Pro tremenda et veneranda Trinitate, adversus quendam apostatam Francken

발행: 1585년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

APOLOGEYICVs. 3 3uis eos non minus quam tu oderit, hanc doctrinam conseruatam testatur, quod equidem tu moleste fers, α eum consensum tuendς veritatis mi. raris ac detestaris, ut exordia tuae istuus, quam refellimus doctrinet, testan.

tur potuisti,vel inde quae de Trinita te personarum, quae de diuinitate verbi, & Spiritus sancti e scri plura sacra

afferantur, meminisse, niti sathan te init mae coecasset, teque totum occupasset me e

Veritati que lumen tibi adumbras set, nihil igitur ultra addo, satis diserte. quae diximus, diuinitatem Christi

testantur, satis docent, in una eius h postasi duas naturas coniunctas est , Deum verum dc hominem verum

virginem Mariam peperisse, & propterea Dei param merito vocari: non

excutio mendacia tua, quibus ingrec sum ter iij tui Criti rij muniuisti dela- trans quartum Deum a nobis fabri catum esse, unus: idem filius Dei cst Christus Iesus, qui est ab aeterno Deus quem pater nouissimis tempori bus ad nos misit, quem hominem ecse voluit, per quem nobis post Pro-

Y a phetas

422쪽

3 IACOBI GOR SCII phetas suos loqueretur, dc colonos suos, qui seruos ad se missos, vel non audirent, vel comprehensos nepha. Tie Occiderent, per unigenitum fili um suum haeredem & dominum ad ossicium reuocaret,in quem tu canis muriosior illis qui eum in crucem egerunt,quod totam insaniam tuam, omnes blasphemias tuas profuderis, cogita non impune te, tantum scelus & hic,& in futuro laturum, agnosces in quem vomas, in quem pupugeris,cui caninos tuos dentes infix ris, quod Dei munus est, quod ille per Spiritum sanctum in utero sacrae Vir. ginis operatus est,quem Deum & hominem nasci voluit,hominibus non seras acceptum, non hominibus, sed

Deo mentiris: testatur angelus au-iliorem coniunctionis naturarum

in Christo Deum patrem ipsum, qui

Spiritum sanctum suum. Virtutem suam ad id emciendum miserit,esse, Dei est donum, non hominum thue

tum, Christum simul hominem &Deum in una hypostasi esse,Peum αhominem, Deus pater in terris vide

423쪽

ri, & inter homines versari,ac ita m si- dum reconciliari sibi voluit: Deum patrem in filio Christo Iesu habitas se Paulus testatur, dum sibi mundum reconciliaret. Et nec per homineri solum nec per Deum solum, sed simul per hominem & Deum eam re- , conciliationem confici voluisse, qltu quoniam inter illa quae indissoluta argumenta vocaS, euertere conaris eo in loco tibi respondebimus,&quam impudentia tua illa argumenta sint,demonstrabimus, non hominum impudetissimum os, callidum, sed Dei sapientissimum consilium fuit,non ad decipiendos, sed ad instit endos & ad veritatem vocandos, inuentum fuit: neque enim nos mai statem filij Dei audire videreque pocsemus, sine humanitate ei coluncta, prius quam ille nos sanaret, perisI mus, nemo Deum in sua maiestate videre potuit, quin statim moreretur. Non poterant Iud i vocem Dei audiaria, Te,rogarunt Moysen, ut ipse tu eis loqueretur, Voluntatemque dei eis exponeret. Vt igitur per Moysen homine Y Deus

424쪽

3 6 IACOBI GOR SCII Deus cum Israel loquutus est,ita nouissimis temporibus per filium uni- η--- genitum hominem factum loqui vo λαοῦ luit, ut nobis ad eum audiendum mahqui ior facultas esset, si angeli accessiis αsermo homines sanctos tantum te ruit, quintum territos esse legimus, quanto magis terruisset vox illa diuina filij Dei, nisi ut homo nobiscum' loqueretur, tota frons istaCritirij teriij tui impudens,& mendacijs instructa est, qua consputa ad alia venia- mus, & an coniunctio duarum naturarum in Christi una hypostasi

