Pro tremenda et veneranda Trinitate, adversus quendam apostatam Francken

발행: 1585년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

APOLOGETICUS 173 exordium caperet. principium pro i- nitio mundi capientes. quid sit in principio fuisse verbum, exposuit. dc veritati contra dolos vestros, & impias interpretationes cauit, dc propterea in principio fuisse verbum, idem esse, quod est, Deum esse docet, apud Deum esse ut sit sequens, clausula ocverbum erat apud Deum, interpretatio prioris clausulae in principio erat verbum quasi dicar,cum dico, in principio fuisse verbuuntellige, nomine principij Deum ipsum patrem qui est principium, de diuinitatis totius, dc omnium rerum ; ex eo enim& ab eo sunt omnia, dc esse in principio, esse apud Deum, hoc est, esse in ipso patre, non quovis modo, sed essentia dc substantia ipsia; dc proinde subdit tertio loco, dc Deus erat verbum, id est, verbum hoc, quod erat in principio, est ipse Deus, Deo pa tri , principio suo consubstantialis. Concludit quarto loco,dicens; hoc erat in principio apud Deum, hoc est, erat in principio illo aeterno, patre,quem tu primum Deum vocas;

242쪽

et IACOBI GORCII Verbum enim esse apud Deum, est in ipso Deo esse, que autem vis huius verbi fuerit, quod tu ut Deum secundum rides, diterte testatur, dicen Si -

mnia periptam facta sunt, sine ipso factum nihil , quod factum est quod

verbum, si Deus non est, ut tu men-

tiris, quomodo in principio DEO

patre erat, cur D E VS appellatur, quomodo per ipsum omnia facta. mundi enim fabrica opus admiramdum Dei est, eius, quem tu ens primum appellas, a quo omnibus datusuum cuique esse, idem magister tu' Aristoteles testatur : si igitur a Deo ente primo omnia quae sunt substatiam suam , & esse suum habeant. qui negari potest λόγος, & verbum, per quod omnia facta sunt, in quo est vita . qui omnibus dat esse dc

uiuere, Deum estE dc Deu non secundum, sed ens cum patre in substantia primum . Vnum inquis est ens primum, perfeMum, a nullo dependens. Vnum Deum nos profitemurens illud primum, quod semper fue-

rit, erit, qui est Deus benedictus: V quod

243쪽

. APO LOGETICVS 1 1

quod ens dicit,ego sum qui sum, dcconsilium meum non est cui inpijs. β ρή3 ego sum Deus Abraham, Deus Isiaac Deus Iacob qui item c lamat, audi Israel dominus Deus noster, Deus φnus est,ego sum Deus tuus dc praeter Dis Mane, no est alius, hunc Moy ses, hunc prophetς nobis monstrarunt, Vnum Deum profitemur, Vnum agnos Lmus,dc veneramu est enim unus in substantia,sive ut tu ais ουσι - damus hoc non tuae insaniae, sed veritati ipsi non tamen hoc ipso trinitatem pertanarum diuinarum tollimus. quam vidceneredamus, ct veneramur , ipsa eadem veritas scripturaque sacra nos cogit. Nam dc saluator noster Christus Iesus, verbum aetemnum Dei patris, tres personas in di- .uinitate esse clarissim e testatur, cum nos iubet baptizari in nomine patris &filii,&spiritus sancti,& eum set peomittit , missurum a patre spirituir veritatis,&alterum paracletu; testa- et

tur ide&Ioannes baptista, se audisse Dei patris vocem, fit tum in lauacro Iordani stantem, dc homines ut ei obed,

244쪽

i 6- IACOBI GORCII obediant hortantem, ac dicentem,

Hic est filius meus dilectus, hunc a dite, super quem vidit spiritum sanctu, in specie colum bae descendente

ac in eo requiescentem, ubi trinitas personarum diuinarum, apertE mo-

strata, patris qui clamat de coelo, filij in Iordane stantis, spiritus sancti, quia patre demissus super filium requiesceret: testatur hoc idem Ioannes Euangelista dicens, tres esse qui testumonium dant in coelo Pater, Verbi & spiritus sanctus, qui tres unu sunt, quod tuis Critirijs aduersum est. N gas enim tria fieri unum, coecum tuάum sensium secutus, Ioannes ille qui

supra pectus domini recubuit, tres patrem, filium,&spiritum sanctum, unu esse Deum profitetur, nihil tua Critiria reueritu , a quo si quaeras, quomodo hi trus unum sunt, respondebit eo modo, ut Ecclesiam: ipse duviueret, & legatione pro Christo flvigeretur, docuit, unum esse in substantia, trinum in peribitis: nam sicut Gnam essentiam diuinitatis confit mur, ita tres eius hypostases prosit

245쪽

' , APOLOGETICV ' 1 fmur. Vna est essentia trium persona- rum, tres person unius sunt substantiae. Si igitur tu ad substantiam Dei nimum referas, Vnum Deum quodncis asseuerabis: sin ad personas, tres esse,quod improbe negas, cum Ioan sne, qui testimonium in coelo dant, videbis,patris.iiiij, ct spiritus sancti personas substantia coniunctas, proprietatibus suis distinctas: nam quod tu. vi unam substantiam, ita dc persona Framis, in unam diuinam dicis esse, medacium 'erra haerem Vetus interpolas Sabellij, ae aliorum p--.quos superius tibi monstraui, haerea . . sim reuocas nihil absurdi fit, cum dicimus,& unum Deum esse, & tres esse, non pugnant haec inter se, unum ad substantiam referimus, tres ad per sonas,quae sunt, unus & idem indiui sus Deus secundum essentiam , quo tribus personis communicata, proprietatibus certis distinguitur, & trina esse dicitur: habet enim hypostasis patris suam proprietatem, quam

non communicat cum filio & spiri 'viserat stu sancto, habet filius, habet spiritus /μ η

sanctus suam. Vt enim sine principio ' γ'

