exterminant,in quam miseram seruitutem diaboli incidisti. cogita: quis te inde homo amens liberabit, an Christus quem rides quem ossicio mediationis & reconciliationis nostrae, Victoriaque de Sathana exspolias, qui peccatum tuum apud patrem & pe
150쪽
fidiam accusiat, si ppliciisque aeternis psum. deputat. Nec frater, nec homo quis quam te ex ea seruitute sat hanae liberare redimereq; poterit, solius Chri
sti filij Dei hoc beneficium est, quod
tu repudias. Agno sices o Franchen. Christum Deum esse, agnosces eius potentiam .videbis in quem hasta tui mendacij pupugisti, eam libertatem riseriis quaeris, quae permittat te facere quod '- velis, quid si adulter esse velis, quid si homicida , quid si sceleratus& ne. quam δε alia quae sunt idolorum seruitus, liber ne eris, nonne macipium fueris, qui te sceleribus tantis eo strinxeris, non omnes, crede mihi, liberi sunt, qui quod velint, iaciant, nisi quod rationi rect couentaneum est, nisi quod leges permittunt. nisi quod a Deo probetur faciant, seruiendum t/HIM
est legibus, si vis esse liber, ista tua li l
bertas insania est, de plena furoris dementia Christiana libertas intra metas posita, dc cancellis certis circumscripta est. non patitur oves suase
tra septa euagari, disciplina seueriore utitur in eos, qui quod illa damnet.. - , F vel