ἀδυνατον sit, vel tuo ipsius exemplo inquiramus: alia est natura animoru, Orest v quorum coelestis origo est;quod gentium sapientia etiam docet: alia corporum, quam terrenam esse omnes fatentur,inde illud diuinum dictum: Terra es,& in terram reuerteris, compora caduca & morti obnoxia sunt, in oram j, nimi aeterni, ab omni corruptio tarporumuu ne liberie diuersa natura spiritus est a Mi q. carne atqui tam distantes,& differentes naturas in una hypostasi coniun-

425쪽

APOLOGETICUS. 3 7ctissimas esse, videre est ac ita coniunctas, ut aegre altera ab altera segreg tur,quod in morientibus facile vidcit re est, ubi nec corpus velit dimittere

. animam,nec anima libenter a corpore siccedit, luctantur vitam agentes, toties anima in corpus recurrente, α cursum quem instituerat reuocante, permanereque in eo diutius conante, quae coniunctio diuersarum naturarum, cum in te non absurda imo consentiens sit, quaero cur colunctio diuinae naturae cum humana in hy-

postasi Iesu Christi impossibilis tibi

videatur, si anima quae Spiritus est, corpori terreno cohaeret, & arctissime cohaeret, cur Deus homini non cohaereat' Cur quaeso illi non coniugatur, unamque hypostasim non reddat 3 Quis animum corpori coniunxit,quis spiraculum vitae figmento illi luteo, qui primus lilamo appellatus inspirauit3 Deus;quis animos corporibus alligauit, Deus: si hoc potu-

it, quaero, cur etiam diuinam naturam suam coniungere humanae non

potuerit, an quod non esset omnipo-

426쪽

3 3 IACOBI GORsCII tens, an quod nolue rit, non potuisse eum non dices, omnia enim potest: noluisse si negaris, facilis refutatio temeritati tuae opponetur Missus ange ius,inquit Euangelista, ad virginem, hi qui nunciat eam concepturam in uetero e spiritu sancto, dc cum illa qua reret,quomodo haec conceptio fieri posset, potetiam Dei allegat Spiritus sanctus inquiens superueniet in te,&i virtus altissimi obumbrabit tibi: vir tute Dei tua anima tuo corpori cohaeret, eius potentia,eius sapientia, animi corporibus colunguntur, ac v- nam& eandem indivisamq; hyposta sim reddunt inade virtus Dei & sapie- tia humanam natura ita diuine naturae in Christo colunxit, ut unus& idesit Christus, ut diuinitas eius nuna humanitate eius relinquat arctissima e nim haec est colunctio naturae diuinaecu humana, arctior multo qua animie istini, di cu corpore. Reliquerat anima corp' militat , cra in cruce mortuu,diuinitas ipsa & cor,u nimie pori,&animae ad inferos descendeti,

praeSes aderat, nuna Christi diuinitas humanitatem eius deserit, sempilli adest

427쪽

APOLOGETICVs. 3 'adest, semper cum illa coniuncta manet, ita enim verbum caro factu est: ut unus & idem Christus sit, nam λcut anima rationalis & caro unus est homo,ita Deus & homo via' est Christus,unus quidem non diuinitatis couersione in carnem, sed assumptione

humanitatis in Deum,unus omnino non confusione substantiae. sed unitate personae, ut e Conciliorum authoritate. Catholica assidue canit Ecclesia. Duae sunt in te naturae Franchen, altera spiritus quae anima est, altera carnis quae terra est, quae ita coniunguntur, ut tu una hypostasis, dc una persona fueris nisi forte monstri aliquid alas, & quemadmodum noua religionem parturias, ita nouo modo natus, colunctionem duarum na, turaru in te no admiseris, quod equidem non alienum a fide: est enim, si mens illa, quae originis diuinae est, si spiraculum id , quod Deus homini

inspirauit anima tua esse, agnosceret, Deum ut est, agnosceret Trinitatem personaru diuinarum, quarum ima ginem in se relucere cerneret, qus cuVna