246쪽

IACOBI GO 'scII principium esse,& ingenitum esse, λlius personae patris propria sunt, ingeni tum quidem, quod nec genitus sit ab alio nec procedit ab alio, princupium autem, ut genitorem,&eructatorem verbi, de quo dixit: Eructauit cor meum verbum bonum, di Spiri

tus sancti qui ab eo procedit, quoexu Vterque & ex ipso ut e principio suae substantiae sempiterno procedunt, α semper manent, atque in eo sunt, ita non negamus, silium &spiritum sanctum, liabere principium, Deum idisum patrem, qui est principium sine principio nihilo secius tamen sempiternos, & nunquam incepisse profitemur: dicimus igitur eos esae non sine principio, quia ad principium dc tontem referantur patrem ipsiam. sempiternos vero, quia a sempiterno principio patre scilicet pro manant;Filius per generationem, Spiritus sanctus per processionem, quae & generatio&processio est sempiterna. Semper enim & sunt cum patre,& insunt patri secundum substantiam, a quo per proprietates sibi proprias secernun-

247쪽

iur. Nam ut patris, i genitum & sine principio esse, proprium est , quod nec filio, nec Spiritui sancto communicari unquam potest, ita iiiij proprium est, in principio esse, & genitum esse; ille enini est in principio Deo patre. Vnde Ioannes dixit: In principio. erat verbum , ille genitus cst expa. tre, quod Propheta testatur, dicens: Filius meus es tu, antes .uciferum ex utero genui te: Proprium item spiritus est, Et in principio a principio procedere, quo loco, ut iam diximus, principium non temporis initium,quo incepissent esse, sed principium dc causam unde oriuntur, suam quu essentiam habent, designa- . tur. Quemadmodum dici nic .

annulum esse aureum , annuli illius causam, dc materiam, aurum e L se monstramus,non tempus quo annulus ille factias, designamus. Vna igitur est essentia diuitia in se par bilis. V DEVS dc in diutius insibstantia , trcs personae in illa v-nitate Deitatis, propter proprieta- M a ta s

248쪽

1M IA C OZI G ORLCI Itates distinctas, quae proprietates ita cuique personae insunt, ut alteri nunquam communicari queant.Paternitas enim siue patrem esse, soli Deo patri, qui est ingenitus, dc principium sine principio proprium est, quod nec filio, nec spiritui sancto comunicari potest. filium esse, genitu esse,siiij tantum sunt propria, nec patri, nec spiritui sancto communicatur e proced re autem & spirari spiritui sancto proprie dantur, propter quae propria nypostaseon trium,Trinitas vel randa dicitur, sicut substantiae unitas,unitati causa est, unde fit ut & Trinitas sit

in unitate, dcvnitas in Trinitate. Wnus Deus in substantia, trinus in personis,quarum trium personarum, na est diuinitas,aequalis gloria, coaeterna maiestas habent enim commania multa, quae non hypostases, Ut ea quae distinctionem personarum faciunt, sed ipsam substantiam diuinitatis omnib' personis comunem cos quuntur, quς vel affirma do efferunt, ut sunt aeternu esse, dominu esse, Omnipotentem esse, sapiente est , bona

249쪽

A POLOGETI CVS iri esse vel negando, ut i 'creatum , lin- mensum, infinitum, incomprehen- .sum,incircumscriptum esse, quae omnia aequaliter omnibus, ut & substantia ipsa, personis communia sunt, ita ut qualis sit pater talis filius, talis Spuritus sanctus, Ut quoniam increatus, immensus,aeternus, Omnipotens, dominus est pater, etiam filius & Spiritus sanctus increatus,immensus, ternus Dominus. Neque enim ex ijs per isonarum discrimen. ut ex illis quae hy postases sequuntur, nascitur, unde illi insaniunt, qui filium negant esse dominum, quod pater Deus dominus sit cum dominum esse,&patri, & fullo,& Spiritui sancto commune sit, non uni proprium: Et quaquam personarum dc ordo, & dignitas specte. tur, tamen non est prius & posterius, priore loco ponitur patris persona,' Minenon quod pater prius, quam filius,&Spiritus sanctus fuerit. sed propter di fori irignitatem paternitatis & principij, si Q st ne principio , quod sit fons & origo ' i' '

diuinitatis totius, hoc vero en diuinarum personarum Secundus locus

250쪽

datur filio . Tertius Spiritui sanoo, quod filius asoto patre , spiritus ia nctus a patre & filio procedat: Quod .

. quamuis ita sit, nihil. t men est hic 'prius, nihil posterius, omnes perlinias pares & aequales diuinitate & potentia, qua ijs pater talis filius, talis Spiri tus sanctus, nihil in hac Trinitate est prius, nihil postersus, nihil maius aut

Ininus, sed totae tres personae sunt si hi coaeternae& coaequales, ut canit sah - crosancta Catholica & Apostolica, i Ecclesia, quae unitatem in Trinitat Q Trinitatem in unitate venerari nos

praecipit. Atque haec sunt quae ex principijs religionis Christianae dc disci plinae siue scientiae fidelium, ad con-

' clud'ndum,Trinitatem Deum vnu, dcaeternum esse attulimus, quae noster Anthagonista Franchen, Vt Vi-μι rum ,j de' ridet, qui ad Artitotelis princi recipit,adpbi pia spectet, haec nostra fidei Christi ιρμ-Mξηε munimenta & praesidia fastidiat, ut quae rationi suae , & illi notioni Dei, quam natura menti suae impressam circumserat,non respondeant,siqui-

SEARCH

MENU NAVIGATION