428쪽

no IACOBI GORsCII una substantia sit, tribus tamen potestatibus instructas egetandi, mouendi & natelligendi, quarum singulae suas di d siti nci as operationes habeant,

alia pote stas animae est, quae vitam corporibus infundit . atque ea vegetas. alla Auae mouet, alia qiuae intelligit, quae tamen omneS potestates,

Da anima , una lubstantia sunt, unde si tuo impuro corpori anima ea coni uncta est et ii in eo habitaret, facile te doceret, in diuinis unam si stantiam quidem esse, dc unum Deum, sed in personis trinum, admoneret te coniunctionis suς cum tuo corpore S eam conjunctionem non eΩse impossibilem demonstraret tibi, doceret te diuersam quidem animae

naturam, a natura corporis eme, se tamen ita cum eo coniunctam, ut sepa rari. ii lex naturae pateretur,nu quam vellet: moueret te unum duabus naturis constantem, unam hypostasime' quod quoniam non facit, credi. bile cit te non animo dc corpore constare, sed anima, quae est imago Dei exturbata daemonem te occupasse, tu

429쪽

APOLOGETICV s. nrtuoque corpori coniunctum csse, ac se te roita in te habitare . ut in Iuda tradito ' ν re habitauerit.Non ignoras. qu Cmodo ille in Iudam intrauerit, quam priscipitem in Christi interitum ege- rit, quam eum respirari non sineret, quam ad laqueum pronum eg rit, nihil anima ludae potuit, q ue vi illa

sathanae tenebatur,sathan os eius, cosilia cius, cupiditates eius regebat,ipsum quo vellet, agebat . adeo ut ludas, non iam quod vellet, ted quod a diabolo in se pro sua anima , omnia

gubernante cogeretur ceret; qui idem Franchen in tuo corde corpora. litcr sedens, linguam tuam non ut tu velis versat, Deum conditorem suum & tuum blasphemare impellit,

mentiri te cogit, non tu scribis, non

tu loqueris blasphemias in Trinitatem tremenda, sed ille ipse sat ha, qui Deo eonditori suo hostis factus, qui filium Dei sibi praeferri indignatus, sede sua adst quilonem posita, aequ'lis Deo altissimo esse voluit, qui quod . inde deiectus, quod poenas dederit. Deum ulcisci semper conatur, cuius

430쪽

n1 IACOBI GORsCII nunquam acrior impetus est, quamn d-ο- cum in perditi hominis vase confede in Hetrit, cum os impuru nactus fuerit, qualis tu es. Post Iudam enim & Simone

Magum, aptius instrumentu silij Dei

& spiritus sancti oppugnandi nunc

habuit,in te ut in arce munitissima se iactat, miserum te,qui istam ei' malutia fraudemq; non sentias, ille te traf uersum agit,ille mentiri impudenterrumi. te cogit Scis enim eum esse ab initio mendacem,&patrem mendacij, scis eum inveritate nunqua constitisse αtu tibi places, si tam diserte per os tuumentiatur,videris tibi magnus & beatus cu sis omniu miserrimus, libertatem iactas, qui tyranum crudelissimum in visceribus tuis in corde tuo. Distatis in lingua tua sedere patiaris . Recipe H Ae . mentem 5 Franchen, redi ad Christit Iesum,poenitentiam age sceleris tali, ne forte misereatur tui Deus,teq; a tato irrano liberet spirituq; suo sancto

cor tuum purget,&vas domui suςaptum reddat:Sed video nihil monendo me agere, nihil Petrus egit mone-do Simone perdito,non modo no e-

SEARCH

MENU NAVIGATION